Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Bibliographic information

Author: Gassendi, Pierre
Title: De proportione qua gravia decidentia accelerantur
Date: 1646

Permanent URL

Document ID: MPIWG:DHWD8TR7
Permanent URL: http://echo.mpiwg-berlin.mpg.de/MPIWG:DHWD8TR7

Copyright information

Copyright: Max Planck Institute for the History of Science (unless stated otherwise)
License: CC-BY-SA (unless stated otherwise)
1
PETRI GASSENDI
DE PROPORTIONE,
QVA
GRAVIA DECIDENTIA
ACCELERANTVR
.
EPISTOLÆ TRES.
Quibus ad totidem Epiſtolas R. P. PETRI CAZRÆE
Societatis IESV Reſpondetur.
1[Figure 1]
PARISIIS,
Apud LVDOVICVM DE HEVQVEVILLE, via Iacobæa,
ſub
ſigno Pacis.
M. DC. XLVI.
CVM PRIVILEGIO REGIS
1
[Empty page]
1 2[Figure 2]
EPISTOLARVMSVMMVLÆ.
EPISTOLÆ PRIMÆ.
ART. I. Scribendi Occaſio.
CVm enim ante annos treis Author edidiſſet duas Epiſto­
las
De Motu impreſſo à Motore tranſlato inſcrip­
tas
, R. P. Cazræus Societatis IESV tum Diuionenſis Collegij
Rector
ſcripſit ad ipſum Epiſtolam, qua reprehendit capita varia
tam
circa cætera de Motu conſcripta, quàm circa diſputata ſpe­
ciatim
de Motu Terra attributo.
Itaque Author ad illum reſ­
cripſit
Epiſtolâ, quæ heic bhbetur ordine tertia, quàmque pri­
mam
legere ſi libet, licet, imò & non incongruum eſt.
Quia verò
R
. P. cætera inter obiecerat, non fuiſſe Authorem probatu­
rum
Galilei ſententiam circa Proportionem, qua grauia de­
cidentia
accelerantur, ſi commiſſum à Galileo Paralogiſmum
animaduertiſſet
; & Author responderat ſe nec potuiſſe nec­
dum
poſſe Paralogiſmum vllum videre; ac optare adeò,
vt
R. P. tum illum retegeret, tum proportionem quam crede­
ret
eſſe veriorem manifeſtaret; idcircò R. P. conſcripſit, edi­
ditque
nuper Epistolam aliam hocce Titulo, Phyſica
1Demonſtratio, qua ratio, menſura, modus, ac poten­
tia
accelerationis motus in naturali deſcenſu grauium
determinantur
; aduerſus nuper excogitatam à Galileo
Galilei
Florentino Philoſopho, ac Mathematico de
eodem
motu Pſeudo ſcientiam. Hæc ergo Epiſtola eſt,
ad
quam heic primùm Respondetur. A pag.
1. in 3.
ART. II. III. IV. V. Status Controuerſiæ.
Quæritur nimirùm, An, cùm lapide, v. c. ex alto cadente,
accipere
liceat primum quoddam spatium, vt vnam orgyiam;
& habe re pro momento, ſeu tempore primo illud quod effluit,
donec
lapis per hanc orgyiam decidit: & pro gradu celeritatis
primo
eam celeritatem, quæ in fine primi huius temporis acqui­
ſita
eſt: An inquam, acceptis deinceps æqualibus ſpatijs, tempo­
ribus
, & gradibus, cenſeri debeat lapis motuſ-ve ipſius tum
acquiſiiſſe
duos celeritatis gradus, cùm eſt ſuperata ſecunda
orgyia
, licet ſecundum tempus nondum totum effluxerit, ac
pari
modo treis, cùm tertia, quatuor cum quarta, &c.
adeò vt
ſemper
velocitates ſe habeant ſicut ſpatia, quòd R. P. conten­
dit
: An potiùs cenſeride beat tum acquiſiiſſe duos celeritatis gra­
dus
, cùm effluxit ſecundum tempus, licet plura spatia, quàm
duo
ſuperata ſint: ac pari modo treis, cùm tertium, quatuor,
cùm
quartum, &c.
adeò vt ſemper velocitates ſe habeant ſicut
tempora
; quæ eſt Galilei ſententia.
Ex qua aliunde ſequitur,
vt
temporibus æqualibus ſpatia ſuperentur iuxta numeros ab
vnitate
impareis: ita vt ſi primo tempore lapis decidat per
vnam
orgyiam, decidat ſecundo per treis, tertio per quinque,
quarto
per ſeptem, &c.
atque idcircò spatia in fine cuiuſque
temporis
à principio vſque aggregata habeant ſe ſicut quadra­
ta
temporum; hoc eſt, vt spatia ſuperata ſint in fine vnius
1temporis vnum, in fine duorum quatuor; in fine trium nouem;
in
fine quatuor ſexdecim, &c.
Quæ omnia liceat repræſentare
in
maiuſculo quodam Triangulo, cuius lateribus, ac baſi in par­
teis
æqualeis diuiſis, interductiſque lineis aream diſpeſcentibus
in
minores, mutuò æqualeis, ſimileiſque triangulos, partes
vtriuſvis
lateris (incipiendo ab apice) habeantur pro tempori­
bus
; baſes triangulorum ipſis respondentium pro gradibus ce­
leritatis
; & intercepta triangula, ipſorumve areæ pro spatiis.
Vide & totius Epiſtolæ ſiue Diſſertationis ſeriem. A p. 3. in 9.
ART. VI. VII. VIII. De Motus æquabiliter
accelerati
definitione.
Definit Galileus Motum æquabiliter acceleratum (qua­
lis
grauibus decidentibus competit) illum, qui à quiete rece­
dens
, temporibus æqualibus æqualia celeritatis mo­
menta
acquirit. Jd autem improbans R. P. contendit po­
tiùs
definiendum cum vulgari ſententia illum, qui æquali­
bus
ſpatiis æqualia celeritatis augmenta acquirit. Quan­
quam
ex Galilei definitione præclarè intelligitur accelerationis
æquabilitas
: prout increſcens celeritas ſe habet vt linea inter
latera
memorati Trianguli ab apice vſque in baſim increſcens
& hæc linea ideò increſcit æquabiliter, quòd ſecundum parteis­
laterum
æqualeis (per quas dictum eſt repræſentari tempora)
additamenta
continuò æqualia acquirat. Ex definitione au­
tem
R.
Patri probata, nihil tale potest intelligi: cùm nulla
facta
temporis mentione, & ſumptis partibus lateris trianguli
pro
spatiis, & interceptis triangulis pro celeritatis gradibus,
conſtet
, ſi totidem ſemper addantur triangula, quot lateris par­
tes
, creatum iri triangulum totalem, cuius area inæquabiliſ­
ſimè
ab apice in baſim increſcat. A p.
9. in 14.
1
ART. IX. X. XI. XII. De Paralogiſmo,
qui
Galileo Definitionem ſpuriam impugnan­
ti
obiicitur.
Impugnat Galileus definitionem R. Patri probatam,
quòd
ſi velocitates eſſent, vt emenſa ſpatia, atque idcircò
ſpatium
v. c. duplum percurreretur velocitate dupla illius, qua
dimidium
: ſequeretur duplum, & dimidium, ſeu totum, &
partem
, eodem, aut æquali tempore percurri.
Nempe ſeu
motus
æquabilis, ſeu acceleratus æquabiliter ſit, non potest ce­
leritas
eſſe dupla per duplum ſpatij, quin ea exſiſtente vbique
dupla
, duplæ partes percurrantur quibuſlibet temporibus, ſic­
que
perueniatur eodem tempore ad dupli, & ad dimidij finem.
Contendit R. P. committi heic Paralogiſmum: & nullam
tamen
rationem profert, quàm quæ continetur his verbis,
Si
graue deſcendens per AB, tempus quodcum­
3[Figure 3]
que
inſumat, putà quadrantem; ac deinde BC
ipſi
AB æquale dimidio quadrante percurrat:
quis
neget in C duplam haberi velocitatem eius,
quæ
fuit in B? & tamen idem graue totam AC,
& dimidium eius AB non percurreret. Vbi ſanè
nihil
aliud, quàm rem controuerſam ſupponit, habetque
pro
principio: videlicet ſecundam partem percurri di­
midio
temporis, quo primam.
Atque id quidem præter Incom­
modum
ex poſitione hac conſequens, quòd cùm oporteat pari
modo
percurri partem tertiam dimidio temporis, quo ſecun­
dam
; quartam, quo tertiam, &c.
debeat cum effluxu temporis
ſecundi
percurri spatium infinitum: quatenus omnia illa di­
midiorum
dimidia, ſiue fragmenta temporis non poſſunt
1æquari vni integro (cuius ſemper relinquitur inexhaustum
aliquid
) niſi priùs omnia, hoc eſt infinita, fuerint numerata.
A
. p.
14. in 21.
ART. XIII. XIV. XV. XVI. XVII.
XVIII
.
De Poſtulato Galilei circa motum
ſuper
æque-altis, non æque-inclinatis planis.
Cùm experientiâ conſtet accelerationem eadem ratione
fieri
, ſiue ad perpendiculum graue decidat, ſiue ſupra planum
inclinatum
delabatur; candidè egit Galileus, dum aſſumens
Gradus
velocitatis eiuſdem mobilis ſuper diuerſas pla­
norum
inclinationes acquiſitos tum eſſe æqualeis, cùm
eorumdem
planorum eleuationes ponuntur æquales:
id extulit, non vt demonſtratum (tametſi Torricellius posteà
demonſtrationem
attulerit) ſedvt eatenus probabile, quatenus
deductæ
ex eo concluſiones cum experientia conſentirent.
Id
tamen
R. P. exagitat, vti & confirmationem, non incongruè
alioquin
petitam ex pendulis, quæ longioribus, breuioribuſque
filis
illigata, & ex eadem tamen altitudine vibrari permiſſa, ad
eandem
proximè aſſurgant, ſicque debeant omnia parem impe­
tum
(ſeu velocitatem) deſcendendo acquirere: vtcumque per
arcus
inæqualeis procurrant.
Neque verò etiam R. P. licet
difficilia
obiiciat, proptereà infirmat Galilei experimenta (qui­
bus
Author habet aliqua ſimilia) ad probandum grauia tam
decidentia
, quàm delabentia conficere primo tempore vnum ſpa­
tium
, ſecundo tria, tertio quinque, &c. A p.
21. in 32
1
ART. XIX. XX. XXI. XXII. De
Experimento
circa ictum, impetumve grauium
cadentium
, ad explorandum impetuſ-ne, vt
ſpatium
increſcat.
Tametſi conſtet grauia, quò ex altiore decidunt loco,
maiore
impetu eſſe, vehementiuſque percutere, ac tantam eſſe
velocitatem
, quantus impetus, & percußio est: non ideò tamen
conſtat
vllis (qualia R. P. dicit in quolibet graui clara, facilia,
indubitata
) experimentis, graue decidens ex altitudine duplæ
duplò
fortiùs percutere, triplò ex tripla, quadruplò ex quadru­
pla
, &c.
Quin-etiam ſunt Experimenta, quæ impetum, per­
cußionemque
non eſſe duplò maiorem inſinuant, niſi ex altitu­
dine
quadrupla; triplò, niſi ex nonupla; quadruplò, niſi ex ſe­
decupla
.
Huiuſcemodi ſunt illa de Aqua cylindrico vaſe con­
tenta
; cuius duplum non exſilit tempore æquali, niſi altitudo
quadrupla
ſit; nec triplum, niſi nonupla; quadruplum, niſi ſe­
decupla
: & de Chorda tenſa, cuius vibratæ itus, redituſque
dupli
non ſunt, niſi quadruplo pondere tendatur; tripli, niſi
nonuplo
; quadrupli, niſi ſedecuplo: ac rursùs de Penſilibus,
quorum
vibrationes ad perpendiculum peruenientes non acqui­
runt
impetum duplum, niſi altitudo deſcenſus ſit quadrupla,
triplum
, niſi nonupla, quadruplum, niſi ſedecupla, &c.
A
p.
32. in 41.
ART. XXIII. XXIV. XXV. XXVI. XXVII.
XXVIII
.
De Experimento in Bilance facto, ac
aliud
reuerâ probante, quàm velocitates eſſe
ſicut
ſpatia.
Fuere omnia Experimenta R. P. ad vnum redacta, vt
1non modò probaret impetum, atque idcircò velocitatem ſicut
spatium
increſcere; ſed speciatim quoque illud, quod edixit,
diametrum
cuiuſlibet globi ita eſſe præciſam impetus illius
menſuram
, vt ex altitudine duarum diametrorum præcisè, per­
cutiat
duplò fortiùs: ex altitudine trium triplo: ex altitudine
quatuor
quadruplò, &c.
Iußit autem Experimentum in Bi­
lance
peragi, qua ruè ſuſpenſa, & alterâ lancium per aërem
liberâ
, alterâ ſuffulta, & pondere exæquatâ cum libera, glo­
bóque
ſimùl, ſi deinceps, inquit, dimittatur globus in liberam
ex
vna ſui diametro, is percußionis impetu attollet ſuffultam
cùm
ſuper-addito præci è vno ſui pondere; ſi ex duabus, cum
ſuper-addito
duplo: ſi ex tribus, cum triplo: ſi ex quatuor,
cum
quadruplo.
Et permirum tamen id Experimentum de­
prehendi
falſum; quatenus dimiſſus globus ex altitudine dia­
metri
vnius, non modò attollit cum altera lance (eo, quo dictum
eſt
, modo exæquata) ponderis tantumdem, quanto ipſe eſt, ve­
rùm
etiam duplum, etiam ad vſque ſeptuplum: & tantum idem
aliunde
attollit non modò ex diametro vna altitudinis, verùm
etiam
ex diametri ſemiſſe, imo ex quadrante, imò ex octante,
imò
& ex vncia.
Quin-etiam eius ponderis, quod eleuat ſum­
mum
ex diametro vna, duplum eleuat non ex diametris dua­
bus
, ſed ex quatuor: triplum non ex tribus, ſed ex
nouem
: quadruplum non ex quatuor, ſed ex ſedecim: adeò
proinde
vt proprio R. P. experimento eius ſententia euertatur,
& Galileana confirmetur. Adde &, ſi velocitatis gradus
pro
ratione diametrorum creſcerent, euenturum, vt dimißis ex
eadem
altitudine duobus globis ex eadem materia, quorum
vnus
eſſet diametro decies maiore, quàm alius, minor caderet
decuplo
velociùs, ac decuplò citiùs perueniret in terram, quàm
maior
; cùm experientia tamen doceat cadere æque-velociter,
1temporéque eodem peruenire in terram: vtcúmque aliunde
Ariſtoteles
cenſeat cadere maiorem velociùs, & peruenire
citiùs
. A p 41. in 53.
ART. XXIX. XXX. XXXI XXXII. XXXIII.
De Tempore, quo R. P. colligit parteis ſpatij
ſingulas
decurſum non iri.
Origo fuit mali, quòd R. P. & Experimentum falſum
(ſeu quod nul um eſſet) pro vero habuerit.
& illam Motus
æquabiliter
accelerati definitionem aſſumpſerit, quæ traditur
nulla
temporis mentione: cum impoßibile tamen ſit ſeu celerita­
tem
, ſeu accelerationem, maximéque æquabilem, intelligi, ſine
comparatione
ad tempus.
Et quia ſupponendo velocitates
acquiri
, vt spatiæ, manifeſtè ſequitur, vt ſecundum æquale
spatium
decurratur dimidio temporis, quo primum; tertium
triente
, quartum quadrante, &c. (quippe tempore ſemper
exſiſtente
ad velocitatem increſcentem ſubmultiplo) cum heic
tamen
conſequantur incommoda varia, ac illud speciatim,
quod
acceleratio fieret, vt difformiter.
ſic in ratione pluſquam
tripla
: ideò oſtendit quidem R. P. ex quibuſdam incommodis
fieri
non poſſe vt decurrantur ſpatia temporibus huiuſmodi;
ſed
oſtendit tamen aduerſus ſeipſum, quatenus decurri neceſſariò
ſequitur
ex ea poſitione, quod velocitates ſe habeant vt ſpatia.
A
p.
13. in 63.
ART. XXXIV. XXXV. XXXVI. XXXVII.
XXXVIII
.
De Tempore, quo R. P. colligit
ſingulas
parteis decurſum iri.
Diuiſo caſus spatio in parteis æqualeis quotcumque,
1accipit R. P. punctum infimum primæ partis, & ab ipſo
ſurſum
eiuſdem primæ partis dimidium, trientem, quadran­
tem
, & vniuersè tot fragmenta, quot ſunt inferiùs partes
æquales
; ac tum contendit, quanto tempore dimidium inferius
primæ
partis percurritur, tanto deinceps partem ſecundam
æqualem
percurri; quanto triens, tanto tertiam; quanto qua­
drans
, tanto quartam, &c.
adeò proinde, vt in inferiore pri­
partis dimidio contineantur ſigillatim omnia tempora, qui­
bus
omnes ſuperſtites æquales partes percurruntur.
Attamen
abs
re, & omninô gratis negligit ſuperius dimidium, nullam­
que
eius rationem habet; à cuius tamen initio, non fine, motus
incipit
, & per quod iam acceleratur, cùm pauciores parteis,
quam inferius non habeat.
Gratis quoque vſurpat inferius, ipſique
fata
omnium partium inferiorum alligat: nam & quòd vult
ſecundam
partem eſſe huius dimidij duplam, atque ideo eſſe
velocitatem
duplam, & tempus æquale: nihil aliud; quàm
quæſitum
petit.
Aliunde autem variis argumentis conficitur,
vt
aſſumpto quocumque primo tempore, tam inferius dimidium,
quàm
ſecunda pars tempore breuiore, breuioreque in infinitum
percurrantur
(ſubdiuiſo nempe priore dimidio in duo alia, &
rurſus
priore in alia, &c.) vt item tam inferius dimidium, qua
ſecunda
pars percurrantur dimidio temporis, quo integra pri­
ma
: vt tempus per ſecundam partem ſeſquialterum ſit, non
duplum
ad illud, quo percurritur inferius dimidium: vt tam
prima
pars ſola, quàm prima, & ſecunda ſimùl, hoc eſt pars,
& totum eodem, aut æquali percurrantur tempore; atque id
genus
cætera, quæ proportione etiam obiici in trientem, qua­
drantem
, fragmentaque alia aſſumptæ primæ partis poſſunt.
A
p.
63. in 72.
1
ART. XXXIX. XL. XLI. XLII.
De Ratione continuò dupla, qua ſpatia de­
curri
temporibus æqualibus R. P. contendit.
Diuiſo eodem caſus ſpatio in quotcúmque æqualeis parteis, &
parte
prima ſubdiuiſa in duo dimidia; aſſumit R. P. illud tempus,
quo
inferius dimidium percurritur, pro tempore primo: ac vult
tempore
æquali ſecundo percurri partem ſecundam, quæ est
nempe
dupla illius dimidij: ac tertio parteis tertiam, & quar­
tam
, quæ iunctim ſunt duplum ſecundæ: & quarto quintam,
ſextam
, ſeptimam, octauam, quæ iunctim ſunt duplum tertiæ,
& quartæ; & quinto octo ſuccedenteis, ſexto ſequenteis ſex­
decim
: atque ita porrò in ratione continuò dupla.
At verò
heic
quoque abs re præteritur primum primæ partis dimidium:
& maximè cùm requiratur, quæ accelerationis ſit ratio non
à
medio vſque primæ partis, ſed ab eius vſque initio.
Peruer­
tit
etiam R. P.
Arithmeticam progreßionem, qua ſuperiùs
ſtatuens
velocitates eſſe, vt ſpatia, voluit vni parti integræ, non
eius
dimidio competere vnum celeritatis gradum, duobus
duos
, &c.
Conficitur rurſus heic quoque, vt totum, & pars
eodem
tempore percurrantur; vt non ampliùs, quàm triens, &
quadrans
exæquentur toti; vt item ſolæ partes quinta, ſexta,
ſeptima
, octaua; atque ita de reliquis.
Comficitur quoque, vt
decurrantur
ſpatia non modò in ratione dupla, ſed etiam in
tripla
, quadrupla, &c.
Denique & illud inde ſequitur,
quod
iam ante obiectum est; vt primo nimirùm tempore per­
acto
, effluere ſecundum æquale non poßit, quin decurſum fuerit
spatium
infinitum. A p.
72. in 79.
1
ART. XLIII. XLIV. De Tempore,
quo
globum ferreum caſurum ex Luna in
Terram
contendit.
Cùm Galileus ſupponendo eſſe à Luna in centrum Ter­
milliaria Jtalica 196000, deducat ex obſeruatione, ac
proportione
à ſe instituta decurſum iri id spatium à globo fer­
reo
è Luna dimiſſo intra horas 3. minuta 22. & ſecunda 4.
deducit R. P. iuxta ſuam illam progreßionem in ratione con­
tinuò
dupla, decurſum iri id spatium intra minuta non omninò
duo
. Immanis ſanè pernicitas, & quam refellit etiam ex­
perientia
, qua cùm constet globum non conficere amplius vno
ſemi-minuto
, quàm milliare vnum altitudinis; & ſeruata
etiam
acceleratione in ratione dupla, non poßit ſecundo ſemi­
minuto
, niſi duo conficere: tertio, niſi quatuor: quarto, niſi octo:
manifeſtum
fit ex ijs aggregatis non poſſe intra duo minuta
confici
milliaria pluſquam quindecim.
Quàm ingenti verò
diſcrimine
hic numerus abeſt à milliaribus 196000. ſeu ab
ijs
potiùs, quæ ille vult intra duo minuta integra percurri,
1677721
1/2: & mira quidem incohærentia, quatenus de­
bent
primo ſemi-minuto percurri 6, cum proximè triente:
ſecundo
403, cum vna quinta: tertio 25804, cum quatuor
quintis
: & quarto 1651507, cum vna quinta? A p. 79. in 82.
ART. XLV. XLVI. XLVII. De Tem­
pore
per primas parteis obſeruatione determi­
nando
; pauca de cauſſa Phyſica, déque lapſu
circa
cam admiſſo.
Ingenuè quidem R. P. fatetur non habere ſe vnde tempus
1determinet, qua ſecunda pars, quo primæ dimidia ſigillatim
percurruntur
: ac alios ideò prouocat, vt rem experiantur in
turri
pedes ducentos alta (vtcumque ipſe præ cæteris videatur
fuiſſe
experturus) ac non videtur Galileum id determinantem
ex
obſeruatis proprijs ſufficienter refellere: dum ait duntaxat,
eſſe
verendum, ne cùm in alijs magnoperè errauerit, heic quo­
que
ſit hallucinatus.
Quippe neque oſtenſum eſt erraſſe ipſum
in
alijs, neque heic habet aliquid non experientiæ conſonum,
maximéque
illud effatum, ſi à lationis principio duo quæ­
libet
ſpatia ſumantur, tempora ipſorum fore inter ſe,
vt
alterum eorum ad ſpatium medium proportionale
inter
ipſa: iuxta quod quidem promptum eſt, quanto specia­
tim
tempore & ſecunda pars, & duo primæ dimidia percur­
rantur
, determinare.
Excuſatione, dilationeque vtitur R. P.
circa
cauſſam Phyſicam, de qua videbatur ipſe titulus feciſſe
aliquid
sperandum.
Circa hanc cauſſam lapſus admiſſus in
Epistolis
de.
Motu impreſſo: quatenus in ea explicanda ipſi
gradus
velocitatis facti æquales spatijs ſunt; & intercepta
triangula
, de quibus ſuprà, aſſumpta ſunt non modò pro ſpa­
tijs
, verùm etiam pro gradibus; pro quibus aſſumendæ potiùs
triangulorum
baſes fuerunt. A. p.
82. in 96.
ART. XLV. CONCLVSIO.
Ex præteritione eorum, quæ R. P. anacephalæoſi quadam
exaggerat
; non oblitus etiam quantum condoluerit, habitam ab
Authore
fuiſſe Galilei principijs fidem: neque id ſine ſolita
beneuolentiæ
ſignificatione. A p.
86. in 88.
1
EPISTOLÆ SECVNDÆ
ART. I. Scribendi Occaſio.
Reu. Pater viſo ſuperioris Epistolæ autographo, ipſam
edi
non improbauit, ſi modò attexeretur alia, quam ſubinde
ſcripſit
, inſcripſitque Vindicias Phyſicæ Demonſtratio­
nis
. Qùia verò R. P. profitetur ſeſe in ea ignotam Authori
veritatem
maiori iam luce illuſtratam aperire, & ab errore
vindicatam
exhibere; ac aliunde queritur frequens ea ſibi af­
fingi
quæ nec dixerit, nec ex traditis à ſe principijs potuerint
deduci
; idcircò ſic edi viſum eſt Vindicias, vt Exceptio inter­
ſeratur
, ad explorandum quî fieri poßit, vt veritatem ſic il­
luſtratam
, vindicatamque Author non videat, & ad eluen­
dum
labem illam, qua adſpergi perſenſit ſe, ob affictionem to­
ties
obiectam. A p.
89. in 93.
ART. II. III. IV. V. De Statu Controuerſiæ.
Quòd perſtet R. P. pro Demonſtratione habere eam
Epiſtolam
, in quam ſuperior conſcripta eſt; ideò vt Status
controuerſiæ
luculentior fiat, ac ſimùl appareat, qualis Demon­
ſtratio
hæc ſit; placet ipſam eruere ex eius totius Epistolæ textu,
ac
reducere, analyſi facta, in hypotheticum Syllogiſmum, qui
eſſe
poßit huiuſmodi.
Si in motu accelerato grauium decidentium velocitates
acquiſitæ
ſe habent vt emenſa ſpatia, neceſſe eſt ſpatia decurri
temporibus
æqualibus in ratione continuò dupla:
Atqui in motu accelerato grauium decidentium veloci-
1tates acquiſitæ ſe habent vt emenſa spatia:
Igitur in motu accelerato grauium decidentium neceſſe est
ſpatia
decurri temporibus æqualibus in ratione continuò
dupla
.
Nimirùm, vt ex ſerie ſuperioris Epiſtolæ patet, factum eſt
initium
ab Aſſumptionis confirmatione, dum in Galileum
diſputatum
eſt; tum gradus ad eiuſdem-met Aſſumptionis pro­
bationem
factus, dum palmare illud Bilancis Experimentum
eſt
narratum; ac tandem ventum ad probandum conſequutio­
nem
Propoſitionis, dum explicitus est conatus circa Rationem
ſpatiorum
duplam, quæ eadem concluſio fuit Demonſtrationis.
A
p 93. in 97.
AD ART. VI. VII. VIII. De Motus
æquabiliter
accelerati Definitione.
Conſtat ſemper, quam Galileus Definitionem tradidit.
Neque enim poſſunt velocitatis gradus per triangulorum re­
præſentari
baſeis, ſi per parteis laterum repræſententur ſpatia,
vt
R. P. vult; tum quòd nulla habita temporis mentione in­
telligi
poßit difformitas mira; tum quòd gradus ſemel acqui­
ſitus
aut perire debeat, aut nihil agere, neque poßit duplum
illius
, qui acquiritur; tum quòd ſit futurum vt ſecundo tempo­
re
octo penè spatia primo æqualia percurrantur.
Confundit
R
. P.
Vniformitatem cum Proportione, dum progreßiones
Geometricas non minùs eſſe vniformeis, quàm Arithmeticas
vult
: ac in eadem rursùs incidit Incommoda, dum in difformi
Triangulo
vult iteratò spatia per laterum parteis, potiuſ quàm
per
triangulos interceptos repræſentari. A p.
97. in 1. 0.
1
AD ART. IX. X. XI. XII. De Paralogiſmo,
qui
Galileo Definitionem ſpuriam impugnan­
ti
obiicitur.
Magno quidem molimine conatur R. P. Paralogiſmum
oſtendere
: ſed fruſtrà nihilominùs; cùm ſeu varios ſenſus
diſtinguat
, ſeu propoſitiones retexat, ſeu conſequutionem ex­
pendat
, nihil aliud rursùs, quàm quæſitum, ſeu principium (vt
fuerat
illi obiectum) petat; aut in ſeipſum etiam, vbi retorquere
quidpiam
vult, mutato nomine, concludat.
Haud iure verò
conqueritur
ſibi affingi, quòd dixerit, ſpatio in duas parteis
æqualeis
diuiſo, poſteriorem percurri dimidio temporis, quo prio­
rem
(vnde illatum eſt Incommodum de infinito spatio intra
ſecundum
tempus percurrendo) cùm relata ipſißima illius ver­
ba
fuerint (de quadrante nempe, & dimidio quadrantis) ac, vt
poſſet
Paralogiſmi Galileum conuincere, non fuerit alio prin­
cipio
vſus.
Denique, ſi Paralogiſmus à Galileo admiſſus ſit,
oſtenditur
R. P. alio loco aut nihil concluſiſſe, aut apertißimè
in
eundem Paralogiſmum incidiſſe. A p.
110. 136.
AD ART. XIII. XIV. XV. XVI. XVII.
XVIII
.
De Poſtulato Galilei circa motum
ſuper
æque-altis, non æque-inclinatis planis.
Galilei obſeruata ad Poſtulatum hoc confirmandum nul­
lius
hactenus falſitatis conuicta ſunt; poteſtque adeò eius do­
ctrina
potiore iure cenſeri Scientia, vt quæ experientiæ con­
ſentanea
ſit, quàm ea, quæ à R. P. traditur, vt quæ experien­
tiæ
repugnet, ac fundata ſit in Experimento, quod falſum de-
1prehenſum eſt. Si planum, vt minùs decliue, ita etiam prolixius
ſit
, potest profectò prolixitas paruitatem incrementorum
velocitatis
ſic compenſare, vt acquiſita in fine motus veloci­
tas
ſitnihilo minor.
Quod eſt allatum de pendulis exemplum
ſemper
congruit: & ex quatuor pendulis, quæ prolixitate
ſint
, primum vnius præcisè pedis, ſecundum quatuor, tertium
nouem
, quartum ſedecim: peragit reuerâ, conſtanterque pri­
mum
vibrationes quatuor, eodem tempore, quo ſecundum
peragit
treis, & tertium duas, & quartum vnam: ſi modò
quidem
eadem ſemper longitudine perſeuerent. A p.
136. in 141.
AD ART. XIX. XX. XXI. XXII.
De Experimentis circa ictum, impetumve gra­
uium
cadentium, ad explorandum, impetuſ­
ne
, vt ſpatium increſcat.
Meritò fuere vno plura requiſita Experimenta, vbi
fuit
iactatum peragi ea poſſe in grauibus quibuſlibet; tametſi
ne
in vno quidem peragere fuerit conceſſum.
Allata tria ex­
perimenta
quaſi ſupparia ad ſuadendum non increſcere impe­
tum
, velocitatemve ſicut spatia, ſed ſicut spatiorum radices,
attinent
omninô ad rem; ac illud speciatim de Aqua ef­
fluente
ex vaſe cylindrico, quatenus ſumma aqua in foramen
decidens
, non magis à ſibi ſubiecta, præeunteque impeditur,
quàm
ſi per aërem caderet; quòd illa ſemper pari cum ipſa
velocitate
ſeſe ſubducat, antecedenſque nihil officiat.
A
. p.
141. in 146.
AD ART. XXIII. XXIV. XXV. XXVI. XXVII.
XXVIII
.
De Experimento in Bilance facto, ac
1aliud reuerâ probante, quàm velocitates eſſe
ſicut
ſpatia.
Quandoquidem iactatum illud tantopere Experimen­
tum
falſitatis conuictum eſt: mirum videri profectò potest,
quamobrum
R. P. venditare pergat pro Demonſtratione ra­
tiocinium
, quod fuerit eo Experimento duntaxat ſuffultum; ac
potißimùm
prouocando ad vberiorem experientiam, qua con­
trouerſia
dirimatur; quaſi verò ſinondum ſit dirempta contro­
uerſia
, eius Demonſtratio interim cohæreat?
Fruſtrà iam ſol­
licitus
eſt de non aſſumendo ſupra æquilibrium exceſſu; cùm
agnoſcat
iam quàm vanè vſurpet diametrum globi pro men­
ſura
præciſa altitudinum, ex quibus totidem pondera at­
tollantur
.
Incommodum illud de globo diametri decuplò mi­
noris
, & decuplò citius caſuro ex eadem altitudine, obiectum
legitimè
fuit, & R. P. eximere ſe ab illo nequicquam tenta­
uit
. A p.
146. in 157.
AD ART. XXIX. XXX. XXXI. XXXII. XXXIII.
De Tempore, quo R.P. colligit parteis ſpatij
ſingulas
decurſum non iri.
Haud abs re fuere obiecta illa de neglecto tempore in
tradenda
motus æquabiliter accelerati definitione.
Affictum
nihil
fuit R. P. inter vrgendum incommoda; quæ ſi variata
interdum
ſint, in cauſſa fuit variatio principiorum, quibus
ille
eſt vſus.
Nihil iteratò demonſtrat: verum aut ex falſis
concludit
; aut in Diallellum incidit, circulum-ve, vt aiunt,
committit
; aut prætereà inuoluit ſe multiplici contradictione.
Quæſtio ne que eſt, neque fuit, an ostenderit (quod fuit conceſ­
ſum
) non poſſe partem spatij ſecundam decurri dimidio tem-
1poris, quo primam, tertiam triente, &c. ſed an oſtenderit ad­
uerſus
ſeipſum; vt pote ex cuius principio, poſitioneve illud
ſequatur
.
Nequicquam conatur capita abſurda ſibi obiecta
retorquere
; quaſi ſit perinde ſeu ſpatium, ſeu tempus cum
velocitate
conferat; & ad hominem cum argumentatur, in
limine
ipſo aberrat, dici vt putà id ſupponens, quod minimè
dicitur
, & tempus cum velocitate ſecus conferri, quàm con­
fertur
.
Tota gloriatio conſequens nihil habet, quod inuidea­
tur
; & dum ait impugnationem ſui ratiocinij, non poſſe, vt
inanem
, ac vanam, inuenire plauſum, niſi apud minùs peritos;
ſatis
eſt prouocare illum vt proferat vel vnicum, cui ſuam
ſententiam
perſuadeat, peritum. A p.
157. in 181.
ART. XXXIV. XXXV. XXXVI. XXXVII.
XXXVIII
.
De Tempore, quo R.P. colligit
ſingulas
parteis decurſum iri.
Non alia ratione probauit R. P. velocitatem per ſecun­
dam
partem eſſe duplam velocitatis per dimidium inferius pri­
, quàm quia ſpatium, duplum eſt: neque hanc conſequutio­
nem
vllo modo probauit; ſed ex eo ſolùm ſuppoſuit, quod ve­
locitates
ſicut spatia ſint, quæ est iterata principij petitio: cùm
hoc
ipſum ſit, quod controuertitur, neque vllatenus inueniatur
oſtenſum
; niſi ex falſo illo circa Bilancem experimento.
Ex
varijs
obiectionibus vna est delecta, cui reſponderetur, propter
errorem
calami, quo in immenſa, importunaque literarum
farragine
litera vna irrepſit pro alia.
Beatus eſt R. P. cui
Author
eſſe non videatur ingreſſus in controuerſiæ pene tralia,
quique
eum æquè à dictis ſuis, atque à natura penitiùs inspi­
ciunda
arce at.
Tempus minutorum ſex attributum primæ
1parti, non ab Authore fuit delectum, ſed ſuppeditatum à R. P.
qui
tametſi alicubi non probet ex ijs ſex minutis quatuor priori
dimidio
, & duo poſteriori attribui: id tamen tum ex varijs
eius
principijs deducitur: tum recipit Author deducturum ſe
eadem
, & plura incommoda, ex quacumque alia diſtributione
eius
numeri, aut alterius à R. P. facienda: ſi modò ſemper
velocitates
habere ſe vt spatia ſupponat. A p.
181. in 191.
ART. XXXIX. XL. XLI. XLII.
De Ratione continuò dupla, qua ſpatia de­
curri
temporibus æqualibus R. P. contendit.
Mirum, velle adhûc R. P. incipere acceleratum motum
à
primæ partis medio, non ab ipſo eius principio; & maximè
quidem
, cùm aliunde velit velocitates eſſe vt spatia, spatiive
parteis
, quarum vna ſit tota prima, non dimidium primæ: ac
inſignes
prætereà ſuboriantur difficultates ex eo, quòd dum
ad
obiecta de ſubdiuiſione prioris dimidij in alia, aliaque dimi­
dia
reſpondet, standum ait alicubi, quòd diuiſio eſſe in Phy­
ſicas
parteis infinita non valeat, & ibi tamen standum, vbi
tot
partes adhûc ſuperſunt, vt ex ijs ratio accelerati motus
perfectè
intelligatur.
Quippe cùm inter cætera aſſumpto
caſu
ex Luna, Sole, aut Firmamento, & aſſumpta particula
prima
Phyſicè diuidua, in qua reperiri debeant dimidium
inferius
, ac in ipſo triens, quadrans, & tot fragmenta cætera,
quot
ſunt partes ipſi primæ æquales in toto illo ſpatio, quotque
etiam
diſtingui poßunt in ſuperiore dimidio; incredibilis ſit
partium
numerus, per quas in priore dimidio contentas opor­
teat
motum peragi, priuſquam incipiat accelerari; & in qui­
bus
tamen conſiſtendum ſit, quòd diuiſio vlteriùs fieri in duo
1dimidia non valeat, ne ratio motus accelerati non perfectè in­
telligatur
.
Quæſtio heic iterùm non eſt, an velocitas per
ſecundam
partem ſit præcisè dupla velocitatis per primam: ſed
an
id ſequatur (vt & abſurda quædam alia) ex R. P. prin­
cipijs
.
Refugit R. P. prouocationem ad calculos, nec incom­
moda
clariùs pateant, ac illud speciatim, quod obiectum eſt
ex
triente, & quadrante non componi integrum: neque item
ex
partibus quinta, ſexta, ſeptima, octaua.
Irrito cona­
mine
rationem duplam, vt ſolam congruam excuſare adniti­
tur
, quòd ipſa quoque ſeipſam euertat, quoties tempora aſ­
ſumuntur
maiora, vel minora dato, quæ ſint ipſa quoque inter
ſe
æqualia: ſiquidem ea quoque deberent in eadem ratione
respondere
spatijs: quod tamen non fit: vt in allato à R. P.
exemplo
de caſu globi ex Luna monſtratur. A p.
191. in 208.
AD ART. XLIII. XLIV. De Tempore,
quo
globum ferreum caſurum ex Luna in
Terram
contendit.
Nihil eſſe heic videtur addendum ad ea, quæ obiecta ſunt ­
cùm
R. P. fateatur non poſſe illam rapiditatem, quam priùs
aſſeruerat
, inſanam eſſe adeò, vt globus id ſpatium minutis
non
omninô duobus percurrat: tametſi lenire rem ſtudet, dum
naturam
quidem id exigere, ſed medij tamen conditionem
obstare
ait. A p.
208. in 209.
AD ART. XLV. XLVI. XLVII. De
quodam
lapſu emendando circa cauſſam Phy­
ſicam
accelerati grauium motus.
Quod R. P. in Vindicijs ad Artic. XL. de Phyſica
1cauſa accelerationis diſſerüerit, docendo ſolam grauitatem
eſſe
cauſſam initij motus, & ſolùm medium, putà aërem eſſe
cauſſam
accelerationis, quatenus à fronte reſiliens, & à tergo
clandem
, graue vrget; cùm alioquin ſola grauitate agente, ſi­
bique
ſimili manente, vt in vacuo, deſcenſus foret vniformis,
ſimiliſque
ſui perſeueraturus: idcircò anſa & accepta, & in
hunc
locum dimiſſa eſt adiiciendi quidpiam de Phyſica cauſſa.
Nam primùm quidem paulò fuſiùs deducitur lapſus indicatus
ad
calcem ſuperioris Epistolæ: declarando videlicet, quo pro­
greſſu
tentatum fuiſſet in Epiſtolis de Motu impreſſo à
motore
tranſlato cauſſam dicere, quamobrem grauia acce­
lerentur
iuxta progreßionem numerorum imparium ab vnita­
te
incœptorum; & quemadmodum talis cauſſa fuiſſet agnita
tum
primo momento ſola attractrix Terræ vis, quæ imprime­
ret
ſingularem ictum: tum ſecundo, & reliquis tam eadem
attractrix
, quàm aër à tergo ſuccedens, inſtanſque, adeò vt
quolibet
momento duo quaſi ictus imprimerentur: ſicque &
primo
momento vnus acquireretur velocitatis gradus, quo ſu­
peraretur
vnum ſpatium: ſequente autem quolibet ſuper-ad­
derentur
duo, eſſentque proinde tres, quinque, ſeptem, &c.
quibus spatia totidem conſequenter ſuperarentur: vnde &
conſentaneum
foret velocitates eſſe, vt spatia, quæ proinde ſi­
mul
repræſentari deberent per illas triangulorum areas: quod
animaduerſum
eſt repugnare.
Deinde verò oſtenditur,
quamobrem
cùm cauſſa vnica ſufficiat, iuxta antè expoſita
(ſupponitur autem videri non eſſe ipſam aliam, quàm ipſam
vim
Terræ tractricem) oſtenditur, inquam, vtramque à
R
. P. aßignatam videri eſſe reiiciendam, quatenus medium,
putà
aër, ad accelerationem nihil confert, quin-etiam potiùs
1officit, nec quantum obeſt, tantum iuuat, ac longè eſt adeò, vt
ſolus
accelerationis ſit cauſſa: grauitas verò, ſeu qualitas graui
inſita
, & ab attractione diſtincta, nulla eſt: neque proinde po­
teſt
motum ſeu in ſpatio vacuo, ſeu in aëre, (vt ſi ſolus aër in
vniuerſo
eſſet) præſtare. A p 209. in 220.
AD ART. XLVIII. De Reſponſionis
Concluſione
.
Licitum fuit amicitiæ (ſed ſeruata tamen illi reuerentiâ)
anteponere
veritatem.
Fuit in R.P. vt quaſcumque vellet, duce­
ret
lituras, aut etiam rem totam ſupprimi iuberet.
Non capitur
quamobrem
cenſeat ſe veritatem iam illuſtratam, & ab er­
rore
vindicatam exhibere: ac ſperet tamen, vt ex correcto
falſo
ſuo Experimento veritas deinceps certiùs inueniatur.
Ipſe
fuit
R.P. qui Authori alioquin ignotus, prouocauit prior; &
cui
tamen nihil aut reſponſum, aut oppoſitum ſaltem, fuiſſet,
ſi
is fuiſſet creditus, qui ipſa rei nouitate, quod iam ait, per­
celleretur
, tanquam nemine alio hactenus inuento, qui in eius
aſſertionibus
, ac decretis pugnam aliquam, contrarietatemque
aut
inuenißet, aut obiecißet.
Quare & eſſe ſecurus poteſt
iri
deinceps nihil inquiſitum in ea, quæ ſe dicit habere
obſcuriora
, incertioraque; fore autem, vt ſolitum affectum,
venerationemque
ſemper experiatur.
1
EPISTOLÆ TERTIÆ.
ART. I. Scribendi Occaſio
De hac iam dictum. Notandum ſolùm, Epistolas de
Motu
impreſſo à motore tranſlato, pro quibus hac fuit
velut
Apologia, ea occaſione fuiſſe conſcriptas, quòd fides
ægrè
habita fuiſſet Experimentis ab Authore factis, adſtruen­
do
illi Theoremati, Si id corpus, cui inſiſtimus, trans­
feratur
, motus omneis noſtros, rerumque à nobis mo­
bilium
, perinde fieri, apparereque, ac ſi illud quieſceret.
Ea autem fuerant præ cæteris, Quòd naui velocißimè abducta,
perinde
atque quieſcente, proiectus ſursùm lapis ſecundum
mali
longitudinem, tueretur ſemper tam aſcendendo, quàm
exſcendendo
eandem a malo diſtantiam; & dimiſſus è carche­
ſio
ad pternam, ita caderet, vt neque ex parte puppis deſere­
retur
, neque ex parte proræ attingeretur à malo.
Quòd pi­
la
ex prora in puppim, ex puppi in proram proiecta, pari im­
petu
ferri appareret, parque ſpatium conficeret; & neque tar­
diùs
perueniret ad colluſorem, tametſi aufugientem, qui ad
proram
: neque citiùs ad alium, tametſi occurrentem, qui ad
puppim
, donec volaret per aërem.
Quòd è curru, aut equo
citißimè
abrepto, perinde ac quieſcente, proiectæ ſursùm res in
ipſam
manum reciderent: dimiſſæ cadere apparerent ſecun­
dum
perpendiculum; emiſſæ prorsùm, retrorſúmque, nec pro­
piùs
, nec longiùs caderent in terram.
Quòd dimiſſa pila
ab
incedente, currenteve per complanatum locum, antrorsùm
ſemper
procurreret; pari vi antrorsùm, retrorſúmque proie­
cta
, pariabeſſet, dum à motu ceſſaret, à proiectore diſtantia; &
1proiecta ſpeciatim retrorsùm, nunc aliquantúm excurreret,
nunc
ad perpendiculum caderet, nunc proiectorem etiam ſeque­
retur
; prout adactio manus retrorsúm eſſet velocior, æquè ve­
lox
, aut minùs velox, quàm corporis prorsùm.
Jtaque horum
aliorumque
Experimentorum explicandæ caußæ deſtinata fue­
rat
Epiſtola Prior; ac fuerant ideò variæ de Motu attingendæ
difficultates
.
Fuerat & Poſterior speciatim conſcripta decla­
randæ
inanitati rationis illius, quæ aduerſus Aſſertores motus
Telluris
peti ſoleret ex eo, quòd ſagitta ſursùm euibrata è
puppi
, dum nauis moueretur, non in puppim recideret, ſed in
aquam
à tergo puppis, quæ interim ſubducta foret: ac fuerat
conſequenter
oſtenſa imbecillitas aliarum rationum complu­
rium
, quæ ſolent ijſdem obiici.
Præstita, inquam, hæc fue­
rant
; cùm R. P.
Epiſtolis viſis, ea ex vtraque impugnauit,
quæ
potißimùm diſplicuerunt. A p.
227. in 228.
ART. II. III. IIII. Nondum obſeruatum,
qui
Galileo obiicitur, Paralogiſmum: &, Neu­
tram
duarum virium à Motore tranſlato im­
preſſarum
imminui ab alterutra.
Qualem deinceps Paralogiſmum R. P. detexerit, ſatis
est
, ſuperque in Epiſtolis ſuperioribus adnotatum.
Quod ſu­
perest
: cùm mota, v. c. naui, lapis ex ea proiicitur ſursùm; is
apparet
quidem tam proiectori, quàm omnibus, qui in naui
ſunt
, aſcendere, deſcenderéque ſecundum perpendiculum: ſed
reuerâ
tamen aſcendit, deſcenditque obliquè (vti & apparet
quieſcentibus
in littore) deſcribit nempe lineam curuam, quam
dicunt
parabolicam: cauſſaque eſt, quia manus proiiciens vt­
cumque
ſursùm moueri appareat, reuerâ tamen mouetur obli­
què
, deflexa nempe à motu nauis, qui illam, dum attollitur,
1abducit vnà cum corpore ipſius proiectoris in latus, ſiue ſecun­
dum
horizontem.
Et quoniam Author dixerat, Vim im­
pellentem
mobile ſursùm, non modò non deſtrui, ſed
ne
vlla quidem ratione imminui à vi depellente in la­
tus
(quippe lapis ille neque minùs peruenit aliùm, quàm ſi
pari
vi, naui quieſcente, proiiceretur à manu: vti neque mi­
nùs
in latus, quàm ſi immota manu veheretur ſolo motu nauis)
Idcircò
R. P. iſtud improbans, obiicit, quod eſſe apud peritos
Effatum
ait, Mobile quodcumque duobus motibus in
diuerſas
parteis actis, tantò ſegniùs deferri in vnum
terminum
, quantò fortiùs in alterum tendit. Sed cùm
hoc
eſſe poßit verum, donec mobili iam ſeparato à motore ſu­
peruenit
vis, quæ ipſum deflectat: falſum eſt tamen, ſi nihil
noui
à proiectore vſque interueniat, in quo & vis ipſius pro­
pria
, & vis corporis ipſum transferentis in vnam coïerint, quæ
tantùm
ſit alterutrâ fortior, quantùm altera fortis eſt; vt in
exemplo
allato conſtat, in quo quicquid eſt motus ſurſum, à ma­
nu
est; quicquid motus prorsùm, à naui; & quod deeſt virtuti
manus
propriæ ad proiiciendum non minus altum ſecundum li­
neam
curuam, quàm ſecundum rectam, ſuppletur à vi tranſ­
latitia
nauis; vti & quod deest naui ad adigendum non mi­
nus
prorſum ſecundum curua, quàm ſecundum rectam,
ſuppletur
à vi proiectitia manus.
Habentur & alia de Ex­
perimentis
. A p.
228. in 235.
ART. V. VI. VII. Poſſe varias Sectas
veritatis
ſtudio tentari: ac, Poſſe animalis inceſ­
ſum
præ ſaltatione; & globi volutionem præ
adactione
, dici naturalem.
Quòd Author explicando cauſſas commemoratorum Ex­
perimentorum
, ſequutus fuerit alia quædam, quàm Ariſtotelea,
1& vulgaria principia: id R. P. reprehendit, quaſi ſit viris
eruditis
, pijſque minus placiturum: verùm, ſalua modò maneat
pietas
, nihil eſt, quod vetet philoſophari liberè, nullique Sectæ
addictum
eſſe Displicet illi conſequenter dici inceſſum ani­
malis
præ ſaltatione naturalem: ſed non apparet quid ſit in­
congruum
, quatenus motus naturalis notio eſt, vt sponte, aut
ſine
repugnantia fiat; violenti, vt præter naturam, ſeu cum
aliqua
repugnantia.
Displicet & globi volutionem ſupræ
planum
dici naturalem præ adactione eiuſdem per aërem: ſed
conſtat
ſatis globum eſſe ſuapte natura comparatum, vt volua­
tur
potiùs ſupra planum (quod niſi aliunde deficeret, euaderet
motus
vt æquabilis, ſic perpetuus) quàm vt per aërem adiga­
tur
(per quem aliunde inæquabiliter, & motu ſtatim finiendo
trans
fertur.) Vt prætereatur eſſe hæc omnia Ariſtoteli conſona,
quem
coryphæum eruditorum intelligit.
R.P. A p. 235, in 240.
ART. VIII. IX. X. Incredibilem fore
motus
corporum decidentium ſegnitiem, ſi vt
incipit
, ita pergeret; &, Non ſolùm acceleratio­
nem
, ſed ipſum quoque initium motus eſſe à
principio
externo.
Displicet rursus R. P. cenſeri caſum lapidis violentum
potiùs
, quàm naturalem: nam quamuis accelerationem eſſe
violentam
non deneget: ob deſcenſum tamen, ſeu ſimplicem
motum
, cui illa ſuperuenit, contendit eſſe potius dicendum ca­
ſum
lapidis naturalem.
Sed primum, quia quicquid in hoc caſus
motu
ſenſibile eſt, ex acceleratione eſt, ac ne millies quidem
milleſima
eius pars ad ſimplicem motum, deſcenſumve ſpectat:
conſtat
, ſi à potiore parte denominatio facienda ſit, dicendum
1potius eſſe caſum ab acceleratione violentum, quàm à ſimplici
motu
naturalem.
Quàm parùm autem cenſendum ſit, quod
ex
ſimplici motu eſt, ex eo probatur, quòd ſi qualis incipit mo­
tus
quo momento primo eſt adhûc ab acceleratione liber, talis
perſeueraret
per duarum orgyiarum altitudinem; ille, aſſumpto
pro
primo momento, vno minuto ex ijs, quæ decima vocant, non­
dum
eſſet planè peractus poſt annos 5322380: neque adeò lapis,
ſi
occœpiſſet illo motu ab vſque initio Mundi cadere, perfeciſſet
iam
ſeptimam vnam digiti partem.
Deinde, cùm illud vio­
lentum
dicatur, cuius principium extra eſt; etiam deſcenſus, ſeu
ſimplex
motus eſſe comprobatur à principio externo, nempe à
virtute
attractrice Terræ (credebatur tunc poſſe quoque aër à
tergo
impellere) tum quia lapis ſeu intra vacuum (vbi nihil
cum
Mundo, Terráque adeò communicaret, ac perinde illi fo­
ret
, ſeu eſſet, ſeu non eſſet Mundus) ſeu intra aërem infinitum
(ſi ſolus præter ipſum foret) talem motum nullum haberet:
tum
quia quæ res ſunt intenſionis capaces, à qua cauſſa habent
gradus
reliquos, ab ea nanciſcuntur & primum; atque adeò,
vti
dum calefit aqua, non cæteri gradus ab externo ſunt, pri­
mus
ab interno principio, ſed omnes ab externo ſunt: ita dum
lapis
deorsùm mouetur, non cæteræ motus partes ab externa
cauſſa
, & prima ab interna ſunt; verùm ſunt omnes ab ex­
terna
. A p.
240. in 246.
ART. XI. XII. XIII. XIV. Terram grauia
attrahere
; &, Quid illi contingeret, ſi verſus
Lunam
dimoueretur?
Quid lapidi, ſi intra for­
nicem
ad centrum Terræ conſtitueretur?
Cùm attrahi grauia à Terra videantur, ob cauſſam iam
expoſitam
: Ad illud, quod quærit R. P. quid ipſi Terræ con-
1tingeret, ſi verſus Lunam dimoueretur? Dicitur eſſe probabi­
le
, fore, vt vbicumque Terra conſtitueretur, illeic quieſceret
eo
modo, quo corpus eiuſce materiæ, vt aquæ ſub pari mole
æquiponderet
, vbicumque in imo, in ſummo, in medio, aut vbi­
uis
intra aquam ſtatuatur, conſiſtit.
Nimirùm, quòd Terra
ſecundum
ſi totam neque grauis ſit, neque leuis; & talis affe­
ctio
partium propria ſit, prout à tota diſtrahuntur: quódque in
Mundo
spherico exſiſtente, medium quidem, & extremum
ſit
, non item infimum, & ſummum; acta is conditio ſit
Terræ
, globorumque Mundi cæterorum propria, propter
eandem
partium diſtractionem, & retractionem, quæ ſigillatim
cum
speciali cuiuſque centro comparatur.
Non probatur etiam
aliunde
Terram eſſe in Mundi medio; cùm etiam oppoſitum
arguant
excentrici ſiderum motus: neque veriſimile eſt, ſi
Terra
abduceretur in verticem Antipodum, vbi ſuper­
ficies
, cui inſiſtimus, excederet punctum, in quo fuiſſet centrum,
nos
ibi hæſuros: aut abreptos vlteriùs, auolaturos, ſeu po­
tiùs
caſuros.
Ad aliud, quod quærit, quid eueniret lapidi, ſi
intra
cauernam in meditullio Terræ excauatam, oppletamque
aqua
, aut aëre constitueretur?
Dicitur probabile eſſe, ſi Terra
quidem
quaſi magnes ſit, qui ſuis quaſi radijs emißis attrahat
terrena
: euenturum, vt lapis ineam cauernæ partem feratur, è
qua
radij plures, confertioreſque affluxerint; &, ſi ſupponan­
tur
ex æquo vndequàque affluere, fore, vtin medio ſuſpenſus
teneatur
.
Vnde &, quod rogat, cur lapis in puteum dimiſſus
fundum
petat, non latera?
Cauſſa eſt in promptu, quòd plu­
res
, denſioreſque radij exparte fundi, ad quam eſt tota Terræ
moles
, adueniant, quàm ex parte vlla laterum aduenire
poßint
. A p 247. in 254.
1
ART. XV. XVI. XVII. XVIII. XIX. XX.
Et Magnetem ferrum, & Terram grauia trahe­
re
per inſenſilia organula: &, Cur attractio pro­
pe
Terram non ſit ſenſibilior, quàm procùl.
Non ridet Author in ſinu, vt R. P. ait, dum Magne­
tem
non trahere ſine organulis corporeis contendit: neque non
agit
ſeriò, dum hamulos, catenulaſque, quatenus patitur imbe­
cillitas
, fingit.
Dum ait R. P. non alio modo tractionem fie­
ri
, quàm quòd Magnes, & ferrum ſponte naturæ incitata in
mutuos
amplexus accurrant; id eleganter quidem, ſed non ita
vt
res vocibus ſubiecta intelligi poßit: quomodo ſcilicet vtrum­
uis
, ac ſpeciatim ferrum inanime, ac inarticulatum, incitet
ſeipſum
, & nullare à Magnete emiſſa, diuinet tamen, quando
eſt
propè, & metiatur vireis, ac ſpatium, è quo verſus ipſum
inſiliat
.
Neque verò dicere poteſt emitti à Magnete quali­
tatem
quandam, quæ ſit merum accidens: cùm exinde diffi­
cultatum
inextricabilium ſeges ſubnaſcatur.
Quod cauſſatur
autem organula inſenſilia dicta: conſtat ſatis ea ſic dici, quòd nec
videri
oculis, nec palpari manibus poßint.
Iniuriâ traducit Au­
thorem
R. P. quaſi proptereà neget poſſe Deum Magneti talem
qualitatem
, qualem deſcribit imprimere: cum quæſtio non ſit, an
à
Deo ſit, quicquid Magneti impreßum eſt: ſed quale ſit, quod est
impreſſum
.
Quod obiicit verò, vt ferrum à Magnete fortiùs è
propinquo
, quàm, è longinquo trahitur, non ſic obſeruari
trahi
à terra lapidem, quatenus magis non ponderat, nec ve­
locius
initio cadit ad baſin turris, quàm ad fastigium: Patet
cauſſam
eſſe, non quòd diſcrimen aliquod non ſit: ſed quòd
euadere
ſenſibile non poßit, quouſque lapis ponderetur, inci­
piatve
cadere ex tanta altitudine, quæ non minorem habeat
1rationem ad molem Telluris, quàm intercapedo, qua ferrum
trahitur
, ad molem Magnetis. A p.
254. in 267.
ART. XXI. XXII. XXIII. XXIV. XXV.
Non eſſe Atomorum minùs, quàm Ariſtoteleæ
Materiæ
tolerabilem in Religione poſitionem.
Haud iure traducit R. P. ea, quæ de ortu, interitu, alte­
ratione
, calore, frigore, & cæteris rebus naturalibus iuxtæ
Atomorum
ſuppoſitionem dicta ſunt, ad ſtatum ſupernatura­
lem
: ac præſertim cùm Atomi nihil aliud fint, quàm prima
Materies
, quæ ſi prout aſſerta eſt ab Ariſtotele, toleretur, aſ­
ſumendo
ſolùm, quòd à Deo creata ſit: tolerari ſanè poßint
Atomi
, prout aſſeruntur non modò ab Epicuro, aut Democrito,
ſed
etiam ab alijs, ac nominatim à Platone (qui cum illiſ-ne
iure
exſulet, vt R. P. loquitur, à Regno Philoſophico, conſu­
lendi
Patres) aſſumendo ſolummodò, fuiſſe illas à Deo creatas.
Satis eſſe vult R. P. ſi dicamus halitus calidos, &c. à corpori­
bus
exhalari: at non illi inepti, qui requirunt prætereà ex qui­
buſ
nam corpuſculis texantur iſti halitus, vt modum actionis
ipſorum
condiſcant: quod & Plato poſt alios fecit, & Demo­
critus
speciatim ſic eſt exſequutus, vt ideò Platoni ab Ariſtotele
præſeratur
, & à Cicerone, Plutarcho, alijſque mirè commen­
detur
.
Exclamat R. P. conclamatum fore de Formis ſub­
ſtantialibus
, ſi ortus, & interitus nihil aliud ſint, quàm locales
quædam
Atomorum motiones: exclamat, inquam, vt videtur,
ob
Rationalem animam: cùm tamen, vt generali Effato de for­
mis
è materia e ducibilibus adhibetur exceptio Rationalis ani­
, ſic adhiberi poßit Effato de accidentalibus: ac ipſa Anima
aliunde
ſit propriè futura ſubstantia, quatenus ſubſiſtit per
1ſe, ſecus ac formæ cæteræ, quæ vnde, aut quomodo habeant
ſuam
ſubſtantialem entitatem distinctam à materia, dicere
communis
ſententia non poßit.
Quærit & quò ſint abitura
ſanctiora
Religionis noſtræ myſteria: idque, vt videtur, ob
mysterium
auguſtißimum Tranſubſtantiationis: cùm tamen,
vt
iuxta Ariſtotelea ſententiam exſiſtentia ſubſtantiæ ſine
accidentibus
, aut accidentium ſine ſubſtantia defenditur vir­
tute
naturæ impoßibilis, ſed poßibilis virtute diuina: eodem
modo
, ac ijſdem verbis iuxta Democriticam defendatur. A p.
267. in 276.
ART. XXVI. XXVII. XXVIII. Actum
eſſe
de Motu Terræ, proponendo, non aſſe­
rendo
; &, Ferant ne magis Sacræ literæ Ter­
ram
in centro, quàm extra centrum circum­
uolui
.
Cùm ex diſputatis in Priore de Motu impreſſo à motore
tranſlato
Epiſtola, deduci poſſet nullum eſſe, quod aduerſus mo­
tum
Telluris petitur vulgò argumentum ex ſagitta ſursùm è
naui
emiſſa, neque in nauim recidente; nullum, inquam, prout
ſicuti
mota naui, omnes motus ſiue nautarum, ſiue rerum,
quas
ipſi mouent, perinde fiunt, apparentque, ac ſi nauis quieſ­
ceret
, miſſaque adeò ſursùm ſagitta in eandem nauis, è qua fuerit
emiſſa
, partem recidit: ita ſi Terram verſus ortum moueri
ſuppoſuerimus
, omnes motus noſtri, rerumque à nobis mobi­
lium
, perinde fient, apparebuntque, ac ſi Terra quieſceret.
lapisque adeò ſursùm proiectus, in eundem Terræ recidet lo­
cum
, è quo proiectus fuerit; Scilicet Terra transferens proiecto­
rem
, eiuſque manum, ſuperaddit, intercedente manu, tantum
impetus
lapidi, quantum oportet, vt ſuperet mundanum
1 ſpatium æquale illi, quod ea pars Terræ, è qua facta fuerit
proiectio
, interim peruadit; eodem modo, quo nauis transferens
ſuperaddit
ſagittæ, intercedente arcu, tantum roboris, quantum
eſt
neceſſe, vt ſuperet aëreum ſpatium æquale illi, quod peruadit
interim
ea nauis pars, è qua facta emißio: Cùm, inquam, de­
duci
id poſſet; Author re ipsâ ita deduxit poſteriore Epiſtola, vt
admonuerit
quærendam ergo, ad impugnandum Terræ motum,
rationem
veriſimiliorem.
Et quia poterat responderi alias
iam
multas eſſe inuentas: ideò illas, eſſe oſtendit magna ex parte
haud
magis firmas.
Iam R. P. hoc non fert, ac ſuperiore
ratione
euerſa, indignatur fuiſſe cæteras convulſas: quaſi aut
eas
expendere præoccupando non licuerit, aut ſit, cur magis,
quàm
ſuperior vocari in examen non poßint, nec debeant.
Et
traducit
quidem Authorem R. P. quaſi aſſeruerit moueri Ter­
ram
non diurna modò reuolutione circa axem proprium, verùm
etiam
annuo motu circa Solem: vnde & ait tolerabilius fuiſſe,
etiam
per ſacras Literas, ſi aſſertus fuiſſet diurnus dumtaxat.
Attamen, neque aſſerendo, ſed proponendo ſolummodò de mo­
tu
Terræ actum eſt; neque ea loca Scripturæ ſacræ, quæ aduer­
ſus
motum Terræ obiiciuntur, comperiuntur minùs aduer­
ſus
diurnum, quàm aduerſus annuum eſſe comparata; neque
non
præclare addit R. P. debere noſtram Philoſophiam fidei
Chriſtianæ
eſſe conſonam; ſed ſupereſt noſſe quid ſit diſſonum;
cùm
non statim quicquid videtur repugnare Literis ſacris id­
circò
reuerà repugnat, vt rectè oſtendit D.
Auguſtinus ad­
uerſus
eos, qui dicunt cælum Sphæricum, cùm Scriptura dicat
extenſum
, vt pellem.
A p. 276. in 281.
ART. XXIX. XXX. XXXI. De Con­
ſequutionibus
ex Terra Planetis interſita
1ductis, déque ignorata Copernicanæ opinionis
improbatione
.
Obiicit R. P. Si moueri Terram inter Planetas per­
ſuaſum
ſit, creditum quoque iri ipſam eſſe Planetam; & eſſe in
alijs
Planetis, Stelliſque ſuosincolas; ac iri vocatum in ſuſpicio­
nem
Geneſin, Incarnationem, Euangelium, fidem Chriſtia­
nam
, quæ docet Aſtra non ad hominum, aliarumve rerum ha­
bitationem
eſſe facta, ſed vt illuminent, fœcundentque Terram.
Verùm legitimas non eſſe huiuſmodi conſequutiones, declara­
tur
, Tum ex eo, quòd oſtenditur pari ratione deduci eaſdem ex
placitis
alijs, quæ à viris pijs, eruditiſque defenduntur (cuiuſ­
modi
ſunt illa de rotunditate Terræ; de Luna eclipſin patiente
ob
Terram, vt Terra patitur ob Lunam; déque ipſius ſuperfi­
cie
montibus, & conuallibus, terrenæ inſtar interstincta: de
Terræ
exilitate comparatè ad Stellas; aéque Luna adhûc lon­
exiliore, quæ præ illis tamen habetur in magnis luminari­
bus
, atque ita de cæteris) Tum ex , quòd oſtenditur, quàm
malè
cohæreant cum Antecedente, ex quo deducuntur.
Quod
autem
R. P. opinionem de motu Terræ fuiſſe Eccleſiæ ſuspe­
ctam
ait à Copernici vſque tempore; id Authori eſt incomper­
tum
, & quod iam demùm damnatam ait decreto Pontiſicio,
profitetur
Author ſe vel ſola fama, ac non expectata promul­
gatione
legitima, ad id complectendum induci. A p.
281 in 288.
ART. XXXII. XXXIII. XXXIV. Sit­
ne
abſurdum reputare Orbem magnum (ſeu
cœlum
Solis) eſſe quaſi punctum comparatum
ad
Firmamentum; & Solem quaſi vnam Fixa-
1rum, Fixas quaſi Soleis totidem habere.
Si Terra moueatur circa Solem, tantum deſcribet circulum,
quantum
Sol motus circa Terram; atque adeò quantum cælum
Solis
eſt, tantum erit & cælum Terræ, quod dieunt potiùs O
bem
magnum. Itaque R. P. pro abſurdo habet, quòd Coper­
nicani
aſſumunt tam immanem eſſe Fixarum à nobis diſtan­
tiam
, vt ſi Orbis magnus fingatur in earum regionem tranſla­
tus
, nobis heic remanentibus, ſit appariturus nobis quaſi pun­
ctum
: nimirùm ex hoc ſequitur, Stellas, quæ nobis ſunt qua­
ſi
puncta, fore hoc orbe non minores.
Ac Author quidem
habet
diuerſa, quod Stellæ ſunt, & quod apparent, vt dicendum
illicò
eſt: interim autem illi reſpondent, cùm ea ſit Fixarum
diſtantia
, vt nulla obſeruatio ſit, qua definire illam liceat, &
ab
omnibus merè gratis, próque lubitu maior, aut minor aſſu­
matur
(nemine putà aliam rationem, quàm propriam ſiue opi­
nionem
, ſiue voluntatem habente) ideò tam poſſe ſe maiorem,
quàm
alios minorem eam aſſumere: imò & tantò magis, quantò
exinde
fit commendatior tum concinnitas, tum maiestas operum
Dei
.
Quod verò R. P. abſurdum habet cenſeri Solem, quaſi
vnam
quampiam Fixarum, & Fixas eſſe quaſi totidem Soleis:
iubent
illi attendere, vel iuxta ipſam communem ſententiam
(quæ tam propè admouet Fixas) ſi Sol recedat, quantum Fixæ,
Fixæ
accedant, quantum Sol, fore vt Sol, quaſi vna Fixarum,
& vna Fixarum, quaſi Sol appareat. A p 288. in 293.
ART. XXXIV. XXXV. XXXVI. XXXVII.
Poſſe Solem è Fixis non minorem, quàm Or­
bem
magnum apparere: & veros omnium Stel­
larum
diſcos in vnum compoſitos vix apparen­
ti
diſco vnius mediocris Stellæ exæquatum iri.
1
Vtin lucernæ flammula inter nocturnas tenebras procùl
viſa
diſtinguere licet diſcum apparentem à vero; cùm ille poſ­
ſit
eſſe pedalis, iſte (hoc eſt flammulæ facies ſecundum diame­
trum
tranſuerſam) ſemidigitali non maior; ita in Stellis, quæ
non
videntur, niſi per tenebras nocturnas, diſtinguendi haud­
dubiè
ſunt diſci apparentes à veris.
Itaque, ſi apparentes qui­
dem
Stellarum 1022. diſci in vnum quemdam compingerentur,
is
triplò maior euaderet, quàm Solaris vulgò appareat. Sin au­
tem
pari modo in vnum diſculi veri coaptarentur, is non maior
euaderet
, quàm vniusSiellæ magnitudinis quartæ diſcus. Et
accepto
harum Stellarum dimidio; quaſi non ampliùs (licet re­
uerâ
ampliùs) ſupra horizontem appareat; diſci quidem appa­
rentes
conficerent diſcum ad Solarem, ſeſquialterum; at veri
non
maiorem eo, quo apparet vnica magnitudinis quintæ Stella.
Ex quo efficitur, vt mirum non ſit, fi Stellæ tam parùm per
noctem colluſtrent, cùm illuſtrent per veros, & non per apparenteis
diſcos
.
Heinc autem responderi poteſt ad id, quod R. P. obii­
cit
de Sole è Fixis, aut heinc inter Fixas per immenſam illam
diſtantiam
spectato; quaſi nimirùm conſtitutus in ipſo Orbis
magni
centro, aut quaſi centrum eius exſiſtens, non poßit tantus
apparere
, quantus ipſemet Orbis eſt. Scilicet exinde intelligitur,
futurum
, vt Sole, quaſi Stellula facto, tametſi verus illius diſcus
foret
exilißimus, apparens tamen tantus eſſet, qui totum ipſum
Orbem
magnum, aut etiam ampliùs, quaſi compleret: quod de­
claratur
pleniùs exemplo flammulæ per noctem conspectæ.
A
p.
293. in 301.
ART. XXXVIII. XXXIX. Hùc accom­
modari
non potuiſſe cauſſam, quæ redditur
vulgò
, quare flammæ noctu maiores appareant.
1
Quod vulgò dicunt aerrem, qui proximè circumſtat flam­
mam
, ita per parteis halituoſas è flamma procedenteis vehe­
menter
illuminari, vt ab oculo computetur in vnam flammam
continuam
: id tum repugnat (quatenus & nullum inter flam­
mam
veram, ſpuriamque apparet diſcrimen; &, ſi vera flam­
ma
occultetur ſola, nulla apparet ſpuria; &, ſi verâ flammâ
præter
foramen visâ, aër occultetur, ſpuria nihilominùs appa­
ret
) tum aliunde accommodari nec Lunæ potest, nec ipſis Stel­
lis
, quarum ſpecies noctu magnoperè increſcit.
Quamobrem
fuit
longè commodiùs repetere cauſſam ex affectione oculi, pu­
pillæ
nempe dilatatione, & impreßione retinæ facta, donec ocu­
lus
in tenebris degit.
Quippe cauſſa hæc non noſtris modò flam­
mis
, & tam Lunæ, quàm Stellis congruit; ſed congruet etiam
ipſi
Soli, ſi in ipſam Fixarum regionem ſupponatur tranſla­
tus
.
Videlicet tunc paradoxum non erit, videri noctu Solem,
ſeu
oculum videntem Solem verſari in tenebris; Sole, vt putá,
facto
, conspectóque quaſi vna quapiam Stellarum fixarum.
A
p.
301. in 306.
ART. XL. XLI. XLII. Qua mente, & qua­
tenus
ex motu Terræ æſtus Maris deductus; &,
Poſſe
exinde explicari varietates, quæ tam per
Æquinoctia
, & Solſtitia, quàm per Nouilunia,
& Plenilunia contingunt.
Vt de motu Terræ eſt actum proponendo, non aſſerendo: ſic
& de ipſo Maris æſtu, quatenus eſt viſus cum hac motus Ter­
hypotheſi congruere; maximè verò quatenus aqua bis die­
tim
fluit, ac refluit, vt bis contingit in motu Terræ inæqualitas,
propter
commiſtionem diurni, & annui, respectu partis eiuſ­
dem
Terræ, qua, vt vaſe, contenta aqua, dum inæquali ductu
1mouetur, non poteſt non fluere, ac refluere. Quòd porrò ſicut
Iupiter
ſuos ſatellites ſibi circumducens, dum interim vnà cum
ipſis
motu duodecenni transfertur per Zodiacum, cenſetur eſſe
vnà
cum ipſis totale quodam mobile; ita Terra Lunam ſibi
circumducens
, dum interim vnà cum ipſa transfertur motu an­
nuo
per Zodiacum, vnum aliquod mobile totale cum ipſa cen­
ſeatur
: Ideò, ſi aliunde ſupponatur Sol, dum ſibi circumuoluitur,
emittere
quoſdam veluti magneticos radios, quibus Planetas ſi­
bi
circumducat, ac ſpeciatim hoc mobile (Terram videlicet cum
Luna
) Efficietur, vt quia hoc mobile pendebit à Sole per radium,
veluti
plumbum à clauo per filum; efficietur, inquam, vt, Quem­
admodum
plumbum ſegniùs vibratur, ſi infra appendatur
plumbulum, quo longius penſile euadat; aut ocyùs, ſi ſupra illige­
tur
plumbulum, à quo appetente redire celeriùs, reducatur citiùs:
Jta
Terra per Plenilunium moueatur aliquantò pigriùs, quòd
tunc
propter Lunam veluti infernè appenſam prolixius euadat
quaſi
penſile; & per Nouilunium velociùs, quòd tunc Luna ve­
luti
ſupernè impendens acceleret nonnihil motum.
Quare &
exinde
ſuperuenit quædam tam in Plenilumo, quàm in Noui­
lunio
inæqualitas, ob quam tunc mare fluat, ac refluat, quàm per
quadraturas
æſtuoſiùs.
Quòd autem prætereà hi fluxus, re­
fluxuſque
intendantur ipſis Solſtitiorum, Æquinoctiorumque
temporibus
; cauſſa eſſe poteſt ſuperueniens tertia inæqualitas,
ob
prolixiores, breuioreſque diurni motus arcus (parallelos ſem­
per
æquatori acceptos) per Zodiacum; atque ita quidem, vt cùm
in
Æquinoctiis motus diurnus per hoſce arcus ſit maximè ad­
uerſus
motui annuo ſecundum Zodiacum, efficiatur aliunde,
vt
æstus ſint per Æquinectia, quam per Solſtitia vehementiores.
A
p.
306. in 313.
1
ARTICVL. XLIII. XLIV. XLV.
Poſſe & varietates alias ad locorum ſitus; &
acceſſus
retardationem, quæ dietim fit, ad mo­
tum
Lunæ menſtruum, quatenus eſt idem cum
diurno
Telluris, referri.
Quæ varietas fluxus in fluminum ripis inæquabilibus ob­
ſeruatur
, eadem affluxus, & refluxus in litoribus Maris de­
prehenditur
; ſicque ad varios littorum ſitus referri poſſunt di­
uerſitates
, quæ mox memoratis generalibus accidentibus ſuper­
ueniunt
; vt vel exemplo nauiculæ, cui ſimiles inſint inæqualita­
tes
, intelligi potest.
Quòd autem affluxus ad littora fiat
diebus
ſingulis vnà propò horà (ſeu quatuor horæ quintis) tar­
diùs
, ex eo eſſe poteſt, quòd cùm, vt iam dictum, Terra, & Lu­
na
vnum totale mobile ſint, & Terra ſuo motu diurno ſic Lu­
nam
circum-rapiat, vt Luna tamen non penitùs, ob diſtantiam,
obſecundando
, circulum vnum non abſoluat, niſi intra menſem;
ac
die bus proinde ſingulis integra propè hora tardiùs ad meri­
dianum
perueniat, è quo pridie cum aliqua Terræ parte diſceſ­
ſerit
, Idcircò affluxus non præcisè redeat, cùm ipſa eadem Ter­
ræpars
ad meridianum eumdem redit, ſed cùm redit Luna, quæ
est
mobilis totalis quaſi complementum.
Epistolæ concluſio.
A
p.
313. in 318.
Errata in his Summulis. fol. em, pag. 1. l. 17. lege tantumdem. p 2. l. 16.
heixc. p. 6. l. 4. at non. l. 22 XLVIII. fol. 1. p. 6. l. 5. ne. fol om p. 1 l. 17. conficere.
p
.
3 l. 22. curuam Omiſſa in textu. p. 293. l. 10. lege ὑπ' ἀλλοῦ. 242. 13.
octingenties
.
430. 25. αὐ υαις. 255. 17. collinees, 256 28. voce non. 270.
24
. Anſtoteleæ ſententiæ.
285, 2 ad hoc. In ipſis Errata. l. 10. lege 128. 26.
1 4[Figure 4]
DE PROPORTIONE,
QVA
GRAVIA DECIDENTIA
ACCELERANTVR
.
EPISTOLA PRIMA.
ADMODVM REVERENDO,
& religioſißimo, doctißimoque Viro, P.
PETRO
CAZRÆO Societatis IESV,
Metenſis Collegij Rectori ſapientißimo.
PETRVS GASSENDVS S.PELLEGI, optime Cazræe, quam dig­
natus
es ad me dare, ac publici iuris ſimul
facere
Demonſtrationem Phyſicam, qua
Ratio accelerationis in motu rerum grauium
naturali
determinatur.
Agnoui verò imprimis illam ſin­
gularem
beneuolentiam, qua perrexiſti obſtringere
me
, quæque eſt ſanè tota ad tuam bonitatis eximiæ
indolem
accepta ferenda.
Promptum deinde fuit
meminiſſe
eruditæ Epiſtolæ, qua ante duos annos ea
ſignificaſti
, quæ in meis illis, de Motu impreſſo à motore
tranſlato
, minimè probares; ac illud inter cætera, quòd
1ſenſiſſem cum Galileo, Motum naturalem rerum deci­
dentium
ea ratione accelerari, vt ſuperata ſpatia temporibus
æqualibus
, numerorum imparium progreßionem imitarentur.
Commemini
etiam, cùm fuiſſem conatus facere ſatis
in
cæteris, expetiiſſe me, vt quia neque Paralogiſmum,
quem
in Galileo cauſabaris, animaduertiſſem, neque
experientia
, aut ratio monſtraſſet quidpiam oppoſi­
tum
; dignareris ipſe tum mihi fallaciam Galilei rete­
gere
, tum inuentam illam à te progreſſionem me edo­
cere
.
Voluiſti id porrò nunc demum cumulatiſſimè præ­
ſtare
, ac me vel ex eo deuinxiſti, quòd euulgare Medi­
tationes
de motu præclaras aggreſſus, hanc eſſe pri­
mam
volueris, quam non creditori profectò, qualem
me
habes, perſolueres; ſed debitori, qualem me potiùs
ingenuè
fateor, oppignerares.
Heinc eſt, cur licet ni­
hil
in me ſit, quod quaſi par pari rependam; adnitar
tamen
, quantum licet, teſtari gratitudinem, eandem
tecum
rem meditatus, ac eas dubitandi rationes, quæ
mihi
ſeſe inter legendum vltrò obtulere, reponens.
Quippe lógè abſum abeo, quem tu me eſſe pro tua illa
rara
comitate voluiſti, dum decreuiſti Iudicem tuæ hu­
ius
Demonſtrationis.
Is nimirùm ſum, qui aliud
nihil
valeam, quàm difficultates quaſdam excitare, ac
tibimet
proponere, qui in hiſce rebus & diutiſſimè, &
curioſiſſimè
verſatus, ipſas explanare facillimè poſſis.
Interim autem non ſubuereor, ne tametſi videarabs te
diſſentire
, neque illicò manus dare, tu idcircò mihi ſu­
cenſeas
: cùm ea ſis humanitate, eo in veritatem affe­
ctu
, vt non poſſis in me candorem, quem ego in te
probem
, improbare.
1
Status controuerſiæ.
II. Principio verò, vt experiar, num rem ſatis ca­
piam
, de qua agitur; Quæri, ecce, mihi videtur, Qua
ratione
, ſeu proportione celeritas rerum decidentium increſcæt?
Videlicet
ſupponimusrem nimis-quàm notam, motum
rerum grauium ex alto cadentium eſſe velociorem in fi­
ne
, quàm in medio; & in medio, quàm in ipſo princi­
pio
.
Supponimus rurſus hanc velocitatem ita conti­
nuò
increſcere, vt ab ipſo vſque inſtanti, quo mobile à
quiete
recedit, illius motus magis, magiſque continen­
ter
acceleretur; ſeu incrementa velocitatis plura ſem­
per
, ac plura vniformiter præacquiſitis ſuper-addan­
tur
.
Supponimus tertiò iſthæc incrementa compa­
rari
poſſe aut cum partibus temporis, quæ vno tenore
ſuccedunt
, aut cum partibus ſpatij, quæ plures, plureſ­
que
continenter per curruntur.
Supponimus quartò
poſſe
accipi, ſiue deſignari primum quoddam tem­
pus
, vt minutum horæ ſecundùm, ſiue interuallum in­
ter
duas pulſationes arteriæ, cui conſequentia tempora
æqualia
poſſint deſignari; adeò vt totum illud tem­
pus
, quod in decidendo mobile inſumit, in plureis hu­
iuſcemodi
æqualeis parteis diſtinguatur.
Supponimus
quintò
poſſe accipi, ſiue deſignari primùm quoddam
ſpatium
, quod tempore nempe primo percurratur, vt
putà
orgyiam, aut aliam menſuram, cui aliæ æquales
poſſint
accipi, in conſequente ſpatio, adeò vt totu illud
ſpatium
, quod à mobili decidente peiuaditur, intelli­
gatur
eſſe in plureis huiuſmodi parteis diuiſum.
Sup­
ponimus
demùm poſſe accipi, ſiue deſignari velocita-
1tem aliquam primam, quæ ſcilicet ſit acquiſita in fine
eiuſdem
primi temporis, & cui per conſequentem
motum
æquales aliæ ſuper-addantur, vt ſolent gra­
dus
gradibus in capacibus intenſionis qualitatibus ſu­
per-addi
; adeò vt, quæ velocitas in fine motus eſt ac­
quiſita
, ac intenſiſſima eſt, eſſe coalita cenſeatur ex om­
nibus
velocitatibus, ſiue gradibus, qui perſeuerante
motu
acquiſiti fuerint, ijque interſe, & cum primo illo
æquales
.
Hiſce autem ſuppoſitis, quia partes tempo­
ris
æquales, quæ primæ ſuccedunt, pauciores ſunt nu­
mero
, quàm quæ ſpatij partes æquales decurruntur
poſt
primam; & qui velocitatis gradus acquiruntur
poſt
primum, ac ſunt veluti incrementa ſupperaddita,
comparari
poſſunt, vt iam dictum eſt, aut cum parti­
bus
æqualibus temporis, aut cum partibus æqualibus
ſpatij
; ideò difficultas, ſeu quæſtionis ſtatus is videtur
potiſſimùm
, Vtrum gradus velocitatis primo æquales tot
acquirantur
; quot ſtuunt partes temporis: an potiùs, quot spa­
tij
partes percurruntur? Nempe non alio reſpicitur, cùm
requiritur
, an velocitates ſi ut tempora, an ſicut spatia ſeſe
habeant
?
III. Cæterum ea eſt tua opinio, vt velocitates habeant
ſe
quemadmodum ſpatia; ſeu, vt tot gradus velocitatis
æquales
primo acquirantur, quot ſunt partes æquales
ſpatij
, quæ poſt primum, primoque gradu ſuperatum
decurruntur
.
Siquidem toto ſpatio diuiſo in decem
v
. c. orgyias; qualis, quantuſque eſt velocitatis gra­
dus
in fine primæ orgviæ acquiſitus, taleis, tantoſque
vis
acquiſitos in fine ſecundæ duos, in fine tertiæ treis,
in
fine quartæ quatuor, & ita deinceps, quovſque in
1fine decimæ ſint decem. At Galileus vult potiùs ſe ve­
locitates
habere ſicut tempora; ſiue gradus velocitatis
æqualeis
primo tot acquiri, quot temporis partes pri­
æquales poſt ipſam fluunt.
Addit verò ſpatij par­
teis
continuò acquiri per parteis temporis æqualeis, ea
ſerie
continua, qua numeri impares ab vnitate pro­
grediuntur
; adeò vt ſi primo momento, ſeu prima
æquali
parte temporis mobile deciderit per vnam or­
gyiam
, decidat ſecundo per treis, tertio per quinque,
quarto
per ſeptem, ac ita deinceps.
Addit rurſus, quia
numeros
ſic progredienteis aggregando, quadrati con­
tinuò
numeri creantur; heinc fieri, vt ſi primo ſpatio
illa
continuò aggregentur, quæ æqualia æqualibus
percurruntur
temporibus, ſpatia tunc ſe habeant ſicut
quadrata
temporum; hoc eſt, vt quemadmodum pri­
mo
tempore eſt ſuperatum vnum ſpatium, ſecundo
tempore
ſint ſuperata quatuor, tertiò nouem, quaito
ſexdecim
, & ſic conſequenter.
Hæc autem melius in­
telligi
, declararique non valeant, quàm productis ex
eodem
puncto duabus rectis lineis angulum in ipſo
creantibus
, ac in parteis quotcumque æqualeis diuiſis,
interductiſque
rectis lineis tum inter reſpondentia
ſingula
heincinde diuiſionis puncta, tum à quouis hu­
iuſmodi
in vtraque linea puncto ſecundùm ductum
alteri
lineæ parallelum.
Tale eſt ſchema, quod exhi­
bui
ad calcem prioris mearum illarum Epiſtolarum,
quodque
ſi heic iam repetiero, ac paulò accuratiùs, ob
factan
.
illam, de qua poſteà, æquiuocationem, expo­
ſuero
, erit fortaſſis operæ pretium.
IIII. Itaque illud heic apponendo, vides primùm
1lineas AB, AC, angulum creanteis in A, ſic diuiſas eſſe
heinc
inde in parteis æqualeis, ad puncta D, E, F, G, H,
I
, K, L (poſſent autem in longè plureis continuatæ di­
uidi
) vt lineæ ductæ cùm inter ipſa puncta, tùm ex ipſis
in
puncta M, N, O, totum ſpatium KAL diſpeſcant
in
triangula inter
5[Figure 5]
ſe
ſimilia, ac pror­
æqualia.
Cùm
poſſimus
porto
habere
punctum
A
pro initio tem­
poris
, pro initio
ſpatij
, pro initio
velocitatis
, quæ
tria
heic in motu
ſpectantur
, ac vna
cùm
ipſo inci­
piunt
; Poſſumus imprimis habere parteis æqualeis al­
terutrius
, aut vtriuſque lineæ AB, AC pro partibus,
ſiue
momentis æqualibus temporis ab initio fluentis,
adeòproinde
, vt AE, v. g. repræſentet primum momen­
tum
, EG ſecundum, GI: tertium, IL quartum.
Poſſumus ſecundò habere æqualia illa triangula pro
æqualibus
ſpatij partibus, quæ ab initio percurrun­
tur
; adeò vt ductâ ſeorſim lineâ PQ caſum refe­
rente
per orgyias ſexdecim, Triangulum ADE
repræſentet
primam orgyiam PR, quæ primò mo­
mento
percurritur; tria proxima, treis orgyias RS,
quæ
ſecundo; quinque ſequentia quinque orgyias
ST
, quæ tertiò; & ſeptem ſuccedentia ſeptem or-
1gyias TQ, quæ quarto. Conſtat autem exinde ſpatia
aggregata
ita ſe habere, ſicut quadrata tempo­
6[Figure 6]
rum
; quandò ADE triangulum (ſpatiumve
PR
) eſt vnum; quemadmodum quadratum
ipſius
AE, hoc eſt temporis vnius, eſt vnum; &
aggregatum
AFG (ſeu PS) eſt quatuor; quem­
admodum
quadratum AG, duorum, eſt qua­
tuor
; & aggregatum AHI (ſeu PT) eſt nouem;
quemadmodum
quadratum AI trium, eſt no­
uem
; & aggregatum AKL (ſeu PQ) eſt ſex­
decim
; quemadmodum quadratum AL qua­
tuor
, eſt ſexdecim.
Poſſumus tertiò habere li­
neam
DE, pro primo gradu velocitatis acqui­
ſitæ
in fine primi temporis: quatenus, vt pri­
mùm
tempus AE non eſt indiuiduum, ſed in
tot
inſtantia, ſeu temporula poteſt diuidi, quot
ſunt
puncta, particulæve in ipſa AE (aut AD)
ita
neque gradus velocitatis indiuiduus eſt, ſeu
vno
inſtanti, acquiſitus totus; ſed ab vſque ini­
tio
per totum primum tempus increſcit, ac re­
præſentari
poteſt per tot lineas, quot poſſunt
parallelæ
duci ipſi DE inter puncta linearum
AD
, & AE; adeò vt quemadmodum illæ lineæ
continuo
increſcunt à puncto A in lineam DE, ſic
velocitas
à principio motus continuò increſcat, & re­
præſentata
, qualis eſt in interceptis primi temporis in­
ſtantibus
, per interceptas lineas, repræſentetur qualis
eſt
in vltimo inſtanti eiuſdem primi temporis, per
ipſam
DE inter vltima ductam puncta.
Et quia ve­
locitas
deinceps increſcere pergens, repræſentari rur-
1ſus poteſt per lineas maiores, maioreſque continenter
ductas
inter omnia puncta ſuccedentia reſiduarum
linearum
DB, & EC, heinc efficitur, vt linea FG re­
præſentet
velocitatem acquiſitam in fine ſecundi mo­
menti
: linea HI acquiſitam in fine tertij, & linea KL
acquiſitam
in fine quarti.
Conſtat verò inde, vt ve­
locitates
ſe habeant ſicut tempora; cùm ob triangulos
anguli
communis, & parallelarum baſium, notum ſit
eſſe
vt DE ad EA, ita FG ad GA, HI ad IA, & KL
ad
LA.
Atque hæc quidem, vt clariùs conſtet, qua
de
re inter nos agatur.
V. Iam, Tu initio argumentum Diſſertationis ita
partiris
, vt duo præſtanda tibi proponas.
Vnum,
vt Galilei hac inre errores, eorumque fonteis aperias; claré­
que
demonſtres ea, quæ ab ipſo de acceleratione Motus in na­
turali
deſcenſu grauium Libro ſecundo nouæ ſcientiæ, &
toto
Dialogo tertio dicta ſunt, non modò ſuſpicionibus meris,
vixque
probabilibus coniecturis niti, ſed ex principijs etiam
apertè
falſis, euidentibuſque paralogiſmis omnia concludi; ex
quo
conſequens ſit, nouam illam ſcientiam euaneſcere, quam
ingenioſo
quidem, & plauſibili, ſed inani tamen, & caſſo
apparatu
nobis Galileus exhibuerit. Alterum, vt reiecta
G
alilei pſeudo-ſcientia, veram tu, ac certam in eius locum
ſubstituas
, rationemque, modum, ac menſuram acceleratio­
nis
eiuſdem in naturali deſcenſu grauium ex euidentibus, at­
que
indubitatis experientiis demonstres.
Circa priùs de­
inde
caput, duo ſunt, in quibus occuparis; nam impe­
tis
primò definitionem Motus æquabiliter accelerati à
Galileo
traditam: & ſecundò quod idem ait de gradi­
bus
velocitatis, qui acquiruntur à mobili, dùm ſuper
1planis inclinatis mouetur. Circa poſterius exſequeris
tria
: Nam primò declaras quod experimentum, circa
Bilancem
excogitaſti; ſecundò deducis quam putas ex­
inde
accelerationis rationem haberi; ac tertiò infers pro­
greſſionem
, qua ſuperantur ſpatia temporibus æqua­
libus
, imitari progreſſionem non numerorum impa­
rium
, ſed rationis continuò duplæ, quam & exprimis
in
deſcenſu globi à Luna vſque in centrum terræ.
Hæc
eſt
igitur Diſſertationis ſumma.
De Motus æquabiliter accelerati Definitione.
VI. Vt ordine autem de ſingulis dicam, & à
Priore
capite incipiam, Primum errorem, & tanquam
originem
cæterorum dicis, quòd Galileus falſam hanc ac­
celerati
Motus definitionem inſtituerit, Motum æquabiliter
acceleratum
dico eum, qui à quiete recedens temporibus æqua­
libus
æqualia celeritatis momenta acquirat.
Rem autem
putas
eius momenti, vt dicas te contendere huiuſmodi
definitionem
adulterinam eſſe, ac falſam; & quicquid
toto
illo Libro de eodem motu accelerato, ſatis alioquin
ingeniosè
Galileus commentus eſt, nibil veritatis habere.
Improbas
ſubinde, quòd definitionem non experientia
certa
, ac euidenti confirmauerit, ſed ab eius tantum ſim­
plicitate
motibus naturalibus maximè congruente; à per­
fecta
cum demonſtratis à ſe theorematibus conſenſione; &
ab
aperta, vt ipſe quidem fidenter aſſerat, receptæ vulgò
definitionis
abſurditate.
Tum verò circa ſimplicitatem
perpendere
ſolùm me iubes, an non ſimplicior ſit
definitio
, quæ à cæteris vulgò vſurpatur, dum Mo­
tum
æquabiliter acceleratum eum potiùs eſſe aſſe-
1runt, Qui æqualibus ſpatijs æqualia celeritatis augmenta
acquirit
.
Circa conſenſionem autem ſolùm, bucis,
nouum non eſſe, ſi falſa falſis aptè quandó que, & con­
cinnè
cohæreant; ac poſtremò in eo inſiltis, vt probes
eſſe
paralogiſmum, quo ille vulgarem, moxque re­
latam
definitionem abſurditatis apertæ damna­
uit
.
VII Ego intereà, optime Vir, neque video De­
ſinitionem
a Galileo inſtitutam à te directè impu­
gnari
, falſitatiſve vllius conuinci; neque agnoſco quî
magis
vera, congruaque potuerit inſtitui.
Quippe
meminiſſe
, aut potiùs adnotaſſe diligenter oportet
agi
heic de motu æquabiliter accelerato, ſiue cuius
celeritas
continenter, vniformiterque increſcat, ne­
que
vllum ſit momentum conſequentis temporis, in
quo
motus non ſit velocior, quàm in quovis antece­
dente
, & in quo non eadem ratione ipſa velocitas
augeatur
.
Fieri id porrò eſt manifeſtum ex ijs, quæ
deducta
iam ſunt; ſi æqualibus temporibus æqualia
celeritatis
momenta, ſeu incrementa acquirantur.
Nam vt repetamus ſuperiorem figuram, nemo dicat
celeritatem
vniformiter increſcentem poſſe meliùs
repræſentari
, quàm diductione crurum anguli, linea­
rumve
AB, AC, quatenus complectuntur ſpa­
tium
, quod à puncto A magis continenter, vni­
formiterque
creſcere non poſſit: ac aliunde angu­
lus
BAC apertior, aut conductior (prout finge­
tur
maior, aut minor velocitas) valet vſurpari.
Vt autem rem magis ob oculos ponam; duco ec­
ce
lineam VX, per ipſum apicem A, quæ cum li-
1neis AB, AC, angulos conſtituat vtrimque æqua­
7[Figure 7]
leis
, & ſeruatâ eorum­
dem
angulorum men­
ſurâ
, ita fluere conci­
piatur
, vt totum ſpa­
tium
BAC peruadat.
Tunc enim manife­
ſtum
eſt portiones
huius
lineæ continuò
veluti
reſectas, inter­
ceptaſque
à lineis AB,
AC
, creſcere ſemper,
ſeu
maiores, maioreſ­
que
vniformiter eſſe; ac non portiones ſemel inter­
ceptas
perire, ſed ipſis permanentibus nouas, nouaf­
que
heinc inde continenter ſuper-acquiri.
Cùm
verò
etiam gradus velocitatis conſimiliter creſcant,
ſiue
maiores, maioreſque vniformiter euadant, ac
ſemel
acquiſiti non pereant, ſed ipſis ſuperſtitibus,
perſeuerantibuſque
noua, atque noua momenta, ſiue
incrementa
velocitatis ſuper-addantur; ſupereſt, vt
quemadmodum
linearum illarum incrementa fiunt,
ſic
fiant quoque velocitatum.
Notum eſt autem. vt
acceptis
partibus æqualibus lineæ AC, verbi cauſsâ,
incrementa
earum portionum, ſiue linearum paralle­
larum
interceptarum, acquirantur ſemper æqualia
ſub
æqualibus illis partibus.
Nam, vt ſub AE ac­
quiſita
eſt linea DE, ita ſub EG, acquiritur æqua­
lis
alia; cùm ipſa FG ſit dupla ipſius DE; & ſub
GI
iterum alia; cùm ipſa HI ſit eiuſdem tripla; &
1ſub IL rursùs alia, cùm ipſa KL ſit eiuſdem qua­
drupla
; atque ita porrò, ſeu vlteriùs pergas, ſeu
alia
puncta intra eaſdem parteis lineæ AC, aliaſ­
que
parallelas commemoratis interceptas, ſingulaſ­
que
ſuis punctis reſpondenteis, accipias.
Quare &
aſſumptis
partibus æqualibus temporis per parteis
æqualeis
lineæ AC repræſentatis, notum eſt momenta,
ſeu
incrementa velocitatis per parallelas repræſentatæ,
æqualia
acquiri ſub huiuſmodi partibus; adeò vt
qualis
gradus velocitatis acquiſitus eſt in fine primi
temporis
vnus, talis alius, hoc eſt æqualis, ſit ipſi ſuper­
acquiſitus
in fine ſecundi, ac ſint iam duo; & iterum
æqualis
alius in fine tertij, ac ſin: iam tres; & rursùs
alius
in fine quarti, ac ſint iam quatuor; atque ita de
cæteris
, ſiue conſequentibus, ſiue interſumptis.
VIII. Sic itaque mihi videtur Motus æquabili­
ter
, hoc eſt continenter, vniformiterque acceleratus
perquàm
appoſitè definiri is, Qui à quiete recedens
temporibus
æqualibus æqualia celeritatis momenta (aug­
mentave
) acquirat; cùm præſertim non videam
poſſe
ipſum alia ratione concipi, aut deſcribi talem.
Nam quod ſpectat quidem ad illam à te laudatam
definitionem
, qua motus æquabiliter acceleratus deſ­
cribitur
is, Qui æqualibus spatiis æqualia celeritatis aug­
menta
acquirit: dic amabò quanam ratione concipere
exinde
licear acceleratum æquabiliter motum?
Eſto
enim
ſpatium percurrendum v. c. linea AB in par­
teis
æqualeis diuiſa ad puncta C, D, E, F, G, I, K.
Decidat mobile ex A; & in C fine primæ partis ac­
quiſierit
primum velocitatis gradum; in D autem
1ſecundum, quo ad priorem perſeuerantem iunctp
8[Figure 8]
duo
iam ſint: in E tertium, quo
iuncto
ad duos ſuperiores, per­
ſeueranteiſque
ſint tres; in F
quartum
, & ita porrò, quo­
vſque
in B acquiſierit nonum,
quo
iuncto cum octo antece­
dentibus
ſint nouem.
Iam cùm
quilibet
horum graduum la­
titudinem
quandam habeat;
neque
enim eſt magis indiuiſi­
bilis
, aut ex indiuiſibilibus
conſtans
, quàm pars AC, CD,
DE
, quælibet-ve alia: ac idcir­
ipſe quoque increſcat æqua­
biliter
, vnoque tenore: repræſentetur primus gradus
per
triangulum ALC, vt pote à puncto, ſeu angulo
A
ad baſin LC æquabiliter, vnóque tenore creſcen­
tem
.
Aptentur deinde ad CD duo triangula æqua­
lia
tum inter ſe, tum cum ipſo ALC, quorum CMD
repræſentet
illum, qui ſecundò acquiritur, LCM au­
tem
primò aquiſitum, ac perſeuerantem.
Nihil eſt
opus
, vt deſudes ad oſtendendum non increuiſſe
velocitatem
æquabiliter, eodemve tenore ex C in D,
quo
incœperat, perrexeratque vſque in D; vt feciſſet
enim
, oporteret deſcriptum eſſe non quadrangulum
LD
conſtans ex duobus triangulis; ſed trapezion CN
conſtitutum
ex tribus.
Eadem autem ratione mani­
feſtum
eſt, ſi ad DE aptentur tria triangula, defutura
duo
; ſi ad EF quatuor, defutura tria, & ita deinceps,
1quovſque, ſi ad KB aptentur nouem, ſint defutura
octo
; vt proinde intelligamus totidem dceſſe ad acce­
lerationis
æquabilitatem velocitatis gradus, quot nu­
merare
licet triangulos ad læuam è regione cuiuſque
partis
, complendo ſummam triangulorum APB.
Conſtare ergo videtur Motum æquabiliter accelera­
tum
definiti non poſſe illum, Qui æquabilibus ſpatiis
æqualia
celeritatis augmenta acquirat; ſed potiùs illum,
Qui acquirat æqualia æqualibus temporibus: atque idcircò
definitionem
à Galileo traditam eſſe meritò præfe­
rendam
.
De Paralogiſmo, qui Galileo Definitionem ſpuriam
impugnanti
obiicitur.
IX. Ac tu id quidem non fers; ſed ais, Mirari to
ſatis
non poſſe, quomodo Galileus vir alioquin perspicacis
ingenij
receptam communi conſenſu motus accelerati defini­
tionem
non modò falſam, atque impoßibilem exiſtimauerit;
ſed
patenti quoque, ipſiſque tyronibus obuio paralogiſmo
eiuſdem
falſitatem palam, atque euidenter demonſtraſſe adeò
prafidenter
aſſeruerit; & quod ampliùs eſt, etiam viru non
ineruditis
perſuaſerit.
Tum autem pergis, Audi igitur;
mi
Gaſſende, & mecum mirare tanti viri demonſtrationem.
Si acceleratio motus, inquit, in deſcenſu grauium æquali­
bus
ſpatiis æqualia ſumeret velocitatu ineremema, eſſent
ſine
dubio velocitates inter ſe, vt emenſa spatia: At quoiteſ.
cúmque velocitates inter ſe ſunt vt emenſa ſpatia, debent
neceſſariò
ea spatia aut eodem, aut æquali tempore percur­
ri
.
Si igitur velocitas acquiſita per totam AC eam
rationem
habeat ad velocitatem acquiſitam per AB, quam
1spatium AC ad spatium AB, neceſſe eſt, vt spatium
9[Figure 9]
totum AC eodem, aut æquali tempore decurratur,
quo
spatium AB abſoluitur.
Jmpoßibile est au­
tem
, vt corpus graue deſcendens per AC eodem,
aut
æquali tempore percurrat totam AC, quo per­
currit
partem eius AB, niſi motus fiat in instanti.
Tam impoßibile eſt igitur, vt velocitates in deſcenſu
grauium
inter ſe ſint, vt emenſa ſpatia (ac proinde,
vt
etiam æqualibus ſpatiis creſcant æqualiter) quàm
impoßibile
eſt motum illum fieri in instanti.
Pergis ſub­
inde
, Proh tuam, mi Gaſſende, Philoſophorumque omnium,
ac
Mathematicorum fidem! istudne demonſtrare eſt?
Et
tamen
mirum quantum Galileus de hac, vt putat, ſubtili,
clara
, euidenti, ac Mathematica demonſtratione ſibi applau­
dat
, quam integra pagina mirificis laudibus exaggerat.
Sed
illud
multò adhûc mirabiùus, quod Lynceus Philoſophus, ac
Mathematicus
, Lynceorumque princeps in tam aperta
luce
cæcutiat, & vir eius nominis tam facilè deludatur.
X. Ego verò, ô optime, ac religioſſime Vir, quo
me
cenſu putem iri habitum, qui non ſim ex viris
non
ineruditis, & eandem tamen cum Galileo opi­
nionem
perſuaſus ſim, ac perinde cæcutiam, perinde
deludar
?
Etenim cùm meam quæſis fidem, fatcor
ingenüè
me non videre quem in eo notas Paralogiſ­
mum
; ac videri mihi neceſſariò deduci, fore, vt ſi ve­
locitas
per totam AC acquiratur dupla illius, quæ
acquiritur
per totam AB, ipſa AC eodem, aut æqua­
li
tempore, quo AB percurratur.
Rem certe in
hunc
modum concipio.
Intelligatur AC diuiſa in
duodecim
parteis æqualcis, ac proinde eius dimidium
1AB, ſeu ipſi æqualrs DE in ſex: ſintque primùm
duo
mobilia, quorum vnum diſcedat ex A
10[Figure 10]
verſus
C, eodem momento, quo aliud ex D
verſus
E.
Notum eſt, ſi vtrumque quidem
ferretur
non accelerato, ſed æquabili motu,
euenturum
eſſe, vt velocitate illius exſiſtente
dupla
ad velocitatem iſtius, illud perueniret
in
C eodem momento, quo iſtud in E; quo­
niam
ſpatium ab illo ſuperatum foret vbi­
que
ad ſpatium ab iſto ſuperatum duplum, hoc eſt,
forent
ab illo ſuperatæ duæ partes, cùm ab iſto vna;
ab
illo quatuor, cùm ab hoc duæ, &c.
quatenus ſpa­
tia
ſe haberent vbique vt velocitates, hoc eſt veloci­
tas
per totam AC eſſet vbique dupla velocitatis per
totam
DE.
At verò, quoniam heic agitur de motu
non
æquabili, ſed continenter accelerato; ita deſcen­
dant
rurſus mobilia eodem tempore, vnum ab A,
aliud
à D, vt ſuccrefcentibus continuò velocitatis gra­
dibus
, illud perueniendo in C acquiſierit duodecim,
hoc
perueniendo in E ſex: Quæſo quid impediat,
quo
minùs illud perueniat in C eodem tempore, quo
iſtud
in E?
Nam diſcrimen eſt quidem inter mo­
tum
acceleratum, & æquabilem, quòd in æquabili
partes
ſpatiorum æquales percurrantur æqualibus
temporibus
, vt ſingulæ partes lineæ DE ſingulis mi­
nutis
, & geminæ partes lineæ AC minutis item ſin­
gulis
; in accelerato non item: At in eo tamen motus
conueniunt
, quòd vbique velocitas per totam AC
dupla
ſit velocitatis per totam DE; & qua ratione
plures
, plureſque ex ſingulis partibus lineæ DE
1percurruntur æqualibus temporibus, percurruntur
quoque
plures, plureſque ex geminatis lineæ AC.
Ex hoc autem ſit, vt quemadmodum in æquabili mo­
tu
, DE percurrebatur ſex minutis, & AC ſimiliter
ſex
, ob geminas parteis iſtius correſpondenteis ſingu­
lis
illius, ita in accelerato, ſi DE percurratur tribus
minutis
, AC percurratur ſimiliter tribus; quòd dum
primo
minuto percurritur pars illius vna, percurran­
tur
iſtius duæ, ob ge minam velocitatem; & ob ean­
dem
cauſſam, dum ſecundo minuto percurruntur
illius
duæ, percurrantur iſtius quatuor, dum tertio
demùm
illius tres, percurrantur iſtius ſex.
Nim rùm
non
alia ratione dici poſſent habere ſe velocitates vt
ſpatia
: neque velocitas per totam AC dupla eſſet ve­
locitatis
per totam DE Eſto deinde vnicum mobile,
quod
decedens ab A, tendat verſus C, & ſit rursùs
velocitas
per totam AC dupla velocitatis per totam
AB
, patet idem prorsùs dicendum de AC, reſpectu
AB
, quod dictum fuit de eadem reſpectu DE.
Nam
in
æquabili quidem motu oporteret mobile percur­
rere
ſimul, ſeu primo minuto primam, & ſecundam
parteis
; ſecundo ſecundam, & quartam; ac ita porrò
quovſque
ſexto, percurreret, ſeu attingeret ſimul
ſextam
, atque duo ſecimam.
In accelerato verò
eſt
neceſſe, vt percurrat ſimul vnam, & duas in pri­
mo
; duas, & quatuor in ſecundo; treis, & ſex in tertio;
atque
adeò totam AB, & totam AC tempore eo­
dem
.
Atque ego quidem rem itaconcipio.
XI Verum tu ſi mſtas, Vt prima illius Paralo­
giſmi
aſſumptio in motu vniformi, ac perpetuò ſibi æquali
1vera, & neceſſaria ſit; in motu tamen accelerato minime
neceſſaria
eſt, & non vno modo tantum, ſed pluribus in­
telligi
potest, quo modo velocitates ſint inter ſe, vt emenſa
ſpatia
: licet eadem ſpatia neque eodem, neque æquali tem­
pore
percurrantur.
Pergis autem, Vt, ſi graue deſcen-
dens per AB tempus quodcumque inſumat, putà qua­
11[Figure 11]
drantem
; ac deinde BC ipſi AB æquale, dimidio
quadrante
percurrat; quis neget in C duplam ha­
beri
velocitatem eius, quæ fuit in B? & tamen
idem
graue totam AC, & dimidium eius AB
non
percurreret.
Et hæc eſt quidem tota tua ad
conuincendum
paralogiſmi Galileum proba­
tio
, ob quam continenter hæc verba ſubiun­
gis
: Aſſumptio igitur Galilei falſa eſt, & tota eius
ratiocinatio
merus Paralogiſmus id óque nullo modo, vt ipſe
gloriatur
communem, ſanioremque aliorum ſenſum erroris
reuincit
, qui in naturali grauium deſcenſu volunt æqualibus
spatijs
æqualia velocitatis momenta acquiri.
An verò pa­
tietur
tua bonitas, ſi dicam poſſe cuipiam videri, eſſe
te
potiùs, qui hoc loco incidas in paralogiſmum?
Ni­
mirum
videris ſic argumentari, vt id, quod contro­
uertitur
, aſſumas pro principio, dum nihil aliud, quàm
ſupponis
ſpatium AB, percurri duplo temporis, quo
ſpatium
BC; & velocitatem in C, eſſe duplam eius,
quæ
fuit in B; quæ ipſa tamen eſt controuerſia.
Et
cùm
ſoluenda eſſet ratio, qua conficitur fore, vt AC
percurratur
eodem, aut æquali tempore, quo ſpatium
AB
, nihil aliud, quam concluſionem negas, fore di­
cendo
, vt idem graue totam AC, & dimidium eius
AB
eodem tempore non percurreret.
Teneri certè
1videbaris ad vberiorem paralogiſmi detectionem,
ſolutionemque
, cùm ſi iſta quidem methodus ſuffi­
ciat
, nihil eſſe videatur facilius, quàm paralogiſmi ar­
guere
vniuerſum Euclidem.
Et agnoſco quidem te
ſupponere
tanquam rem nimis euidentem, totum
ſpatium
AC prolixiore tempore, quàm eius partem
AB
percurri: ſed cùm Galileus non neget eſſe illud
tempus
prolixius, imò tale eſſe reuerâ ſupponat; ab
incommodo
tamen arguit, probando prolixius non
fore
, ſi velocitas acquiſita per totam AC dupla defen­
datur
illius, quæ acquiritur per totam AB: vnde &
videtur
omnmò obiecta ratio fuiſſe ſoluenda.
Agnoſco
etiam
te heinc moueri, quòd non ſatis appareat ratio,
cur
ſi ex A in B acquiratur vnus velocitatis gradus,
acquiri
alius ex B in C, perſeuerante primo, non
valeat
.
Sed cauſſa nimirùm intelligitur non modò
ex
dictis in vulgarem definitionem; verùm etiam
maximè
ex incommodo, in quod aliunde incidis,
dum
conſequenter loquens, vis ſpatium BC percurri
dimidio
temporis, quo AB; vt putà, quod AB vnico
gradu
velocitatis BC, gemino percurratur.
XII. Nam, vt illud paucis deducam, ſequitur
exinde
, vt tempore dato, quo decurſa ſemel fuerit
pars
AB, tempus aliud ipſi æquale attingi nulla ra­
tione
valeat, niſi ſuperato ſpatio infinito.
Intelliga­
tur
enim linea AC infinitè producta, diuiſaque in
parteis
CD, DF, EF, &c.
ipſis AB & BC
æqualeis
.
Qua ratione tu vis tempus, quo percurri­
tur
AB, eſſe duplum temporis, quo percurritur BC
velis
oportet tempus id, quo percurritur BC eſſe
1duplum temporis, quo percurritur CD, & hoc
12[Figure 12]
duplum
eius, quo DE, & iſtud illius, quo EF,
& ſic deinceps; neque enim maior vnius,
quàm
alterius eſt ratio; ac in accelerato potiſ­
ſimù
n æquabiliter motu, de quo præſertim
quæſtio
heic eſt.
Quare & velis etiam opor­
tet
, vt cùm tempus, quo percurritur BC, ſit
dimidium
temporis, quo percurritur AB; illud,
quo
percurritur CD, ſit quadrans eiuſdem
primi
temporis; illud, quo DE, octans; quo
EF
, pars decima ſexta; quo FG, trigeſima ſe­
cunda
; quo GH ſexageſima quarta, &c.
Por­
hæc omnia tempora ſimul iuncta nunquam
æquabuntur
primo tempori, quo decurſum
fuerit
AB (quandò procedentes hoc modo
fractiones
relinquunt ſemper ex integro, to­
tove
quidpiam inexhauſtum) niſi lineam, ſeu
ſpatium
infinitum admiſeris, & parteis æqua­
leis
in eo infinitas, quæ infinitis analogis (ſeu
dimidiorum
dimidiis in tempore ipſo, aut
æquali
, quo AB percurritur) contineri intel­
lectis
, reſpondeant.
Adderem heic etiam
incommodum
aliud de ſpatijs increſcentibus,
& in fine cuiuſlibet æqualis temporis numerandis
ſecundum
rationem non modò duplam, verùm etiam
triplam
, & ampliùs: ſed res erit poſteà vberiùs dicen­
da
.
Adderem rursùs alia quoque, vt Quòd ſequere­
tur
lineam proiectorum, & illam ſpeciatim, quæ deſ­
cribitur
à lapide ſurſum, & ſecundum mali altitudi­
nem
, dum nauis mouetur, proiecto, non eſſe Parabo-
1licam, neque tantum temporis, exſcendendo, quan­
tum
aſcendendo conſumi; ac proinde lapidem illum
neque
peruenturum ad mali carcheſium, neque reca­
ſurum
in pedem eiuſdem: verùm iſta aut colliguntur
ex
ijs, quæ ſunt dicta in Epiſtolis, aut in promptu
ſunt
, facileque occurrunt.
Et de Definitione huc­
vſque
.
De Poſtulato Galilei circa Motum ſuper æquè altis, non
æquè
inclinatis planis.
XIII. Inſectaris ſecundo loco, tanquam aliam
erroris
cauſſam, Quod Galileus ſibi dari, & gratis
concedi
, inquis, poſtulat, Gradus velocitatis eiuſdem
mobilis
ſuper diuerſas planorum inclinationes acquiſitos tunc
eſſe
æqualeis, cùm eorumdem planorum eleuationes ponuntur
æquales; hoc eſt gradus velo­
13[Figure 13]
citatis
ab eodem globo (exem­
pli
gratia) per plana CA, &
CD
deſcendente, in punctis
A
, & D acquiſitos, eſſe inter ſe
æqualeis
, quòd æqualem, vel potiùs eandem eleua­
tionem
habeant, videlicet BC. Hoc enim poſtula­
tum
, inquis, cùm neque ex terminis notum ſit, neque vlla
ſufficiente
experientia confirmatum; imò cùm rationes etiam
non
deſint, quibus oppoſitum probabilius reddatur (nempe
gradus
velocitatis per longius planum acquiſitos gradibus
per
breuius planum acquiſitis eſſe minores) id à Galileo non
peti
, ſed debuerat demonſtrari cùm præſertim maxima pars
ſubſequentium
theorematum hoc vnico postulato nitantur.
Quid enim certi ex incertis concludi poteſt. aut ex principie,
1vt ipſemet Galileus agnoſcit, veriſimili tantum, ac probabili
demonstrari
? Poſtmodùm autem, vbi hæc præmiſiſti,
In ſcientiarum, ac demonſtrationum principiis euidentiam
exigimus
, ſuſpiciones, ac veriſimilitudines nulla ratione ad­
mittimus
, ſubdis, Porrò quæ ex his conſequuntur, aut
inferuntur
theoremata, ſuis illis principiis certiora, aut eui­
dentiora
eſſe non poſſunt, & nominatim ſolemne illud, &
quod
totius ſcientiæ à Galileo excogitatæ firmamentum est,
spatia
ſcilicet æqualibus temporibus emenſa eam inter ſe
rationem
obſeruare, quæ est inter numeros omneis impareis
continua
ſerie ab vnitate procedenteis (quamvis aliunde
falſum
demonſtrari non poſſet) neque ex præſuppoſitis illis
principiis
euidenter, neque aliunde ſufficienter conclude­
retur
.
XIV. Hoc autem loco non video primùm, quì
reprchendendus
Galileus ſit, ſi quam propoſitionem
non
demonſtratam, ſed veriſimilem ſolùm habuit,
non
vt demonſtratam, ſed vt veriſimilem duntaxat
exhibuit
.
Candidè nimirùm videtur egiſſe, neque
exegiſſe
à Lectoribus, vt maiorem, quàm ipſe Poſtu­
lato
fidem haberent; ſed illos potius quaſi monuiſſe,
ne
ipſum concederent, niſi deinceps agnoſcerent
conſtabilitum
variis ex eo deductis concluſionibus,
quæ
cum experientia planè conſentirent.
Deinde
cùm
in ſcientijs, ac demonſtrationibus attinent bus
ad
Matheſin puram, mera euidentia, non ſola ſuſpi­
cio
, aut veriſimilitudo admittenda ſit: in ſcientijs ta­
men
Phyſicis, ac miſta Matheſi, quacumque ſeſe Phy­
ſica
, hoc eſt caligo humanæ mentis in rebus natura­
libus
inueſtigandis, ingerit; fœlices ſimus, ſi non
1euidentiam, ſed veriſimilitudinem aſſequamur. Vnde
& videtur poſſe Poſtulatum, ſi veriſimile modò ſit, ac
neque
ratione, neque experientia vlla oppugnetur, ad­
mitti
ad ſcientiam, quæ vtcúmque perfecta abſolutè
non
ſit, eiuſmodi tamen ſit, cuius ſit humana imbe­
cillitas
capax.
Ad hæc, addam-ne fuiſſe rem mihi
quodammodò
ſtupendam, acceſſiſſe caſu ad me iſta
conſcribentem
, nobiliſſimum Senatorem Petrum
Calcauium
virum omninò promouendis bonis arti­
bus
comparatum, puræque cum-primis Matheſeos
ſtudioſiſſimum
; ac viſa mihi præ manibus tua Diſſer­
tatione
, argumentóque cognito, innuiſſe tranſmiſ­
ſum
in hanc vrbem exemplum editi nuperrimè Libri
ab
Euangeliſta Torricellio, qui Galilei ſucceſſor exi­
mius
demonſtrauerit in eo iſtud Poſtulatum?
Præ­
tereo
autem, vt copiâ illius videndi ſtatim impetratâ,
deprehenderim
rem confectam quinque propoſitio­
nibus
, ac Præmiſſo illo, Non poſſe duo Grauia ſimul
iuncta
ex ſe moueri, niſi centrum commune grauitatis ipſo­
rum
deſcendat.
Videlicet prima Propoſitio eſt,
G
rauia in planis inæqualiter inclinatis, ac eandem tamen
eleuationem
habentibus, conſtituta: ſi eandem inter ſe ratio­
nem
homologè habeant, quam habent planorum longitudi­
nes
, habere æqualia momenta.
Secunda, Eadem grauia ſi
æqualia
fuerint, habere momenta in ratione reciproca longi­
tud
num eorumdem planorum.
Tertia, Illa æqualium grauium
momenta
eſſe in ratione homologa cum perpendiculis par­
tium
æqualium eorumdem planorum.
Quarta, Tempora
lationum
ex quiete eſſe homologè vt longitudines eorum­
dem
planorum.
Quinta autem eſt ipſum Poſtulatum
1ex ſuperioribus deductum, Gradus velocitatis eiuſdem
mobilis
ſuper diuerſas planorum inclinationes acquiſitos tunc
eſſe
æqualeis, cùm eorumdem planorum eleuationes ęquales
ſunt
.
XV. Verùm, ne ad alia excurram, quàm quæ
ipſemet
ex Galileo commemoras, improbas ecce ex­
perimentum
, quo ille eſt conatus fidem Poſtulato
aſſerere
, quodque adſcripta figura ſic refers E clauo A
14[Figure 14]
parieti infixo, globus plumbeus, aut alius quilibet tenui filo,
tribus
, aut quatuor digitis à pariete remoto ſuſpendatur, ſit­
que
AB, Deſcriptaque in pariete recta CD horizonti
parallela
, globus B à perpendiculari eductus vſque ad alti­
tudinem
rectæ CD manu altollatur, nempe ad C; indeque
liberè
dimittatur.
Tum globus idem in uit Galileus, non
ſolùm
deſcendet ad punctum B, ſed eodem impetu vlteriùs
vſque
ad D, aut proximè ad illud, aſcendet. Similiter, ſi
globus
idem è puncto E ſuspendatur, & item ad altitudinem
1eiuſdem rectæ CD attollatur ad G, inde liberè dimiſſus,
pari
modo ad eandem rectam CD, aut proximè ad eam
conſcendet
verſus H. Jmò, ſi ex F ſuſpenſus attollatur ad
I
, inde feretur, vſque ad K.
Per diuerſos igitur illos arcus
decidens
globus, ſemper ad æqualem altitudinem conſcendit.
Ergo è quolibet deſcenſu æqualem acquirit impetum; niſi
enim
eſſet impetus æqualis, globum ad æqualem altitudinem
non
attolleret.
Quid ni igitur idem quoque faciat globus,
ſi
per plana CB, GB, IB deſcendat? Credibile igitur
etiam
eſt globum per illa, aut ſimilia plana decidentem, æqua­
lem
tali deſcenſu impetum, ac proinde æqualem quoque ve­
locitatis
gradum acquirere.
Subinde autem, vt oſten­
das
quàm hæc ſint incerta, incohæcentia, &c. Impri­
mis
quidem neſcio, inquis, an globi ea, qua vult Galileus
ratione
ſuſpenſi, ac librati alitùs in Etruria, quàm in Gal­
lia
aſſurgant; at heic neque tam propè ad horizontalem li­
neam
, neque per diuerſos arcus ad eam æqualiter accedunt.
Nempe filo pedum quatuor cum dimidio ſuſpenſus globus ad
lineam
horizontalem tribus infra centum pedibus deſcriptam,
propiùs
quàm duobus digitis nunquam acceßit.
At centro
nouem
tantum digitis ſupra lineam horizontalem accepto,
filóque
duorum pedum conſtituto, iam globus ad lineam ho­
rizontalem
vno digito, quàm anteà propiùs acceßit.
Vbi
verò
centrum ſeptem infra lineam horizontalem digitis aſ­
ſumptum
est, vix ad quatuor à linea horizontali digitos
globus
aſcendit.
Concludis idcircò his verbis, Qua
igitur
fide Galileus tam aſſeueranter ait globum ita ſuſpen­
ſum
, ac per quoſcumque arcus librarum, ad æqualem ſem­
per
altitudinem aſſurgere?
aut quomodo ex re adeò euiden­
ter
falſa petere auſus eſt testimonium veritatis?
1
XVI. Imprimis porrò non retices ipſe dictum
eſſe
à Galileo demiſſum ex C globum aſcenſurum
vſque ad D, aut proxime: vt proinde non videatur di­
ctum
ab illo aſſeueranter aſſurrecturum globum
ad
eandem altitudinem, aut veritatis teſtimonium
ex
re falſa ab ipſo peti; quaſi intellexerit globum aſ­
ſequi
altitudinem exquiſitè, ſeu præcisè eandem.
Et
certè
non modò dixit ipſe quaſi, ſeu ferè, ac ſuperfu­
turum
interuallum quoddam perexiguum; ſed etiam cauſ­
ſam
attigit, ob quam ita fiat; referens eam putà ad
impedimentum
partim aëris, partim fili; de quo vtro­
que
heic dicerem, niſi iam dictum ſatis copiosè in
Epiſtolis
memoratis foret.
Deinde, quód globus ad
horizontalem
lineam propiùs ad H, remotiùs ad
Kaſcendat
, quàm ad ipſum D; videri poteſt cauſſa
perſpicua
, neque infringere vim experimenti.
Nam
quod
ſpectat quidem ad H, res ideò contin git, quòd
quoties
clauus defigitur inter A, & horizontalem
lineam
, breuitas tum fili, tum ſpatij aërei, per quod
arcus
deſcribitur, minùs præſtet impedimenti: vnde
& abfuiſſet globus adhûc propiùs, ſi fuiſſet clauus
infra
E defixus, vti & longiùs, ſi ſupra ipſum Quod
verò
ad K, res minùs eſt mira; quòd quoties clauus
defigitur
infra horizontalem lineam, dimiſſus ex I
globus
non per totum arcum IB decidat, ſed per
inferiorem
ſolùm eius partem, in quam perpendicu­
lariter
cadit; vnde & minùs adhûc, minuſque reſi­
liiſſet
, ſi defixiſſes clauum inferiùs, quouſque globus
non
potuiſſet ad lineam attolli; veluti & magis, ma­
giſque
, ſi ſuperiùs, quouſque clauo defixo in linea,
1ipſum reſiliendo proximè attigiſſet. Ex quo effici­
tur
, vt cùm res propriè attendenda non ſit, vbi cla­
uus
infra lineam defigitur, quòd tunc libratio ſimplex
non
ſit, ſed miſtio duorum motuum, quorum im­
petus
ſe mutuò retundunt; ſit verò propriè atten­
tenda
, cùm clauo ſupra lineam defixo, vibrationis
motus
ſimplex eſt; ideò non ſit exiſtimandum illam
qualemcumque
interuallorum inæqualitatem in­
terturbare
negotium; ac potiſſimùm quidem, cùm
ipſa
ordinata ſint, ac eandem inter ſe, quàm fili, &
arcus
prolixitates proportionem ſeruent.
Ad hæc,
id
videtur præſertim eſſe obſeruatione dignum in
his
pendu orum vibrationibus, quòd, Si quatuor di­
ſtinctos
g obos quatuor diſtinctis filis ſic appendas,
vt
primi longitudo ſit vnius, v. c. pedis, ſecundi qua­
tuor
, tertij nouem, quarti ſexdecim; experturus ſis,
vbi
omnes dimiſſi ſimul fuerint, quartum perfectu­
rum
vnam vibrationem eodem tempore, quo ter­
tius
interim perfecerit duas, ſecundus treis, & primus
quatuor
.
Scilicet exinde intelligitur, tum pendulo­
rum
vibrationes tantò ſegnius fieri, quantò earum
arcus
planiores, ſiue inclinatiores ſunt; tum inclina­
tiones
arcuum menſuratas ſecundum varias perpen­
diculi
, ſeu fili longitudines, habere ſe perinde vt qua­
drata
temporum, ac vibrationes habere ſe reciprocè
vt
ipſas radices; ſicque rem eximiè quadrare ad ſu­
periùs
expoſitam motus æquabilis rationem; tum
globum
quartum non acquirere impetum ad eleua­
tionem
neceſſarium, niſi tempore duplo tertij, tri­
plo
ſecundi, quadruplo primi; ac eſſe quidem im-
1petus omnium globorum inter ſe æqualeis; ſed quom
tempore
impetus exprimitur à quarto ſemel, exprimi
à
tertio bis, à ſecundo ter, à primo quater, &c.
XVII. Quod attinet autem ad comparationem
arcuum
CB, GB, IB, cum ipſis planis punctim
notatis
inter extrema eadem; tu ſic inſtas, vt licet
totum
id eſſe verum concederetur, quod dicitur de
impetu
globi per diuerſos arcus librati, vrgeas aliam
eſſe
rationem, aut meritò ſaltem videri poſſe aliam, deſ­
cendentis
globi per diuerſa plana.
Globus enim, in­
quis
, per aërem ſemper toto ſuo pondere deorsùm nititur,
& eatenus ſolum eius deſcenſus interturbatur, quatenus à
recto
, & perpendiculari curſu ad circularem cogitur, at­
que
adducitur: at præter impedimentum ex varia plano­
rum
inclinatione, adhûc maius, dum globus etiam magis
à
perpendiculari deſcenſu diſtrahitur; tantò minoribus in­
ſuper
momentis globus per planum deſcendit, quan ò mi­
nùs
accliue fuerit, vt facilè omnibus notum eſt.
Verùm
non
video quî id concludas; quatenùs non aſſumis
planum
, quantò minùs decliue eſt, tantò eſſe quo­
que
prolixius.
Etenim notum quidem eſt acquiri
minores
velocitatis gradus in minus decliui, quod
ſit
decliuiori æquale, at, ſi vt minùs decliue, ita etiam
prolixius
ſit, notum quoque eſt velocitatem in fine
illius
quæſitam eſſe poſſe æqualem velocitati in fine
decliuioris
acquiſitæ, prolixitate nempe deſcenſus par­
uitatem
incrementorum velocitatis compenſante.
Interim autem æqualitas impetus in B acquiſiti, ſiue
per
arcum, ſiue per planum contingat globi delapſio,
ex
eo videtur conſequi, quòd ſilum ſupernè globum
1cohibens aliud nihil præſtare videatur, quam præſta­
ret
infernè, & ſine filo arcus marmoreus, aut ligneus
perfectè
politus, qui eſſet CB, ſi ſupra ipſum dela­
beretur
.
Atque id quidem tantò magis, quantò idem
Galileus
oſtendit arcum CB, & planum CB eodem,
ſeu
æquali tempore percurri; ac pari modo arcum,
& planum GB, & porrò arcum quemlibet non ma­
iorem
quadrante cum plano vnà terminato.
Quin­
etiam
cùm oſtenderit percurrere globum eodem, ſeu
æquali
tempore quoduis planum inter quodlibit cir­
cumferentiæ
circuli punctum, & infimum punctum,
quale
eſt heic B, conſtitutum, vt putà ſemper exæ­
quato
illi tempori, quo percurritur diameter circuli
eiuſdem
perpendicularis; elicitur quoque exinde, vbi
ea
omnia plana fuerint in eandem reducta altitudi­
nem
, diuerſa quidem tempora fore, ſed impetum
nihilominùs
parem.
Atque eadem quidem oſtendit
præ
larus vir Ioannes Baptiſta Balianus Genuenſis,
edito
hac dere libello, qui eodem ipſo anno, quo Ga­
lilei
Liber prodijt, argumento ſumpto ab ipſis pen­
dulorum
vibrationibus: ſed, vt præmonui, nihil eſt
neceſſe
maiorem Galilei Poſtulato aſſerere fidem,
quàm
ipſe aſſertam voluerit; dum eatenùs ſolùm
adhibendam
petijt, quatenus deductæ ex eo conclu­
ſiones
cum experientia conſentirent.
XVIII. Id prætereo, quod ſubiicis, ex aſcenſu
globi
ad eandem altitudinem, non ſatis rectè colli­
gi
impetus æqualitatem; quoniam id aduerſaretur
recitandæ
tuæ rationi, atque experientiæ: vti & dum
cauſſam
petis ex eo, quòd, quò circulus minor eſt, èo
1deſcenſus procliuior, faciliorque, & aſcenſus difficilior vi­
deatur
: id repugnaret tum compenſationi, aduerſus
quam
nihil obiicis, inter breuitatem, & decliuita­
tem
ſpatij; tum familiari experientiæ de rebus deor­
sùm
impactis, quæ impetu pari deiectæ tantò emer­
gunt
altiùs, quantò incidentia eſt magis perpendi­
cularis
.
Attingo ergo potiùs id, quod ſupereſt,
dum
id ſugillas, quod Galileus ſe eſſe ſæpiùs exper­
tum
ait, tum globum ferreum per aërem cadentem, tum
globum
æneum per excauatum in longiore tigillo alueolum,
in
quacumque tigilli ſupra horizontem eleuatione deſcenden­
tem
, perpetuò tantum præcisè temporis in deſcenſu per pri­
mum
totius percurrendi spatij quadrantem, quantum in
trium
reliquorum decurſu inſumpſiſſe: ex quo ſine dubio con­
ſequens
eſſet, ſpatia æqualibus temporibus decurſa in ea
eſſe
ratione, quæ reperitur inter numeros impareis ab vnita­
te
procedenteis.
Nimirùm, vt oſtendas ea, quæ ex iſtis
quaſi
principiis conſequuntur, aut inferuntur, eſſe ip­
ſis
certiora, aut cuidentiora non poſſe: Id, inquis, tot
erroribus
obnoxium eſt, & exploratu adcò difficile, vt nihil
inde
certi concludi poſſe videatur.
Enimverò, vtcum­
que
experiundi modus difficilis ſit, obnoxiuſque er­
roribus
; non idcircò tamen experimentum conuin­
citur
falſum.
Tuum certè illud de Libra, cui totus
poſteà
inniteris, quot quæſo, vel te deducente, er­
roribus
obnoxium eſt?
quàm exploratu difficile? &
ipſum
tamen falſum non habes?
Cùm profectò illo
teſtetur
ſe ſaltem centies rem exploraſſe, & experi­
mentum
ſemper ita ſucceſſiſſe, vt vix vlla vnquam
differentiola
interceſſerit; videri poteſt non eſſe tua
1ſatis idonea refutatio, niſi teſteris te eſſe rem, aliquo­
ties
ſaltem, accuratiſſimè expertum, ac ipſam falſam
deprehendiſſe
: aut rationem certè congruam afferas,
qua
impoſlibilem demonſtres.
Et tamen, neque te
vel
ſemel ipſam exploraſſe, falſamque comperiſſe di­
cis
, neque vllam rationem profers: ſed cauſaris ſolum­
modo
explorandi difficultatem; quam & repetis,
dum
poſtquam retuliſti tempora ab illo notata, no­
tatis
nempe, expenſiſque ponderibus aquæ, quæ è
clepſydra
interim fluxiſſet: Quippe nemo, inquis, non
videt
, quàm hic obſeruandi modus incertus ſit, & quàm
difficile
, ne dicam impoßibile, tempus vtriuſque illius deſ­
cenſus
ad exactam menſuram exigere, vel eo maximè no­
mine
, quòd in tanta celeritate initia, & fines horum mo­
tuum
ſatis præcisè aduerti, notarique poſſe non videantur.
Sed
nihil eſt opus inſiſtam ad arguendum id non
ſufficere
; niſi aliunde aut resfactu impoſſibilis de­
monſtretur
; aut obſeruator probetur fuiſſe malæ fidei,
ac
indiligens, & difficultates præcauere neſcius.
Ad­
derem
quemadmodum ipſe rem explorare fuerim
conatus
, tum dimiſſo per aërem globo, tum dela­
bente
globulo per tubulos vitreos etiam orgyiis dua­
bus
longiores, factoſque nunc magis, nunc minùs de­
cliueis
, & adnotatis partibus æquis tum ad parietem,
ſecundum
quem globus decideret, tum ad vtram­
que
oram alueoli in tigno excauati, & tubulum quem­
que
continentis; ac ſimul adhibitis ſociis, qui adno­
tarent
ſinguli parteis ſingulas, quæ interim pertran­
ſirentur
, dum ipſe temporis momenta nunc pulſatio­
nibus
arteriæ, nunc itibus, reditibuſque penduli di-
1ſtincta, vocibus monoſyllabis cuique illorum ſigilla­
tim
aſſignatis ſigniſicarem: verùm memini rem ad te
perſcriptam
; & circa hæc nimius iam ſum.
De Experimentis circa ictum, impetumue grauium caden­
tium
, ad explorandum impetus-ne vt ſpatium increſcat.
XIX. Venio igitur ad Poſterius caput, ſecun­
damue
partem tuæ Diſſertationis; in qua ſcilicet re­
cepiſti
te veram, ac certam de Motu accelerato ſcien­
tiam
falſæ, ac incertæ Galileanæ ſubſtituturum; & in
qua
profeſſus te iterùm omnia, quæ ab illo conſcri­
pta
ſunt, falſa, ac inania eſſe demonſtraturum; prouo­
cas
me primum ad clara, facilia, indubitata experimenta:
tametſi
ego tenuitatis conſcius perſonam Arbitri, lu­
diciſque
, quam mihi humaniſſimè iteratò defers, re­
cuſo
; iteratò profeſſus nihil aliud à me, quàm rationes
quaſdam
dubitandi exſpectari poſſe.
Et prima qui­
dem
experientia petitur, inquis, ex impetu, quo globus,
aut
graue aliud corpus quodcumque per aërem sponte natu­
deorsùm cadit, ac percutit.
Indubitatum enim eſt,
pergis
, quod ipſemet Galileus paßim agnoſcit, tantam præ­
ciſe
percutientis corporis eſſe velocitatem, quantus impetus,
quantaque
ipſa percußio fuerit.
Impetus enim omnis, &
percußio
ex velocitate est; imò impetus ipſe velocitas est,
nulloque
hæc abinuicem diſcrimine dirimuntur, vt meritò, pro­
inde
, qua ratione accreſcit velocitas, eadem impetus, & per­
cußio
augeantur.
Hactenus nihil eſt, quod non probem.
Proſequeris autem: At facilè experientiâ conſtat corpus
graue
quodcumque ex qualibet altitudine per aërem cadens,
& percutiens, vt libet, perpetuò ex altitudine dupla duplo
1præcisè ampliùs, & ex tripla, quadrupláue diſtantia, triplo,
quadruplóue
fortiùs percutere: velocitas igitur quoque ex
altitudine
dupla, duplò maior eſt, & tripla, aut quadrupla,
ſi
tripla, quadrupláue altitudo ſuerit: ac proinde velocitas,
spatiis
æqualibus, non autem æqualibus temporibus, æqualia
momenta
acquirit.
Quæſo verò heic patere, religioſiſ­
ſimè
Vir, me meam teſtari hebetudinem; neque enim
quod
tu aſſumis, facilè experientiâ conſtare, mihi vllà
prorsùs
experientiâ conſtat; neque tu vllam ſpecia­
lem
affers, ex qua res, vt tibi, ita mihi conſtet.
Ac
deducis
quidem deinceps, quaſi ſecundam experien­
tiam
, id, quod in Libra expertus es: ſed interim circa
hanc
primam, cæcutio planè, neque agnoſco, qui
rem
facilè exploraris.
Et exploraſſe tamen quis hæ­
reat
, quandò iſthæc ſubiicis? Experientiam hanc Ga­
lileus
, nullo (vt credibile eſt) facto ipſius periculo, tanquam
falſam
, atque impoßibilem, eodem paralogiſmo re-
15[Figure 15]
iecit, quo definitionem motus accelerati vulgò re­
ceptam
, & ex eadem experientia ſine dubio dedu­
ctam
, conatus eſt reuellere.
Si ex altitudine dupla,
inquit
, duplò maior percußio eſt, vt puta ex A du­
pla
eius, quæ ex B, erit & velocitas dupla.
At
velocitas
dupla eſſe non poteſt, niſi graue, æquali,
imò
eodem tempore, totum spatium AC, & di
midium
eius AB percurrat, quod tamen eſt impoßibile.
Nec percußio igitur, nec velocitas dupla eſt, ex altitudine
dupla
.
Doleo equidem virum non ignobilem, in re tam
obvia
, & facili adeò turpiter deluſum eſſe; mirorque item
vehementer
tales, támque apertos eius errores, non modò à
nenune
hactenus eſſe reprehenſos, ſed tanquam prima
1ſcientiæ principia, à viris etiam eruditis eſſe receptos.
Quandò
, inquam, hæc ſubiicis, nemo profectò fa­
cilè
hæreat, qum ipſe, expertus, illa videris, quæ
neque
Galileus, neque alij viderunt.
XX. Quod meattinet; cùm lapidem video ex vna,
ex
duabus, ex tribus, ex quatuor orgyiis cadentem in
terram
; agnoſco quidem eſſe ictum, atque idcircò
impetum, velocitatem que maiorem ex duabus orgyiis,
quàm
ex vna, ex tribus, quàm ex duabus, ex quatuor
quàm
ex tribus; verùm eſſe duplò præcisè maiorem
ex
duabus, quàm ex vna, triplò ex tribus, quadruplò
ex
quatuor, nulla penitùs ratione agnoſco.
Neque
enim
poſſum id diſpicere ex cauitate in terram facta,
aut
penetratione in ipſam; quoniam neque lapis du­
plò
profundiùs cauat, penetratque ex dupla altitudine,
aut
triplò ex tripla; neque cognitus eſt aut gradus
reſiſtentiæ
, quo talis terra obnititur; aut progreſſus,
quo
creſcit reſiſtentia, dum quò inferiùs tenditur,
partes terræ minùs ſeu deorſum, ſeu in latera ce­
dere
, compelli, ac ſubire poſſunt: vt habita proinde
ratione
huius reſiſtentiæ, colligere valeam id, quod
ad
duplam penetrationem ex altitudine dupla dceſt,
non
aliunde eſſe, quàm ex huiuſmodi reſiſtentia.
Sic
cùm
video fiſtucam in palum delapſam ex ſimplici,
dupla
, aut tripla altitudine: quandoquidem neque
video
palum defigi profundiùs in terram, duplo qui­
dem
ex dupla, aut triplò ex tripla altitudine; neque
perſpectum
habeo quo gradu, in qualibet profundi­
tatis
parte ipſi vrgenti reſiſtatur; aduerto quidem
maiorem
ictum, maioremque impetum, ac veloci-
1tatem eſſe ex altitudine dupla, quàm ex ſimplici; item­
que
ex tripla, quàm ex dupla, &c.
At eſſe illam du­
plo
præcisè maiorem ex dupla, triplò ex tripla, &c.
nulla penitùs ratione perſpicio. Sic, dum graue
quoduis
ex dupla, triplaue altitudine decidens rem
ſubiectam
commouet, contundit, confringit: Sic, dum
cadens
in cuneum ſcindendo ligno accommodatum,
ipſum
compellit, adigit, figit: Sic, dum cadens in ip­
ſam
manum, aliámue partem corporis, ipſam vrget,
deprimit
, lædit: Sic, dum alia huiuſmodi diuerſimo­
peraguntur; maiorem quidem ſemper ictum, ſine
impetum
, ac velocitatem ex altiore caſu fieri nullus
hæreo
; at ex caſu duplò altiore duplò maiorem fieri,
triplò
ex triplo, &c.
qui diſcernam prorsùs non habeo.
Quocirca beaſſes me valdè, ſi experientiam, aut ſal­
tem
modum experiundi ſubindicaſſes; cùm dicas &
rem
experientiâ in graui quocumque facilè conſtare;
& Galileum, cæteroſque eruditos viros coniicis ſic
fuiſſe
ſocordeis, vt nullum ipſius periculum fecerint;
feciſſe
autem eos, qui vulgarem definitionem accele­
rati
motus tradiderunt primi.
XXI. Addo videri poſſe me non abſque ratio­
ne
hacce de re ambigere; & coniicere ictum, percuſ­
ſionemque
, atque idcircò impetum, velocitatemque
maiorem
duplò non haberi, niſi ex altitudine qua­
drupla
; triplum, niſi ex nonupla; quadruplum, niſi
ex
ſexdecupla, atque ita porrò iuxta numerorum qua­
dratorum
ſeriem.
Nam Primò, ſit vas cylindricum
erectum
, & continens aquam ad certam altitudi­
nem
, exempli cauſsâ vnius pedis: Certum eſt aquam
1in fundo ſubſtantem vrgeri, ac premi à ſuper exſtan­
te
(& ab ipſa quidem ſuperficie) vt perſpicuum fit vel
ex
vehementia, qua exſilire deprehenditur, forami­
ne
ad baſin aperto.
Aperiatur ergo foramen, & ſu­
perfusâ
leniter aquâ, ita vt contineatur ſemper ad
eandem
altitudinem, excipiatur aqua, quæ interim
effluet
, dato tempore, v. c. ſextantis minuti, ac ſit
illius
menſura certa, exempli gratiâ, congius.
Vt
deinde
tempore eodem, & per idem foramen exſi­
liant
duo congij, & aqua proinde ſit duplò compreſ­
ſior
, ad quam nam vſque altitudinem adaugendus
erit
, complenduſve cylindrus?
Ad duplam-ne ſolum?
Non ſanè, ſed omninò ad quadruplam. Et vt exſiliant
tres
, ad triplam-ne?
Haud-quaquam profectò, ſed
ad
nonuplam.
Et vt exſiliant quatuor, ad quadru­
plam
ne?
Minimè gentium, ſed ad ſexdecuplam. Quin
poterit
etiam aliunde res facillimo negotio notari, ſi
repleto
ſiue ad labium, ſiue ad certam vſque altitudi­
nem
cylindro, & aperto foramine, totáque aqua vno
tenore
, nullamque refundendo effluente, notentur in
vaſe
aquæ decrementa æqualibus temporibus facta.
Quippe ſi interuallum vltimi decrementi fuerit vnius
v
. c. pedis, erit interuallum penultimi trium, ante­
penultimi
quinque, antecedentis ſeptem, ac ita ſem­
per
procedendo per ſuccedenteis impareis: vnde & ſi
primi
temporis initio fuerit altitudo pedum ſexde­
cim
, erit initio ſecundi nouem, tertij quatuor, quar­
ti
vnius.
Cùm exſilitio verò aquæ continenter fiat
ex
continente impetu, quo à ſuperſtante vigetur, &
impetus
iſte nihil differat à continente velocitate,
1qua aqua ſuperſtans continenter incumbit, ac premit;
An-non
planum eſt intelligere impetum, ac velocita­
tem
duplò maiorem fieri non ex altitudine dupla,
ſed
penitùs ex quadrupla; triplo non ex tripla, ſed ex
nonupla
, & ita deinceps?
Secundò, ſi alligatus vno
ſui
extremo ad parietem funis prælongus, altero ex­
tremo
dependeat ex fulcro, ac appenſo pondere certo,
v
. c. vnius libræ, tenſione ſit leni inter ipſa extrema:
verò
digitis verò, ita abducatur, vt vltro citróque horizon­
taliter
vibretur, ſeu eat, ac redeat certo tempore (erunt
autem
itus, redituſque omnes æqui-temporanei, ſeu
tam
primi, quam vltimi, tam longi, quàm breues
eiuſdem
prorsù, durationis) ſitque tempus tantum,
quantum
interſtitium ab vna artenæ pulſatione ad
aliam
Vt fiat funis duplò intenſior, & itus, redituſ­
que
ipſius euadant duplò velociores, hoc eſt æquali
tempore
duo; quantum, putas, erit ponderis adden­
dum
?
An duplum? Non; ſed quadruplum. Et vt
fiat
triplo, ſintque adeo itus redituſque eodem tem­
pore
triplò velociores, ſeu plures: an triplum dum­
taxat
' Nequaquam, verum nonuplum.
Et vt qua­
druplò
, an quadruplum?
Haud certè, ſed ſexdecu­
plum
.
Cùm pondera porro æqualia primo ſuperad­
dita
ſe perinde habeant ad creandum hanc velocita­
tem
, ac partes æquales altitudinis, per quas pondus
demittitur
: An non intelligi rursùs licet, quemadmo­
dum
velocitas non acquiritur duplò maior ex dupli­
cato
pondere, ſed planè ex quadruplicato; ita duplam
quoque
non ex duplicata altitudine, ſed ex quadru­
plicata
acquiri?
1
XXII. Eſt etiam Tertiò heic repetendum, quod
iam
antè dixi de globis ad fila appenſis, & liberè ire,
redireque
permiſſis.
Videlicet globus appenſus ex
vno
v. c. pede, dup ò quidem plureis vibrationes per­
agit
, quam appenſus ad quatuor, triplo, quàm ap­
penſus
ad nouem, quadruplo, quàm appenſus ad ſex­
decim
; ſed interim tamen ſecundus ſpatium conficit
dup
ò maius, quàm primus, tertius triplò, quartus
quadruplò
eodem tempore; ac velocitas interim ac­
quiſita
, impetuſque ad perpendiculum expreſſus, non
vt
ſpatium pertranſitum, ſed vt tempus elapſum ſe
16[Figure 16]
habet
.
Ego certè rem ſic intelligo. Sit linea per­
pendicularis
AB in pariete ducta, diuiſaque in ſex­
decim
pedes; ac ſint appenſi quatuor globi, vnus
ad
primum, alius ad quartum, tertius ad nonum,
poſtremus
ad decimumſextum.
Siquidem tametſi
1inter experiundum applicari diuerſis ſeorſim lineis
debeant
, ne inter mouendum ſeſe interturbent: om­
neis
tamen ſchemate vno repræſentari nihil prohibet.
Ducantur heinc inde duæ lineæ angulum ſtatuentes
in
A, qui à perpendiculo biſecctur, ſintque v. c. IA,
KA
; & centro A; agantur inter illas arcus CD ad pri­
mum
pedem, EF ad quartum, GH ad nonum IK ad
ſextum-decimum
; qui ſimiles proinde erunt, pares
videlicet
portiones ſuotum cuiuſque circulorum eo­
dem
angulo menſuratæ.
Ducantur & ſubtenſæ ar­
cuum
; & adnotentur quaſi ſagittæ, ſeu appellati ſinus
verſi
, lineæ nimirùm LM, NO, PQ, RB; cùm
ſint
altitudines, quibus globi delabuntur ex linea AI
(vbi ad illam abducti, ex ea dimittuntur) in ipſum
perpendiculum
; primus putà ex C in M, ſecundus
ex
E in O, tertius ex G in Q, quartus ex I in B.
Abducantur proinde globi ad memoratam lineam
AI
, vt ſuas, exinde dimiſſi, vibrationes peragant, ad
lineam
AK, aut quam-proximè terminandas.
Nam &
quamuis
quilibet globus, ſeu longiùs, ſeu breuiùs di­
miſſus
, & ſeu moueri incipiat, ſeu deſinat, vibrationes
omneis
æqui-temporaneas ſortiatur, temporibuſve
paribus
perficiat; proportio tamen ſemper eſt, quoties
ſub
æquali, eodemue angulo accipiuntur.
Dimittan­
tur
& globi ſimul, ac peruenire concipiantur ad vſ­
que
perpendiculum.
Quoniam tunc vt filum AO
quadruplum
eſt fili AM, & filum AQ nonuplum,
filum
AB ſexdecuplum; ita altitudo NO dupla eſt
altitudinis
LM, & altitudo PQ nonupla, altitudo
RB
ſexdecupla; quo pacto interuallum quoque per-
1tranſitum EO quadruplum eſt ſpatij CM, & ſpa­
tium
GQ nonuplum, ſpatium IB ſexdecuplum: Id­
circò
, cùm aliunde obſeruemus tempus, quo globus
ſecundus
peruenit ad O, eſſe duplum temporis, quo
primus
peruenit ad M, & tempus, quo tertius ad Q,
triplum
; tempus, quo quartus ad B, quadruplum; Id­
circò
, inquam, intelligimus, impetum, ſeu velocita­
tem
, quæ acquiritur ex E, aut N in O, & ex G, aut
P
in que & ex I, aut R in B, pari ratione ſe habere
ad
velocitatem acquiſitam ex C, aut L, in M, qua
ſe
habet impetus, ſeu velocitas, quæ acquiritur ex A
in
O, in Q, in B, ad velocitatem acquiſitam ex A in
M
; ſeu comparando oppoſitè, vt illam ad illam, ſic
iſtam
ad iſtam.
Hoc autem habito, quoniam im­
17[Figure 17]
petus
, ſeu velocitas acquiſita ex E in O non eſt ac­
quiſitæ
ex C in M quadrupla, ſed dupla; & acquiſita
1ex G in Q, non nonupla eiuſdem, ſed tripla: & ac­
quiſita
ex I in B, non ſexdecupla, ſed quadrupla eſt:
quatenus
quidem experiundo obſeruare licuit, con­
ſtitutam
pilam ſupra planum libellatum, appoſitum­
que
ad M, ad O, ad Q, ad B, dum percuteretur, pro­
pellereturque
à globis incurrentibus, aſſequi velocita­
tem
, excurrereque, non iuxta numeros quadratos,
quales
ſunt ſpatiorum CM, EO, GQ, IB; ſed iuxta
radices
ipſorum, qualia ſunt & tempora, vnum, duo,
tria
, quatuor.
Quamobrem & fuit iteratò procliue
intelligere
percuſſionem quoque à re ſecundum per­
pendiculum
cadente factam, ſequi rationem non
quadratorum
, ſeu ſpatiorum, ſed radicum, ſeu tem­
porum
; atque ita, quò cadens graue vehementiùs
feriat
duplò, triplò, quadruplò, cadere debere ex al­
titudine
non duplò, triplò quadruplò; verùm, quadru­
plò
, nonuplò, atque ſexdecuplò maiore.
De Experimento in Bilance facto ac aliud reuera probante,
quàm
velocitates eſſe ſicut spatia.
XXIII. Verumtamen, hiſce dimiſſis, acceden­
dum
eſt ad ſecundam, peculiaremve experientiam,
cui
totam ſcientiam ſuper-exſtruis, & de qua in hunc
modum
præfaris. Atque, vt quam tibi promiſi expe­
rientiam
, cum fœnore etiam exhibeam, adiungam & aliam,
à
nullo mortalium hactenus obſeruatam, quæ & priorem
perfectißimè
includat, & non rationem ſolùm, quâ celeritas
in
naturali deſcenſu grauium augetur, ſed eiuſdem quoque
celeritatis
pene incredibilem modum, ac menſuram, exactiſ-
1ſimè determinet. Pergis declarando ecqua illa ſie
Aio igitur, ita eſſe à natura conſtitutum, vt globus quilibet,
tuiuſcumque
materiæ, ex vnius diametri altitudine cadens,
duplum
ſui ponderis, hoc eſt, præter pondus quod ſine im­
petu
in æquilibrio retineret, aliud ſibi æquale attollat; &
ex
altitudine duarum diametrorum, triplum; ex tribus dia­
metris
, quadruplum; & ita deinceps: adeo vt ex quauis
altitudine
cadens, ſemper (vltra æquilibrium) toties pro­
prium
pondus multiplieatum attollat, quot in tota, vnde
cadit
, altitudine diametri continentur.
Subiicis, rem exag­
gerando
, Mirum ſanè quòd globus, cuius figuram, vt­
pote
ſimplicißimam, capacißimàmque, natura ſingulariter
amare
videtur, menſuram, ac modum, tam velocitatis
motus
in deſcenſu grauium, quàm virtutis eius motricis,
quæ
in eadem velocitate continetur, ſuâ nobis diametro exhi­
beat
: adeo vt ex decem, aut centum diametrorum altitudine
decidens
, eum acquirat impetum, qui attollendis decem, aut
centum
ſimilibus globis, in altera lance impoſitis, ſufficere
poßit
, ſi materiæ conditio id patiatur.
Addis & quid
ipſe
obſeruaueris. Expertus ſum ego, inquis, globum plum­
beum
vnius vnciæ, ex altitudine ſex pedum, ſiue dia­
metrorum
centum quatuordecim cadentem, vncias toti­
dem
vltra æquilibrium, hoc est, libras ſeptem, &
vncias
tres in altera lance impoſitas, ſuo impetu eleuaſſe,
non
ſine ingenti eorum qui præſentes aderant admiratione,
ac
stupore.
Tum & hæc habes. Porrò ſi id in paucis
diametris
experiri placuerit, non admodùm magna opus
erit
diligentia: at ſi è maiore altitudine idem tentare pla­
cuerit
, tum in hac, vt in cæteris Phyſicis experientiis,
1accurata, ac ſolerti diligentia, atque industria, variis incom­
modis
occurrendum erit; vt ne fortè ex conditione materiæ
effectus
impediatur, nóſque ex errore, aut ex ignorantia, id
impoßibile
arbitremur, quod ſolius materiæ vitio, ac defectu,
in
certis circumſtantiis minùs ex animi ſententia ſuccedit.
18[Figure 18]
Paginas
de­
inceps
ali­
quot
inſumis,
vt
ea incom­
moda
deſcri­
bas
, & mo­
dum
, quo il­
lis
occurra­
tur
, tradas;
depicta
ſcili­
cet
Bilanco,
quæ
ipſiſſi­
ma
heic ap­
pingitur
, agi­
na
putà im­
mobili
, & al­
tera
lancium
ſuſpenſa
in
aëre
, altera
ſupra
men­
ſam
CD qui­
eſcente
, cum
impoſito
pondere, ac ſpeculatore adſtante, qui ad
quamque
vel minimam eius elationem attendat (id­
que
dum globus manu H dimiſſus incidit in alterius
1medium, directione circuli G, cui ob æquilibrium
reſpondet
conſimilis F) ac inſuper vtraque lance ca­
tenulis
ferreis à ſcapo AB per intermedios circulos,
trianguloſ-ve
, dependente.
Denique autem ſubiun­
gis
, Tam apertam eſſe eius rei demonſtrationem, vt nul­
lus
, inquis, intellectus refragari poſſe videatur; dum ſemel
conſtet
(quod quilibet ſine tanto apparatu, tantáque diligen­
tia
facillimè experiri potest) globum quemcumque, ex vnius
diametri
altitudine, poſſe (vltra æquilibrium) pondus ſibi
æquale
, & ex duabus diametris duplum pondus attollere.
Prætereo
autem demonſtrationem non alio nixam
fundamento
, quàm ipsâ experientiâ à te ſuppoſitâ;
prætereoque
item, quod iterùm ſubdis, Illud quoque
pari
certitudine constare, quod antè dictum eſt, nihil ad pro­
poſitionis
veritatem, atque euidentiam opus eſſe, vt ex al­
tiore
diſtantia, tantóque apparatu experientia inquiratur,
quæ
ex aliquot diametrorum altitudine pluſquam abundè;
ac
facillimè habeatur.
XXIV. Et tale eſt quidem tuum experimentum.
Ego autem, humaniſſime Vir, gratiſſimo primùm
animo
complector liberaliſſimum erga me affectum;
ac
deinde etiam tibi gratulor, quod primus morta­
lium
excogitâris quemadmodum negotium viſum
difficile
reuocari ad trutinam poſſet.
Nempe quan­
tumvis
res non videatur pro tua ſtare ſententia; fuit
tamen
tua ſolertia dignum, id in mentem inducere,
vnde
examen improbum, quacumque ex parte huiuſ­
modi
foret, poſſet caſtigari.
Ac ſi res quidem ſic ſe
haberet
, vt enarrati abs te videtur, reputari poſſet
penitus
confecta; nullumque eſſet dubium, quin
1Galilei ſcientiam falſitatis conuinceres, tuam tan­
quam
veram ſubſtitueres iure: at res potius ita ſe ha­
bet
, meo quidem iudicio, vt Galileanam confirmare,
euertere
tuam omninò videatur.
Ecquid-nam verò,
inquies
, Tu igitur meus amicus mihi referenti non
credis
; ac virum me habes malæ fidei, dum hæres, id­
ne
verum ſit, quod ipſe me fuiſſe expertum enarro?
Abſit hoc à me, optime virorum, qui habeo te po­
tiùs
plenum fidei, & ſummo candore, finceriſſima­
que
ſinceritate viſa narrantem.
Sed patietur ſanè
ſinceritas
tua, vt, quod ſupereſt, ſi quid erroneum
videbitur
, culpam coniiciam aut in quidpiam non
ſatis
fortè animaduerſum, vt omnes ſumus homines;
aut
, ſi malis, etiam in illos, quorum operâ vſus fueris,
quibuſve
referentibus cenſueris pro tua bonitate non
eſſe
negandum aſſenſum.
Itaque cùm tua verba
relegens
, deprehendam te nihil aliud tibi, tanquam
obſeruatum
à te vindicare; quàm illud, quod iam re­
tuli
, Expertus ſum ego globum plumbeum vnius vnciæ ex
altitudine
ſex pedum, ſiue diametrorum centum quatuorde­
cim
cadentem, vncias totidem vltra æquilibrium, hoc eſt li­
bras
ſeptem, & vncias treis in altera lance impoſitas ſuo
impetu
eleuaſſe.
Itemque illud, quod poſteà impedi­
menta
memorans, Propria, inquis, experientia ipſe
edoctus
ſum, qui adhibita omni induſtria globum vnius vn­
ciæ
ex altitudine ſex pedum in lancem ſubiectam, viginti
quinque
, aut triginta vicibus dimittens, ter ſolùm centrum
attingere
, & pondus perfectè attollere potui. Cùm, in­
quam
, ita deprehendam, non cauſor tuam fidem,
quam
cum perſuaſione aliqua non vera (re familiari
1hominibus, etiam optimis) ſtare nihil vetat. Cùm ad­
dis
autem prætereà generale eſſe, vt pro numero dia­
metrorum
, quibus idem globus dimiſſus abfuerit à
lance
, pondera cleuet ſuo paria; quaſi cùm id præ­
ſtiterit
in certo quodam numero, non valeat citra
illum
plureis, vltrà pauciores eleuare; hoc eſt, quod
peto
mihi condones, vt dicere liceat, in veritatis gra­
tiam
, te aut ſatis non attendiſſe, aut alijs etiam ni­
miùm
credidiſſe.
XXV. Vt ſaltem liceat quid-nam mihi contige­
rit
, commemorare; Tu ſæpe adeò repetiiſti non eſſe
magno
apparatu, magnaque diligentia opus ad
peragendum
experimentum, vt niſi argumentis ſu­
perioribus
fuiſſem oppoſitum perſuaſus, vix induxiſ­
ſem
in animum (nihil ſcilicet hæſitans, imò hæſitan­
di
pudore ſuffuſus) periculum facere vllum.
Feci
tamen
, & ipſa præſertim à te inculcata facilitate in­
uitatus
; vnde & obuiam primò Bilancen, qua numu­
larius
ſolebat nuper monetæ argenteæ ſummam ali­
quot
librarum Marcarum non-numeratam appen­
dere
, probaréque, aſſumendam duxi.
Quoniam ve­
tu aſſerebas ita à natura eſſe conſtitutum, vt globus
quilibet
cuiuſcumque materiæ ex vnius diametri altitudine
cadens
, pondus attollat ſibi æquale, præter illud, quod in ęqui­
librio
ſine impetu retineret, &c.
ideo ſufficere putaui, ſi
globum
marmoreum, quem habebam præ manibus,
duorum
cum ſextante digitorum pedis Pariſini dia­
metro
, ac vnciarum proximè decem, Libræ itidem
Pariſinæ
pondere, ad experiundum vſurparem.
Ap­
paratis
ergo ponderibus variis, quæ ex æquo cum
1ipſo feci, appoſui ad lancem in æquilibrio ſuſtenta­
tam
(à ſuppoſita nempe tabula) duplum eiuſce pon­
deris
, hoc eſt vncias prope viginti; ac ſubinde elatum
globum
vna ſui diametro ſupra fundum alterius lan­
cis
conſtantis in aëre, placidè in ipſam dimiſi.
Tum
autem
verum quidem fuit attolli ex ipſius caſu op­
poſitam
lancem cum ponderis duplo; at quia vidi
interim
ipſam ſupra expectatam attolli altitudinem,
idcircò
ſtatim duo intellexi, alterum poſſe idem pon­
dus
ex altitudine minore, alterum poſſe ex ipſa ea­
dem
, pondus adhûc maius attolli.
Et aduocatis cer­
amicis, qui ad lancis elationem, emotionemve à
tabula
, me globum dimittente, attenderent, aut me
attendente
globum ipſi dimitterent, res ita ſucceſſit,
vt
lanx ſuſtentata cum duplo eodem pondere elata
fuerit
dimiſſo globo non modo ex diametro vna,
verùm
ex dimidio etiam diametri, etiam ex triente,
quadrante
, ſextante, octante, dextante; ac vice verſa,
vt
dimiſſo globo ex eadem vnius diametri altitudi­
ne
, elata lanx fuerit cum impoſito pondere, non
modo
duplo, ſed etiam triplo, quadruplo, quin­
tuplo
, & ampliùs.
Experiri etiam conſequenter lu­
buit
, an ſaltem globus decidens ex duplo altitudinis
(diametrorum ſcilicte duarum) eleuaret duplum eius
ponderis
, quod ſummum mox extulerat; ſed longè
ſanè
abfuit; ac magis adhûc, vt ex triplo triplum, ex
quadruplo
quadruplum.
XXVI. Quandoquidem verò ipſe globum plum­
beum
vnius vnciæ vſurpâras; ideò talem quoque
vſurpandum
cenſui, plumbeum ſcilicet, ac vnius
1vnciæ Pariſini ponderis, diametro eius deprehenſa
continere
digiti beſſem, ac idcircò partem Pariſini
pedis
decimam-octauam.
Cæterùm idem mihi eue­
nit
, quod circa globum marmorum; impoſitis enim
in
lance ſuffulta duabus vncijs, extulit eas globus
ſenſibiliter
non ex altitudine modo diametri vnius,
ſed
ex dimidio etiam eiuſdem, etiam ex triente, qua­
drante
, ſextante, octante, dextante, imò, & ex vncia,
duodecimáve
diametri parte.
Ac rurſus ex eadem
diametri
vnius altitudine, non duas modò extulit
vncias
, verùm etiam treis, etiam quatuor, quinque,
ſex
, ſeptem, duaſque drachmas inſuper, quadrantem­
ve
vnius vnciæ.
Et cùm experiri iterum placuerit,
an
duplum huius ponderis eleuaretur ex caſu globi
à
duplo altitudinis, triplumque ex caſu à triplo, &c.
deprehendi dimiſſo globo ex diametris duabus alti­
tudinis
, attolli non duplum, hoc eſt, vncias quatuor­
decim
cum ſemiſſe; ſed vncias ſolummodò nouem,
cum
beſſe, aut dodrante duntaxat.
Quo pacto de­
inceps
ex diametro tertia extulit non triplum, hoc
eſt
viginti vnam vncias cum dodrante; ſed vncias
ſolummodò
duodecim, ac ferè dimidium; & ex dia­
metro
quarta extulit, non quadruplum, hoc eſt vn­
cias
viginti nouem; ſed duplum ſolùm, hoc eſt vn­
cias
quatuordecim, atque ſemiſſem.
Prætereo au­
tem
, quemadmodum, vt extulit dumtaxat duplum ex
diametris
quatuor, ſic etiam deinceps extulerit ſolum­
modò
triplum ex diametris nouem, & quadruplum,
ex
ſexdecim.
Adnoto iam ſolùm, licuiſſe ex iſtis in­
telligere
, poſſe tuam hanc experientiam meritò vocari
1in dubium; nec poſſe te aſſerere quemlibet globum
ita
eſſe à natura comparatum, vt illius diameter ſit
menſura
præciſa velocitatis, ſeu impetus, quem inter
cadendum
acquirit; ea ſcilicet lege, vt cadens ex dia­
metro
vna in liberam lancem, attollat ſuffultam, &
præter
æquilibrium, ponderis tantumdem, non iti­
dem
amplius (veluti etiam neque minus, ſi minor
fuerit
altitudo) ac deinceps ſic progredi, vt ex dua­
bus
diametris attollat præcisè duplum, ex tribus tri­
plum
, ex quatuor quadruplum, ex decem decuplum,
ex
centum centuplum, atque ita porrò.
XXVII. At quorſum ergo contigit, inquies, vt
dimiſſus
vncialis globus ex altitudine diametrorum
centum
, & quatuordecim, vncias totidem eleuârit?
Ego profectò id præcisè diuinare non valeo; quan­
doquidem
tu nullam ſeriem obſeruationum appo­
ſuiſti
, neque expreſſiſti quid contigerit, ſi quid for­
taſſis
expertus es citra, vltrave numerum illum.
Nam,
ſi
ſaltem commemoraſſes ecquid tibi euenerit dimit­
tenti
globum ex altitudine diametrorum aut centum;
aut
octoginta, aut quinquaginta, &c.
liceret fortaſ­
ſis
rem coniicere; at tale nihil recitaſti, neque expli­
cuiſti
quali pondere, pedeve vſus fueris; cùm ſi Pa­
riſino
quidem, videri poſſis hallucinatus quinta, aut
ſexta
ponderis parte; quatenus globi diameter fuit
tibi
duntaxat decima-nona pedis pars, quam ego de­
prehendi
decimam-octauam.
Vtcumque fuerit; ex ijs,
quæ
ſunt à me obſeruata, deducitur, quò diametri
ſiunt
multiplicatiores, ſingulas ſuper-additas at­
tollere
minus ſuper-additi ponderis; quandò ex
1ſecunda non attollitur duplum, ex tertia triplum, &c.
ſed res ſemper ita decreſcit, vt ex tribus ſolùm pri­
mam
conſequentibus eleuetur tantumdem, ex quin­
que
aliis rursùs tantumdem, ex ſeptem aliis ſimili­
ter
, ac rutſus ex nouem, & ita deinceps.
Deducitur
prætereà
ex increſcente numero diametrorum, & de­
creſcente
numero additorum ponderum, perueniri
demùm
ad æqualitatem; ita ſcilicet, vt ſit diametro­
rum
, ponderumque numerus par, quo ſuperato ſit
deinceps
minor ponderum, maior diametrorum.
Et
quia
talis numerus incipiendo v. c. à duodecima vſ­
que
parte diametri, è qua fuere duæ vnciæ eleuatæ,
reperitur
eſſe proximè quinquaginta; & incipiendo à
diametro
integra, è qua eleuari viſæ ſunt vnciæ ſep­
tem
cum quadrante, reperitur eſſe itidem quinqua­
ginta
: idcircò videmur poſſe dicere, ſi dimittatur
globus
vnam pendens vnciam, ex altitudine diame­
trorum
ſuarum quinquaginta, fore vt parem nume­
rum
vnciarum attollat; tametſi citra hunc numerum,
ſit
diametrorum numerus minor, vltrà maior nu­
mero
vnciarum.
Vides igitur contingere poſſe, vt
aliquo
caſu diametrorum numerus ponderum nume­
ro
exæquetur; neque licere tamen inferre eſſe vbi­
que
diametrorum numerum numero ponderum
æqualem
.
Ac ſi res quidem tibi contigiſſet circiter
quinquageſimam
, aut ſexageſimam diametrum, foret
mihi
, vt vides, reſponſio in promptu; quandò verò
numerus
iſtum ſuperat duplò circiter; ac is eſt aliunde,
è
quo eleuari non debuerint, niſi vnciæ ſeptuaginta
quatuor
; vnde exceſſus eſt circiter trientis: idcircò par
1eſt, vt quid id ſit rei, tibi diſcutiendum relinquam,
viſuro
, an, ſi quid impoſuit circa vnam, pauculaſve
diametros
, non aliquid etiam potuerit imponere cir­
ca
tam multas.
Mihi certè hactenùs non licuit pe­
riculum
facere, qui Bilancem neque maiorem, neque
exquiſitiorem
ea, de qua iam dixi, vſurpaui.
Vnde
neque
velim numeros à me deſcriptos ita habeas,
quaſi
ſcrupulosè, præciſeve definiti fuerint; cùm ſatis
eſſe
duxerim, ſi præter-propter veri forent, poſſem­
que
intelligere ſequi illos haud-dubiè aliam, quàm à
te
præſcriptam rationem.
XXVIII. Nihil verò neceſſe eſt dicam circa id,
quod
ais, Etſi natura illud in globo peculiare, ac pro­
prium
eſſe voluit, vt eius diameter præciſa eſſet menſura
illius
altitudinis, ex qua ſuo nutu cadens, æquale ſibi pon­
dus
attolleret; ac proinde, &c.
in cæteris tamen etiam
corporibus
idem quoque ſeruata proportione accidere; vt ſi ex
quacumque
diſtantia æquale ſibi pondus attollant, ex eadem
diſtantia
duplicata duplicatum, & ex triplicata triplicatum
attollant
, atque ita conſequenter, ob eandem rationem; cui
rationi
ipſa quoque experientia ſuffragetur, &c.
hac ta­
men
differentia, quòd in globis, diameter altitudines præ­
cisè
definiat, vnde pondus ipſorum multiplicetur, in cæteris
figuris
non item; ſed in illis altitudines diametris ipſarum
ſint
minores; ratio verò poſtulet vt vniuerſim in figuris om­
nibus
tales altitudines diametro ſphæræ eiuſdem molis, ac
ponderis
inueniantur æquales.
Nihil, inquam, eſt opus
vt
ad iſtud dicam; cùm neque ſuffragari experien­
tiam
videam, neque ipſe globus, quicum corpora
aliarum
figurarum confers, habeat pro menſura præ-
1ciſa illius altitudinis, ex qua ſuo nutu cadens, æquale
ſibi
pondus attollat, ſuam diametrum; ſed potiùs duo­
decimam
circiter ſuæ diametri partem; neque aliun­
de
eadem diameter præcisè definiat altitudines, vnde
pondus
, ſeu impetus multiplicetur, euadatque tri­
plus
ex tripla, quadruplus ex quadrupla, &c.
ſed id
potiù
faciat progreſſio numerorum imparium, qua­
dratorumve
, ad quos terminantur.
Addo autem
videri
mihi rem eſſe dignam conſideratu, quæ acci­
deret
circa globos, ſi velocitatis, ſiue impetus acqui­
ſiti
gradus menſurandi eſſent penes ſingulas diame­
tros
, quæ menſurarent ſingulorum caſus.
Sunto
enim
globi, v.c.
duo ex eadem materia, quorum
vnus
ſit diametro decies maiore, quàm alius, & di­
mittatur
vterque ex eadem altitudine.
Tunc, quia mi­
nor
decidet per diametros decuplò plureis, quàm ma­
ior
, fiet, vt attollat pondera ſibi æqualia decuplò
multipliciora
, quàm attollat, maior ex ſibi æqualibus;
Quare
& ſequetur, vt per idem ſpatium feratur de­
cuplò
citiùs, temporeve decies breuiore perueniat
ad
lancem, quàm maior.
Hoc autem conſtat, quàm
falſum
ſit; cùm ſi globorum alteruter deberet velo­
ciùs
moueri, & peruenire citiùs, is non ſine quadam
veriſimilitudine
deberet potiùs eſſe maior (quandò
& Ariſtoteles perſuaſus id fuit, & toti penè mundo
hactenus
perſuaſit) ac doceat tamen experientia duo
pondera
eiuſdem materiæ, inæquabiliſſima licet, ve­
luti
vnum vnius vnciæ, alterum verò librarum cen­
tum
, ex eadem cadentia altitudine, cadere eadem
velocitate
, ac momento eodem peruenire in terram.
1Atque ex hoc quidem ratio obiter petitur, cur in
exemplo
repetito de penſilibus, nihil referat, quod­
cumque
pondus filo appendas, vt celeritate eadem
vibrationes
fiant; ideò enim penſile centum libra­
rum
non vibratur velociùs, quàm penſile vnius vn­
ciæ
, quoniam altitudo, ex qua vtrumque cadit, ea­
dem
eſt, menſurata nempe, eadem portione perpen­
di
uli, quemadmodum eſt ante declaratum: cùm
celeritas
aliunde ſtatim augeatur vel minuatur, ac fi­
lum
breuius fit, vel prolixius.
Et hactenus quidem
de
tua Experientia.
De Tempore, quo R. P. colligit parteis spatij ſimgulas
decurſum
non iri.
XXIX. Sequitur iam Secundum membrum Po­
ſterioris
capitis, quod tibi fuit præcipus ſcopus.
Videlicet ita concludis. Atque ex his iam manifeſtè, at­
que
euidenter conſtat, celeritatem motus in naturali grauium
deſcenſu
per aërem, ſecluſis externis impedimentis, vniformi
ſemper
incremento augeri, & in spatijs æqualibus creſcere
æqualiter
: ita ſcilicet, vt ex dupla diſtantia, celeritas dupla,
& ex tripla diſtantia, celeritas tripla, atque ita deinceps,
eadem
ratione, maior ſemper celeritas habeatur: niſi fortè
vſque iam progreſſa eſſet celeritas, vt nec celeriùs aerr di­
uidi
, nec citiùs rarefieri, & accurrere ad replendum va­
cuum
naturaliter poſſet.
Et poſteà: Ex quo vlteriùs il­
lud
etiam conſtat, quàm non rectè Galileus, vulgò receptam
motus
æquabiliter accelerati definitionem eam reiecerit, qua
motus
eiuſmodi is dicitur; qui spatijs æqualibus, æqualia cele­
ritatis
augmenta acquirit; & quàm oſcitanter idem halluci-
1natus ſit, cùm etiam inſuper, clara, euidentíque demonſtra­
tione
, eiuſdem ſe falſitatem, impoßibilitatémque oſtendiſſe,
tam
facilè ſibi, atque inconſuliè perſuaſit: cùm aperta iam,
indubitatáque
experientiâ conſtet, in naturali grauium deſ­
cenſu
, æqualibus spatijs, æqualia celeritatis augmenta perpe­
tuò
acquiri, ſemperque velocitates, emenſaque ab initio mo­
tus
spatia, in eadem ratione reperiri.
Ad iſta verò vides
profectò
quid ſit iam promptum reſpondere; cùm
tantum
abeſt, vt aperta indubitatáque experientia de­
finitionem
illam vulgarem, aut incrementa velocitatis
pro
ipſa ſpatiorum ratione ſtabiliat, quin illam potiùs
planè
euertat, & Galileanum ita confirmet, vt mani­
feſtò
exinde conſtet incrementa velocitatis acquiri
duntaxat
æqualia æqualibus temporibus; acquiſita
verò
, ſeu ſuperata ſpatia eſſe vt ipſorum temporum
quadrata
.
Ex quo fit, vt allatis illis antè argumen­
tis
, quibus permouebar, vt coniicerem percuſſionem,
atque
idcircò impetum, velocitatémque rei deciden­
tis
maiorem duplò non haberi, niſi ex altitudine qua­
drupla
, triplum, niſi ex nonupla, quadruplum, niſi ex
ſexdecupla
, iſtud iam nouum acceſſerit.
quatenus ob­
ſeruatum
eſt duplum ponderis ex vnius diametri alti­
tudine
elati non efferri ex dupla, ſed ex quadrupla;
triplum
non ex tripla, ſed ex nonupla; quadruplum
non
ex quadrupla, ſed ex ſexdecupla duntaxat.
Sunt
autem
tibi habendæ gratiæ, qui pro tua ſolertia
reſpexeris
, vnde argumentum adeò cuidens ducere­
tur
; ipſeque debes ex eo lætari, quòd tametſi expe­
rimentum
præconceptæ à te opinioni non faueat;
conferat
nihilominùs ad veritatis illuſtrationem.
1
XXX. Proſequeris deinde ſic. Porrò cùm celeritas
motus
in naturali deſcenſu grauium, non modò ad locum, ſed
ad
tempus quoque reſpectum includat, iamque de altero dictam
ſit
, qua videlicet ratione, celeritas ſpatijs æqualibus augea­
tur
; vt ne quid ad perfectam motus accelerati notitiam de­
ſit
, neceſſarium eſt, vt de ſpatiis quoque, quæ temporibus
æqualibus
percurruntur, quam inter ſe rationem obſeruent,
reliqua
diſputatione inquiramus, & ex iiſdem quoque expe­
rientiis
definiamus.
Hoc iam loco, optimè Vir, agnoſ­
cere
potes originem mali.
Nempe labes tota vide­
tur
ex definitione vulgari contracta, quatenus ratio­
nem
increſcentis celeritatis ita cum ſpatio comparat,
vt
nullam interim inſtituat comparationem cum tem­
pore
, ſine quo tamen neque celeritas, neque acce­
leratio
intelligi poteſt.
Non modò certè Ariſtoteles,
verùm
etiam communis ſenſus id Velox definit,
quod ſpatium multum tempore pauco: & Tardum, quod
paucum
multò conficit; conſtatque aliunde, ſi velocitas
attendatur
ſolùm penes ſpatia, debere ſemper id
mobile
, quod decem percurrerit ſtadia, dici moueri
celeriter
, & ſemper id, quod vnicum percurrerit, tar­
; cùm contingere tamen poſſit, vt quod percurrit
vnicum
, moueatur decuplo velocius, quàm illud,
quod
percurrit decem.
Ex quo fit, vt cùm celeri­
tas
nihil ſit aliud, quàm paſſio motus; intelligatur
quidem
motus abſolutè ſumptus ex relatione ad ſpa­
tium
, cùm & definiatur progreſſio è loco in locum
(nulla mentione temporis) & duo loca ſine ſpatio
interiecto
non accipiantur; at celeritas non intelli­
gatur
ſine relatione ad tempus, & illud quidem breue
1comparatum ad id, quo ex vno loco perueniri ad
alium
poteſt.
Fit etiam proinde, vt idem dicendum
de
acceleratione ſit; quippe acceleratio duo ſaltem
tempora
deſignat, in quorum vno celeriter, in alio
celeriùs
mobile feratur; ac intelligimus aliunde tem­
poribus
illis æqualibus ſumptis, pauciores ſpatij par­
teis
priore, plureis poſteriore percurri.
Et adnitere
facere
perſpectum, quidnam acceleratio ſit, nulla men­
tione
temporis; ac pernoſces rem impoſſibilem factu
eſſe
.
Vtcumque enim plureis, plureiſque ſpatij par­
teis
memore: niſi tamen adiicias voces deinceps, conſe­
quenter
, ſucceßiuè, aut ſimileis alias, quæ ad tempus at­
tineant
, non magis accelerationem, quàm ſimplicem
celeritatem
, aut potiuſ-quam motum ſimpliciter ſpe­
ctatum
deſcribes.
Quanquam nihil eſt opus id vr­
geam
, cùm tu pro confeſſo iam habeas; profeſſus
nempe
celeritatem in naturali deſcenſu grauium non modò
ad
locum, ſed ad tempus quoque reſpectum includere: ac
mirari
ſolùm quis poſſit, agnoſcere te in celeritate
duplicem
reſpectum, & velle tamen alterum, ipſum­
que
præcipuum in tradenda definitione accelerati mo­
tus
excluſum; ac inuehi in Galileum, qui incluſum
voluerit
.
Nam & licet, veluti tu reſpectum ad tem­
pus
prætermiſſum fers, ſic ille reſpectum ad locum
prætermitti
poſſe cenſuerit: excuſari poteſt, quòd qui
motum
dicit, locum etiam dicat, quemadmodum
mox
attigi; & cùm foret ſolùm de celeritate ſuperue­
niento
quæſtio, ideò nugationem deuitans, illam per
reſpectum
ad tempus, ſine quo intelligi nequeat, pu­
tâtit
eſſe deſiniendam.
1
XXXI. Subdis conſequenter; Quod vt certiùs
fiat
, primùm occurrendum est errori, qui facilè obrepere
potest
, ſi quæ de cele itatis augmento in ſpatiis æqualibus
antè
demonstrata ſunt, minùs accuratè perpendantur.
Cùm
enim
ex ſuperioribus iam euidenter conſtet, in naturali gra­
uium
deſcenſu, ſemper ex dupla diſtantia, celeritatem ha­
beri
duplam; & ex tripla distantia, triplam; atque ita
deinceps
, eadem ratione celeritatem augeri: nihil procliuius
eſſe
potest, quàm vt quis exiſtimet, accelerationem illam
fieri
per ſubdiuiſionem primi cuiuſlibet temporis, in parteis
ſemper
minores, pro multitudine, & ratione ſpatiorum æqua­
lium
, quæ motu decurruntur; ita videlicet, vt pars ſecunda
spatij
, abſoluatur dimidia parte temporis, quo prima pars
decurſa
est; & tertia pars ſpatij, tertia parte eiuſdem primi
temporis
percurratur, & ita de cæteris: maximè cùm in hac
etiam
hypotheſi, ſpatia & velocitates in eadem eſſe ratione,
& quod conſequens eſt, ex impeta quoque decidentium corpo­
rum
hac ratione inuariato, iidem omnes, quos experientia
docet
effectus haberi, primo aſpectu videantur.
Heic pro­
fectò
rurſus mirari tuam ſagacitatem par eſt, qua­
tenus
eam non fugit error qui ex poſitione à te aſ­
ſerta
conſequitur; tametſi ipſe non conſequi ex iis,
quæ
ſubiicis, contendas.
Me quod attinet, is eſt
ipſemet
, quem deduxi aliàs aduerſus Michaelem
Varronem
, qui primus, quod ſciam, eandem poſitio­
nem
ante annos plus minùs ſexaginta defendit; de­
clarando
ex ea id incommodi inter cætera conſequi,
vt
, quemadmodum antè inſinuaui, ſpatia acquiſita
in
ſine æqualis cuiuſlibet temporis numeranda ſint,
vt
difformiter, ſic in pluſquàm tripla ratione.
Vt
1autem iam rem te iudice experiar; ecce aſſumptâ, diui­
ſaque
linea, quam ipſe vſurpas, AB, & ſup­
19[Figure 19]
poſito
tempore minutorum ſex, quo ſuppo­
nis
AD primam partem percurri; Conſtat
omninò
, ſi ſecunda æqualis pars DE per­
curratur
velocitate dupla ad illam, qua per­
curritur
AD, non inſumi plus temporis in
percurrenda
parte ſecunda, quàm dimidium
eius
, quod fuerit inſumptum in prima (cùm
hac
ratione tempora velocitatum ſubmultipla
ſint
) atque ita, ſi prima pars ſuperata fuerit mi­
nutis
ſex, percurri ſecundam dimidio, ſeu mi­
nutis
tribus.
Eadem autem ratione ſi tertia
æqualis
EF percurratur tripla, neceſſe eſt
percurratur
temporis triente, ſeu minutis duo­
bus
; ac eodem modo quarta FG quadrante,
ſeu
ſeſquiminuto, & quinta GH quinta par­
te
temporis, ſeu minuto vno cum ſecundis duodecim;
ac
ſexta HB, ſextante, ſeu minuto vno, & ita deinceps.
Atque ego quidem hûc vſque nullum video paralo­
giſmum
.
Quamobrem reſtat, vt diſquiratur, quot­
nam
æqualia ſpatia, parteſve ſpatii æquales tem­
poribus
primum conſequentibus, ipſique æqualibus
percurrantur
.
Porrò cùm ad id pernoſcendum, ni­
hil
oporteat aliud, quàm iungere ſimul varia hæc
fragmenta
primi temporis, hoc eſt dimidium, trien­
tem
, quadrantem, & porrò parteis quintam, ſextam,
ſeptimam
, &c.
deprehendimus in ipſo fine quarti
ſpatij
, ex iunctis ſimul dimidio, triente & quadrante,
confectum
eſſe ſecundum tempus, ſeu iteratò minuta
1ſex, cum ſuperante duodecima parte. Ac pari ratio­
ne
in fine vndecimi ſpatij, ex ſuper-adiunctis parti­
bus
quinta, ſexta, ſeptima, octaua, nona, decima,
vndecima
, confectum eſſe tertium tempus, ſeu ite­
rum
minuta ſex, cum ſuperante vna ſexageſima par­
te
.
Et in fine ſpatij trigeſimi primi, ex ſuperadiun­
ctis
duodecima, decimatertia, &c.
confectum quar­
tum
, ſeu ſex minuta, cum ſuperante parte circiter
quadrageſima
.
Et in fine octogeſimi quarti, ex ſu­
peradiunctis
trigeſima ſecunda, trigeſima tertia, &c.
confectum quintum, ſeu ſex minuta, cum ſuperante
vna
parte proximè nonageſima, atque ita deinceps.
Vnde licet aduertere, fore vt ſpatia ea ratione increſ­
cant
, quæ aſſumptis quibuſlibet æqualibus tempori­
bus
deprehendatur excedere, & difformiter quidem,
ſeu
inæquabiliter, triplam; quippe procedendo per
hos
numeros, vnum, quatuor, vndecim, triginta vnum,
octoginta
quatuor, &c.
ſicque lapide decidente pri­
mo
momento per vnam v. c. orgyiam, fore vt ſecun­
do
æquali momento decidendo per treis, in tertio
per
ſeptem, in quarto per viginti, in quinto per quin­
quaginta
duas, deciderit in fine quinti, orgyiis octo­
ginta
quatuor, ac breui res ſit abitura in immenſum,
ſecuſque
quàm docet ipſa experientia, iuxta quam
orgyiiæ
in fine quinti momenti ſuperatæ, colliguntur
plures
eſſe non debere, quàm viginti quinque.
XXXII. Demonſtras ipſe alia ratione (ſed nimi­
rùm
aduerſum te) non fieri accelerationem pro ſub­
diuiſione
iſta temporis. Si igitur, inquis, accelera io
motus
per eam primi temporis ſubdiuiſionem fieret, de qua
1heic ſermo eſt, pars ſecunda DE tribus minutis percurri
deberet
, hoc eſt dimidia parte primi temporis; & pars ter­
tia
EF duobus minutis, nempe tertia parte eiuſaem primi
temporis
, & ita de cæteris.
Quamobrem verò id non
fieret
; cùm ſuppoſito tuo illo principio de velocita­
tibus
ſeſe habentibus vt ſpatijs, & nullus ſit paralo­
giſmus
, & res ſponte ſua ſe prodat, neque videatur
euerti
poſſe, abs te, vt mox tentas euertere, niſi tua
ipſius
euertas principia, & falſitatem prodens conſe­
quentis
, quod tamen ex tuis principiis tam neceſſa­
riò
deducitur, videaris etiam prodere falſitatem ante­
cedentis
?
Pergis itaque, At rem non ita accidere facilè
intelligimus
, diuiſa bifariam parte AD in S, & parte
item
DE ſimiliter in X.
Tunc enim ob eandem ratio­
nem
neceſſe fuerit, vt pars SD percurratur in dimidio
eius
temporis, quo pars AS decurritur; & DX in ter­
tia
parte, itemque XE in quarta parte eiuſdem temporis,
vt
manifeſtum eſt.
Quorſum verò id neceſſe non fue­
rit
; cùm eadem ſit ratio dimidij ad dimidium, quæ
totius
ad totum, & nulla ſit obſeruatio, aut ratio, ex
qua
aliud inferatur potiùs de partibus AD, DE, EF,
&c.
quàm de partibus AS, SD, DX, &c. aut de
quibuſlibet
minoribus, dummodò ſint omnes inter
ſe
æquales?
Pergis iterum, Cùm igitur ſupponamus
totam
AD minutis ſex pertranſiri, neceſſe erit, vt decur­
ſus
per AS quatuor minuta, & deſcenſus per SD duo
tantum
minuta inſumat: vt ſcilicet ea ratione tempus deſ­
cenſus
per SD ſit dimidia pars temporis in deſcenſu per AS
inſumpti
; ideoque etiam pars DX minuti. (1 1/5)nempe tertia
parte
temporis AS; & pars XE minuto vno, ſiue
1quarta parte eiuſdem temporis percurreretur; ſicque deſcen­
ſus
per totam DE minutis (2 1/3) abſolueretur. Quid ni
verò
id quoque neceſſe non ſit, exſiſtente ſemper
eadem
ratione dimidiorum ad dimidia, quæ toto­
rum
ad tota?
At paullò antè, inquis, ſuppoſuimus ean­
dem
partem non niſi tribus minutis decurri.
Id verò ſanè
non
ſuppoſuiſti, vt aliquid gratis conceſſum; ſed vt
aliquid
neceſſariò cum tuis principiis cohærens.
Quare & fit quidem, vt euincas rem eſſe impoſſibi­
lem
, percurri partem DE dimidio eius temporis, quo
percurritur
AD; ſed euincas tamen aduerſus teipſum;
cùm
ex hoc rursùs efficiatur, vt motu æquabiliter ac­
celerato
ex A in E, non fuerint in E acquiſiti duo
celeritatis
gradus, quemadmodum in D fuit acquiſi­
tus
vnus, ſi mobile quidem per totam DE non ſit
motum
duplò velocius, quàm per totam DA; atque
idcircò
in dimidio temporis, durationeve minuto­
rum
trium.
Fit etiam, vt quando concludis, Per
hanc
igitur primi temporis ſubdiuiſionem, accelerationem
motus
in deſcenſu grauium ſatis exactè non explicari; adiici
poſſit
, neque explicari per tuam illam poſitionem,
cum
qua hæc ſubdiuiſio indiuiduè connexa eſt, &
à
qua illam auertere, ob contradictionem conſequen­
tem
conatus, nihil aliud videris, quàm, quod vulgò
aiunt
, incommodum per incommodum ſoluere.
XXXIII. Prætextu ſubinde quæſito vlterioris
incommodi, ſubſternis quaſi fundamentum conſtituen­
poſteà à te progreſſionis motus per parteis tem­
poris
æqualeis ſecundum rationem continenter du­
plam
.
Nam, Accedit, inquis, quòd tota DE eodem
1præcisè tempore, quo pars SD tranſcurreretur (tempore
nimirùm
non trium, non duorum cum triente, vt
priùs
, ſed minutorum præcisè duorum) id autem ſic
probas
. Cùm enim AD dupla ponatur ipſius AS, &
ſimiliter
AE dupla ſit ipſius AD, neceſſe eſt, vt velocitas
in
D dupla ſit velocitatis in S; & velocitas in E eodem
modo
dupla reperiatur velocitatis in D; imò, vt velocitas
etiam
quæcumque in quovis puncto inter D, & E conſtitu­
to
deſignabilis perpetuò dupla ſit velocitatis alterius inter S,
& D etiam aßignabilis, vt facilè quilibet per ſe intelligere
poteſt
.
Sumpto enim puncto quocumque inter D, & E,
ex
empli gratiâ T, diuiſoque bifariam interuallo AT, ſectio
neceſſario
cadet inter D, & S, puta in V. Et quia erit
AT
dupla ipſius AV, erit etiam velocitas in T dupla ve­
locitatis
in V, & ita in cæteris punctis, quæ deſignari poſſunt
inter
D, & E.
Quare per totum interuallum DE velocitas
erit
dupla velocitatis per totum spatium SD, ſicut interual­
lum
DE duplum eſt interualli SD. Ambo igitur hæc in­
terualla
nempe SD, & DE æquali tempore percurruntur.
Quo
loco admitto imprimis, vt nouum incommo­
dum
, eandem partem DE, quæ probata eſt primùm
percurri
debere ex tuo principio minutis tribus, ac
deinde
minutis duobus cum triente, probari iam per­
curri
debere minutis duobus.
Quippe nihil eſt, quod
magis
prodat falſitatem principii, quàm tot repu­
gnantium
, atque abſurdorum capitum deductio.
Neque verò heic adhûc finis; quandò alia innumera
pari
ratione conſequentur.
Nam ſi, v.c. AS bifa­
riam
ſecetur in P, conficietur eodem tuo ratiocinio,
vt
PS percurratur eodem tempore, quo SD, atque
1idcirco eodem, quo DE. Et quia ſeruatâ analogià
PS
percurri debet vno minuto cum triente, efficie­
tur
, vt non modò SD, verùm ipſa quoque DE per­
curratur
rursùs non duobus minutis, ſed vnoſolùm
cum
triente; atque ita bifariam ſecando, diminuendo­
que
in infinitum.
Adnoto deinde non tranſire te
vltrà
comparationem partis DE cum parte SD, ne­
que
comparare ipſam cum parte PS, vt mox factum
eſt
, & fieri poſſe nihil prohibet; cùm nulla ſit ratio,
ob
quam in hac potiùs biſectione, quam in vlteriore vlla
conſiſtatur
; verùm aſſumere te ſolum, id tempus, quo
abſoluitur
interuallum SD breuius eſſe tempore, quo pars
ſuperior
AS tranſcurritur, alioquin deſcenſus ſine accelera­
tione
vniformis eſſet; idque, vt inferas, partem primùm
deſignatam
DE, cum eodem præcisè tempore percurratur,
quo
interuallum SD, non in dimidio prioris temporis, ſed
tempore
breuiore abſolui.
Adnoto, inquam, vt appareat,
cui
fundamento ſuper-exſtruas quicquid deinceps
ædificas
, ſupponens nimirùm vt ratum principium
(quod obiter, & aliud agendo ſtabilieris) æqualita­
tem
temporis, quo pars SD, & ipſius dupla DE per­
curruntur
.
DeTempore, quo R. P. colligit ſingulas parteis decur ſumiri.
XXXIV. Etenim illicò ſic habes; Sed ex his,
& eadem prorſus ratione aliud demonstratur, quod ingentis,
atque
admirabilis paradoxi loco non immeritò fortaßis habe­
ri
poßit, nempe ſi spatium, per quod corpus graue quod­
cumque
deſcendit, in parteis quotlibet æqualeis diuiſum intel­
ligatur
, & primæ, ac ſupremæ partis etiam deſignetur
1dimidia pars, & tertia, & quarta, ac deinceps cæteræ, inci­
piendo
diuiſiones iſtas omneis ab infimo eiuſdem primæ par­
tis
puncto, donec totidem deſignatæ ſint, quot in reliquo ſpatio
partes
æquales acceptæ fuerint: tum ſingulæ partes huiuſmo­
di
æquales tanto præcisè tempore à corpore graui
20[Figure 20]
deſcendente percurrantur, quanto partes ipſis analo­
, ac respondentes in ſuprema parte (ſeu infe­
riore
eius dimidio) ab eodem corpore graui de­
curſæ
fuerint.
Rem conſequenter ita declaras;
S
it ſpatium AB (in ſchemate hoc) per quod
corpus
graue deſcendat, in parteis exempli gratiâ
ſex
æqualeis diuiſum in C, D, E, F, & G: primæ­
que
, ac ſupremæ partis AC, ex infimo eius pun­
cto
C deſignetur primùm media pars CH, dein­
de
tertia CI, & quarta CK, itemque quinta, &
ſexta
CL, & CM. Dico corpus graue deſcen­
dens
per AB tanto præcisè tempore pertranſire ſe­
cundam
partem CD, quanto dimidiam primæ par­
tis
HC, antè pertranſiuit; & ſimiliter pari, atque
æquali
tempore partem DE, quæ ordine tertia est,
& tertiam primę partis, nempe IC ab eodem cor­
pore
deſcendente tranſcurri, & ita de cęteris.
Tunc
autem
pergis. Et quidem de ſecunda parte CD,
eam non longiore tempore decurri, quàm quo primę
partis
posterior dimidia pars tranſiniſſa fuerit, iam
paulò
antè oſtenſum est, nec maiore negotio idem
de
cęteris quoque partibus concludetur.
Sumpto
enim
CN, &c.
XXXV. Verùm priuſquàm gradus ad
cæteras
fiat, conſiſtendum eſt in hac prima; cùm
1non ſit nequicquam, quod de ipſa admonui. Oſten­
ſum
eſſe ais tempus, quo percurritur CD, æquale eſſe
tempori
, quo decurſum fuerit HC: ſeu, ne confun­
damus
, & rem explicemus, quaſi repetendam ex ſu­
periore
ſchemate, oſtenſum eſſe ais id tempus, quo
percurritur
DE, æquale eſſe tempori, quo de­
21[Figure 21]
curſum
fuerit SD.
At primò, inſinuatum iam
eſt
id eſſe impoſſibile; cùm quo iure ipſe bi­
ſecuiſti
primam partem AD in S, liceat bi­
ſecare
primum dimidium AS in P; & rursùs
primum
horum dimidiorum in duo alia, &
primum
iſtorum in duo, & ita porrò quoties
libuerit
: Iuxta tuum verò ratiocinium, ſe qua­
tur
tempus, quo percurritur SD, eſſe æqua­
le
tempori, quo decurſum fuerit PS, quate­
nus
, vt velocitas per totam DE eſt dupla ve­
locitatis
per totam SD, quemadmodum in­
teruallum
duplum eſt; ita velocitas per totam
SD
dupla eſt velocitatis per totam PS, ſicut
interuallum
eſt itidem duplum; Hoc autem
poſito
, vlteriùs ſequatur tempus per SD, atque
idcircò
per DE ipſi æquale, eſſe non iam minuto­
rum
duorum, vt oſtendiſti, ſed minuti vnius cum
triente
; vt pote coæquatum tempori per PS, quod
tam
eſſe debet triens quatuor minutorum (quibus
vis
AS percurri) quàm tempus per SD ſtatuitur à
te
triens minutorum ſex (quibus percurritur AD)
cùm
id tamen factu impoſſibile ſit, repugnantia putà
inuoluens
, ac tantò magis, quantò ex vlterioribus
ſubdiuiſionibus
probari poteſt eandem DE percurri
1rursùs non vno minuto, ac triente, ſed ſecundis ſolùm
proximè
quinquaginta tribus; & rursùs proximè
octodecim
, & rursùs ſex, &c.
Deinde, cùm ad id
oſtendendum
vſus fueris ea ratione, quòd neceſſe ſit,
velocitatem in D duplam eſſe velocitatis in S, & veloci­
tatem
in E duplam velocitatis in D, ſicuti AD ponitur du­
pla
ipſius AS, & ſimiliter AE dupla eſt ipſius AD; ſe­
quitur
exinde, vt tam tota DE, quàm tota SD per­
curratur
non triente, ſed dimidio temporis, quo tota
AD
: cùm vbicumque eſt velocitatis duplum, vbi ſit
dimidium
temporis duntaxat, neque tu id infregeris,
ſed
incommodum ſolùm attuleris, quod cùm euertat
conſequutionem
de ſubdiuiſione primi temporis, ſup­
poſitionem
quoque euertit de velocitate dupla in du­
plo
ſpatii, tripla in triplo, &c.
vt aliquoties eſt incul­
catum
.
Nam & quod poſteà aſſumis tempus per
SD
, atque adeò DE eſſe breuius, quàm dimidium
eius
, quo tranſcurritur AD, id facis quidem rectè,
verumtamen
iure non tuo; quippe id facis ſolùm me­
tu
eius incommodi, quod præſenſiti poſſe vrgeri de
motus
acceleratione vniformiter, continenterque in­
creſcente
: cùm id alioquin & repugnet tuæ ſuppoſi­
tioni
de velocitate dupla in duplo ſpatio, tripla in
triplo
, &c.
& euertat demonſtrationem ipſam, ad
quam
iam recurris, cùm oſtenſum ais tempus, quo
percurritur
ſecunda pars, æquale eſſe tempori, quo
tranſmittitur
dimidium poſterius, ſeu inferius primæ:
neque
enim id fuit oſtenſum alio ratiocinio, quam
quod
ipſemet ſtatim pernegaſti.
XXXVI. Attamen ſupponatur etiam tua huiuſ-
1modi de monſtratio; Sequitur ecce rursùs, vt tempus,
quo
percurritur DE ſeſquialterum ſit, non verò æqua­
le
illi tempori, quo percurritur SD.
Cum velocita­
tes
enim ſint per te, vt ſpatia; ac aliunde ſit manife­
ſtum
, vbi eſt duplum velocitatis, ibi dimidium eſſe
temporis
, vbi triplum trientem, atque itaſemper in ra­
tione
ſubmultipla; ſi ſit primò vt AE ad AD, ita
AD
ad AS; erit igitur diuidendo vt AS ad SD, ita
AD
, ad DE; ac deinde, ſi ſit AS tempus minuto­
rum
quatuor, & SD minutorum duorum; Erit igitur
tempus
AD quidem minutorum ſex, & DE minuto­
rum
trium, atque adeò ſeſqui-alterum, non æquale
tempori
SD.
Sequitur iterùm, vt non ſecùs, quàm
Galileus
ratiocineris, dum Paralogiſmi illum arguis.
Siquidem ex tuo quoque ratiocinio euineitur, vt to­
ta
AE eodem tempore, quo ipſa AD, quæ pars eius
eſt
, percurratur.
Nam ſi vt AE ad AD, ita DE ad
SD
; ergo vt DE tempus ad SC tempus, ita AE tem­
pus
ad AD tempus: Atqui DE tempus per te eſt
æquale
tempori SD; igitur AE tempus æquale erit
AD
tempori; hoc eſt totum, & pars percurrentur
tempore
æquali, aut eodem.
Sequitur prætereà, vt
quia
quælibet magnitudo etiam ipſa diameter Mundi
tam
eſt dupla ſui dimidij, quàm AE eſt ipſius AD, &
tam
in fine dupli eſt velocitas dupla, quam in fine
dimidij
dimidia; ideò etiam diameter Mundi ita ſe
ad
ſemidiametrum habeat, vt DE ad SD; quare &
quemadmodum
DE percurritur eodem tempore, quo
SD
, duobus videlicet minutis; ita etiam Mundi ſemi­
diameter
debeat eodem tempore, ſeu duobus minutis
1percurri. Quippe & tametſi partes ſint incompara­
biliter
plures in ſemidiametro Mundi, quàm in ſpa­
tiolo
DE, ſunt tamen gradus velocitatis incompara­
biliter
etiam plures, ac proportione totidem; vt tem­
pora
ſubmultipla illis ſuperandis ſufficere valeant.
Vt
breue
faciam, erroris origo ex eo profluxiſſe videtur,
quòd
merè gratis conſtiteris in parte AD, eiuſque
dimidio
inferiore SD; & rem perinde habueris, ac ſi
dimidium
ſuperius AS diuidi perinde non poſſet, ne­
que
haberet ſpeciatim dimidium eadem ratione, qua
habet
AD.
Proptereà enim accepiſti ſolùm omnia
deſignabilia
punctaper totam DE, in quibus veloci­
tas
eſſet dupla velocitatis in totidem punctis per to­
tam
SD; neque reputaſti pergendum, vt haberes
eodem
tenore puncta deſignabilia per totam SD, in
quibus
velocitas eſſet dupla velocitatis in totidem
punctis
deſignabilibus per totam PS, atque ita in in­
finitum
; vt prorsùs neceſſarium eſt ex tua ipſius ſup­
poſitione
.
Quanquam res vberiùs cognoſcenda eſt
circa
cæteras, quas deſcribis parteis.
XXXVII. Vt enim probes (reſumpto iam recen­
tiore
ſchemate) tempus per tertiam partem DE æqua­
le
eſſe tempori per trientem primæ partis IC, Sumpto,
inquis
, CN æquali ipſi CE, erit tota AD diuiſa in
treis
parteis æqualeis AI, IN, & ND; eritque veloci­
tas
in D ad velocitatem in I, vt tota AD ad ipſam AI, hoc
eſt
tripla.
Cumque ob eandem cauſſam velocitas quoque in E
tripla etiam ſit velocitatis in C, erit velocitas per totam DE
tripla velocitatis per totam IC, ſicut tota DE tripla eſt ipſius
IC
; ac proinde percurrentur IC, & DE æquali tempore.
1Et conſequenter, vt pergas probate tempus per
22[Figure 22]
quartam
partem EF æquale eſſe tempori per
KC
quadrantem primæ, Similiter, inquis, di­
uiſa
bifariàm CD in O, ſumptoque quadr inte
DP
æquali ipſi KC, tota AE diuiſa erit in par­
teis
quatuor æqualeis AK KO, OP, PE; ideó
que
velocitas in E erit quadrupla velocitatis in K, vt
tota
AE quadrupla eſt ipſius AK. At velocitas
quoque
in F ob eandem rationem quadrupla etiam eſt
velocitatis
in C; velocitas igitur per totam EF
quadrupla eſt velocitatis per totam KC, ſicut tota
EF
quadrupla eſt ipſius KC. Percurrentur igitur
KC
, & EF æquali tempore. Sequitur, Ea
dem
autem etiam ratio eſt cæterarum omnium par­
tium
, vt facilè quilibet ex iſtis per ſe intelliget.
Con­
cludis
, Si ſpatium igitur, per quod corpus quodcum­
que
graue deſcendit, ea, qua dictum eſt, ratione diui­
ſum
intelligatur, ſingulæ partes huiuſmodi æquales tanto
præcisè
tempore à corpore graui deſcendente percur­
rentur
, quantò partes ipſis analogæ ac reſpondentes
in
ſuprema parte (aut inferiore eius dimidio) deſi
gnatæ
ab eodem corpore graui decurſæ fuerint, vt est
propoſitum
.
Prætereo autem, quod ſubinde de­
claras
te adſcripſiſſe fini cuiuſque ſex partium
numerum
integrum, incipiendo ab vnitate,
ad
deſignandum velocitatis gradus illeic acquiſitos, &
ex
æquo factos cum decurſis partibus; adſcripſiſſe au­
tem
mediis interuallis ſecundæ, & ſequentium partium
fractos
numeros, ad deſignandum tempora, ſiue fra­
ctiones
temporis primi, quibus vnumquodque ſpa-
1tiorum primum conſequentium percurritur.
XXXVIII. Videris itaque imprimis haud abs re
dixiſſe
admirabile Paradoxum: cùm habuiſti videlicet
poſterius
primæ partis dimidium, vt ſcalam Prototy­
picam
, cuius gradibus coæquetur, exquiſitéque men­
ſuretur
cæterarum omnium conſequentium duratio;
tametſi
illud eſſe poſſit parte digiti milleſima minus,
& iſtarum aggeries, quanta eſt tota ſemidiameter
mundi
.
Non ſanè, quod negem dari lineas, aliaſque
magnitudines
, in quibus arcana prorsùs admiranda,
& quæ nemo vnquam ſuſpicatus fuiſſet, detegantur à
Geometris
: ſed quod videri iure poſſit penitus incre­
dibile
alligaſſe potius naturam ipſa quaſi fatȧ cætera­
rum
partiumipſi poſteriori, quàm prioridimidio; imò
& non tam toti ipſi dimidio, quàm infimo illius pun­
cto
, à quo triens, quadrans, cæteræ fractiones debeant
ſupputari
.
Ecquod-nam eſſe enim poteſt illius pri­
uilegium
; aut quid-nam admiſſum à priore dimidio
eſt
, vt eo excidiſſe, & pro nihilo reputari iure cenſea­
tur
?
Quid habere commune poteſt centeſima, milleſima
decieſque
, & centies milleſima pars cum poſteriore hoc
dimidio
; non habere autem cum illo priore, à quo to­
tus
motus dependet; non cùm cæteris partibus perinde
ſuccedentibus
; non ſaltem cum vicinis, quibuſcum
proximè
cohæret?
Deinde, ne hac in re hæream, ea­
dem
prorsùs incommoda ex triente pro tertia parte,
ex
quadrante pro quarta, atque ita de cæteris, quæ ex
ipſo
dimidio pro ſecunda conſequuntur.
Nam, vt
rem
circa ipſum trientem, partemque tertiam ſolùm
atringam
, Sicuti primùm totam AC in treis diuiſiſti
1trienteis quorum poſtremus ſit IC; ſic tota AH diui­
di
poteſt in trienteis treis, quorum poſtremus ſit QH;
& vt facis tempus per IC minuti vnius cum triente;
cùm
ſit nempe triens minutorum quatuor, ſiue duo­
rum
bes; ita facere licet tempus per QH quadragin­
ta
ſecundorum, cùm ſit triens minutorum duorum,
ſiue
bes vnius minuti.
Cùm autem hoc modo QH
ſe
habeat ad IC, vt IC, ad ND; & CA non minùs ſit
tripla
ipſius AQ, quàm DA ipſius AI, vtráque nem­
pe
pari modo, quo EA ipſius AC; adeò vt velocitati­
bus
ob rationem triplam exæquatis, ſic ego poſſim
concludere
QH ſe habere ad IC, vt tu concludis IC
ſe
habere ad DE, ſequitur, vt, quia concludis tempora
per
IC, & DE eſſe æqualia; tempora quoque per QH,
& IC æqualia ſint, ac proinde tempus per IC ſit iam
non
vnius minuti cum beſſe, ſed dimidium minuti
cum
ſextante; & qua ratione hoc ſequitur, ſequetur vt
aſſumpto
dimidio ipſius AH, ac ita ſumptis in infini­
tum
dimidiorum dimidiis, quæ per trienteis diuidan­
tur
, futurum, vt ipſa IC minore ſemper, ac minore in
inſinitum
tempore, quàm ipſe admiſeris, cenſeatur per­
curri
.
Sic ex eo, quod vis velocitatem in E eſſe tri­
plam
velocitatis in C; & velocitatem in D triplam
velocitatis
in I, pro ratione nempe ſpatiorum, Sequi­
tur
vt tam tota DE, quàm tota IC percurrantur non
iam
vno minuto cum triente, ſed omninò duobus
minutis
, trienteve minutorum ſex, quibus percurritur
AC
: cùm vbicumque eſt velocitatis triplum, ibi ma­
nifeſtò
non ſit nec ampliùs nec minùs, quàm tempo­
ris
triens.
Sic incidis rursùs in eum, quem eſſe cauſ-
1ſatus es in Galileo Paralogiſmum. Nam ſi vt AE ad;
AC
ita DE ad IC; ergo vt DE tempus ad IC tempus,
ita
AE tempus ad AC tempus; atqui tempus DE per
te
eſt æquale tempori IC; ergo AE tempus tempori
AC
æquale erit; hoc eſt pars, & totum æquali tempo­
re
percurrentur.
Sic quia totum quodlibet ita ſe habet
ad
ſui trientem, & velocitas in fine totius ad velocita­
tem
in fine trientis, vt ſe habet magnitudo, & veloci­
tas
AE comparata ad AC: ſequitur, vt etiam pari mo­
do
ſe habeat, quo DE comparata ad IC; quare &
quemadmodum
DE triens ipſius AE eodem tempo­
re
percurritur, quo IC: ita diametri mundi triens eo­
dem
tempore percurratur.
Neque enim dicas maio­
rem
eſſe connexionem ipſius DE, quàm trientis dia­
metri
mundi cum ipſa IC; nam vis ratiocinij eſt ſo­
lùm
in comparatione totius ad trientem; & aliunde
quot
ſunt plures partes in triente diametri mundi,
quàm
in triente ſpatij DE: totidem ſunt etiam veloci­
tates
plures, quibus tempore eodem ſuperetur, atque
ita
de cæteris.
De Ratione continuò dupla, qua ſpatia decurri temporibus
æqualibus
R. P. concludit.
XXXIX. Supereſt poſtremum, ſiue tertium mem­
brum
, de Ratione continuò dupla, qua pertranſiri
ſpatia
temporibus continuò æqualibus infers.
Primùm
autem
, vbi adnotaſti non poſſe quidem ex deductio­
ne
à te mox facta, abſolutè colligi quantum præcisè tem­
poris
graue ex aßignata altitudine deſcendens in toto deſ­
cenſu
inſumat, niſi diſtinctè etiam cognoſeatur tempus deſ-
1cenſus non tantum per totam primam partem AC (in nu­
pero
ſchemate) ſed etiam ſeorſum per AH, & per HC;
quod multò difficilius eſſe arbitreris, quàm Galileo videatur;
at
cognitis, aut præſuppoſitis temporibus illis, facilè deinceps
totum
tempus totius deſcenſus per quamcumque deſignatam
altitudinem
determinari: id quod postmodum te ostenſu­
rum
recipis.
Tum ſupponens me exſpectare
23[Figure 23]
diutiùs
, quid ſis dicturus de Ratione, qua ſe ha­
bent
ſpatia æquali tempore emenſa, ſic infis, Aio
verò
æqualibus temporibus ſpatia decurri maiora
ſemper
, ac maiora in Ratione dupla.
Diuiſo enim
spatio
AB, per quod ſupponitur fieri deſcenſus, in
parteis
quotcumque æqualeis in C, D, E, F, &c. iam
ostenſum
est partem ſecundam CD, & primæ par­
tis
dimidiam partem inferiorem NC æquali tempore
percurri
; & ob eam quidem cauſſam, quòd, vt pars
CD
dupla eſt partis NC, ita velocitas quoque per
totam
CD dupla ſit velocitatis per totam NC. At
ſimili
ratione etiam efficitur, velocitatem per totam
DF
duplam eſſe velocitatis eius, quæ habetur per
totam
CD; ſicut tota DF dupla eſt ipſius CD.
Æ
quali igitur tempore CD, & DF decurruntur;
eademque
omninò ratio eſt ipſarum DF, & FK,
cæterarumque omnium ſe pariter in ratione dupla ſu
perantium
; vt ſatis manifeſtum eſt. Spatia igitur
æqualibus
temporibus emenſa, & velocitates iiſdem
temporibus
æqualibus acquiſitæ ſemper augentur in
continua
ratione dupla.
XL. Cæterùm, cùm iſte habeatur quaſi
prouentus
quidam eximius totius tuæ Diſſertationis;
1Patietur tua bonitas adm rari imprimis me, quid eſſe
agendum
cogitaueris de primo dimidio AN.
Vide­
licet
rationem duplam, progreſſionemque à puncto
N
ita inchoas, vt ſi motus inciperer, ac vniformiter
quidem
, non à puncto A, ſed à puncto N.
An dices
fortè
poſſe AN ita biſecari, vt motus, & ratio, pro­
greſſioque
illius incipiat à puncto inter A, & N me­
dio
?
Sed biſeca, vt voles, eadem erit ruina. Biſeca
rursùs
, iterumque, & porrò vſque in infinitum; atta­
men
ſemper ſupererit pars, à cuius medio, non autem
ab
A fieri incœptio cogitetur; adeò vt prorsùs perinde
ſit
conſiſtere in dimidio AN.
Cùm autem dicturus
prætereà
non ſis fieri ſolùm quoddam quaſi tyroci­
nium
, ſeu præludium ex A in N, ac motum deinde,
& rationem, progreſſionemque incipere ſeriò ab N;
cùm
non ſis, in quam, id dicturus, vt pote, qui motum
admittas
à primo vſque ſui momento accelerari vni­
formiter
; ac ſupponas etiam, vbi tempus per AC mi­
nutorum
ſex fuerit, tempus per AN futurum minuto­
rum
quatuor; quæſo te, ecquis modus eſt progreſſio­
nis
ex A in N?
Nam ab A quidem incipiens motus
acceleratur
continuò, & progreſſu accelerationis in­
alterato
tranſit per N, ac pergit vlterius, nec dicere
licet
quid illi ſpeciale contingat in N, quod in alio
quovis
puncto non contingat.
An non ergo, ſi tem­
poribus
æqualibus ſpatia decurruntur in ratione du­
pla
; debet omninò ſpatium AN percurti tempore
æquali
cum ſpatio conſequente duplo, vt putà ipſo
NS
?
Id autem cùm prorſus ita eſſe debeat, qui fit, vt
per
te etiam triplum percurratur ſpatium, putà ND?
1Quippe, vt tempus per AN eſt minutorum quatuor; ita
tempus
per NC, & CD, vtrumque, ex te, minutorum
duorum
, ſtatuitur coniunctim minutorum quatuor.
Ecquo ergo modo ſanari id putas? Patere rursùs mi­
rari
me, quorſum ablegandam cenſueris progreſſio­
nem
illam arithmeticam, qua velocitates ſe, vt ſpatia
habent
, & quam ſternendam, vt fundamentum ædifi­
cij
totius cenſuiſti?
Ecce enim, cùm velles gradus ce­
leritatis
ita diſtribui, vt in D eſſent duo gradus, quo­
rum
vnus eſſet acquiſitus ab A in C, & alius ipſi æqua­
lis
acquiſitus à C in D; vis iam à C in D talem gra­
dum
acquiri, qualis acquiritur ab N in C; quando­
quidem
CD tanto tempore, quanto NC, cuius eſt
dupla
, percurritur.
Ex quo rurſus conſequitur, vt ve­
locitates
per AC, & NC acquiſitæ ſint prorsùs æqua­
les
; ac proinde, vt AC, & NC hoc eſt totum, & pars
eodem
tempore percurrantur; ac ſpatium CD non
percurratur
modò eodem tempore, quo NC, ſed
etiam
eodem, quo AC; quæ iterùm neſcio ſanari quá
valeant
.
XLI. Patere inſuper, vt requiram, ſubſit-ne tibi
ratio
, quamobrem diuisâ lineâ AB in parteis æqua­
leis
, deligere poſſis dimidium NC, &i pergendo pro­
portione
dupla dicere, vt NC ad CD, ita CD ad
DF
, & DF ad FK, &c.
dicere autem perinde non
liceat
, vt AC ad CE, ita CE ad EI, & EI ad ſui du­
plam
?
Dicere certè accipiendum eſſe poſterius pri­
partis dimidium, quòd contineatur in eo men­
ſura
cæterarum partium conſequentium, videtur eſſe
dicere
gratis, ipſamque petere quæſtionem; ac aliunde
1agitur ſolùm de progreſſione Geometrica, quam ge­
neralem
cùm ſtatuas, incipere vndelibet licet, & nullo
quidem
ex puncto magis ſecundum naturam, quàm
ex
puncto A.
Dic enim, amabò, ſi quiſpiam pernoſſe
rationem
exoptet, qua decidens graue progrediatur
ab
A in B, & tu oſtenſurus ita exordiaris, Vt NC ad
CD
, ita CD ad DF, &c.
putas te illi facturum
ſatis
, ac tibi obiectum non iri quæſtionem eſſe, non
de
progreſſu ab N ſolùm, ſed de progreſſu ab vſque
A
, de quo ſi nolles dicere, nihil dicere foret præſtabi­
lius
?
Patere quin etiam, vt rogitem te, quî ea expedi­
re
, quæ à te deinceps ſubiunguntur, valeas?
Compa­
rans
enim tempora, quibus partes omnes primum ſe­
quentes
percurruntur, cum temporibus, quibus vis
fragmenta
poſterioris illius dimidij ſigillatim ſumpta
percurri
, iſthæc habes verba, Sic tempus, quo primi in­
terualli
media pars inferior abſoluitur, & quo duæ ſequen­
tes
partes, nempe 3, & 4, ſigillatim tranſcurrerentur;
itemque
illud, quo quatuor ſequentes 5, 6, 7, & 8, vel
ſequentes
octo 9, 10, 11, 12, 13, 14, 15, & 16, aut cæ­
teræ
conſequenter, ſeorſim tamen, & ſucceßiuè abſolueren­
tur
.
Quæſo te verò, quî id fieri, quod hac ratione
deducis
valeat?
Aſſume enim integrum tempus, quod­
cúmque
volueris, vt ad illud referas quaſcúmque heic
enumeras
parteis, & peruidebis ratio-ne dupla id ip­
ſum
, quod moliris, abſoluat.
Eſto v. c. tempus per
AC
triginta ſex, vt triens, ſeu tempus, quod tribuis
poſteriori
dimidio, quodque primum facis, ſit duode­
cim
; cùm ſubinde ſpatium æquale dimidio, cui debi­
tum
ſit tempus 6. ideò duplices, vt pro ſecundo ſpatio
1habeas iterum duodecim; compone deinde in vnum
duo
tempora duorum ſequentium interuallorum, vi­
delicet
trientem 4, & quadrantem 3, ac habebis non
duodecim
, hoc eſt tempus æquale primo, ſed ſeptem
illius
duodecimas dumtaxat; aut ſi duplices, etiam duo­
decimas
quatuordecim.
Adde pari modo quatuor
tempora
quatuor aliorum interuallorum, hoc eſt par­
teis
5, 6, 7, 8, & habebis iterùm non duodecim, ſed
vix
ampliùs quàm duodecimas ſeptem, cum ſemiſſe;
aut
ſi duplices, etiam quidpiam amplius, quàm duode­
cimas
quin lecim.
Adde & quæ octo ſequuntur inter­
uallorum
conſequentium; & habebis rursùs non duo­
decim
, ſed duodecimas non omninò octo: aut ſi
duplices
, etiam duodecimas ferè ſexdecim.
Imò &
adde
ſexdecim, quæ interuallorum ſuccedentium ſunt,
& vix habebis ampliùs, quàm duodecimas octo:
aut
ſi duplices, etiam aliquid amplius quàm duodeci­
mas
ſexdecim.
Adde & quæ ſunt triginta duorum
proximorum
, & habebis ſolùm duodecimas non om­
ninò
octo cum triente: aut ſi duplices, etiam duodeci­
mas
ſexdecim cum proximè beſſe, atque ita de cæteris.
Ex quo profecto ſit, vt videas nulla ratione cohærere,
quam
ſubeſſe exiſtimaſti, æqualitatem temporum cum
ratione
dupla ſpatiorum.
XLII. Denique, vt alia præteream, quæ tuo ex ra­
tiocinio
, dum rationem duplam ſtabilire conaris, con­
ſequuntur
incommoda; Sequitur ecce vt ſtabilias
non
modò duplam, ſed etiam triplam, quadruplam,
decuplam
, & quamlibet aliam.
Nam vt de tripla ſo­
lùm
dicam (cùm in cæteris idem iuris ſit) ac non
1repetam, quod iam inſinuaui, velle te AN, & ND,
quod
ſpatium eſt triplum, æquali tempore percurri, ac
ita
rationem incipere triplam, deberéque eodem pro­
gredi
tenore ex D in T ipſius ND triplam, & ita
deinceps
; ne id, inquam, repetam: accipiatur non NC,
ſed
XC infimus triens primæ partis.
Vis tu tempora
XC
, & DE eſſe æqualia, quoniam XC eſt triens ip­
ſius
DE, eo modo, quo vis tempora per NC, & CD,
eſſe
æqualia; quoniam NC eſt dimidium ipſius CD:
Quare
, vt, aſſumendo partem analogam ipſi NC, vt
putà
CD, progrederis deinceps in ratione dupla CD,
DF
, FK, &c.
ita aſſumendo partem analogam ipſi
XC
, progredi deinceps licebit in ratione tripla DE,
EH
, HB, &c.
Sequitur quoque te recidiſſe in illud
ipſum
incommodum, quod deduxi antè aduerſus
eandem
rationem duplam: nempe, vt debeas admit­
tere
, peracto primo tempore in percurrendo aliquo
ſpatio
, percurri deinceps debere ſpatia omninò infini­
ta
, priuſquam finis temporis alterius æqualis adueniat.
Quippe, ſi vt tu biſecuiſti partem primam AC in N,
ita
cæteræ biſcentur in S, V, &c.
Quemadmodum
tempus
NC fit per te dimidium temporis AN, ita
tempus
CS erit dimidium temporis NC, & tempus
SD
dimidium temporis CS, &c.
Et vtcumque con­
tendas
iam, incipiendum eſſe non à puncto A, ſed à
puncto
N: idem nihilominùs ſequetur.
Nam rema­
nente
eadem biſectiore partium, ac habentibus, ſe
dimidiis
eadem ratione, qua habent tota; cùm ſi ex
N
in C certus velocitatis gradus acquiratur, is ſit dein­
de
in S duplus, ac pari ratione eſſe debeat in D qua-
1druplus, in V octuplus, &c. quòd vt geminatur à pri­
mo
interuallo in ſecundum, ſic geminati debeat à ſe­
cundo
in tertium, à tertio in quartum, &c.
ideò tem­
pora
fient ſemper dimidiorum dimidia.
Vnde eueniet,
vt
peracto tempore primo, procedatur ſolùm conſe­
quenter
per eiuſdem dimidium, quadrantem, octan­
tem
, & fractiones cæteras nunquam ipſi toti, niſi
tranſactis
ſpatiis infinitis, exæquandas.
De Tempore, quo Globum ferreum caſurum ex Luna in
Terram
contendit.
XLIII. Cùm tibi ſubinde in animo eſſet ſpecimen
quoddam
inſigne dare huiuſce tuæ rationis duplæ,
caſum
delegiſti globi ferrei ex Luna vſque in centrum
Terræ
.
Ac primùm quidem adnotas ſequi ex tua illa
ratione
, Grauia omnia longè celeriùs deorſum moueri,
quàm
à Galileo conſtituatur; quoniam cùm ex eius principiis
corpus
graue quodcumque ſex temporibus, exempli gratiâ,
inter
ſe æqualibus deſcendens, non niſi triginta ſex interualla
æqualia
percurrat; poſita aliunde acceleratione motus
æqualibus
temporibus in ratione dupla, demonſtratum à te
dicis
neceſſe omninò eſſe, vt idem corpus graue ſex iiſdem
temporibus
deſcendens in terualla non tantum triginta ſex,
ſed
ſexaginta tria decurrat.
Verùm hac in re non eſt
immorandum
, neque exaggeranda eſt exorbitatio,
qua
facta progreſſio in ratione dupla, vtcumque initio
moderata
ſit, & progreſſionem ſecundum ſeriem nu­
merorum
imparium proximè circumſtet; illicò tamen
omneis
metas probabilitatis prætergreditur, cùm res
ſtatim
pateat in ipſo de caſu ex Luna exemplo.
Ecce
1enim quia Galileus, ſupponendo eſſe à Luna in cen­
trum
terræ milliaria 196000. ratiocinatur globum
ferreum
è Luna dimiſſum peruenturum ad centrum
Terræ
intra horas 3. & minuta 22. cum ſecundis 4.
quatenus
ex obſeruatione ab eo peracta decidit ini­
tio
, intra ſecunda quinque, centum cubitis; ac perre­
cturus
eſt deinceps iuxta progreſſionem ab eo aſſi­
gnatam
: idcircò tu illa milliaria diuidens in pedes
980000000
(quanquam Galileus non pedes vſurpa­
uit
, ſed cubitos, quorum numerus foret 588000000)
& numerum reducens in pedum centena 9800000,
aſſumis
100 pedes (aſſumpſit ille ex obſeruatione 100
cubitos
, qui continent pedes (166 2/3)) pro ſpatio, quod
percurritur
quinque ſecundis, ſeu tempore vno, qua­
lia
ſunt duodecim in vno minuto, & 24 in duobus mi­
nutis
: ac tum extendendo 24. hæc tempora, tribuis
primo
100, ſecundo 200, tertio 400, quarto 800, at­
que
ita ingeminando, quovſque vigeſimo quarto tri­
buas
838860800: & colligis poſtea omnium ſum­
mam
1677721500, numerum videlicet pedum, qui
percurruntur
intra duo minuta.
Et quia illi ſunt pedes
longè
plures, quàm in prædicto ſpatio à Luna ad cen­
trum
teriæ aſſignentur, concludis fore, vt prædictus glo­
bus
in eo deſcenſu à Luna vſque ad centrum Terræ, duo prima
horæ
minuta, ſiue trigeſimam vnius horæ partem non inſu­
meret
: ac iubes me videre, quàm dispar celeritatis ratio in­
ter
vtrumque calculum inueniatur.
XLIIII. Ego autem & video ſanè, & quantum
aſſequor
, debet globus ferreus cadere per te à Luna in
centrum
aut vno minuto, & quinquaginta ſeptem
1ſecundis, quatenus vſurpas pedes; aut minuto vno, ſe­
cudis
quinquaginta quatuor, quatenus videris debuiſ­
ſe
vſurpare cubitos.
Verum neque video, neque aſſe­
quor
pernicitatem vllam tantam, qua decidens graue
tempore
tam breui percurrat tam immane ſpatium,
quale
continere admittis ducenta milliarium, prope­
modum
millia.
Certè, cùm attendo globum tormen­
tarium
è machina quapiam maiore exploſum vertica­
liter
, vno circiter pòſt minuto repetitam terram attin­
gere
, & vix tamen, ex ſupputatis obſeruationibus variis,
pertigiſſe
ad vnum milliare altitudinis, ex qua vſque
recidens
dimidium eius temporis, ſeu ſemi-minutum
inſumpſerit
: (ſæpe enim ſæpiùs obſeruauimus eſſe re­
rum
grauium ſurſum proiectarum deſcenſum æqui­
temporaneum
aſcenſui) cùm ad iſtud, inquam, at­
tendo
, conſideróque ſimul globum per hoc milliare
decidere
eadem illa velocitate, qua inciperet cadere à
Luna
; aſſequor quidem euenturum, vt ex Luna deci­
dens
, & iuxta progreſſionem Arithmeticam numero­
rum
ab vnitate imparium incedens, decideret altero
ſemi-minuto
milliaribus tribus, tertio quinque, &
quarto
ſeptem; adeò vt, ſub finem ſecundi minuti de­
prehenderetur
decidiſſe milliaribus ſexdecim, ſeu
iuxta
Galileum, nouemdecim, cum vna quinta millia­
ris
parte: At quid-nam hoc eſt ad milliarium ducenta
millia
comparatum?
Quanquam & iuxta illam tuam,
Geometricamve
rationem duplam, poſſet res prope
verum
haberi, quod ad milliaria illa prima, ac minuta
duo
prima attinet, ſi diceremus eundem globum de­
curſurum
primo ſemi-minuto milliare vnum, ſecundo
1duo, tertio quatuor, quarto octo: ex quo futurum
vides
, vt duobus minutis milliaria non decideret pluſ­
quam
quindecim; cùm alias mirà incohærentiâ de­
ducatur
, vt primo ſemi-minuto decidere velis globum
milliaribus
ſex cum fere triente; ſecundo milliaribus
quadringentis
, ac tribus, & vna quinta milliaris parte,
tertio
vicies quinquies mille octingentis quatuor, cum
dodrante
; & quarto totis milliarium myriadibus cem­
tum
ſextaginta quinque; ac inſuper mille quingentis
ſeptem
, cum vna quinta; totidem enim ex tua ſerie, ac
ſumma
pedum colliguntur.
Quæ admonere ſanè po­
tuiſſe
videntur, quàm incredibilem admitteres rem,
dum
concluderes, & ad marginem exprimeres fore, vt
globus
ferreus à Lunæ concauo ad centrum deſcendens, ſer­
uata
temporibus æqualibus acceleratione in ratione dupla, in
toto
deſcenſu duo vnius horæ minuta prima integre non in­
ſumeret
.
De Tempore per primas parteis obſeruatione determinandos
pauca
de cauſſa Phyſica, deque lapſu circa eam admiſſo.
XLV. Videris deinde fidem liberare circa id,
quod
facturum te receperas de tempore determinan­
do
, quo duo illa primæ partis percurruntur dimidia;
vt
quo habito diſtinctè deinde præ iſum tempus cog­
noſceremus
, quo decidens graue deſignatum ſpatium
ſuo
deſcenſu percurteret.
Dicis autem primò, Galileum
quidem
id fidenter promittere, dum ait ſe iteratis ſæpiùs ac
diligenter
experient is obſeruaſſe globum ferreum ex altitud ne
cubitorum
centum decidentem quinque ſecundis horæ minutis
totum
illud ſpatium decurriſſe: verùm, cùm idem non minùs
1audacter etiam affirmet ſe item eadem methodo expertum
eſſe
spatia ęqualibus temporibus emenſa eam inter ſe ratio­
nem
obſeruare, quæ inter numeros omneis impareis ab vni­
tate
continua ſerie procedenteis inuenitur; & in hac tamen
poſteriore
obſeruatione vehementer errauerit, magnoperè
verendum
eſſe, ne in priore quoque non minùs hallucinatus
ſit
.
Dicis deinde, Satis non eſſe, ſi tempus habeatur, quo
prima
quælibet pars deſignati spatij tranſmittitur, niſi tem­
pus
quoque cognoſcatur, quo pars ſequens priori æqualis, vel
duæ
medietates primę ſeorſim decurruntur; quod tamen
exactè
determinare, inquis, per quam difficile arbitror, ob
cauſſas
iam ſæpiùs adductas.
Et quænam quidem fue­
rint
huiuſmodi cauſſæ non commemini; ſed interim
tamen
candorem commendo, quo dicis Tertiò, te qua­
cúmque
diligentia adhibita nihil habere potuiſſe, in quo in­
tellectus
conquieſceret: ac author es; vt ſi aliquis ſe id
fœliciùs
aſſequi poſſe confidat, turrim ſatis excelſam
eligat
, puta 200 pedum; ac deinde aliam altitudinem duplò
præcisè
minorem, pedum videlicet centum; & ex vtraque
altitudine
, tempus deſcenſus exactißimè inquirat; tum mino­
re
tempore, ex maiore ſubducto, reſiduum daturum tempus
deſcenſus
per turris maioris centum pedes infimos: tempus
verò
illud minus, quo idem corpus ex ſola centum pedum al­
titudine
deſcendet, ęquale tempori futurum, quo ex maiori
quoque
altitudine, per centum pedes ſuperiores deſcenderit.
XLVI. Ad primum porrò quod attinet; videtur
ſanè
non ſatis idonea refutatio experimenti, quod
ille
teſtatur ſe ſæpiùs, ac diligenter peregiſſe, niſi teſte­
ris
temetipſum idem tentaſſe, peregiſſeque, ac fuiſſe
rem
ſecùs à te obſeruatam, falſitatiſque adeò con-
1uictam. Quod enim eſſe verendum ais, ne halluci­
natus
fuerit, hoc ſatis profectò non eſt; & quòd argu­
mento
eſt tibi error vehemens, quem admiſiſſe illum
ais
, circa progreſſionem iuxta ſeriem numerorum im­
parium
; declaratum iam antè eſt, vt ea quoque ipſa in
re
non fuerit erroris conuictus; imò & ſuffragium
etiam
tulerit cùm ex aliis experimentis, tum etiam ex
tuo
, hoc eſt in Bilance peracto.
Ad ſecundum quod
ſpectat
, determinauit ille, quo præcisè tempore ſecun­
da
ſpatij pars, ac dimidium primæ, & quævis alia per­
curreretur
, ex aſſignato tempore, quo pars prima de­
curritur
.
Oſtendit nimirum ex ſuis principijs, Si à
lationis
principio duo quælibet spatia ſumantur, tempora
ipſorum
fore inter ſe, vt alterum eorum ad spatium medium
proportionale
inter ipſa.
Adeò vt, ſi inter AB pri­
mam
partem, & AC aggregatum primæ cum
24[Figure 24]
ſecunda
inuenias mediam proportionalem AD,
tempus
caſus per AB, ad tempus caſus per AC,
futurum
ſit vt AB, ad AD.
Nimirùm id
conſequitur
ex eo, quòd ſpatia ſint inter ſe
in
duplicata temporum ratione; ſeu vt quadra­
ta
temporum; quódque ſit perſpicuum ratio­
nem
ſpatij AC ad ſpatium AB eſſe duplam
rationis
AC, ad AD, ſeu eandem, quam ha­
bent
quadrata AC, & AD.
Ex quo fiet, vt cùm AB
ſupponas
eſſe ſex minutorum, AC compobetur mi­
nutorum
octo, & 29. ſecundorum proximè; ac proin­
de
tempus per BC ſit minutorum duorum, & viginti
nouem
proximè ſecundorum.
Eadem autem ratione
diuiſa
bifariam prima parte in E, & accepta AF media
1proportionali inter AB, & AE, reperietur tempus
per
primum dimidium AE minutorum 4, & ſe cun­
dorum
(14 1/2) ac relinquetur proinde tempus per poſte­
rius
dimidium FB minuti 1, at ſecundorum 45. Ad
Tertium
nihil eſt, quod dicam, quandò nihil determi­
nas
, ſed prouocas ſolum ad experimentum, quod fieri ab
alio
exoptes.
Ac videbatur quidem id experimentum abs
te
præſertim exſpectandum, cùm profitereris nouam
ſcientiam
, ſeu demonſtrationem, qua ratio, menſura, modus,
ac
potentia accelerationis motus in naturali deſcenſu grauium
determinaretur
: idque aduerſus eam, quam excogitatam à
Galileo
pſeudo-ſcientiam appellitares; ſed nolo tamen
hac
in re eſſe importunus; addoque ſolùm, vbi id ex­
perimentum
peractum fuerit, ſucceſſeritque, certum
me
propemodum eſſe, ex ijs, quæ hactenus peregi ipſi
valdè
affinibus, elicitum exinde iri, quod opinionem
fulciar
, non tuam, ſed ex Galileo hactenus expreſſam.
XLVII. Iam ad finem properans, omittere te dicis,
quæ etiam de Motu accelerato examinari poſſent, vt, quę, qua­
liſque
ſit cauſſa accelerationis in naturali deſcenſu grauium:
cur
corpora, ſaltem, quæ eiuſdem figuræ, & homogenea ſint,
cuiuſcumque
, & quantumlibet inęqualis ponderis illa fuerint,
deorsùm
nihilominùs ęquali celeritate deſcendant: aliàque
eiuſmo
li, quę tibi quidem in promptu ſint, & alio loco, ac
tempore
opportuniùs fortaſſe proferenda in publicum: ſed in­
terim
hęc pręlibanda putaſſe, quę non mo ò ad reuincendos
G
alilei errores opportuna, ſed ad veram quoque, ac germa­
nam
accelerati motus naturam aperiendam neceſſaria vide­
rentur
.
Quo rursùs loco, nihil eſt, quod addam, neque
cur
importunè rogem, quamobrem non cenſueris
1ſubiiciendum aliquid eſſe de quæſtionibus illis Phyſicis
ac
duabus præſertim heic commemoratis; cùm id fe­
cerit
maximè ſperandum, qui titulus eſt Phyſica demon­
ſtratio
præſcriptus.
Scilicet tibi liberum fuit exſpecta­
re
tempus, quoddam opportunius; ac mihi ſanè op­
pidò
nimiùm pro tua comitate tribuiſti, cùm faciens
editionis
ſpem, id futurum interſeruiſti, maximè, ſi
cognoueris
iſta viris eruditis, mihique imprimis minimè diſ­
plicuiſſe
.
Ac intelligo quidem non fuiſſe cur tibi pla­
cerent
, quæ de iiſdem quæſtionibus in priore mearum
illarum
Epiſtolarum commentus ſum, ac cætera inter,
quod
adnixus fui explicare Phyſicam cauſſam, ob
quam
cadens graue primo momento per vnam or­
gyiam
, cadit in ſecundo per treis, in tertio per quin­
que
, &c.
Verùm ratio iam nulla ſubeſt, quorsùm aut
quicquam
repetam, aut obiectionem, ſi quampiam es
propoſiturus
præoccupem; cùm paratus aliunde ſim
& manus dare, & habere gratiam, quam maximam
voueo
, meliora docenti.
Agnoſco interim, me inſigni
quadam
incuria illa confcripſiſſe, quæ leguntur potiſ­
ſimùm
à calce paginæ ſeptuageſimæ ad caput ſexage­
ſimæ
tertiæ, vbi figuram explicans, quam ab initio hûc
retuli
, ipſos velocitatis gradus ſic feci ex pari cum par­
tibus
ſpatij, vt per eoſdem triangulos repræſentatos
aſſumpſerim
; cùm debuerim potiùs per ipſas triangu­
lorum
veluti baſeis parallelas repræſentare.
XLVIII. Poſtremò anacephalæoſi concludens;
Ex his enim, inquis, niſi vehementer fallor, manifestè iam
vides
, & euidenter agnoſcis, quàm non rectè Galileus mo­
tum
æquabiliter acceleratum eum eſſe definierit, qui æqualibus
1temporibus, æqualia celeritatis augmenta acquirat: cùm Sole
clarius
iam tibi ſit, eumdem motum, æqualibus temporibus, non
ęqualia
, ſed maiora ſemper, ac maiora recipere celeritatis aug­
menta
, in continua ratione dupla.
Vides item, & pari eui­
dentiâ
perſpicis, non minus erraſſe Galileum, cùm ſpatia
ęqualibus
temporibus emenſa, eam inter ſe rationem ob­
ſeruare
voluit, quæ inter numeros omnis imparis ab vnitate
procedenteis
reperitur; cùm eadem quoque spatia, clarè ac
manifeſtè
ignoueris, ęqualibus temporibus, maiora ſemper
ac
maiora percurri, in eadem continua ratione dupla.
Vides
porrò
, ac penè palpas, quàm vana, atque inanis ſit noua illa,
& tantopere ab ipſomet auctore laudata, de Motu accelerato
pſeudo
ſcientia: cùm non niſi falſis, atque erroneis principiis
innitatur
; & quam non immeritò ante annos duos mihi diſ­
plicuerit
, quòd tu quoque iiſdem illis principiis nonnullam fi­
dem
adhiberes. Certiora nunc habes, & quibus intrepidé
aſſenſum
prębeas, reſtitutam ſcilicet motus accelerati defini­
tionem
& ab iniuſta Galilei oppugnatione vindicatam.
Ha­
bes
& veram, germanàmque in naturali deſcenſu grauium
accelerationis
rationem, tam in temporibus, quàm in ſpatijs
ęqualibus
conſideratam.
Habes denique eam quoque ratio­
nem
, quę inter spatia ęqualibus temporibus emenſa reperi­
tur
, indubitatis experientiis, certis, euidentibúſque rationibus
demonſtratam
.
Quę ſi, vt ſpero, tibi accepta, probataque fue­
rint
, non exiguum huius operę pretium me conſecutum eſſe
arbitrabor
.
Ad hæc verò omnia, Optime virorum,
nihil
regerere in animo eſt: cùm illa ſatis, ſuperque
ſint
, quæ circa ſingula ediſſerui.
Eſt ſolùm, quòd
gratias
agam vberes, pro inſigni illo affectu, quem
ante
duos annos in me teſtari dignatus es, quemque
1expreſſiſti nunc etiam, pretium collocans operæ,
quam
meam ſperaſti comprobationem.
Quòd ſi
videaris
ſpe excidiſſe, dum reprobantem potiùs, quàm
approbantem
habes me: at non excidiſti profectò,
cùm
& ſperaſtia ffarite tui reuerent
amantiſſimum
virum; & me eum voluiſti, vt interpre­
tor
, qui aliunde ius amicitiæ ſeruans illibatiſſimum,
tibi
, in veritatis gratiam, non erubeſcerem repugnare.
Et quàm, putas, ſæpe expetij poſſe tibi ſubſcribere, vt
foret
non affectum magis, quàm opinionum conſpi­
ratio
; verùm ipſemet iudex eris, vbi meas nugas per­
volveris
, an-non ſaltem diſſenſerim cum aliqua ſpecie
probabilitatis
.
Sic certe habe, fore me ſemper com­
paratiſſimum
aſſentiendo, ſi quandò maior mihi ex
te
ſimilitudo veri affulgeat, qui ſum interim, ſi quis
alius
, comparatiſſimus obſequendo.
Vale, Pariſijs,
Eidib
. Mart. M. DC. XLV.
25[Figure 25]
1 26[Figure 26]
DE PROPORTIONE,
QVA GRAVIA DECIDENTIA
accelerantur.
EPISTOLA SECVNDA.
EIDEM.
QVOD non improbâris, oprimè CASRÆE,
mandari
typis meam Reſponſionem, ſeu
qualecumque
Iudicium de tua illa Demon­
ſtratione
, circa accelerationem grauium
decidentium
, cuius autographum ad te miſi, ſi modo
Vindicias
, quas intercedente eodem nobili Senatore,
& amico ſingulari, Franciſco Luillerio, dediſti ad me,
iuberem
attexi: Ecce non alia conditione Typogra­
pho
annui, dum meam opellam exigeret, quàm vt
tuam
ſimul accipiens, tuo deſiderio faceret ſatis.
Vſus
ſum
autem ea licentia, quam abs te factam memini,
committendi
etiam Reſponſionem ad Epiſtolam il­
lam
tuam, cuius aliquoties à te facta mentio; idque
tam
in tuo, quàm in meo contextu, pro tuo arbitratu,
variatis
perpaucis: & quod Vindicias attinet, omi-
1natus ſum, vt pro tuo candore, tuaque æquitate, lici­
tum
cenſeres Exceptione vti (Notis ſcilicet interpoſitis,
quibus
controuerſia fieret explicatior (ac tum inte­
gram
facere Lectori adiudicationem.
Cùm certè, quòd
ſpectat
ad me, tuæ Demonſtrationis vim non per­
ſentiſcam
, ac tu, tametſi iam agnoſcas id Experimen­
tum
, cui, vt fundamento, innixam fecoras, collabi,
conſcribis
tamen, petiſque Vindicias, aiens te ignotam
mihi
veritatem maiori iam luce illuſtratam aperire, &
quam
quæſiui, optauique, ab errore vindicatam exhibere:
incumbit
ſanè neceſſitas, inquirendi quid illud ſit,
quod
obſtet mihi tantoperè, ne tua Demonſtratione
mouear
; quove modo ſim adeò hebes, vt ne in tanta
quidem
luce poſitam à te veritatem videam.
Quin­
etiam
, cùm à capite ad calcem, quod aiunt, queraris,
ſupponere
me extuis principiis, quæ ex illis non de­
ducantur
, ac affingere tibi quædam, quæ te imperitiæ
coarguant
; teneor vel ex hoc maximè ad intertexen­
dum
velut Apologiam; vt cùm nihil habeam veritate,
ſinceritatéque
antiquius, ac nihil minùs volüerim, quam
aut
admittere quidpiam falſum, aut tibi quicquam
imponere
; deuoueam, ſi quid tale mihi imprudenti
exciderit
, aut ſaltem declarem quid potuerit me ad id
efferendum
mouere.
Nam vides alioquin habitum
me
iri malæ fidei, improbumque virum, qualem non
haberi
(Deum immortalem) quantum magis mea
intereſt
, quàm imperitum non reputari! Quanquam
ego
ſanè longè ſemper abfui, vt imperitiam in te
cauſarer
, cuius magnam potiùs peritiam, virtutem­
que
reuereor; ſed animo ſolùm præconcepi, fore, vt
1pro eo, quo te habui erga veritatem affectu, minimè
impatienter
ferres, ſi in iſta tanta caligine rerum, di­
cereris
non inſpexiſſe attentè ſatis aliquid, enuncians
videlicet
ea, ex quibus quæpiam incommoda conſe­
qui
deprehenderentur.
Noſti etiam, quantum ſudâ­
rim
, vt inſinuatione lenire id poſſem; ac ſpeciatim
quantum
laboris inter cætera ſuſtinuerim, cùm articu­
lo
xxiv.
oſtendenda tibi fuit falſitas tui illius Experi­
menti
.
Quin-etiam tametſi in hiſce Vindiciis conti­
nuo
veluti inſultu dicas paſſim me grauiter errare; pec­
care
, decipi, ſuppoſitionibus tantum falſis vti; præoccupato
animo
, & non intelligentem eſſe; non eſſe in buius controuer­
ſiæ
ingreſſum penetralia; non penitiùs dicta à te, ipſamque
naturam
rei inspexiſſe, & quæ id genus ſimilia ſunt; om­
nia
tibi lubens condono, partim conſcius meæ imbe­
cillitatis
, partim contentus libertatem Lectoribus per­
mittere
, vt diiudicent quicquid id eſt rei.
Quod atti­
net
autem ad ea, quæ toties tibi à me affingi, impo­
nique
exaggeras, æquum eſt profectò, vt eam inficias,
ac
eam labem, qua ſentio me adſpergi, pro viribus
eluam
.
Facio verò id etiam vel eo nomine maximè
inuitus
, quòd ea mouenda iterùm ſint, quæ diſplicuiſ­
ſe
tibi videntur; ſed neceſſitatem ipſe hanc feciſti, niſi
contendiſti
, vt me proderem, non rudem quidem, ac
ineptum
, quorum nominum non puderet me; ſed pro­
fligatæ
conſcientiæ, & nullius candoris virum, qualis,
Deo
propitio, neque ſim, neque vt habear, pati poſſim.
Sed ecce demùm tuas Vindicias, cum ne minimo qui­
dem
vllo ſenſus, vocumque detrimento; vtcum que ſe­
ponerem
volens hoſce titulos, quibus me exornas,
1quoſque non promereri me, quemadmodum ſentio,
ſic
ingenuè profiteor.
VINDICIÆ DEMONSTRATIONIS
PHYSICÆ.
De Proportione, qua grauia decidentia accelerantur.
Ad clarißimum Virum D. Petrum Gaſſendum Cathedra­
dralis
Eccleſiæ Dinienſis Præpoſitum dignißimum.
Vidi, Clarißime Gaſſende, ad eam Epiſtolam, quam
de
Motu accelerato ante paucas hebdomadas ad te direxi,
Responſionem
tuam, eamque accuratè, ac diligenter per­
legi
.
In qua ſanè non poſſum non probare quam-maximè
diligentiam
, ac ſagacitatem tuam, in eius Experientiæ exa­
mine
, quæ totius Epistolæ fundamentum, & occaſio etiam
fuit
: ea quippe fœlicitate rem perfeciſti, vt meritò tibi gra­
tiæ
habendæ ſint, quòd ea demùm perſpexeris, ex quibus mul­
certiùs tota de motu accelerato controuerſia dirimatur.
Qua in re, cùm partem mihi quoque nonnullam fœlicitatis
huius
facis, vt qui viam, ac methodum nouam ad illuſtra­
tionem
tandiù deſideratæ veritatis certißimam, clarißimam­
que
exhibuerim, id pro ingenita tibi humanitate, conſueta­
que
vrbanitate facis. Cæterùm, cùm in hoc præcipuo tuæ,
ac
meæ Epistolæ argumento ſolertiam tuam, atque induſtriam
pro
innata animi mei ingenuitate vehementer probem, &
amicè
deoſculer, in cæteris tamen capitibus nec à me, nec
(opinor) à cæteris, obtinere poteris approbationem; in ijs
maxime
, in quibus postrema parte Reſponſionis tuæ ea
mihi
affingis, quæ nec mea ſint, nec ex meis legitimè de­
duci
poßint: vt ſcilicet ex iis, tanquam datis, abſurdam de­
cretorum
meorum omnium pugnam, & tanquam diſſenſio-
1nem, eamque inter ſeſe diſcordiam, contrarietatemque con­
cludas
, quam ne rudioribus quidem harum rerum tyronibus
obuceres
; & in iis tamentam pertinaci inſtas induſtria, tan­
taque
vehementia depugnas, imò toties eadem multis pa­
ginis
, & maiore tuæ Epiſtolæ parte inculcas, vt apud minùs
harum
rerum peritos qui tuaplurimùm authoritate mouebun­
tur
, videri poßim mortalium omnium imperitißimus.
Et
ſanè
, ſi id iure faceres, & ea dicerem, quæ mihi affingis,
aut
eadem ex meis ceu verbis, ceu principiis legitima illatio­
ne
concluderes; haberes quidem pro mea ingenuitate confi­
tenrem
reum; ſed ęterno quoque me ſilentio addicerem, qui
etiam
num hac ætate tam pueriliter balbutirem.
Sed cùm
euidens
, perspectumque mihi ſit, nihil à me dictum, quod
ſibi
omni ex parte perfectißimè non cohæreat; patieris pro
tua
humanitate, Vir prudentißime, vt qua potero breuitate
tibi
primùm, ac deinde cæteris, in iis pręſertim rebus ſatis­
faciam
, quę minus ſibi cohęrere putaueris; vbi primùm pau­
ca
quædam etiam examinauero, quæ pro Galilei defenſione
adducis
.
Hæc tua eſt Præfatio, ob quam dicendorum quic­
quam
præoccupare nihil eſt neceſſe; cùm repetiturus
eadem
omnia ſis.
Quia verò deinceps Articulos ſingu­
los
Epiſtolæ meæ, ſiue Reſponſionis, ad Demonſtratio­
nem
tuam, numeris diſcretos percurris; age incipiamus
à
primis.
IN ARTICVLOS II. III. IV. V. De Statu Controuerſiæ.
Atque imprimis, cùm initium Reſponſionis tuæ, vſque ad
numerum
VI. in explicando Controuerſiæ Statu penè totum
occupetur
, nihil adhùc eſt, in quo diſſentiamus.
1
Dicere vis ſanè circa explicandum vtriuſque opi­
nionis
modum quatenus etiam opinionem, quam tu
defendis
ita expoſui, vt ipſe cam exponeres (tametſi
poſteà
me non ingreſſum in penetralia controuerſiæ
dicas
) alioquin enim circa rem ipſam planum eſt,
quantum
diſſentiamus; cùm tu gradus velocitatis in
acceleratione
grauium decidentium acquiſitæ habere
ſe
velis vt tranſacta ſpatia, non vt tempora; ego vnà
cum
Galileo ſe vt tranſacta tempora, non verò vt
ſpatia
habere opiner: ac tu defendas ſpatia æqualibus
temporibus
in dupla continuò ratione percurri; ego
ſpatia
decurri cenſeam æqualibus temporibus iuxta
progreſſionem
numerorum imparium ab vnitate in­
cœptorum
.
Porrò quia ad illuſtrationem totius
controuerſiæ
deſiderari adhùc videtur ratio illius Ti­
tuli
, quo fuit libellus à te inſcriptus, Phyſica Demonstra­
tio
, qua ratio, menſura, modus, ac potentia accelerationis mo­
tus
in naturali deſcenſu grauium determinantur, Aduerſus
nuper
excogitatam à Galileo Galilei Florentino Philoſopho,
ac
Mathematico de eodem motu Pſeudo ſcientiam (ſiqui­
dem
non pauci tuo libro lege pellicto quæſierunt ex me,
quamobrem
tu illum Demonſtrationem indigitaſſes,
quod
non ſatis perſpicerent, qua forma conſtare De­
monſtratio
poſſet) ideò videtur operæ-pretium rem
heic
ſupplere; ac tantò magis, quantò iam etiam titu­
lus
eſt tuus, Vindicię Phyſicę Demonſtrationis. Itaque,
vt
Demonſtrationem, quantum quidem aſſequor, toto
ex
opere eliciam, ea videtur huiuſmodi.
Si in motu accelerato grauium decidentium velocitates
acquiſitę
ſe habent, vt emenſa ſpatia, neceſſe eſt spatia
1decurri temporibus æqualibus in ratione continuò dupla:
Atqui in motu accelerato grauium decidentium velocitates
acquiſitę
ſe habent vt emenſa spatia:
Igitur in motu accelerato grauium decidentium neceſſe eſt
spatia
decurri æqualibus temporibus in ratione continuò du­
pla
.
Propoſitionis conſequutio probatur.
Diuiſo ſpatio in quotcumque æqualeis parteis lubuerit, ſi
in
fine primæ partis vnus velocitatis gradus acquiſitus ſit, in
fine
ſecundi acquiſiti ſint duo, in fine tertij tres, & ita dein­
ceps
; oportet tempus, quo percurritur ſecunda pars, æquale eſſe
tempori
, quo percurritur dimidium inferius primæ partis,
quòd
velocitas per illam acquiſita ſit dupla velocitatis acqui­
ſitæ
per hoc, vti & spatium duplum eſt; ac deinde tempus,
quo
percurruntur tertia, & quarta (tempus, inquam, aliun­
de
æquale tempori, quo ſigillatim percurrerentur triens,
& quadrans infimi eiuſdem primæ partis) eſſe ſimiliter
æquale
, quòd vt ambarum ſpatium duplum eſt ſpatij ſecun­
, ita dupla velocitas acquiſita per illas ſit: & iterùm tem­
pus
, quo percurruntur quinta, ſexta, ſeptima, octaua, pari
ratione
eſſe æquale, quod vt ſpatium illarum iunctim spatij
ſecundæ
, & tertiæ eſt duplum, ſic dupla velocitas ſit; atque ita
de
cæteris:
Igitur, ſi in motu accelerato grauium decidentium veloci­
tates
acquiſitæ ſe habent vt emenſa ſpatia; neceſſe eſt spatia
decurri
temporibus æqualibus in ratione continuò dupla.
Aſſumptio autem ita probatur.
Conſtat experientia clara, facili, & indubitata, ſi globus
quilibet
aſſumatur, & Bilanx ita ſuspendatut, vt lance al­
tera
ſuſtentata cum impoſito tanto pondere, quantum ipſius
1globi eſt (quantumque eſt, ſatis vt cum globo in altera lance
per
aërem libera impoſito æquilibrium faciat) globus dein­
ceps
dimittatur in ipſam lancem liberam: fore, vt dimiſſus
ex
ſuæ vnius diametri altitudine globus attollat ſuo impetu
non
modò lancem ſuſtentatam cum æqualibrij pondere, ſed
vnum
pondus prætereà, ſuo itidem ponderi æquale, præcisè:
& dimiſſus ex duarum diametrorum altitudine, duo attollat
pondera
, hoc eſt duplum ſui ponderis præcisè, & ex trium
altitudine
, treis, ſeu triplum, &c.
Igitur, cùm tanta ſit velocitas cuiuſque rei, quantus impe­
tus
, imò impetus velocitas ſit; habent ſe velocitates in motu
accelerato
grauium decidentium acquiſitæ vt emenſa ſpa­
tia
.
Confirmatur Aſſumptio aduerſus Galileum.
Quia Galileus falsò definit motum æquabiliter accelera­
tum
illum, qui à quiete recedens æqualibus temporibus æqua­
lia
celeritatis momenta acquirit; & paralogiſticè probat mo­
tum
æquabiliter acceleratum non eſſe eum, qui æqualibus ſpa­
tiis
æqualia celeritatis augmenta acquirit (quandò id arguit
ex
eo, quod totum, & pars eodem, aut æquali tempore per­
currerentur
: cùm tamen conſtet dimidium tempore breuiore
percurri
, quàm duplum) ac tum gratis ſibi poſtulat concedi
gradus
velocitatis eiuſdem mobilis ſuper diuerſas planorum
inclinationes
acquiſitos tunc eſſe æqualeis, cùm eorumdem pla­
norum
eleuationes ponuntur æquales: tum ad id probandum
falsò
aſſumit globum filo nunc longiore, nunc breuiore ſuſpen­
ſum
, & ex eadem altitudine per inæqualeis arcus vibratum,
aſſurgere
ſemper ad eandem altitudinem.
Ac talis quidem formari poteſt, vt mihi videtur,
tua
Demonſtratio, quantum, vt dixi, elicitur ex operis
1tui totius contextu; cuius & hæc poteſt eſſe quaſi Sum­
ma
; ordine licet retrogrado, ob analyſin, qua fuit re­
texendus
.
Videlicet initium facis ab Aſſumptionis
Confirmatione
, dum prima parte operisin refutando
Galileo
es totus; proſequeris deinde probando ean­
dem
Aſſumptionem tuo Experimento, dum ipſum
copiosè
deducis, & exaggeras; ae tandem probas, vt
conſequens
Propoſitionis deducatur ex poſito ante­
cedente
, dum ſtabilire fusè conaris illam ſpatiorum
Rationem
duplam; quæ etiam Concluſio eſt De­
monſtrationis
.
Nihil verò neceſſe heic eſt adnotare
quemadmodum
non modò Aſſumptio ſit falſa; ſed
etiam
Propoſitionis conſequutio ſit nulla: cùm hoc ſit
totius
controuerſiæ opus.
Itaque hac luce præmiſſa,
& tuum contextum, vt inſequamur, initium facia­
mus
ab ipſa Aſſumptionis confirmatione.
IN ARTICVLOS VI. VII. VIII. De Motus
æquabiliter
accelerari Definitione.
At numero VI. iam reprehendis primùm, quòd aßigna­
tam
à Galileo motus accelerati definitionem minùs probem;
tum
quòd eam quoque rationem, quam idem Galileus vulgò
receptam
accelerati motus definitionem abſurditatis arguit,
paralogiſmum
eſſe contendam.
Jdeoque numero VII. G
lilei
definitionem inde numeris omnibus perfectam eſſe conclu­
dis
, quòd ſeruatâ rectè vniformis acceleratio intelligatur.
At imprimis istud non reprehendo; ſed quòd ſuam illam
definitionem
nouam nec ſufficienter, nec ea, qua par eſſet,
ratione
confirmauerit.
Niſi tu illud reprehendis; non videbaris ergo dicere
1debere fuiſſe ab eo falſam accelerati motus definitionem
institutam
.
Quòd fueris autem cauſatus ipſum ſuam
illam
Definitionem experientia certa, ac euidenti non con­
firmaſſe
; agnoſce quæſo tu-ne certiore, ac euiden­
tiore
tuam confirmâris. Tuam, inquam; namlicet eam
ſemper
eſſe repetas vulgò receptam communemque; ec­
qui
nam tamen illi ſunt, qui eodem tecum modo definiunt?
Galileus certè eam non vt receptam, communemque
impugnauit
, ſed vt eam, quæ poſſet fortè ab aliquo ex­
cogitari
.
Verumtamen id obiter.
Deinde, non minùs rectè aliter quoque vniformis accele­
ratio
haberi poteſt, vt ſtatim conſtabit: Satis-ne igitur Gali­
lei
definitio inde perfecta concluditur, quòd ſeruatâ vnifor­
mis
acceleratio habeatur?
Ita profectò, ſi per eam conſtet, quid ſit motum
accelerari
, & accelerari æquabiliter; neque id vulgari,
ſiue
potiùs tua, de qua dicis mox conſtiturum, perinde
præſtetur
.
Vt autem probes,
27[Figure 27]
quàm rectè iuxta Galilei
mentem
, acceleratio illa
motus
habeatur, iu­
bes
concipere duas li­
neas
AB, & AC,
angulum conſtituentes in
A
, & tertiam VX per
anguli
apicem A ince­
dentem
, & cùm prioribus
duabus
angulos vtrim­
que
æqualeis conſtituentem: hanc, ſeruatâ ſemper eadem
1angulorum æqualitate, ita fluentem, ac deſcenden­
tem
concipi postulas, vt etiam intelligamus partem inter
lineas
AB, AC, interceptam continuò ea ratione augeri,
vt
notatis in AB, & AC, partibus æqualibus AE, EG,
GI
, IL, ſemper interceptarum parallelarum incrementa
haberi
æqualia aduertamus.
Nempe vt AG dupla est
ipſius
AE, ſic GF dupla est ipſius ED: & eadem ratione
IH
eiuſdem ED eſt tripla, & LK quadrupla, atque
ita
deinceps.
Ex quibus ita concludis: Quare aſſumptis
partibus
æqualibus temporis per parteis æqualeis lineæ
AC
repræſentatis, notum eſt momenta, ſeu incremen­
ta
velocitatis per parallelas repræſentatæ æqualia ac­
quiri
ſub huiuſmodi partibus. Hæc ſanè vera ſunt;
ſed
recordare verißimè quoque à te dictum numero IV. pun­
ctum
A poſſe non tantum pro initio temporis haberi, ſed etiam
pro
initio spatij, & (vt item addis) pro initio velocitatis.
Recordor; ſed adnoto ſimul habuiſſe me punctum
A
, pro initio temporis quidem æquabiliter ſluentis,
prout
comparatur ad lineam AC (aut AB) in parteis
æqualeis
diuiſam; pro initio verò ſpatij in longum de­
currendi
, prout comparatur ad aream AKL in trian­
gulos
æqualeis diſtinctam; ac pro initio velocitatis
continenter
acquirendæ, prout comparatur cum linea
parteis
æqualeis continuò adſciſcente, quovſque cœ­
pta
à puncto A, euadat KL.
Vt igitur punctum A, nunc habes pro initio temporis,
& parteis æqualeis AE, EG, GI, IL, pro partibus
æqualibus
temporis; concipe etiam vicißim idem punctum A
initium eſſe ſpatij, cuius parteis æqualeis æqualia item ſeg­
menta
AE, EG, GI, IL, deſignent. Quo poſito, tam
1notum erit, quàm anteà momenta, ſeu incrementa velocitatis
per
parallelas ED, GE, IH & LK repræ|entatæ. æqualia
ſub
huiuſmodi partibus acquiri.
Cùm igitur in vtraque
hypotheſi
eadem omninò velocitatis acceleratio habeatur, cur
prior
à te constituta perfectam omnibus numeris Galilei de­
finitionem
oſtendat; vulgatam autem defi utionem poſterior
hypotheſis
pari ratione perfectam non euincat?
Cauſſam inſinuaui tum mox, tum verbis illis, quæ
præmiſeram
, Quippe meminiſſe, aut potiùs adnotaſſe dili­
genter
oportet agi heic de motu æquabiliter accelerato, ſiue
cuius
celeritas continenter, vniformiterque increſcat, neque
vllum
ſit momentum conſequentis temporis, in quo motus non
ſit
velocior, quàm in quouis antecedente, & in quo non eadem
ratione
ipſa velocitas augeatur.
Nempe memini Tempo­
ris
, ob rationem poſteà deductam, vbi tu primùm de
eo
egiſti, admonendo fuiſſe originem mali, quòd in
definitione
vulgari, ſeu tua nulla eſſet facta mentio tem­
poris
, ſine quo tamen neque celeritas, neque accele­
ratio
(& maximè quidem vniformis) intelligi poſſit.
Obieci illeic, Si velocitas attendatur ſolùm penes ſpatia,
debere
ſemper id mobile, quod decem percurrerit ſtadia, dici
moueri
celeriter, & ſemper id, quod vnicum percurrerit, tar­
, cum contingere tamen poßit, vt quod percurrit vnicum,
moueatur
decuplò velociùs, quàm illud, quod percurrit decem.
Addo heic ſolùm; ſi AC ſit ſpatium, & mobile diſce­
dens
ab A acceleretur vſque ad E per parteis integri
minuti
; & motu non interrupto accelerari pergat ab
E
in G, ſed per parteis integræ horæ; ac rursùs motu
non
interrupto accelerari pergat à G in I, ſed per par­
teis
integri ſecundi; rurſuſque etiam non interrupto
1motu, accelerari pergat ab I, in L, ſed per parteis in­
tegri
diei: quæſo, dices ne huiuſmodi accelerationem
eſſe
vn formem?
Et ecce ea tamen futura eſt continens;
ac
ipſi gradus velocitatis repræſentati iuxta te paralle­
lis
ED, GF, IH, LK, cum interceptis omnibus, ha­
bituri
ſunt inter ſe, eandem rationem, quam ipſæ par­
tes
ſpati, repræ entatæ iuxta te partibus lineæ AC.
Quòd ſi id reputes abſurdum; abſurdum quoque vi­
deri
debet metiri accelerationem, ac vniformem po­
tiſſimùm
, penes ſpatium, non penes tempus: atque
idcircò
lineam AC comparatam ad eas parallelas pro
velocitatibus
habitas, non pro tempore, ſed pro ſpatio
habere
.
Enim verò, vt expreſſiùs dicam quamobrem lineæ
DE
, FG, & parallelæ cæteræ accipi non poſſint pro
gradibus
velocitatis, ſi partes lineæ AC accipiantur pro
ſpatij
, non pro temporis partibus, ac ſimul inſinuem
quid
diſcriminis circa repræſentationem per eandem
figuram
, inter vtramque hypotheſin ſit, rem ecce
paucis
ita deduco.
Si DE ſit velocitatis gradus, qui per
additamenta
continua à puncto A ſecundum trian­
gulum
ADC, acquiſitus ſit, dum mobile AE percur­
rit
; quæro quî euadat hic gradus, vbi deinceps mobi­
le
pergendo decurrit EG?
An peniſſe illum dicemus?
Non ſane: quoniam alioquin mobili perueniente ex
A
in G non reperiretur acquiſitus in G, niſi vnus velo­
citatis
gradus; quatenus etiam per te, ſeu ex vulgari de­
finitione
, additamenta ex E in G æqualia ſunt addita­
mentis
ex A in E, nec poteſt proinde ab vſque E ac­
quiſitus
eſſe, niſi gradus vnus, v. c. FP æqualis ipſi DE
1acquiſito ab vſque A. Et quamvis tu ſis inferiùs di­
cturus
velocitatem acquiſitam ex E in G duplam eſſe
acquiſitæ
in E (nempe dum ſtatuis primum gradum
acquiri
à ſolo medio ipſius AE) & ſic velle debeas
gradum
acquiſitum in E, ſeu DE perire; quoniam re­
periri
in G, niſi duos gradus non vis: cùm ſi acquiſitus
in
E remaneret, futuri eſſent tres: vide nihilominùs
quid
hoc loco ſequatur.
Nam ſi pereunte gradu DE,
duo
gradus, quos vis reperiri in G, vt puta FP, &
PG
, acquirendi ſint per ſolum ſpatium EG, factis vi­
delicet
augmentis ſecundum triangulum, qui ducta
linea
ex E in F ſit EFG, neceſſe eſt, accelerationis
æquabilitas
interrumpatur prorſus in E; & cùm ibi
acceleratio
ad ſuum redierit principium, non ſit dein­
ceps
futura tanta, quanta fuerit in E, niſi in medio
ſpatij
EG.
Itaque gradus velocitatis DE acquiſitus
ex
A in E non perit, ſed manet; & cum mobile pro­
inde
peruenit ad G, talis gradus euadit PG, ac illi ad­
iunctus
reperitur FP acquiſitus interim per augmen­
ta
facta ſecundum triangulum DFP.
Quæro deinde, an gradus velocitatis DE manens,
dum
mobile percurrit EG, otioſus ſit, an aliquid agat?
Non dices ſanè otioſum eſſe; alioquin enim mobile
tempore
nihilo breuiore perueniret ex E in G, quàm
ex
A in E, vt putà tranſlatum æquali ſolùm velocita­
te
.
Igitur agit aliquid. Requiro, quantum? hoc eſt,
Si
concipiamus mobile, poſtquàm peruenit ad E, non
accipere
amplius vlla augmenta, qualia acquiri dixi­
mus
ſecundum triangulum DFP, ſed moueri ſolùm
æquabiliter
velocitate acquiſita DE: requiro quanto
1tempore mobile ſit peruenturum ad G? An dices
ſolùm
quanto tempore peruenerit ex A in E? Atqui,
vt
faceret, oporteret velocitatem non totam permane­
re
, ſed ſenſim deminur, vt ſi deminutio fieret ſecun­
dum
triangulum DPE: quippe hoc ſolùm modo
tempus
poſſet æquale fieri, dum nimirum velocitas ſie
decreſceret
ad vſque P, vt ab vſque A reciprotè incre­
uiſſet
.
Quo caſu neque mobile æquabiliter moue­
retur
; neque peruenienti in G ſupereſſet ampliùs vlla
velocitas
: neque proinde, ſi velocitate hac decreſcente
intelligamus
acquiri velocitatem ſecundum triangu­
lum
DFP, acquiſita erit in G velocitas alia, quàm FP
ipſius
DE æqualis, non dupla.
Igitur mobile percur­
rens
EG velocitate ſola DE percurreret ipſum tem­
pore
breuiore, quàm percurriſſet AE.
Quanto igitur?
Omninò dimidio. Siquidem cùm velocitas DE non
foret
deminuta, ſed mobili perueniente ad G, reperi­
retur
adhùc integra, vt puta effecta PG, ideò vim
ſuam
exprimeret ſecundum totum quadrangulum
DG
, hoc eſt ſecundum duos triangulos triangulo
ADE
ſigillatim æqualeis; ſicque velocitas bis illud poſ­
ſet
ſecundum quadrangulum DG, quod poſſet ſemel
ſecundum triangulum ADE: atque adeò mobile perueni­
ret
duplò citius (quod eſt dimidium temporis) ex E in
G
velocitate DE manente eadem, quam ex A in E,
velocitate
eadem DE increſcente à nihilo ſui.
Atque
ex
hoc eſt, quare adnotem, gradum, qui acquiritur, &
gradum
, qui manet, eſſe inæqualeis; ac manentem di­
ci
poſſe duplò maiorem, quatenùs eſt duplò poten­
tior
, ſeu duplo fortiùs ampliúſque agens.
1
Intelligamus iam, dum mobile percutrit EG, &
velocitas
DE manens promouetur ſecundum qua­
drangulum
DG, quovſque euadat PG, nouum in­
terim
velocitatis gradum acquiri ſecundum triangu­
lum
DFP, quovſque euadat FP: neceſſe eſt prorsùs
ob
nouam velocitatem additam percurri EG tempore.
breuiore, quàm ſit dimidium temporis, quo decurſum.
fuerit AE. Quanto-nam ergo? Sanètriente. Nam vt
velocitas
ſecundum quadrangulum DG, dupla ve­
locitatis
ſecundum triangulum ADE diminuit tem­
pus
ad dimidium; ita velocitas ſecundum trapezion
DFGE
, triplum eiuſdem trianguli, diminuit ad vſ­
que
trientem: Adeò vt, ſi tempus, quo decurſum
fuerit
AE, ſupponatur, vt à te fit, minutorum v. c. ſex,
tempus
, quo decurretur EG, futurum ſit minutorum
duorum
.
Cæterùm præter iam obiecta alibi incom­
moda
, tum illud quoque heinc ſequitur, Quòd ſi
EG
ſecunda pars ſpatij percurratur triente eius tem­
poris
, quo decurſa fuerit prima AE, futurum ſit, vt
tempore
ſecundo percurrantur partes non modò ſe­
cunda
, ſed etiam tertia, quarta, quinta, ſexta, ſeptima,
& penè octaua; quandò qua ratione ſecundum ſpa­
tium
percurritur triente, eadem tertium percurretur
quinta
eiuſdem temporis parte; quartum ſeptima,
quintum
nona, ſextum vndecima, ſeptimum decima­
tertia
, octauum quintadecima, & hæc fragmenta ſi­
mùl
iuncta vnum integrum proximè conficient.
Hoc autem falſum qu dem eſt, & tu ipſe longè abes,
vt
fatearis ſed vides tamen, vt fuerit ex ea poſitione
deductam
, qua vis parteis lineæ AC eſſe parteis ſpatij,
1& parallelas DE, FG eſſe gradus velocitatis.
Vides ergo quantum repugnet poſitio huiuſmodi;
ac
peruidere ſimul potes, quantum interſit diſeriminis
inter
hypotheſin vtramque.
Nam in ea quidem,
quam
ſequor, cùm partes lineæ AC, fiant partes
temporis
, linea DE optimè repræſentat velocitatem
aquiſitam
in nfie primi, & ſimul triangulum ADE op­
timè
repræſentat vnum ſpatium, dum ea acquiritur,
tranſactum
: FG verò optimè repræſentat velocita­
tem
acquiſitam in fine ſecundi; & ſimul trapezion
DFGE
optimè repræſentat tribus triangulis tria ſpa­
tia
peracta, quorum vnum debeatur gradui FP, prout
interim
acquiſito, & alij duo gradui PG, prout per­
ſeueranti
ab vſque puncto E.
At in ea, quam tu fe­
queris
, neque habes, quò referas tempus, cuius etiam
tua
definitio non meminit: neque cùm plures ſpatij
partes
æquali tempore percurrantur, illarum diſtin­
ctionem
habes, vt ad eas referas gradus inæqualeis ve­
locitatis
.
Addo autem, quædam præclarè ex mea
hypotheſi
intelligi, quibus nihil ſimile ex tua.
Veluti
Primò
, Quemadmodum omnes velocitatis gradus
ſemel
acquiſiti inuariati maneant, & ſingulis tempo­
ribus
æquipolleant conſtanter duobus gradibus, hoc
eſt
duobus ſpatijs æqualibus primo percurrendis ſuf­
ficiant
; vt deſignatur continua ſerie quadrangulo­
rum
æqualium, DG, PI, QL, itemque FQ,
RM
, &c.
Deinde, Quemadmodum primo tempore
vnicum
ſpatium percurratur, quatenus vnicus eſt gra­
dus
, qui acquiritur, & nullus interim, qui permaneat:
In
ſecundo autem ſint tria, quorum vnum quidem per
1recens acquiſitum percurratur, & alij duo per primum
perſeuerantem
: In tertio quinque, quorum vnum per
tunc
acquiſitum, & ex alijs quatuor, duo per primum,
duo
per ſecundum perſeueranteis: In quarto ſeptem,
quorum
vnum itidem per tunc acquiſitum, & ex alijs,
duo
per primum, duo per ſecundum, duo per tertium
perſeueranteis
, atque ita de cæteris.
Ad hæc, Quem­
admodum
proinde æqualibus temporibus æqualia
fiant
additamenta, ſeu æquales gradus velocitatis ac­
quirantur
, & interim tamen decurſus ſpatiorum ſecun­
dum
ſeriem numerorum ab vnitate incœptorum
fiat
.
Adde quòd ad vniformen motus accelerationem minimè
neceſſarium
eſt, vt acquiſita æqualibus temporibus velocitatis
incrementa
æqualia ſint (vt paßim ſupponere videris) ſed
ſatis
eſt, ſi continuò maiora in quacumque ratione Geome­
trica
acquirantur: cùm notum ſit omnibus progreßiones
Geometricas
non minùs vniformeis eſſe, quàm Arithmeticas.
Ex quibus planè efficitur, definitionem accelerati motus
quamcúmque
inde veram, perfectamque non probari, quòd
ea
ratione concepta ſit, qua vniformis acceleratio exprima­
tur
.
Id, quod dicis videri me ſupponere, reuerâ ſuppo­
no
: & quod ais notum omnibus progreßiones Geometricas
non
minùs eſſe vniformeis, quàm Arithmeticas, mihi ſal­
tem
notum non eſt (qualemcumque me habiturus ſis) vt
neque
capio id, quod ais, ad vniformem motus acceleratio­
nem
ſatis eſſe, ſi incrementa velocitatis continuò maiora in
quacumque
ratione Geometrica acquirantur.
Sed nempe
videris
tu mihi vniformitatem cum conformitate confun-
1dere; & quia videtur conformitas idem ſonare, quod
proportio, confundere quoque cum proportione vnifor­
mitatem
: cùm videatur tamen Vniformitas relatio eſſe
identitatis
, ob vnum, eundemque tenorem, in vna,
atque
eademre; Proportio autem eſſe potiùs ſimilitu­
dinis
relatio, quæ in rebus alioquin diuerſis, ſiue diſſi­
tis
reperiatur.
Ex hoc quippe eſt, cur dicatur inter
fontem
, & radicem, non vniformitas, ſed proportio eſ­
ſe
: & in colore pennarum cycni, non proportio, ſed
vniformitas: ac eodem ex capite eſt, cur in progreſſio­
ne
Geometrica rationem vnius ad quàtuor, quatuor ad
ſexdecim
, ſexdecim ad ſexaginta quatuor, dicamus
eſſe
proportionem, non verò vniformitatem; & in pro­
greſſione
Arithmetica vnius duorum, trium, quatuor,
vel
duorum, quatuor, ſex, octo; vel trium ſex, nouem,
duodecim
, &c. vniformitatem eſſe, & non proportionem
dicamus
.
Heinc igitur eſt, quorsùm videar non iniu­
riâ
ſupponere accelerationem motus, vt vniformis, ſeu
æquabilis
ſit, debere Arithmetica progreſſione ince­
dere
, & ea quidem ſecundum impareis ab vnitate nu­
meros
, putà vnum, tria, quinque, ſeptem, &c.
aſſum­
pta
; cùm tu, licet Geometricarum ſim pliciſſimam, du­
plam
nempe, elegeris reperire in ea vniformitatem,
ſeu
æquabilitatem non poſſis: &, ſi reperire velis ali­
quam
, Arithmeticam vſurpare cogaris, eam nempe,
quæ
ſecundum vnitates eſt, veluti dum ais gradus ve­
locitatis
ſic acquiri, vt ſint in fine primi ſpatij vnus, in
ſine
ſecundi duo, in fine tertij tres, &c.
Quamobrem
autem
dicas definitionem, de qua agitur, veram, per­
fectamque
non probari, quòd ea ratione concepta ſit, qua
1vniformis acceleratio exprimatur: non video quorsùm
reſpexeris
; cùm videam heic agi de motu, cuius vni­
formis
ſit acceleratio.
Sed ex his porrò etiam vides, quàm non rectè vulgatam
accelerati
motus definitionem inde numero VIII. reprehen­
das
, quòd ea ratione concepta ſit, qua vniformis acceleratio
non
exprimatur.
Modò enim vtdisti puncto A pro initio
ſpatij
conſtituto, cuius partes æquales æqualibus ſegmentis
EG
, GI, IL deſignentur, non tantum recti vniformem
quampiam
, ſed eandem planè velocitatis accelerationem ha­
beri
: vt iam ampliùs inquirere tibi non liceat, quomodo ex
vulgata
motus accelerati definitione, qua is dicitur, qui
æqualibus
ſpatijs æqualia velocitatis augmenta acqui­
rat
, motum concipere liceat æquabiliter acceleratum. Iam
enim
habes concipi prorſus eodem modo, quo tu illum con-
28[Figure 28]
cipis, atque exprimis ex data G
lilei
definitione.
Nam quòd eodem
numero
VIII. deſcripto nouo trian­
gulo
APB accelerationis augmen­
tum
minoribus triangulis inter pa­
rallelas
CL, DM, EO, &c.
conſtitutis metiendum putas, non
rectè
id facis.
Vt enim velocitas
acquiſita
per ſpatium AC deſigna­
tur
per lineam CL, velocitas ac­
quiſita
in D, exprimitur linea
DN
: & velocitas acquiſita in E,
repræſentatur linea EQ, & ita
de
cæteris.
Cur enim celeritatis
augmenta
hoc loco triangulis, in ſuperiore autem figura
1lineis metienda edicis? Constat autem lineas CL, ND,
EQ
, &c. vniformi augmento accreſcere, & eſſe, vt AC ad
CL
, ita AD ad DN, & AE ad EQ, &c. Non
rectè
igitur cenſes augmentum velocitatis vniforme eſſe non
poſſe
, ſi spatijs æqualibus creſcat æqualiter, & tota illa noui
istius
trianguli difformis ſtructura sponte corruit.
Heic idem dicendum, quod & paulò antè, quate­
nus
parteis lineæ AB contendis habendas pro parti­
bus
ſpatij, quæ comparentur cum parallelis habitis
pro
gradibus velocitatis, nulla habita temporis ratio­
ne
.
Quod autem quæris, Cur hoc loco celeritatis aug­
menta
triangulis in ſuperiore autem figura lineis metienda
edixerim
? Cauſſam ex eo potes intelligere, quòd cùm
tu
duos gradus NM, & MD, v. c. æqualeis facias,
quaſi
acquiſitos ex L, & C, ſecundum duos triangulos
LNM
, & CMD (tametſi inæquales ſint, & MD ex
LC
manente factus, duobus æquiualeat) ideò quem
defectum
exprimere non licuit lineâ ND, exprimere
placuerit
trapezio LD. Nimirùm, cùm velocitas
ND
creetur partim ex LC, promota in MD ſecun­
dum
quadrangulum, partim ex additamentis ipſi fa­
ctis
ſecundum triangulum LNM; tu ex velocitate hac
detrahis
integrum triangulum LMC: ſicque ex tri­
bus
ſuperſunt tantum partes velocitatis duæ, quas vt
ſimul
iunct is repræſentarem, triangulum à te factum
vacuum ſupplcui, tranſlato LNM in MCL: cópoſitoque
inde
quadrangulo, locum ipſum trianguli tranſlati re­
liqui
inanem.
Fandem autem ob cauſſam relicti ſunt
duo
trianguli manes ad ordinem tertium tres ad quar­
tum
, &c.
Exindeque eſt, cur difformis quidem, ſed
1iuxta te tamen conſtitutus triangulus ſit; neque pro­
pterea
cius ſtructura, quatenus eſt tuis decretis confor­
mis
, ſponte corruat.
Addam-ne, cùm lineâ AC
biſecta
in S, ductáque lineâ SL contendas ipſe ex
deductis
articulo XXXV, & ſequentibus progreſſionem
tuam
illam duplum incipere ab S, & mobile tam citò
peruenire
ex C in D, quàm ex S in C, ſicque ob
duplum
ſpatium velocitatem acquiſitam in D eſſe du­
plam
velocitatis acquiſitæ in C, atque adeò eſſe ad il­
lam
vt lineam DN ad lineam CL: addam-ne in­
quam
, & triangulum fieri exinde adhuc deformius,
& comparationem hanc tuam peruerti, cùm adeò
falſum
ſit dicere, vt SC, ad CL, ita SD ad DN?
An­
non
vel ex hoc capite agnoſcere potes, aſſumptis li­
neis
CL, DN, & parallelis cæteris pro incrementis
velocitatis
, non licere vniformitatem, æquabilitatem­
ve
accelerationis tueri?
IN ARTICVLOS IX. X. XI. XII. De Paralogiſmo, qui
Galileo
Definitionem ſpuriam impugnanti
obiicitur
.
Poſtquàm autem Galilei definitionem confirmare, &
communem
aliorum deſtruere conatus es, aggrederis numero
x
.
eam rationem, qua idem Galileus communiorem motus
vniformiter
accelerati definitionem abſurditatis arguit, à
paralogiſmo
excuſare: ſed fruſtra huius cauſſæ pairocinium
ſuſcipis
, cùm nec eam obtinere, nec ſatis plauſibiliter eam de­
fendere
poßis.
Hæc porrò eſt Galilei ratio. Si accelera­
tio
motus in deſcenſu grauium æqualibus ſpatiis,
æqualia
ſumeret velocitatis incrementa, eſſent velo-
1citates inter ſe, vt emenſa ſpatia: at quoties velocitates
inter
ſe ſunt, vt emenſa ſpatia, debent neceſſariò ea
ſpatia
aut eodem, aut æquali tempore percurri.
Si igi­
tur
velocitas acquiſita per totam AC, eam rationem
habeat
ad velocitatem acquiſitam per AB,
29[Figure 29]
quam
ſpatium AC, ad ſpatium AB, neceſſe eſt,
vt
totum ſpatium AC eodem, aut æquali tem­
pore
decurratur, quo ſpatium AB abſoluitur.
Impoſſibile eſt autem, vt corpus deſcendens per
AC
, eodem, aut æquali tempore percurrat to­
tam
AC, quo percurrit partem eius AB, niſi mo­
tus
fiat in inſtanti.
Tam impoſſibile eſt igitur,
vt
velocitates in deſcenſu grauium inter ſe ſint, vt
emenſa
ſpatia, quàm impoſſibile eſt motum illum fie­
ri
in inſtanti. Hanc ego rationem Paralogiſmum dico, tu
contendis
eſſe veram Demonſtrationem.
Vitium ego tan­
quam
intelligenti breuiùs fortè indicaui: at præoccupato cer­
aliunde animo, non ſufficienter illud detexi.
Exactiùs igi­
tur
(vt poſtulas) ſingulas huius Ratiocinationis propoſitiones
hoc
loco perpendemus.
Prima hęc eſt, Si acceleratio motus
in
deſcenſu grauium æqualibus ſpatiis æqualia ſumeret
velocitatis
incrementa, eſſent velocitates inter ſe, vt
emenſa
ſpatia. Nunc age, quis huius propoſitionis ſenſus
eſſe
videtur?
Duplicem enim patitur, & quidem valdè di­
uerſum
, quorum alter verus, alter falſus ſit; & niſi poſteriore
hoc
ſenſu illam poſt Galileum vſurpes, concludis omninò ni­
hil
.
Prior ſenſus iſte eſt, Si acceleratio motus in deſcenſu
grauium
æqualibus spatiis æqualia ſumat velocitatis augmen­
ta
; neceſſe eſt, vt hæc eadem augmenta quibuſlibet spatij
partibus
acquiſita eandem inter ſerationem obſeruent, quàm
1emenſa ſpatia, & hic ſenſus verus ac neceſſarius eſt. Si
enim
intriangulo æqualia spatia deſignentur AD, DE, EF,
&c. & in D acquiſitus ſupponatur vnus
30[Figure 30]
gradus, & in E duo, & tres in F, manifeſtum
eſt
duos gradus, ad quos acceleratio perueniſſe
ponitur
in E, eſſe ad vnum gradum acquiſi­
tum
in D, vt ſpatium AE ad spatium AD;
& ſimiliter gradus treis, qui in F ſupponun­
tur
terminare celeritatis augmentum, eſſe ad
gradum
vnum ipſius D, vel ad duos ipſius E,
vt AF, ad AD, vel AE. Et hoc quidem
ſenſu
, ſi primam illam Galilei vſurpares, vera omninò eſſet,
ac
neceſſaria, ſed Aſſumptio, quæ ſubſumitur, falſa eſſet at­
que
impoßibilis; nempe hæc.
At quoties velocitates inter
ſe
ſunt vt emenſa ſpatia (in ſenſu proximè aßignato) de­
bent
neceſſariò ea ſpatia aut eodem, aut æquali tem­
pore
percurri: Sicque iam hac ex parte Galilei licet ratio­
cinatio
corruit.
Sed alius item eſſe poteſt primæ illius Propo­
ſitionis
ſenſus, vt ſeilicet quoties acceleratio velocitatis in deſ­
cenſu
grauium æqualibus ſpatiis æqualia incrementa acquirit,
integræ
velocitates ſecundum ſe totas, & quaſlibet ſui parteis
analogas
aeceptæ, & conſiderata, & non tantum acquiſitæ
partibus
ſpatii æqualibus incrementa, eam ab initio ad finem
inter
ſe rationem obſeruent, quam emenſa ſpatia.
Qui ſen­
ſus
à priore longè diuerſus est, & à te non intenditur modò;
ſed
diſtinctè quoque eodem numero x.
exprimitur. Ais enim.
Rem
certè in hunc modum concipio.
Intelligatur
AC
, diuiſa in duodecim parteis æqualeis, ac proinde
eius
dimidium AB, ſeu ipſi æqualeis DE in ſex; ſint­
que
primùm duo mobilia, quorum vnum deſcendat
1ex A, verſus C, eodem momento, quo aliud ex D,
verſus
E; notum eſt, ſi vtrumque quidem fer­
31[Figure 31]
retur
non accelerato, ſed æquabili motu,
euenturum
eſſe, vt velocitate illius exſiſtente
dupla
ad velocitatem iſtius, illud perueniret
in
C, eodem momento, quo iſtud in E;
quoniam
ſpatium ab illo ſuperatum foret
vbique
ad ſpatium ab iſto ſuperatum, du­
plum
; hoc eſt, forent ab illo ſuperatæ duæ
partes
, cùm ab iſto vna: ab illo quatuor, cùm ab hoc
duæ
, &c.
quatenus ſpatia ſe haberent vbique, vt velo­
citates
; hoc eſt, velocitas per totam AC, eſſet vbique
dupla
velocitatis per totam DE.
At verò, quoniam
heic
agitur de motu non æquabili, ſed continenter
accelerato
; ita diſcedant rursùs mobilia eodem tem­
pore
, vnum ab A, aliud à D, vt ſuccreſcentibus conti­
nuò
velocitatis gradibus, illud perueniendo in C, ac­
quiſierit
duodecim, hoc perueniendo in E, ſex: Tum
interrogas
, Quid impediat, quò minùs illud perueniat
in
C, eodem tempore, quo iſtud in E? Ego verò reſ­
pondeo
, nihil certè impedire, ſi tales eſſent, quales deſcribis
velocitate
: taleis autem ſine dubio deſcribis, qualeis in prima
illa
Galilei propoſitione ſignificari putas. At hoc ſenſu hypo­
thetica
illa Galilei propoſitio falſa eſt, euidenterque impoßi­
bilis
: cùm nulla prorsùs ratione conſequens inferi poßit ex
antecedente
.
Hoc enim eſt Antecedens, Acceleratio ve­
locitatis
in deſcenſu grauium per totam AC, ita con­
tinua
ſucceſſione creſcit, vt primùm in B acquiſitus
ſupponatur
vnus aliquis velocitatis gradus; & vlteriùs
procedente
motu, & continuò increſcente celeritate,
1duo iam in C velocitatis gradus habeantur. Istad
certè
eſt antecedens, & nihil aliud aiunt ij, qui à Galileo ab­
ſurditatis
arguuntur.
Iam ergo vide, vtrum ex hoc antece­
dente
, rectè tuum illud, & Galilei Conſequens inferatur: Ergo
velocitas
deſcenſus per totam AC ab initio ad finem,
& ſecundum quaſlibet eius parteis conſiderata, perpe­
tuò
dupla eſt eius velocitatis, qua idem graue per AB
deſcendit
. Siue enim AB coniunctam toti AC, conſide­
res
, ſiue vt ſeparatam, qualis eſt DE, ſemper velocitas deſ­
cenſus
per AC, quandiù percurritur prior eius pars AB, nec
ſui-ipſius
, nec velocitatis per DE, dupla eſt, vt falsò aſſumis,
ſed
planè eadem, aut æqualis omninò est.
Nempe volumus,
& neceſſariò exigimus (quod ipſa quoque rei natura poſtu­
lat
) vt motus, qui per totam AC, & per partem AB, ſiue
per
æqualem DE, eadem planè velocitate incipiat, & eadem
velocitate
progrediatur per totam AB, & per ipſam DE:
ex B verò ita velocitas augeatur, vt tandem in C dupla in­
ueniatur
eius, qua fuit in B, vel in E. Hæc enim nostra,
& communis aliorum ſuppoſitio eſt, & primæ propoſitionis à
G
alileo aſſumptæ antecedens; ſi tamen aduerſum nos, & non
potiùs
aduerſus Chimeras, & Tragalaphos depugnet.
At
ex
eo antecedente tuumillud, & Galilei conſequens neceſſa­
ria
illatione non priùs inferetur, quàm aliud quodlibet ex
vero
falſum eruatur.
Prima igitur Galilei Propoſitio, eo
ſenſu
, quo ab ipſo vſurpatur, & à te intelligitur, falſa eſt,
atque
impoßibilis; ideóque tota eius ratiocinatio, non demon­
ſtratio
, ſed merus Paralogiſmus eſt.
An videri potes operosè quidem, ſed nequicquam
tamen
explicare conatum, vt Paralogiſmum oſtendas,
quem
quanta moderatione potueram non fuiſſe à te
1oſtenſum innueram; bonitatem tuam implorando, ſi
fortè
liceret mihi dicere, videri poſſe cuipiam, te eum
potiùs
eſſe, qui incideres in Paralogiſmum?
Quippe
huiuſmodi
de re ſola hæc verba habueras, quæ non
pigebit
repetere, Vt ſi graue deſcendens per AB, tem­
pus
quodcumque inſumat, puta quadrantem: ac deinde BC
ipſi
AB æquale, dimidio quadrante percurrat: quis neget in
C
duplam haberi velocitatem eius, quæ fuit in B? Et-tamen
idem
graue totam AC, & dimidium eius AB eodem tem­
pore
non percurreret.
Scilicet iſthæc ipſa ſunt, ob quæ cum
ego
dixerim, videri te Rem controuerſam pro principio
aſſumere
: ais iam te fuiſſe breuiter loquutum, quod pu­
târis
me intelligentem ſatis, vt paucis multa caperem:
nunc
autem, quia contigit ſecus, & ſaltem virum animo
præoccupatum
es alloquutus, eſſe rem exactiùs, fuſiuſ­
que
dicendam.
Age itaque tu adeò humanus, vt te hu­
ius
meæ hebetudinis, præoccupationiſque miſe­
reat
, patere ſaltem lentè incedam, viamque pertentem;
ſi
quà poſſim te conſequi.
Cùm tu quæ pauca Gali­
leus
hac de re habet, reduxeris ad ſyllogiſticam quan­
dam
formam; videtur mihi poſſe non incommodè, vt
res
diſtinctiùs percipiatur, ea fieri Aſſumptio, quæ tibi
Propoſitio
eſt, ea Propoſitio, quæ Aſſumptio, & Syllo­
giſmus
proinde ſic inſtitui.
Quoties velocitates ſuntinter ſe, vt emenſa spatia, de­
bent
neceſſariò ea spatia aut eodem, aut æquali tempore per­
curri
.
At, ſi acceleratio motus in deſcenſu grauium æqualibus
ſpatiis
æqualia ſumeret velocitatis incrementa, eſſent velocita­
tes
inter ſe, vtemenſa spatia.
1
Igitur, ſi acceleratio motus in deſcenſu grauium æquali­
bus
spatiis æqualia ſumeret velocitatis incrementa, deberent
neceſſariò
ea ſpatia aut eodem, aut æquali tempore percurri.
Tu Propoſitionem (nomine Aſſumptionis) falſam
ac
impoßibilem dicis: ſed tuo nimirum illo ſenſu;) de
quo
dicendum conſequenter) nam alio quidem, quem
diuerſum
ais, & Galileo, mihique tribuis, admittere
verum
, neceſſariumque cogeris, ob meum illud ratio­
cinium
, cuius aliquam recitaſti partem.
Nihil verò
ex
eo repeto; cùm nemo non ſtatim peruideat poſſe
Propoſitionem
accipi in duplici caſu, Vno, ſi motus
non
acceleratus, ſed æquabilis ſit; Altero, ſi acceleratus,
ſed
æquabili tamen progreſſione.
Si primo enim,
ſint
duo mobilia, quorum alterum ſit velocius, & per­
currere
debeat ſpatium duplò longius, quod ſit, verbi
cauſsâ
, duo ſtadia; manifeſtum eſt duo ab illo ſtadia,
& vnum ab alio, eodem, aut æquali tempore percurri.
Sin verò ſecundo, duo mobilia ſint, quorum motus
continenter
ſic acceleretur, vt celeritas vnius ſit conti­
nenter
, ſeu tempore toto, aut eiſdem ſaltem partibus
celeritatis
alterius dupla, & ſpatium percurrendum ſit
ſimiliter
duplum, veluti rursùs duo ſtadia: manifeſtum
iterum
eſt, duo ab illo ſtadia, & vnum ab alio, eodem,
aut
æquali tempore percurri.
Ac Propoſitionem qui­
dem
ego ſicſtabilio.
Reſtat, vt tu proponas caſum,
qui
exceptionem faciat, ac non eſſe veram vniuersè
demonſtres
.
Porrò nullum habes, præter tuum ſen­
ſum
, ſeu ipſam quæſtionem, atque concluſionem, de
qua
controuerſiam Galileo facis; neque vllum tibi ad
eum
conuincendum argumentum ſuppetit, quàm ipſa
1adhûc controuerſia: Id enim manifeſtum fit, tum ex
verbis
illis, quæ paulò antè recitaui, tum ex illis, quæ
habes
iam, fuſioribus quidem, ſed eiſdem tamen.
Quia
verò
tu ad Aſſumptionem (Propoſitionis nomine) hæc
refers
; age quid id ſit peruideamus.
Aſſumptio eſt, Si acceleratio motus in deſcenſu gra­
uium
æqualibus ſpatiis æqualia ſumeret velocitatis incremen­
ta
, eſſent velocitates inter ſe, vt emenſa spatia.
Tu illam
explanaturus
duplicem ipſi ſenſum attribuis. Et prior
quidem
iſte est, inquis, ſi acceleratio motus in deſcenſu gra­
uium
æqualibus ſpatijs æqualia ſumat velocitatis augmenta,
neceſſe
est, vt hæc eadem augmenta quibuſlibet spatij parti­
bus
acquiſita, eandem inter ſe rationem obſeruent, quàm
emenſa
ſpatia.
At ego non ſum Oedipus, poteſque ipſe
cauſſari
te non affari intelligentem: ſiquidem non ita
ſum
ſolers, vt perſpicere valeam, quid diuerſitatis, aut
explanationis
, ſenſus hic, quem facis ſpecialem,
contineat
.
Poſterior, vt ſcilicet, inquis, quoties accelera­
tio
velocitatis in deſcenſu grauium æqualibus spatiis æqualia
incrementa
acquirit, integræ velocitates ſecundum ſe totas, &
quaſlibet
ſui parteis analogas acceptæ, & conſideratæ, & non
tantum
acquiſita partibus ſpatii æqualibus incrementa, ea
ab
initio ad finem inter ſe rationem obſeruent, quam emenſa
ſpatia
. Hæc paulò obſcuriùs, fortè propter illud, &
non
tantum acquiſita partibus spatii æqualibus incrementa,
quod
ad priorem ſenſum attinens, cenſuiſti huic inter­
ſerendum
.
Sed vtcumque ſit; cùm tu ſenſum hunc eun­
dem
cum eo facias, quem ais à me exprimi diſtinctè; ea
de
cauſſa ipſum in confeſſo habeo.
Iam cùm ſit Aſ­
ſumptio
hypothetica, & duas proinde parteis contineat.
1quarum altera Antecedens, altera Conſequens dicatur,
tu
ſic vtramque à conditione (vt Dialectici loquuntur)
abſoluis
, vt priorem ſenſum antecedenti tribuas, &
poſter
orem conſequenti; ac poſtquàm antecedens ex­
preſſiſti
in linea (expreſſum priùs in triangulo, dum ex­
plicares
priorem ſenſum) arguas non inferri ex eo legi­
timè
conſequens, expreſſum iuxta poſteriorem.
Tu
igitur
tale facis Antecedens.
Acceleratio velocitatis in deſcenſu grauium per
32[Figure 32]
totam AC, ita continua ſucceßione creſcit, vt pri­
mùm
in B acquiſitus ſupponatur vnus aliquis ve­
locitatis
gradus, & vlteriùs procedente motu, &
continuò
increſcente celeritate duo iam in C velo­
citatis
gradus habeantur.
Ac tum, poſtquàm dixiſti illos, quià Ga­
lile
o arguuntur, nihil aliud dicere, videre
me
iubes, vtrum ex tali Antecedente, rectè inferatur
tale
Conſequens.
Ergo velocitas deſcenſus per totam AC ab initio ad fi­
nem
, & ſecundum quaſlibet eius parteis conſiderata perpetuò
dupla
eſt eius velocitatis, qua idem graue per AB deſcen­
dit
.
Itaque, cùm neges ſequelam, vt aiunt, hypotheticæ
Aſſumptionis
, & in illa cardo negotij verſetur, Ad­
moneo
dumtaxat circa Antecedens videri loco Veloci­
tatis
, reponendam voculam Motus, & te aut debuiſſe
inſerere
, aut ſaltem debere iam ſupponere aduerbium
æquabiliter, aut vniformiter, proximè ipſum verbum
creſcit, ſiue potius fit (niſi non velocitatis acceleratio, ſed
velocitas ſimpliciter ſcribatur) itemque proxime vocem
1celeritate: adeo proinde, vt Antecedens aut ſit, aut intel­
ligatur
huiuſmodi.
Acceleratio motus in deſcenſu grauium per totam AC
ita continua ſucceßione æquabiliter fit, vt primùm in B
acquiſitus
ſupponatur vnus aliquis velocitatis gradus, & vl­
terius
procedente motu, & continuò increſcente æquabiliter
celeritate
, duo iam in C velocitatis gradus habeantur.
Quippe heic agitur de Motu, cuius acceleratio fiat,
ſeu
celeritas, velocitas-ve increſcat ſucceſſione conti­
nua
, non quacumque, ſed æquabili.
Nam illa qui­
dem
acceleratio, quam antè obiiciebam poſſe accipi,
primò
ſecundum parteis minuti, deinde ſecundum
parteis
horæ, tum ſecundum parteis ſecundi, tandem
ſecundum parteis diei, aut quæuis alia huiuſmodi; talis,
inquam
, acceleratio continua ſucceſſione fieret, atta­
men
difformi, inæquabili, qualemque ipſe non es ad­
miſſurus
, cùm ab initio vſque controuerſiæ ſtatueris
definiti
motum æquabiliter acceleratum eum, qui æqualibus
spatijs
æqualia celeritatis augmenta acquirat.
Circa Conſe­
quens
, moneo ſolùm te aut debuiſſe inſerere, aut iam
debere
ſupponere mentionem partium analogarum;
quaſi
nimirùm eſſe debeat, aut ſaltem intelligi huiuſ­
modi
Conſequens.
Ergo velocitas deſcenſus per totam AC ab initio ad fi­
nem
, & ſecundum quaſlibet eius parteis conſiderata perpetuò
dupla
eſt velocitatis deſcenſus eiuſdem mobilis per totam AB
ab
initio ad finem, & ſecundum quaſlibet eius parteis, parti­
bus
ipſius AC analogas, conſideratæ.
Id ſcilicet ipſe iam edixeras poſteriorem exprimens
ſenſum
; & perſpicuum eſt inæqualeis lineas, quæ ac-
1ceptæ fuerint ſecundum ſe totas in ratione aliqua, poſ­
ſe
deinceps illegitimè comparari ſecundum parteis,
ſi
facto æquali partium numero non prima vnius ad
primam
alterius, ſed ad decimam referatur, & vniuersè
quælibet
ad quamlibet ordinis non ſui.
Hiſce præmiſſis, videndum eſt, quo iure tuſeque­
lam
neges, & monſtres conſequens non rectè, ac para­
logiſticè
inferri ex antecedente.
Nam neceſſitas qui­
dem
inferendi ex eo manifeſta eſt, quod Acceleratio
fieri
, aut velocitas creſcere non poſſit æquabiliter per
totam
AC, neque ſimiliter per totam AB, quin ſi ve­
locitas
in C dupla ſit velocitatis in B, quælibet partes
analogæ
acceptæ per totam AC, duplæ ſint ad analo­
gas
per totam AB: atque ita, quin velocitas mobilis
deſcendentis
per AC ſit perpetuò dupla velocitatis
eiuſdem
mobilis deſcendentis per AB.
Quod ſanè
adeò
eſt manifeſtum, vt neipſe quidem negare id po­
tueris
, poſtquàm obſeruaſti comparatam primùm à
me
lineam AC diuiſam in duodecim parteis cum
linea
AC diuiſa in ſex, tanquam cum ſeparata, exiſten­
teque
, intelligentiæ cauſsâ DE, ac ſubinde intellexi­
ſti
eſſe omninò neceſſarium, vt idem mobile, ſi velo­
eitatem
in B, ſimplam, in C verò duplam acquirat,
reperiatur
ſimul in fine primæ, & in fine ſecundæ
duodenarum
partium; in fine tertiæ, & in fine ſextæ;
in
fine ſextæ, & in fine duodecimæ; propter analogiam
ſimplicium
partium lineæ AB, & duplicium lineæ AC.
Ecquid-nam
ergo iuris iam habes, vt perneges conſe­
quutionem
?
Scilicet his verbis illud explicas, ſiue
enim
AB vt coniunctam toti AC conſideres, ſiue vt
1ſeparatam, qualis eſt DE, ſemper velocitas deſcenſus per
AC
, quandiù percurritur prior eius pars AB, nec ſui-ipſius,
nec
velocitatis per DE dupla eſt, vt falsò aſſumis, ſed planè
eadem
aut æqualis omninò eſt.
Hui tamen! ſiccine exactius, magiſque
33[Figure 33]
ſufficienter
mihi Paralogiſmum iam de­
tegis
, & proptereáne ægrè fers te mihi
(|cum intelligentem putares) indicaſſe bre­
uiùs
ratiocinationis Galileanæ vitium?
Semper, inquis, velocitas deſcenſus per AC,
quandò percurritur prima eius pars AB, nec
ſui
ipſius, nec velocitatis per DE dupla eſt.
Enimverò
, non quæritur, vtrum reipsâ dupla ſit, ſed
an
duplam eſſe tuo ex principio conſequatur.
Nam
noui
quidem ego falſum eſſe Conſequens; ſed verè ta­
men
conſequi ex Antecedente, admiſſo oſtendo.
Dicis
me id falsò aſſumere; ego verò non falsò aſſumo, qui
ne
aſſumo quidem, ſed ſolum conſequi demonſtro, vt­
cumque
poſtquàm id demonſtraui, ſubſumere deinde
poſſim
, vt oſtendam te tibi repugnare, quòd cum fatea­
ris
AC, & AB inæqualibus percurri temporibus, prin­
cipium
tamen id defendas, ex quo fateri ſimul cogaris
eodem
, aut æquali tempore percurri.
Itaque cùm
heic
non agatur de veritate Conſequentis, ſed de ne­
ceſſitate
, qua conſequitur, ac tu deberes oſtendere
neceſſariò
non conſequi, & declarare in quo peceá­
rim
, inferendo fore velocitatem per totam AC du­
plam
velocitatis per totam AB, nihil aliud habes,
quam, non eſſe duplam. Quod perinde eſt, ac ſi te ponen­
te
illud Antecedens, Plato eſt lapis, ego inferam iſtud
1Conſequens, igitur Plato ſenſu caret: & te negante
conſequutionem
, illam ex eo probem, quòd lapis ſenſu
careat
: ac tum dicas Conſequens non rectè inferri; &
compulſus
ad id probandum, nihil tamen aliud
quàm
hoc dicas, Plato enim ſenſu non caret, vt falsò,
aſſumis
, ſed planè ſenſu præditus eſt.
Videlicet quæſtio
non
erit de veritate Conſequentis, nam ego quoque
Platonem
ſenſu carere falſum reputabo: ſed de neceſ­
ſitate
conſequutionis, quam tu infirmare deberes, ne
euerteret
tuum Antecedens; neque ego falsò aſſu­
mam
, carere Platonem ſenſu, qui ne aſſumam quidem:
ſed
neceſſariò ſolummodò, & vt concluſionem dedu­
cam
; tametſi deductum aſſumere poſſim, vt oſtendam te
contradicere
tibi ipſi, tanquam coactum aſſerere Pla­
tonem
ſenſu deſtitui, quem aſſeras præditum ſenſu.
Pergis porrò, Nempe volumus, & neceſſariò exigimus (quod
ipſa
quoque rei natura poſtulat) vt motus, qui per totam
AC
, & per partem AB, ſiue per æqualem DE, eadem
planè
velocitate incipiat, & eadem velocitate progrediatur,
per
totam AB, & per ipſam DE, ex B verò ita velocitas
augeatur
, vt tandem in C dupla inueniatur eius, quæ fuit in
B
, vel in E. At, optime Vir, quod vis quidem, &
exigis
, vt cœptus ex A motus, ſiue progreſſurus ſit vſque
ad
C, ſiue deſiturus in B, eadem planè velocitate incipiat,
& progrediatur vſque ad B, idipſum eſt, quod poſtulat
ipſa
quoque rei natura (vtcumque poſteà cauſſeris me
non
inſpexiſſe illam penitiùs.) Quod autem vis, &
exigis
, vt velocitas ex B ita augeatur, vt tandem in
C
dupla inueniatur eius, quæ fuit in B, idipſum iam
eſt
, quod oſtenſum eſt tantùm auerſari Naturam,
1quantùm auerſatur motum inſtantancum. Quam­
obrem
, non ſufficit tibi, vt velis, atque exigas velo­
citat
m in C duplam eſſe velocitatis in B, ſed reſtat,
vt
illud, ſi poſlit, oſtendas.
Quomodo verò id vnquam
poſſis
, niſi volendo, & exigendo, vt quod quæritur,
tibi
concedatur, atque adeò petendo, vt loquuntur,
principium
?
Idipſum eſt, quod te feciſſe, circa relata
verba
, obieci articulo XI. & quod tamen iam repetis
conſtanter
.
Quippe quoque te iam adegit, quem
exiſtimaſti
te poſſe diſtinguere priorem ſenſum, à
poſteriore
valde diuerſum.
Nam poſtquàm dixiſti
eum ſenſum verum eſſe, ac neceſſarium, iſthæc
34[Figure 34]
verba
tua ſequuntur, Si enim in triangulo
æqualia
spatia deſignentur AD, DE, EF,
&c. & in D acquiſitus ſupponatur vnus
gradus
, & in E duo, & tres in F; manife­
ſtum
eſt duos gradus, ad quos acceleratio per­
ueniſſe
ponitur in E, eſſe ad vnum gradum
acquiſitum
in D, vt spatium AE, ad spa­
tium
.
AD. Deprehendere enim ſtatim
licet
, quemadmodum idipſum ſupponas, quod pror­
sùs
controuertitur: nempe in E eſſe duos gradus, vbi
vnus
fuerit in D.
Niſi verò hoc eſt; quid nam tandem
eſt
, quod dicunt petere principium?
Subinnueram
ego
articulo eodem id mouere te, quòd velocitas ac­
quiſita
in C (reſumendo nempelineam ABC) ſit re­
uerâ
maior, quàm acquiſita in B; ſed tu attendere
noluiſti
ex eo, quòd ſit maior, non ſequi tamen eſſe
duplam
; ratus ſcilicet te penitiùs inſpexiſſe rei natu­
ram
, ac eo principio ſemper abductus, de quo tota eſt
1controuerſia; itemque opinione illa, quod in trian­
gulo
, lineæ baſi parallelæ repræſentare gradus veloci­
tates
valeant, ſi partes cruris alterutrius ipſis reſpon­
dentes
repræſentent ſpatia; non aduertendo, quî iſti
gradus
inæquales ſint, & à ſeipſis differant, dum
acquiruntur
, & dum manent; & quid incommodi ex
hac
repræſentatione trahatur.
Videtur ſaltem occaſio
dubitandi
fieri debuiſſe, poſtquàm admonitus à me,
falſum
deprehendiſti id Experimentum, cui ſoli in­
nixus
, prounciâras velocitatem duplam eſſe ex du­
pla
altitudine; ac ſaltem obſeruaſti globum cadentem
ex
A in C, hoc eſt ex altitudine duarum
35[Figure 35]
ſui
diametrorum, non eleuare cum oppoſita
lance
duplum eius ponderis, quod eleuat ex
A
in B, hoc eſt ex altitudine vnius: ſed res eſt
poſteà
fuſiùs dicenda.
Heic ſolùm moneo,
quod
ſubdis tuam, & communem aliorum ſuppoſi­
tionem
eſſe primæ Propoſitionis (ſeu ſuperioris Aſ­
ſumptionis
) Galilei Antecedens, eſſe illam quidem
tuam
, aliorumque ſuppoſitionem, ipſamque falſam,
ac
impoſſibilem; ſed à Galileo tamen hypotheticè ſo­
lùm
vſurpari, & Antecedens fieri, vt quid ex ea incom­
modi
neceſſariò ſequatur, demonſtret.
Vnde &
quod
ais, niſi aduerſus Chimæras, & Tragelaphos depugnet,
vides
quonam ſenſu accipiendum ſit; & quod ſupereſt,
ipſe
iam agnoſcis, an eius rationem merum eſſe Paralo­
giſmum
probâris vllo argumento.
Quòd ſi tamen præoccupatus contrariis decretis animus
tuus
, nondum clarißimam veritatis huius lucem plenè perſpicit,
ac
penitùs agnoſcit, Concipe in triangulo ABC partes lineæ
1AC non iam spatij parteis æqualeis deſignare, ſed temporis.
Tunc ex tuis, & Galilei principijs facilè agnoſces velocita­
tem
in E, hoc eſt in fine ſecundi temporis acquiſitam, veloci­
tatis
in D acquiſitæ duplam eſſe, perpetuóque
36[Figure 36]
velocitates, & tempora in eadem eſſe ratione.
Hoc autem conſtituto, tuis ego, & Galilei
armis
ita aduerſum te inſurgo.
Et verò opperior.
Si velocitatis incrementa tempori bus æqua­
libus
acquiſita eam inter ſe rationem obſerua­
rent
, quam tempora, neceſſariò ipſæ quoque
velocitates
perpetuò eſſent inter ſe, vt tempora,
eſſetque
, exempli gratiâ, velocitas duobus temporibus æquali­
bus
acquiſita velocitatis primo tempore acquiſitæ dupla.
Scilicet iſta tibi eſt hypothetica Propoſitio. Aſſum­
tio
ſequitur.
At quoties velocitas quælibet alterius eſt dupla, neceſſe eſt,
vt
eodem, aut æquali tempore à velocitate dupla ſpatium
decurratur
duplum eius, quod percurritur à velocitate ſubdu­
pla
.
Concluſionem ſubtices; nam quod ſequitur eſt
quaſi
Subſumptum.
Quæſo te verò, ecquam nam
poſſes
exinde deducere, conſtante Syllogiſmo ex ter­
minis
quatuor; neque tertio termino, vt decuit in hy­
potheſi
, vnà cum Propoſitionis aut antecedente, aut
conſequente
aſſumpto.
Huiuſmodi enim videtur
fuiſſe
debere Aſſumptio.
At quoties velocitas quælibet est alterius dupla, velocita­
tis
incrementa temporibus æqualibus acquiſita eam inter ſe
rationem
obſeruant, quam tempora.
1
Ac tum Concluſio fuiſſet.
Igitur ſi velocitas quælibet eſſet alterius dupla, neceſſariò
ipſæ
quóque velocitates perpetuò eſſent inter ſe, vt tempora,
eſſetque
, exempli gratiâ, velocitas duobus temporibus acquiſi­
ta
velocitatis primo tempore acquiſitæ dupla.
Agnoſcis autem ecquid nam aduerſum me heinc
concludatur
.
Sed de Aſſumptione tamen tua, tanquam
habenda
eſſet legitima, vt dicam, ea, vt poſſit quadam­
tenus
cum propoſitione cohærere, neceſſe eſt ita ſup­
pleatur
.
Quoties velocitas quælibet duobus temporibus acqui­
ſita
alterius primo tempore acquiſitæ est dupla; neceſſe
eſt
, vt eodem, aut æquali tempore (hoc eſt aggregato duo­
rum
temporum) à velocitate dupla ſpatium decurratur du­
plum
eius, quod percurritur (tempore nempe vno, ſeu pri­
mo
) à velocitate ſubdupla.
Tunc autem addo eſſe neceſſe, vt percurratur ſpa­
tium
non modo duplum, ſed & quadruplum primi: ſi
velocitas
quidem acquiſita æquabiliter fuerit (qualis
illa
eſt, qua de agimus) quatenus dum ſecundus veloci­
tatis
gradus tempore ſecundo acquiritur, & per ipſum
par
ſpatium illi, quod decurſum fuit tempore primo,
percurritur
, percurruntur ſimùl duo alia per gradum
velocitatis
primo tempore acquiſitum, ac in vigore
perſeuerantem
, veluti iam antè declaratum eſt.
Sed
ecce
Subſumis.
Si igitur primo tempore AD, spatium PM percurra­
tur
à velocitate ſubdupla primo illo toto tempore acquiſita,
eodem
tempore ſimul percurretur ſpatium PN ſpatii PM
duplum
à velocitate dupla toto tempore AE acquiſita.
1
Cùm dicis eodem tempore, hoc eſt primo, vnde quæſo
aſſumis
?
Nam in Aſſumptione quidem non
37[Figure 37]
diſtinxeras
vtrius velocitatis reſpectu idem,
aut
æquale acciperes, & procliue fuit, vt
acciperes
reſpectu duplæ, cui reſponderent
duo
tempora, ſiue, vt expreſſi, aggregatum
temporum
duorum, vnde & ſubſumendum
fuit
.
Si primo tempore AD, ſpatium PM per­
curratur
à velocitate ſubdupla, futurum vt toto
tempore
AE (ſiue duobus temporibus, aut aggregato
duorum
) percurratur spatium PN ſpatij PM duplum.
Quo caſu rursùs addo futurum, vt non modò du­
plum
, ſed etiam quadruplum percurratur.
Sicque eodem tempore ab eodem mobili percurretur totum
spatium
PN, & eius dimidium PM, quod eſt impoßibile,
niſi
motus fieret in inſtanti.
Eodem, hoc eſt, primo, nullatenus ſequitur; eodem, id
eſt
, aggregato duorum, ita vt totum ſpatium PN per­
curratur
duobus, & dimidium PM illorum primo, ſe­
quitur
quidem, ſed addendum, percurri inſuper alia
duo
ſpatia: quæ duo aliis iuncta, motu, qui fiat ſuc­
ceſſiue
, non in inſtanti, percurrantur.
Enimverò, vt Sub­
ſumptum
tuo ſenſu probes, & te perinde, atque me,
mutatis
ſo ùm terminis, ratiocinari planum facias, hiſ­
ce
verbis proſequeris.
Nam, vt modo ratiocinandi tuo etiam vtar, ſumpto quo­
piam
alio ſpatio RO, spatio PM æquali; concipiantur duo
mobilia
, quorum vnum per PN eodem momento moueri in­
cipiat
velocitate dupla, quo alterum per RO deſcendit velo-
1citate ſubdupla: tum neceſſe fuerit, vt quibuſlibet temporis
momentis
continuò partes spatii PM duplo maiores percur­
rantur
, quàm ſint partes ſpatii RO, quæ ab alio mobili iiſ­
dem
momentis ſubdupla velocitate decurruntur.
Quo igi­
tur
tempore mobile lentius ſpatium RO totum percurrerit,
eodem
alterum mobile duplò velocius ſpatium PN etiam
abſoluerit
.
Et quoniam, te iudice, alia ratio non eſt, ſiue spa­
tium
RO, aut PM, à toto ſpatio PN ſeiunctum, ſiue ei­
dem
coniunctum ſupponatur, neceſſarium planè fuerit, vt
etiam
ab vno, eodemque mobili, vno, eodemque tempore to­
tum
spatium PN, & eius dimidium PM percurratur;
quod
certum est eſſe impoßibile, niſi motus fieret in inſtanti.
Hæc ratiocinatio, variatis tantum terminis, de quibus contro­
uerſia
eſt, tota (vt vides) tua est.
Imò, non tantum meam agnoſco, ſed inuariatis
etiam
terminis, & qualem omninò aduerſum te dedu­
xi
, agnoſco; adeò vt mirer ipſum te, illam aduerſum
te
comparatam, non variatis terminis retorquere in
me
, ſed mutato nomine, vſurpare aduerſus teipſum.
Nam, vt mutares terminos, de quibus, vt ais, contro.
uerſia eſt, debueras idipſum, quod ego ratiocinando
habui
pro Spatio, habere pro Tempore, quod pro Tempo­
re
, habere pro Spatio, cùm alterum alter arguamus,
quòd
velocitas exæquetur à me quidem Tempori, à te
verò
Spatio. Sic autem accepta linea PM pro tempo­
re
AD, & PN pro tempore AB, proſequi potuiſſes
hoc
modo.
Nam vt modo ratiocinandi tuo etiam vtar, ſumpto quo­
piam
alio tempore RO, tempori PM æquali, concipiamus
duo
mobilia, quorum vnum per PN eodem ſpatio moueri
1incipiat velocitate dupla, quo alterum per RO deſcendit
velocitate
ſubdupla; tum neceſſe fuerit, vt quibuſlibet ſpa­
tij
partibus continuò momenta temporis PM duplò matora
percurrantur
, quam ſint momenta temporis RO, quæ ab
aliò
mobili iiſdem partibus ſubdupla velocitate decurruntur.
Quo igitur spatio mobile lentius tempus RO
38[Figure 38]
totum percurrerit, eodem alterum mobile duplò
velocius
tempus PN etiam abſoluerit. Et quo­
niam
te iudice alia ratio non est, ſiue tempus
RO
, aut PM à toto tempore PN ſeiunctum,
ſiue
eidem coniunctum ſupponatur: neceſſarium
planè
fuerit, vt etiam ab vno, eodemque mobili,
vno
eodemque ſpatio totum tempus PN, &
eius
dimidium PM percurratur, quod certum
eſt
eſſe impoßibile, niſi motus fieret in puncto.
Hoc ſanè modo fuiſſes ratiocinatus variatis tan­
tum
terminis, ac facere mihi quandam reſpondendi ne­
ceſſitatem
viſus fuiſſes.
Nunc autem, cùm terminos
controuerſos
non varies, ac nihil concludas aduerſum
me
, ſed illud omninò, atque eodem modo, quod eſt
aduerſus
te concluſum: eſt planè cur mirer ſic captare
te
ex teipſo triumphum.
Nam & cum alioquin ita
habes
.
Hæc ratiocinatio, variatis tantum terminis de quibus
controuerſia
eſt, tota, vt vides, tua eſt; quam ſi vt legitimam
admittis
, tuis ipſe plagis concluſus es: ſin autem reiicis, & ab­
ſurdamagnoſcis
, non rectè facis, dum nullo modo dißimilem,
tanquam
demonſtrationem defendis, & hanc eius loco tibi
repoſitam
Paralogiſmum iam eſſe, & non niſi eadem diſtin­
ctione
diſſoluendum fateri teneris.
1
Cùm, inquam, ſic habes, perſpicis omninò, quo
iure
me dicas iis plagis concluſum, quibus tu potiùs à
me
irretitus teipſum implicueris magis: aut-quàm
meritò
Paralogiſmum cenſeas, quod ratiocinium priùs
probâris
, & nunc tanti putaueris, vt tuum inde ratio­
cinum
duxeris eſſe confirmandum.
Et pergis qui­
dem
,
Nempe aliud eſt æqualibus ſiue spatiis, ſiue temporibus
æqualia
velocitatis augmenta acquiri, eaque eandem inter ſe
rationem
ſeruare, quam æqualiaſiue spatia, ſiue tempora ob­
ſeruant
; & aliud velocitates ipſas integras ſecundum ſe totas,
& ſingulas earum parteis analogas ab initio ad finem totius
motus
inter ſe comparatas, in eadem eſſe ratione, quæ inter
æqualia
ſiue tempora, ſiue spatia emenſa reperiatur.
Pri­
mum
illud verum eſſe nihil repugnat, at ſecundum istud fal­
ſum
, & impoßibile est; quod ſi rectè Galileus aduertiſſet,
Paralogiſmum
nobis pro demonſtratione non obtruſiſſet.
Verumtamen, ne confunde quæſo tempora cum
ſpatiis
; cum ais aliud eſſe æqualibus ſiue ſpatiis, ſiue tem­
poribus
, &c.
Siquidem & facta ratiocinatione nihil
concluſiſti
contra tempora, vt te putaſti concludere;
ſed
ſolùm contra ſpatia, quatenus à me fuerant impe­
tita
: & tempora aliunde cum velocitatibus comparata
nullam
agnoſcunt diſtinctionem, qualem te putas in­
uehere
: cùm & totæ velocitates, & ipſarum partes, ſeu
augmenta
eandem ſemper proportionem cum tempo­
ribus
, partibuſque corum analogis ſeruent.
Quin­
etiam
, quod ſpectat ad ſpatia, declaratum iam eſt,
quàm
irrito conamine ſic diſtinguas, quatenus de mo­
tu
non quomodocumque, ſed æquabiliter accelerato
1agitur; ſtupendumque eſt, te in eo hærere, quòd Gali­
leus
non aduerterit falſum, ac impoſſibile eſſe, quod
ſecundum
ais, hoc eſt, velocitates ipſas integras, &c. ſi­
quidem
iſtud eſſe falſum, impoſſibileque non modò
aduertit
, ſed etiam oſtendit, quod tu recuſas aduertere,
conſequi
ex ea, quam tu ſequeris, opinione.
Recuſas,
inquam
, & ita habes, quaſi idipſum pro principio vero,
atque
neceſſario à ſe credito vſurpauerit; ac interim
fuiſſe
ab eo Paralogiſmum obtruſum ais, quem nuilla­
tenus
oſtendiſti, & profeſſus oſtendere, incidiſti ipſe in
Paralogiſmum
.
Sed aliam quoque Propoſitionem, optime Gaſſende, non
minùs
falſam, atque impoßibilem numero xi.
in fine mihi af­
fingis
; dum ais me ad vulgatam motus accelerati definitionem
conſequenter
loquentem, velle in deſcenſu per totum spatium
AC
bifariam diuiſum in B, partem BC tranſcurri
39[Figure 39]
in dimidio eius temporis, quo percurritur AB; ex
qua
falſa ſuppoſitione, ſequenti numero vnum In­
commodum
, & ad finem Responſionis tuæ alia plura
longè
abſurdißima deducis, quæ tanquam conſectaria
ex
meis principiis, ac decretis neceſſariò illata mihi
obiectas
. Vteam igitur Propoſitionem ſemel tracte­
mus
, eius examen in commodiorem locum reſerua­
bimus
.
Cùm tu Caput magni momenti perſtringas adeò
obiter
; non poſſum ego non ſaltem duo, aut tria quæ­
dam
adnotare.
Quî enim Imprimis intactum præ­
teream
, quod me affingere tibi ais Propoſitionem falſam;
ac
impoſßibilem, dum aio te ad vulgatam motus definitionem
conſequenter
loquentem, velle in deſcenſu per totum ſpatium
1AC, bifariam diuiſum in B, partem BC tranſcurri in
dimidio
eius temporis, quo percurritur AB? Etenim, quæ­
ſo
tuam fidem, an tua, an alterius fuerint, quæ ſunt iam
ſuperiùs
verba recitata?
Suſceperas ipſe oſtendendum
in
illa Galilei Aſſumptione Paralogiſmum, & præmi­
ſeras
, non vno modo tantum, ſed pluribus intelligi poſſe,
quomodo
velocitates ſint inter ſe, vt emenſa spatia; licet
eadem
spatia, neque eodem, neque æquali tempore percur­
rantur
: ac tum deligens modum vnum, qui præ cæte­
ris
id præſtaret, atque idcircò Aſſumptionem Paralo­
giſmi
conuinceret, iſthæc met ſubieciſti verba, Vt ſi
graue
deſcendens per AB, tempus quodcumque inſumat, putà
quadrantem
; ac deinde BC ipſi AB æquale dimidio qua­
drante
percurrat; quis neget in C duplam haberi velocita­
tem
eius, quæ fuit in B?
Et tamen idem graue totam AC,
& dimidium eius AB eodem tempore non percurreret.
Subinde
autem quaſi re abſolutè cófecta proſequutus
es
, Aſſumptio igitur Galilei falſa eſt, & totæ eius ratiocinatio
merus
Paralogiſmus.
Quæſo ergo te, quid tibi affinxi?
Agnoſcis tua verba, an non? Propoſitionem, inquis, fal­
ſam
, ac impoßibilem? Eſto verò, illam iam falſam, ac
impoſſibilem
agnoſeas; at tunc ſaltem veram, atque
neceſſariam
habuiſti, cùm illa ſola vſus fueris ad oſten­
dendum
Paralogiſmum.
Nam ſi falſam quidem tunc
quoque
, ac impoſſibilem habuiſti, quomodo probaſti
id
, quod intendiſti?
Et, ſi ſenſiſti poſſe eam tibi, tan­
quam
falſam, ac impoſſibilem negari, quanam proui­
dentia
ipſam communiiſti?
An oſtenſurus Paralogiſ­
mum
, voluiſti ſponte te exhibere paralogiſtam ridi­
culum
, vt puta non alio principio, quam falſo, atque
1impoſſibili vtens, & quo pernegato, nudus, ac iner­
mis
, cùm te tamen tantopere oſtentaſſes, reperireris?
Sed
qualemcumque habueris: ſaltem ego ſum bona fi­
de
vſus, neque affinxi quicquam tibi; cùm non aliam
tibi
Propoſitionem tribuerim, niſi, quam tu ipſe pro
principio
ad conuincendum Galileum vſurpaueris,
quamque
iam etiam falſam, impoſſibilemque dicere
non
poſſis, quin arguas te nihil confeciſſe, ſed ope­
ram
planè luſiſſe, in Galileum cùm inſultaſti: ac per­
peram
fuiſſe gloriatum its verbis, Aſſumptio igitur Ga­
lilei
falſa eſt, & tota eius ratiocinatio merus Paralogiſmus.
An dices Propoſitionem fuiſſe conditionalem?
Si di­
cas
, eadem eſt ruina.
Siquidem facta conditionis ap­
poſitione
, ſuppoſitio aut vera tibi, ac neceſſaria, aut
falſa
, ac impoſſibilis fuit.
Si prius, vides contradictio­
nem
, qua falſam iam, ac impoſſibilem agnoſcis; ſi po­
ſteriùs
, vides ludibrium, cui te fuiſti expoſiturus.
An
dices
te poſteà cenſuiſſe difficile determinatu eſſe,
quod
tempus per primam, quod per ſecundam deſ­
cenſus
partem inſumatur; ac ideò cœniſſe compara­
tionem
non ab vſque initio, ſed ab ipſo ſolùm me­
dio
primæ partis?
Si dicas, declaras te quidem ſubdu­
bitaſſe
poſtmodùm, an hoc fortè principium non eſſet
verum
, neceſſariumque: ſed concedendum eſt inte­
rim
, te, cùm ipſum heic vſurpaſti, aut non habuiſſe ip­
ſum
falſum, ac impoſſibile; aut vltrò voluiffe exhibere
te
Sophiſten planè exſibilandum: quod abſit tamen vt
cenſeam
.
Vtcumque ſit, ſaltem ego nihil affinxi. De­
inde
, quod dixerim te fuiſſe conſequenter ad definitionem
vulgarem
loquutum, nihil ſanè; affinxi; cùm neceſſe
1omninò ſit, v velocitatibus, ac ſpatis eadem ſe ratio­
ne
habentibus, vbicumque aſſumpto æquali ſpatio
v
itas ſt dupla, ibi ſit præc temporis dimidium;
& plan proinde ſequatur, vt aſſumpta linea BC æqua­
pſi A cum velocitate decurſus dupla, ſi AB qui­
dem
depu certo tempore, vt quadrante horæ, ipſa
BC
percurratur octante, ſeu dimidio quadrantis.
Po­
ſtremò
, quod conqueteris me ex hac falſa ſuppoſitione
deducere
numero ſequente vnum Incommodum (vt putà da­
to
tempore, quo decurſa ſemel fuerit pars AB, tempus
aliud
ipſi æquale attingi nulla ratione poſſe, niſi ſu­
perato
ſpatio infinito) ac deinde ad finem Responſionis alia
plura
longè abſurdißima, quæ tanquam conſectaria ex tuis
principiis
, ac decretis neceſſariò illata tibi obiectem: verum
quidem
eſt; ſed neſcio quamobrem tanti momenti
Incommodum
cenſueris ita præteruolandum, præter­
labendo
ſcilicet, prætextu retractandi ipſum, ſeu attin­
gendi
vel deuiter, ob examen propoſitionis reſerua­
tum
in commodiorem locum.
Sed vtcumque ſit, re­
putare
: non potes, abunde eſſe, quòd propoſitionem,
ex
qua illud deducitur, falſam iam, ac impoſſibilem
habeas
; cùm & obſtent quæ mox obieci de impugna­
to
Paralogiſmo, & comperiaris non ſatisfeciſſe, cùm
idem
Incommodum iteratò obieci articulo xlij.
tan­
quam
conſequens ex tuo decreto cum hac propoſi­
tione
congruo, de ſpatiis emenſis, temporibus æqua­
libus
, in ratione continuò dupla.
Priuſquam hæc de Paralogiſmo, quem Galileo ob­
ieciſti
, dimittam, meminiſſe iuuat obieciſſe me tibi arti­
culis
XXXVI, & XXXVIII. fuiſſe te non ſecus ratiocina-
1tum, quàm Galileum: atque idcircò ſi ille quidem Pa­
ralogiſmum
admiſerit, incidiſſe te, recidiſſeque
40[Figure 40]
in
cundem: ac oſtendere vel ex ea ſola ratiocina­
tione
tua, quæ relata eſt articulo XXXIII. quemad­
modum
ex tuis principiis demonſtrare liceat, ſi
velocitates
ſicut ſpatia ſint, fore vt totum, & pars
eodem
, aut æquali tempore percurrantur. Aſſumptâ
ergo
, quæ illeic, lineâ, ideò probas ſpatium DE,
eodem tempore tranſcurri, quo SD; quia cùm AD
dupla ſit ipſius AS, & AE ipſius AD, neceſſe ſit ve­
locitatem
in D duplam eſſe velocitatis in S, & veloci­
tatem
in E velocitatis in D. Cùm & aliunde, velo­
citas
per totam DE dupla ſit velocitatis per totam
SD
; quatenus quodlibet ſpatium incœptum ab A,
& terminatum inter D, & E, duplum eſt alterius
ſpatii
, quod ſit item incœptum ab A, & terminatum
inter
S, & D; Dico aut te inde nihil conclude­
re
, aut ſic licere argumentari.
Si DE, & SD, eodem tempore percurruntur, quia veloci­
tas
à D in E, dupla eſt velocitatis ab S in D.
Igitur, AD, & AS, eodem tempore percurrentur, quia
velocitas
, ab A in D dupla eſt velocitatis ab A in S.
Et ſimiliter, AE, & AD eodem tempore percurrentur;
quia
velocitas ab A in E, dupla eſt velocitatis ab A in D.
Ac rurſus, quia vt velocitas per totam DE dupla
eſt
velocitatis per totam SD, ita velocitas per totam
SD
debet eſſe dupla velocitatis per totam PS, & ve­
locitas
per totam PS, velocitatis per aliud vlterius di­
midium
, acita porrò, quantum licebit ſubdiuidere ad
vſque
punctum A, ſicque demum velocitas per totam
1AE repenetur dupla velocitatis per totam AD, & ve­
locitas
per totam AD velocitatis per totam AS; Dico
aut
te nihil concludere, aut ſic licere ratiocinari.
Si DE, & SD eodem tempore percurruntur, quia velo­
citas
per totam DE, dupla eſt velocitatis per totam SD.
Igitur, AD, & AS eodem tempore percurrentur, quia
velocitas
per totam AD dupla eſt velocitatis per totam AS.
Et ſimiliter, AE & DA eodem tempore percurrentur,
qui
velocitas per totam AE, dupla eſt veloci tatis per to­
tam
AD.
Quo, & non aliomodo Galileus, & ego ratiocina­
ti
ſumus.
Adderem concludi eodem planè modo, per­
curri
AF triplum, AG quadruplum, &c.
tempore eo­
dem
, quo eandem AD; verùm res deductu perfacilis
eſt
, iuxta ea quæ pari ratione deducis ſequentibus
articulis
; & eſt iam aliunde tempori parcendum.
IN ARTICVLOS XIII. XIV. XV. XVI. XVII. XVIII. De
Poſtulato
Galilei, Circa motum ſuper æque altis,
non
æquè inclinatis planis.
Tranſeo igitur ad numerum xiv. in quo cùm initio, at­
que
in fine Galilei Poſtulatum veriſimile potiùs, quàm aut per
ſe
euidens, aut ex euidentibus demonſtratum, cum eodem G
lileo
agnoſcis, candide omninò facis: ſed id planè ſufficit, vt
cætera
quoque, quæ ab eodem Galileo ex illo Poſtulato inferun­
tur
, veriſimilia tantum, & minimè demonſtrata cenſeantur:
eumque
proinde nobis de motu accelerato, non ſcientiam (vt
eam
vocat) ſed opinionem tantum tradidiſſe, quod ſolùm con­
cludo
.
1
At concludere ſimùl debes, aut in ipſa Scientiæ
voce
hæreſcendum; aut ſi ipſi non licuit vocem vſurpare,
cùm
ſe nouam ſcientiam inuchere profeſſus eſt; licere
adhûc
minùs tibi, qui illam Pſeudo-ſcientiam vocans,
profiteris
te veram, ac certam in eius locum ſubſti­
tuere
; quatenus tradita ab illo experimentis innititur,
quæ
nullius hactenus falſitatis conuicta ſint; tua iis
ſuffulcitur
, quæ conuicta ſint nullius eſſe veritatis.
Quæ verò de Libro Torricellij posteà adiungis (etſi ea non
viderim
) partim vera, partim falſa, aut ſaltem incerta eſſe
non
dubito.
Duas certè eius Propoſitiones primas ego quo­
que
de globis euidenter demonstro; at quomodo ex prioribus
illis
duabus Propoſitionibus poſteriores inferantur, ſatis non
video
, niſi Galilei principia ſupponantur. Cùm enim globi
pondere
æquales E, &
41[Figure 41]
F
planis AC, & CD
(vel CB) inſiſtentes,
momenta
ad deſcenſum
retineant
in reciproca,
& permutata ratione planorum, ob eamque cauſſam momen­
ta
ipſius E, ſint ad momenta ipſius F, vt CB (ſiue CD) ad
CA
; non apparet vnde euidenter concludi poßit E, qui pau­
cioribus
momentis deorſum voluitur, & magis à motu perpen­
diculari
diſtrahitur, eundem nihilominus gradum velocitatis
acquirere
in A, quem globus F in B acquiſierit. Nam quod
ais
tarditatem motus spatij longitudine compenſari, conie­
ctando
quidem aſſeris; at (quod ad Poſtulati per ſe, & ex
terminis
minimè euidentis neceſſarium eſſet) nulla id ratione
demonstras
.
Quod de Propoſitionibus Torricellij ais, cognoſces
1id pleniùs, de quo dubitas, vbi legeris earum proba­
tiones
.
Quod autem ais me coniectando, non vlla ratione
demonſtrando
tarditatem motus ſpatij longitudine compenſari
dixiſſe
: adiicere debes, nihil fuiſſe neceſſe præter ipſam,
non
coniect iram, ſed euidentiam proponere: cùm te con­
tendente
globum per plana æque-alta, ſed inæqualiter in­
clinata
pareis velocitatis gradus in fine decenſus non acquirere;
ac
non demonſtrante, ſed dumtaxat notum dicente,
tantò minoribus momentis deſcendere globum per planum,
quantò
minus accliue fuerit: excepi, non videre me, quomodo
id
concluderes, quatenùs non aſſumeres planum, quantò mi­
nùs
accliue eſt, tantò eſſe quoque prolixius.
Etenim notum
quidem
eſſe acquiri minores velocitatis gradus in minùs de­
cliui
, quod ſit decliutori æquale: at ſi, vt minus decliue, ita
etiam
prolixius ſit, notum quoque eſſe velocitatem in fine illius
quæſitam
eſſe poſſe æqualem velocitati in fine decliuioris ac­
quiſitæ
, prolixitate nempe deſcenſus paruitatem incremento­
rum
velocitatis compenſante Proſequeris.
Multa etiam totis numeris xv. xvi & xvii. adducis, ve
experimentum
Galilei de Pendulorum vibratione, & ad
æqualem
altitudinem aſcenſu defenda, ſed fateris tamen, quod
contendo
, pendula eiuſmodi neque ad eandem, vnde ipſa demiſ­
ſa
ſunt, altitudinem aſcendere, neque ad æqualem ſemper, ſi
ex
punctis ad lineam horizontalem diuerſimodè comparatis,
ſuspendantur
; huiuſque etiam rei, ac diuerſitatis cauſſas, at­
que
impedimenta inquiris, quæ ſi abeſſent, tum eadem pendu­
la
ad æqualem perpetuò altitudinem præcisè conſcenſura
diuinas
, non autem demonſtras.
At beatus ſum ſaltem, ſi non abſque aliqua, & cui
nih
lrefragetur, veriſimili ratione, diuinem.
1
Sed, vt tu ipſe agnoſcis, demonſtrationes quæro, non veriſi­
militudines
, aut ſuſpiciones.
Tu verò & optimè facis, & beatior me longè es, ſi
demonſtrationes
adinuenias, nec ea amplexeris, quæ
apertè
falſa cùm ſint, ne veriſimilitudinis quidem, aut
ſuſpicionis
nomen mereantur.
Quòd autem in Confirmationem adducis quatuor globos
quatuor
distinctis filis ſic appenſos, vt primi longitudo ſit
vnius
pedis, ſecundi quatuor, tertij nouem, quarti ſexdecim:
aiſque
eos, ſi ex quapiam altitudine ſimul dimittantur, ſuas
inter
ſe vibrationes ita componere, vt dum quartus globus
vnam
perficiet, tertius duas, ſecundus treis, & primus quatuor
abſoluat
.
Hæc, inquam, & quæ inde colligis, nec certiora
ſunt
, nec exactiùs cum experientia congruunt, quàm ea, qui­
bus
confirmandis aſſumpta ſunt.
Etſi enim in paucis ali­
quibus
vibrationibus ea ratio vtcúmque obſeruari videatur;
breut
tamen interrumpitur, vt ſæpius à me experientia
combrobatum
est; cuius etiam rationem indicat, qui noua
G
alilei placita Gallicè reddidit lib. 1. artic. 17. vbi ipſe quo­
que
ſe expertum eſſe aſſerit, vibrationes omneis eiuſdem pen­
duli
æquali tempore perpetuò non abſolui: quod tamen neceſ­
ſarium
eſſet, vt conſenſus ille vibrationum diutiùs perma­
neret
.
Illud de Pendulis experimentum ita certum eſt, vt
falſum
nunquam deprehenderim, quoties aſſumun­
tur
, & quandiù manent longitudinum exquiſitè ea­
rumdem
.
Nam quia non ponderis, ſed longitudinis
variatio
vibrationum celeritatem, aut tarditatem va­
riat
, ideò niſi quatuor illa pendula aſſumantur exqui­
ſitè
longitudinum præſcriptarum, fiet ſenſim, vt quod
1pendulum ſatis exquiſitè conſonare videbatur cum
cæteris
, vibrationum euariet, aut accelerando, ſi vel
tantillum
breuius æquo fuerit, aut retardando, ſi tan­
tillum
prolixius.
Et aliunde quia filum, niſi metalli­
cum
ſit, diducitur ſenſim, prolixiuſque euadit, dum
partim
tortum detorquetur, partim pondere pertra­
ctum
tenuatur; idcircò inde quoque fit, vt niſi cauea­
tur
, ne fiat variatio, longitudinis, vibrationes, quæ per
initia
conſonanter inter ſe fiebant, decreſcant ſenſim,
ac
denique diſcrepare deprehendantur.
Heinc ſemper
mihi
conſtitit, quod pendulum primò diſcrepare acce­
lerando
animaduerti, fuiſſe aliquantulum æquo bre­
uius
; quod remorando, aliquantò prolixius: vt pro­
inde
non mirer & tibi; & authori, quem citas, deprehen­
ſam
fuiſſe aliquam vibrationum inconſtantiam, & in­
æqualitatem
.
Cæterùm res ipſa in ſe eſt omninò cer­
ta
: & vel ex eo, quod deprehendiſti vibrationes ſal­
tem
peraliquod tempus ita conſonare, vt pendulum
ſexdecim
pedum vibrationem ſemel dumtaxat perage­
ret
, dum pendulum nouem, perageret bis, pendulum
quatuor
, ter: pendulum vnius, quater; potuiſti intelli­
gere
, quàm hæc egregiè congruant cum iis, quibus
confirmandis
fuere vſurpata; cum tu interim tale nihil
in
tuæ ſententiæ confirmationem profere poſſis.
Opponis numero xviij. non ſatis àme refelli, aut erroris
argui
ea experimenta, quibus Galileus accelerationem motus
in
deſcenſu grauium tam per aërem, quàm per plana quælibet
inclinata
confirmat: nihil ue à me ad luci expostulas, præter
experiundi
modum diſſiciem variiſque erroribus o noxium.
Nimirum eo loco id ſolùm efficere volui, vt quilibet intellige-
1ret, minùs mirum videri, ſi Galileus errauerit: cùm non niſi
experimento
its erroribus obnoxio vſus fuerit, qui nullâ dili­
gentiâ
vitaripoſſe videantur.
Satis autem eadem illa expe­
rimenta
erroris poſtmodùm reuincenda videbantur, ſi longé
aliam
accelerationis rationem in deſcenſu grauium interuenire
demonſtrarem
.
Non repugnaſſem, ſi demonſtraſſes; at demonſtraſ­
ſe
non conſtitit.
IN ARTICVLOS XIX. XX. XXI. XXII. De
Experimentis
circaictum; impetum-ve grauium
cadentium
; ad explorandum impetuſ-ne, vt
ſpatium
increſcat.
Reprehendis item numero xix, quod nulla ſpeciali Expe­
rientia
confirmem, quod experientià conſtare affirmo, nempe
Corpus
graue quodcumque ex qualibet altitudine per
aërem
cadens, & percutiens vt libet, perpetuò ex alti­
tudine
dupla duplò ampliùs, & ex tripla, quadruplave
diſtantia
, triplò, quadruploque fortiùs percutere.
Nempe vide bam ſatis manifestum eſſe id eodem Experimento
comprobari
poſſe, quo idipſum poſtmodum oſtenſurus eram in
globo
.
Non fuit igitur cum operæ, ac temporis iactura du­
plex
ingerenda Experientia, vbi pluſquam abundè ſufficere
potuit
vnica.
Hactenus de Confirmatione tuæ illius Aſſumptio­
nis
, quam ſuperiùs retulimus, vbi de Controuerſiæ
Statu
.
Sequitur videamus quid habeas de impugna­
ta
Probatione, ad quam ſpectabat Primum membrum
Poſterioris
partis Operis totius.
Quippe ratus te euer­
tiſſe
funditus Galilei ſcientiam, ac profeſſus te illi
1veram, certamque ſubſtituere, ducendum cenſueras
initium
ab ipſa Experientia, tanquam à germano eius
fundamento
.
Quandoquidem porrò his me affatus
verbis
fueras, Primùm ego te, optime Gaſſende, ad claras,
facileis
, atque indubitatas Experientias prouoco, & in ijs ar­
bitrum
te, ac iudicem habere vehementer gaudeo.
Prima peti­
tur
ex impetu, quo globus, aut graue aliud corpus quodcumque
per
aerrem sponte naturæ deorsùm cadit, ac percutit, &c.
Quis
heic loci non exſpectaſſet pluſquàm vnicam Ex­
perientiam
?
Quis exiſtimaſſet te ex vnica facere primam,
& ſecundam?
Quis non credidiſſet à te, niſi omneis, niſi
plurimas
, ſaltem plureis vnâ peractas, ob illud, corpus
graue
quodcumque? Certè, cùm ſtatim repetens, conſtare
facilè
experientiâ dixiſſes corpus graue quodcumque ex
qualibet
altitudine per aerrem cadens, & percutiens, vt libet,
&c. non ſperare non potui aliquam aliam Experien­
tiam
, præter vnicam in Bilance factam, in quam glo­
bus
cadens, & percutiens, neque eſt corpus graue
quodcumque
, neque vt-libet cadit, percutitque.
Sed­
nimirùm
tu talem Fxperientiam, tametſi foret vnica,
tanti
faciendam eſſe cenſuiſti, vt eſſet inſtar omnium,
ac
veritatem ſic demonſtraret, vt facit ver non vna
hirundo
.
Et, ſi talem quidem ipſam inueniſſem, qua­
lem
ſperandam feceras, facilem, claram, indubitatam, ac,
verbo
vno vt dicam, veram: abfuiſſem profectò, vt
aliam
te importunè rogitarem; fuiſſet illa enim abun­
, & ſatis.
Nunc autem, cùm eam longè ſecus ſe ha­
bere
compererim, & tu ipſe non auſis ampliùs, qua­
lem
priùs diuendere, ſicuti mox videndum eſt; quis
non
aliam mecum abs te expetiiſſet?
1
Quare quæ deinceps numeris xx. xxi. & xxii. adiicis,
fruſtrà
ſunt: cùm ex iis etiam vltrò datis, nihil aduerſus inſi­
nuatam
à nobis Experientiam, aut omninò contra nos (ob
Exemplorum
, quibus vteris, dißimilitudinem) concludas.
Fruſtrà ſunt, in quis; ſed nimirùm, quia quod repo­
neres
, non fuit, & prætextu Exemplorum, quæ articulis
XXI
, & XXII. habentur, diſſimulare viſum eſt, quæ op­
poſui
XX. circa varia Experimenta.
Siquidem illa in eo
recenſui
, quæ tu videbaris potuiſſe præſertim intelli­
gere
, cùm diceres rem Experientiâ facilè conſtare in graui
quocumque
; ac oſtendi ipſa non eſſe, qualia tu dicebas,
facilia, clara, indubitata; teque ideò ſollicitaui, vt decla­
rares
quemadmodum conſtaret tibi grauia ex altitu­
dine
dupla decidentia impetus eſſe duplò maioris, tri­
plò
ex tripla, &c.
Tu verò, cùm quid reſponderes (aut
dic
ſaltem, quomodo poſſim id interpretari) non ſup­
peteret
, factum ſatis eſſe putaſti, ſi ea diceres eſſe fruſtrà.
Sed
fruſtrà fuerint, quatenus ex te fruſtrà requiſiui quæ
laterent
te; at non fuere fruſtrà, vt oſtenderem, te non
debuiſſe
id, quod in te minimè eſſet, oſtentare.
Certè
enim
iam non potuiſti illud, quod mox, prætexere,
non eſſe tibi operæ, temporiſque faciendam iacturam; cùm
excitatæ
difficultates manifeſtum fecerint, quàm vtiliter
operam
, tempuſque in iis impendiſſes.
Quanquam &
nulla
vnquam poteſtin rebus huiuſcemodi diligentia
eſſe
ſuperflua; ipſeque teſtor fuiſſe te, quod ſpectat ad
me
, ampliùs præſtiturum paucis quibuſdam verſibus
explicantibus
vnicum, de quo conſtaret, Experimen­
tum
; quàm opere toto, totiſque ratiociniis; ac in eo
ſum
ſemper, vt ſi vel deinceps proferre poſſis vnicum,
1manus vltrò dem, & totum quicquid conſcripſero,
deuoueam
, flammiſque addicam.
Quippe fiuſtrà ſint
mille
ratiocinia, ſi vel vnicum refragetur Experimen­
tum
; vt fruſtra ſomniemus monteis aureos, qui abeant
ſtatim
vel minima expergefactione in fumum.
Quod
ad
ea ſpectat, quæ habeo ſequentibus articulis, tu
Exempla
dicis, vt poſſis diſſimilitudinem cauſſari; cùm
Experimenta
ſint, quæ ad rem attineant, ac ſupparia
ſaltem
ſint iis, quibus controuerſia dirimenda videa­
tur
.
Nam, ne hæream in ſingulis, & dicam ſaltem quidpiam
de
Primo; Notum eſt, ſi vaſe cylindrico oppleto, integra
momento
ſubducatur baſis, totum aquæ contentæ cy­
lindrum
ſtatim effluxurum, eo modo, quo ſtatim elabe­
retur
cylindrus marmoreus, aut quiuis alius ſolidus, ſi
eodem
vaſe contineretur.
Vt autem in cylindro mar­
moreo
cadente non velociùs deſcendit pars ſuprema,
quàm
infima, aut intermedia quælibet, quòd omnes
ex
æquo ferantur deorſum, & par conficiant ſpatium,
pariterque
accelerentur; ita concipimus in aqueo non
velociùs
deſcendere partem ſupremam, quàm infi­
mam
, aut quamlibet mediam, ſed parem eſſe omnium
deſcenſum
, omniumque accelerationem; atque id­
circò
perinde eſſe ſupremæ parti aquæ, ſiue aqua ſub­
ſit
, ſiue nulla ſit: quatenus quæ ſubeſt, tantum præce­
dendo
aufugit, quantum ipſa poteſt conſequendo in­
ſtare
: ac fieri proinde, vt ſuprema aqua ad baſin dela­
bens
, tanto deſcendat tempore, quanto ſi ex eadem
altitudine
per aërem delaberetur.
Iam, cùm exiguum
folùm
foramen ad ipſam baſin aperitur, idem propor-
1tione contingit. Nam ſiſolus quidem eſſet cylindiulus
aquæ
reſpondens ipſi foramini, manifeſtum eſt ipſum
perinde
effluxurum, ac totum cylindrum baſi tota
aperta
.
Quoniam verò talis cylindrulus copioſiore
aqua
ambitur, non ideò quidem minùs effluit, ſed
efficitur
, vt dum pars ſuprema antecedenteis conſequi­
tur
, circumſtantes aquæ ſupremæ partes in ipſius lo­
cum
propter fluxilitatem ſubeant, ac pari modo, con­
tinente
que ſequantur, deſcendant, ac effluant; aliis
nimirum
, aliiſque indeſinenter ſubſtitutis, ab ipſa vſque
ſuperficie
, quæ idcircò ſemper complanata appareat,
quovſque
ſub effluxus finem excauetur, dum quæ ſu­
pereſt
aqua parcior eſt, quàm vt perinde facilè, abun­
deque
confluere poſſit.
Itáque etiam foramine aper­
to
, aqua ſumma in locum baſeos, ipſumve foramen
tanta
velocitate cadit, quanta per aërem caderet; ac
licet
proinde de eiusimpetu ex effluxu non ſecus iudi­
care
, quàm ex ipſo caſu; vt pote cùm effluendo cadat,
& cadendo effluat; ac pari ſemper tempore ex ſummo
ad
imum perueniat.
Vide igitur an Exemplum diſſi­
mile
ſit, & non potiùs Experimentum (ſuppar mini­
mùm
) illiuſmet rei, de qua agitur: & quia quæritur, an
impetus
exprimatur duplex ex altitudine dupla, an ex
quadrupla
, iſtud verò experimentum (ſeu exemplum
mavis
) duplum probat ex altitudine quadrupla, non
dupla
; agnoſce quo iure dicas quæ habentur memo­
ratis
articulis fruſtra eſſe, ac iis etiam vltrò datis, nihil me
aduerſus
inſinuatam à te experientiam, aut omninò contra
te
, ob exemplorum, quibus vtor, dißimilitudinem concludere.
1
IN ARTICVLOS XXIII. XXIV. XXV. XXVI. XXVII.
XXVIII
.
De Experimento in Bilance facto, ac
aliud
reuerâ probante, quàm velocitates
eſſe
ſicut ſpatia.
At numero xxiii, & quatuor ſequentibus Controuerſiæ
caput
attingis, cùm Experientiam de globo per aërem deciden­
te
examinas.
Jngenuè enim fatendum eſt, in mentem mibi
nunquam
incidiſſe, vt inquirerem, an globus ex vnius dia­
metri
altitudine decidens, poſſet vltra æquilibrium, & pondus
ſibi
æquale ampliùs aliquid attollere.
Commendanda ſanè ingenua confeſſio (quan­
quam
addendum fuiſſe videtur, non incidiſſe tibi in
mentem
, vt inquireres, non modò, an globus ex vnius dia­
metri
altitudine decidens, poſſet vltra æquilibrium, & pondus
ſibi
æquale, ampliùs aliquid attollere: ſed etiam, an globus
idem
æquilibrium, & pondus ſibi æquale ex dimidio, quadran­
te
, octante, & penè dicam ex vncia altitudinis ſuæ diametr
attolleret
; cùm præciſio ſit inter plus, & minus, & ipſe
in
vtramque partem aberrâris tantopere) Commen­
dandumid
, inquam; ſed cùm iſtud ſit, vt præclarè ais,
Controuerſiæ caput, quatenus hoc vnum Experimentum
fuit
, quo res controuerſa determinaretur, comprobare­
turque
à te: patere me duo quædam ſubmirari.
Vnum,
cur
adeò ſolemniter prouocaſſes me ad facileis, claras,
indubitatas
Experientias, quæ controuerſiæ caput face­
rent
, ac Demonſtrationem tuam, ſcientiamque totam
conſtabilirent
: cùm ecce habens vnicam, videri iis
poſſes
, qui rerum amantes verbis non capiuntur, ita
oſcitanter
illam peregiſſe, vt nihil eſſet minùs, quàm
1quod diceretur. Profectò niſi vſus fuiſſes voce Præ­
ciſionis
, aliiſque conſimilibus, videri dumtaxat potuiſ­
ſes
opinione præoccupatus, ac præ illius a more, voluiſ­
ſe
non opinionem experientiæ, ſed experientiam
opinioni
accom modare: Nunc autem non video, cur
tot
paginis, tantoque apparatu inſtiteris (etiam tot
cautiones
adhibendas iis, qui rem experiri ſcrupulo­
ſiùs
vellent, præſcribens) vt te expertum crederemus,
naturam illud in globo peculiare ac proprium eſſe voluiſſe,
vt
eius diameter præciſa eſſet menſura illius altitudinis, ex
qua
, &c. ac iterùm, hanc eſſe inter globos, & alias figu­
ras
differentiam, quòd in globis diameter altitudines præcis è
definiat
, vnde pondus, &c.
Alterum, cur huiuſimodi Ex­
perimento
deprehenſo falſo; hoc eſt, cùm verùm iam
non
ſit, vt contenderas, conſtare Experientiâ corpus graue
quodcumque
ex qualibet altitudine per aërem cadens, &
percutiens
vt libet, perpetuò ex altitudine dupla dupla præcisè
ampliùs
, & ex tripla, quadruplave diſtantia, triplò, qua­
druplove
fortiùs percutere; cur, inquam, pergas etiam­
num
eam Ratiocinationem habere, imò & acriter
tueri
pro Phyſica Demonſtratione, quam non alij
fundamento
, quàm huic vnico Experimento ſuper­
exſtruxeris
?
Hoc ſanè eſt, quod mihi videtur faten­
dum
ſimùl ingenuè fuiſſe, ac parcendum ſimùl labo­
ri
, quo æque te exerceres, ac me, quemque declinare
potucras
, ſi neque meam Reſponſionem, neque tuas
Vindicias
eſſe cuulgandas cenſuiſſes; cùm alioquin
iam
deſtitutus omni argumento, quo Demonſtra­
tionem
ſuffulcias, ludere videaris omnem operam, dum
operosè
adeò in ea propugnanda deſudas.
1
In quo tu quidem fœlicior fuiſti; ſed vereor non pa­
rùm
, ne accuratior illa tua experientia neutiquam tuæ parti
ſuffragetur
; quamuis dicas com nodè ad Galilei mentem
accidiſſe
, vt globus non-niſi ex quatuor diametrorum altitu­
dine
decidens attollere potuerit duplum eius ponderis, quod ex
vnius
diametri eleuatione ſummum extulerat; ſicut nec tri­
plum
, niſi ex altitudine diametrorum nouem, &c.
Ego enim
tuo
exemplo inductus, cùm idem tentare item voluerim; ne­
que
globum ex vnius diametri altitudine, ſuum pondus toties
multiplicatum
attollere comperi; neque ad duplicatum, tri­
plicatumque
pondus eleuandum, ad tantam altitudinem attolli
debuiſſe
.
Vſus ſum quidem bilance obuia, & fortaßis non ita
exacta
, & globo Porphyretico vnciæ 1, drachm 2 ſatis exactè.
Reperi autem hunc globum repetita aliquoties operatione ex
vnius
diametri altitudine eleuare ſolùm vncias 5, dr. 2 (neſcio
an
vitio bilancis acciderit, vt maius pondus non extulerit) at
idem
globus duplum illius ponderis, ex diametris tribus, tri­
plum
ex quinque, quadruplum ex ſeptem, quintuplum ex
nouem
ſustulit; interruptus autem nihil vlteriùs tentare po­
tui
.
Ex his autem adhûc vides (quod totius controuerſiæ ca­
put
eſt) æqualibus spatiis æqualia acquiri velocitatis aug­
menta
.
Hanc ego tamen operationem tibi tanquam exactam
non
propono, quia necdum mihi per otium licuit eam adhi­
bere
diligentiam, quamres huius momenti pro ſuo merito po­
ſtulat
: ſed vt te quoque ad exactam illius rei experientiam
inuitem
; ex qua tota de motu accelerato controuerſia diri­
menda
videatur.
Poſtrema hæc verba, quàm eſſent te digna; niſi
aliunde
Demonſtrationem, quod mox obiiciebam, ita
propugnares
, acſi foret iam controuerſia à te dirempta
1Et quod inuitas quidem me ad experiundum iterùm;
ſcito
me iterum expertum, ac adhibitos mihi fuiſſe ad­
iutores
inſigni peritia, & in experiundo ſedulitate, ac
diligentia
claros Petrum Petitum, & Danielem
Auberium
Maurerium; ac nihil tamen vnquam mihi,
quale
tu narras, contigiſſe.
Nam vſurpatis globis
duobus
altero plumbeo vnius vnciæ, altero ligneo
drachmæ
vnius cum triente, fuit ſemper eadem proxi­
ratio, quam in Reſponſione iam deſcripſi, exhibita;
& cùm aberratum ab ea ſenſibiliùs eſt, ecce quid adhunc
præſtitum fuerit iis numeris, quos ipſe habes.
Plumbeus,
cùm
ex diametro vna extuliſſet vncias 7, dr.
1: extu­
lit
deinceps ex tribus 11, 3: ex quinque 14, 2: ex ſeptem
16
, 3: ex nouem 17, 6: cùm iuxta tuam obſeruationem
efferre
debuiſſet ex tribus 14, 2: ex quinque 21, 3: ex
ſeptem
28, 4: ex nouem 35. 5. Ligneus, cum ex diametro
vna
extuliſſet drachmas quindecim, extulit deinceps
ex
tribus 24, ex quinque 30, ex ſeptem 36, ex
nouem
41: Cùm debuiſſet per te efferre ex tribus 30,
ex
quinque 45, ex ſeptem 60: ex nouem 75. Immane
quanto
diſcrimine! Et non cauſſor quidem proptereà
cuam
fidem; ſed eſt cur demirer profitentem te veram,
ac
certam ſcientiam in hac Experientia, vt clara, facili,
indubia
fundatam, ſic iam hærere, quaſi priùs expertus
nihil
fueris; ac non auſis hanc operationem, tanquam
certam
proponere, partim Bilancis incuſans vitium,
quæ
exacta fortè non fuerit, partim quampiam occu­
pationem
, quæ te obſeruantem interruperit.
Profe­
ctò
enim Tu, ſi quis alius, certus eſſe huius rei debuiſti;
vt
qui non modò fueris profeſſus te certam de ipſa
1ſcientiam tradere; ſed etiam iam ſcientiæ, ſeu Demon­
ſtrationis
, qua feceris certam, Vindicias conſcribas.
Non moror item, quòd poſtquàm mihi fœlicitati cui­
piam
vertiſti, incidiſſe mihi in mentem vt quidpiam, quod
tu
non inqiſi ſſes, inquirerem (vtcumque ea videri poſſit
non
tam fuiſſe fœlicitas, quàm non-nihil maior circa
rem
non raram, neque inexſpectatam attertio) non
moror
, inquam, quòd temperâris aduerſatiuâ, ſed ve­
reor
: quippe cùm fauente mihi Experientia ſponſorem
me
dem, non eſſe quamobrem de me, deque Galileo
verearis
, quatenus dixi pondus duplum non eleuari ante
caſum
ex altitudine quadrupla, neque triplum ante caſum ex
nonupla
, &c. ſed eſſe quamobrem verearis de te, qui
præſtare
perinde te, refragante Experientiâ, ſponſorem
non
poſſis.
Non inſto demùm quanto oporteat te tuæ ſon­
tentiæ
amore teneri, qui etiam quæſieris ex qualicum­
que
illo progreſſu remedium, quò iubere poſſes
viderem
, ex his adhûc (quod totius controuerſiæ caput
foret
) æqualibus spatiis æqualia acquiri velocitatis augmen­
ta
: cùm, vt præteream me longè ſecus inter experiun­
dum
vidiſſe, vti ex facta gemina comparatione clarum
eſt
; tu, mendoſo etiam progreſſu, tanquam vero ſup­
poſito
, id videre me iubeas, quod ne ipſe quidem aut
videas
, aut videre poſſis.
Siquidem, vt videres, opor­
teret
quemadmodum velocitas acquiſita ex ſpatio, al­
titudineve
diametri vnius, exprimitur eleuatione pon­
deris
vnciarum 5, dr.
2: ita acquiſitam ex ſpatio duplo,
ſiue
ex altitudine diametrorum duntaxat duarum,
exprimi
eleuatione dupli ponderis, vnciarum videlicet
110, dr. 4; & ex triplo, ſiue ex altitudine diam etrorum
trium
, eleuatione tripli, ſeu vnciatum 15, dr.
6, cùm tu ta­
men
videas eleuari duplum, ſiue vncias 10, dr.
4, non
ex
ſpatio duplo, ſed ex triplo, ex quo eleuari oporteret
non
duplum, ſed triplum, ſeuvncias 15, dr.
6. Idipſum
dico
de cæteris ad vſque altitudinem diam etrorum
nouem
, ex qua attolli oporteret ponderis nonuplum,
ſeu
vncias 47, dr.
2, non, vt ais, quintuplum ſolùm, ſeu
vncias
26, dr.
2. An placuit tibi progreſſus ille per nume­
ros
impareis, vnum, tria, quinque, ſeptem, nouem, quo­
rum
ſuntinter ſe interualla æqualia?
Atqui oporteret
hoc
caſu ex diametro vna nihil attolli ponderis, ac ſu­
peratis
deinde duabus diametris, attolli pondus ſim­
plum
, ſiue vncias 5, dr.
2, & ſuperatis adhûc duabus du­
plum
, & adhûc duabus triplum, &c: cùm tu velis ta­
men
ex altitudine nulla, quaſi cyphra, ad altitudinem
vſque
integræ diametri, quaſi vnius, attolli pondus ſim­
plum
, ſeu vncias 5, dr.
2, adeò proinde, vt ſi per ſpatia
æqualia
menſurata diametris procedere velis, neceſſe ſit,
vt
poſt primam diametrum, cui velocitatem attollen­
tem
ſimplum attribuis, accipias ſecundam, cui attol­
lentem
duplum attribuas, &c.
Dicerem id fortè placuiſſe,
quòd
exiſtimâris videri vtcumque congruere cum eo,
quod
defendispoſteà, primum primæ partis dimidium,
quaſi
pro nihilo haberi, ac numerandum motum dun­
taxat
ab initio vſque ſecundi dimidii, & pergendum
per
ſecundam, tertiam, & cæteras parteis, quarum quæli­
bet
duo dimidia contineat.
Verum, vt taceam notum
eſſe
, quàm parùm cohærenter id fieret, nihil eſt cur
tempus
in coniectando teram, cùm etiam pigeat terere
1in iis, quæ dicuntur apertè.
Sed memineris totius ſummi ponderis ex vnius diametri
altitudine
eleuati, non eſſe in ſequentibus operationibus acci­
piendum
duplum, triplum, quadruplum, &c.
ſed ſolius exceſ­
ſus
vltra æquilibrium aſſumendum eſſe duplum, triplum, qua­
druplum
, &c.
quærimus enim accelerationis, ac velocitatis
effectum
, ad quem non pertinet æquilibrium.
Nequicquam profectò ſollicitus es. Vtcumque enim
exiſtimâris
id eſſe neceſſarium, donec ea tibi inſedit opi­
nio
, vt ex totidem diametris totidem præcisè eleuaren­
tur
pondera, præter æquilibrium, globo paria: nunc ta­
men
, cùm videas nihil eſſe neceſſe adſtringi, neque ad
diametrum
, neque ad pondus (imò neque ad figuram
globi
, ſi modò corpus eiuſmodi ſit, quod lancem ex
æquo
circa medium afficiat) ſed liberum eſſe quamli­
bet
altitudinem pro prima aſſumere, & quodlibet pon­
dus
, quod ſummum ex ea attolletur pro pondere pri­
mo
: conſtat tale pondus, quodcum que illud ſit, &
æquilibrio
quidem comprehenſo, germanam eſſe men­
ſuram
eius impetus, qui exprimitur ex caſu à tali altitu­
dine
; cùm ſi aliquid addatur tali ponderi, impetus ſit
minor
, ſi detrahatur aliquid, etiam ex æquilibrio, ſit
maior
.
Quanquam & ſi perſtes putare detrahendum
eſſe
æquilibrium, nihil erit quamobrem repugnem, aut
quamobrem
ipſe proptereà lucratus aliquid videaris,
cùm
eo detracto tam ex primo, quàm cæteris ponderi­
bus
, quæ pondera ſuperfutura, ſunt pari progreſſione
ſint
conſequutura.
Nam in exemplo quidem tuo, v g.
ſeu
numeros 5.2, 10.4, 15.6, 21, 26.2, detracto æqui­
librio
, ſeu comprehenſo habeas (quod tibi fortaſſis
1exprimendum fuit) eadem continuò erit progreſſio
quinarii
numeri cum quadrante, ſeu dr.
2; vt putà, ſeu
dicas
4.2, 9.4, 14.6, 20, 25.2: ſeu 6.2, 11.4, 16.6, 22, 27.2.
Sed
res eſt per ſe ſatis manifeſta.
Nunc autem, Vir perſpicacißime, cùm in ea tota re
diligentiam
tuam, ac ſolertiam vehementer probem, & exa­
ctiorem
adhûc à te exſpectem; perinde probare non poſſum
quæ
ſequuntur reliqua: & primùm quod ais numero xxviii.
fore, vt ſi penes globorum diametros menſurandæ eſſent eo­
rum
velocitates, demißi ex eadem altitudine globi duo eiuſ­
dem
materiæ, ſed mole inæquales, pari celeritate non deſcen­
derent
.
Ponis autem exempli gratiâ duos globos, quorum
vnus
ſit diametro decies maiore, quàm alter, & minorem
hunc
dicis decuplò velociùs altero moueri.
Sed ſagacitas tua
hoc
loco non aduertit primùm, à maiore globo vnius diametri
deſcenſu
tantum velocitatis acquiri, quantum à minore globo
decem
diametrorum deſcenſu acquiritur: nihilque omninò re­
ferre
, ſi è duabus velocitatibus inter ſe æqualibus altera plu­
reis
in parteis ſubdiuidatur, quæ ſimùl iunctæ alteram exæ­
quent
; ſicut nec ratio acceleratæ velocitatis per quodlibet
spatium
variabitur, ſi partes eiuſdem ſpatij æquales ab vno
minores
deſignentur, ab altero maiores.
Deinde, illud etiam
non
aduertit, vt ſi penes spatii parteis æqualeis in quacumque
ratione
acceptas, accelerationis velocitas menſuretur, futurum
omninò
ſit, vt perinde eorumdem globorum diametris ea­
dem
quoque accelerationis velocitas menſuretur; præſertim ſi
diametri
(vt in propoſito exemplo) ſupponantur commenſu­
rabiles
; quod & ex ipſa rei natura, & ex proximè adducto
eius
exemplo, qui ſpatium quodlibet, per quod fieret deſcenſus,
nunc
maiores in parteis diuideret, nunc in minores, euidenter
1manifeſtum eſt. Non rectè igitur concludis globos eiuſdem
naturæ
, ſed mole inæqualeis, inæquali velocitate deſcenſuros,
ſi
penes eorum diametros expenderentur eorum velocitates.
Quoniam igitur me tam parùm eſſe perſpicacem,
ſagacemque
, arguis, vt quod dixi de duobus globis
non
aduerterim; age diſquiramus, tua-ne perſpicacia,
& ſagacitas aduerterit ſatis eam, quam inſtituiſti ani­
maduerſionem
.
Ego quidem ſoleo in rebus, quæ di­
cuntur
graues, grauitatem duplicem (duplexve pon­
dus
) diſtinguere.
Vnam appello Simplicem, eam nem­
pe
, quæ conuenit rei etiam quieſcenti: vt putà qualem
habet
lapis, dum immotus terram ſuppoſitam pre­
mit
, aut claua immota ſuppoſitum cuneum.
Alteram
Adiectitiam
voco, eam putâ, quæ rei ex motu accele­
rato
aduenit, & deſinente motu euaneſcit; qualem ſci­
licet
habet lapis, prout ex alto decidit, aut claua, prout
tum
decidit, tum robuſta quoque impingitur manu.
Cùm verò ſimplex grauitas menſura adiectitiæ ſit, qua­
tenus
pro exceſſu grauitatis ſimplicis, quo vnum cor­
pus
ſuperat aliud, exceſſus quoque eſt adiectitiæ, ſi
vtrumque
quidem ex eadem decidat altitudine: ideò
ſimplici
grauitate duorum corporum pondere inæqua­
lium
data, habeo adiectitiam vtriuſque ex pari caſu
acquiſitam
, in eadem ratione, proportioneve, qua ſim­
plicem
: Adeò vt, ſi ſimplex vnius ſit librarum decem,
& alterius centum; vbi adiectitia prioris fuerit centum,
poſterioris
futura ſit mille.
Et quia grauitas vtriuſque
adiectitia
ex effectu, ſeu percuſſione in rem ſubiectam
facta
cognoſcitur: ideò rem attendo penes percuſſio­
nem
, quatenus ipſa notior eſt, faciléque intelligitur,
1vbi percuſſio facta per vnum corporum illorum nota
fuerit
, notam quoque eam fore, quæ fict per alterum:
adeò
vt ſi, exempli gratiâ, prius corpus in vnam bi­
lancis
lancem decidens eam percuſſionem faciat, qua
altera
cum pondere centum librarum attollatur, deci­
dens
poſterius eam facturum ſit, qua attollatur cum
pondere
librarum mille.
Iam, cùm tua verba fuerint,
Tantam præcisè corporis eſſe velocitatem, quantus impetus,
quantàque
ipſa percußio fuerit: impetum enim omnem, &
percußionem
ex velocitate eſſe, imò impetum ipſum velocita­
tem
eſſe nullóque hæc ab inuicem diſcrimine dirimi: vt me­
ritò
proinde quaratione accreſcit velocitas, eadem impetus, &
percußio
augeantur: eapropter licet dicere velocitates
corporum
illorum in fine motus ita ſe habere, vt ſi à
priore
acquiſiti ſint decem gradus velocitatis, quibus
pondus
decem librarum adauctum ſit vſque ad cen­
tum
, acquiſiti etiam fuerint decem gradus à poſteriore,
quibus
pondus centum librarum adauctum fuerit vſ­
que
ad mille.
Et certè iſta graduum velocitatis æquali­
tas
in proportione partium grauitatis adie ctitiæ funda­
ta
, dici poteſt cauſſa cur duo corpora pondere, ſiue
grauitate
ſimplici ſummè inæqualia (vt ſi alterum pen­
dat
libras mille, alterum non ampliùs, quàm vnciam)
æquali
cadant tempore; vnde & viciſſim arguantur
eſſe
æqui-velocia.
Accedamus propiùs ad hypotheſin. Oſtendere
volui
velocitatis gradus menſurandos non eſſe, vt tu
aſſerebas
, penes globorum diametros, quæ menſura­
rent
ſingulos caſus. Sunto enim, inquam, globi, verbi
caußâ
, duo ex eadem materia, quorum vnus ſit diametro
1decies maiore, quàm alius, & dimittatur vterque ex eadem
altitudine
: tunc, quia minor decidet per diametros decuplò
plureis
, quàm mator, fiet, vt attollat pondera ſibi æqualia
decuplò
multipliciora, quàm attollat maior ex ſibi æqualibus:
Quare
& ſequitur, vtper idem ſpatium feratur decuplò ve­
lociùs
, ac decuplò citiùs, temporeve decies breuiore perue­
niat
ad lancem, quàm maior: hoc autem conſtat quàm falſum
ſit
; cùm, &c.
Conſidera iam, an quid dicerem, non ad­
uerterim
.
Eſto pondus maioris globi mille vnciarum,
& clatus globus vna ſui diametro ſupra lancem, in eam
dimittatur
; tum gradum velocitatis iuxta te acquiſie­
rit
, quo lancem percutiens alteram attollat cum pon­
dere
vnciarum mille, præter æquilibrium.
Eſto pon­
dus
minoris, vnius, & dimittatur ſimiliter globus ex
vna
ſui diametro, tum etiam gradum velocitatis vnum
iuxta
te acquiſierit, quo lancem vnam percutiens alte­
ram
attollet cum pondere vnius vnciæ vltra æquili­
brium
.
Attollatur poſteà, & dimittatur minor globus
ex
ſecunda ſui diametro, tum velocitatis gradus acqui­
ſierit
duos, quibus attollantur duæ vnciæ, ac pari modo
ex
tertia diametro attollentur tres, ex quarta quatuor,
& ſic deinceps, quovſque ex decima, hoc eſt ex altitu­
dine
, è qua dimiſſus fuerit maior globus, attollantur
decem
.
Itaque ex duobus illis globis ex eadem altitu­
dine
dimiſſis, percutiet minor lancem impetu decuplò
maiore
, proportione ſui ponderis, quàm maior ſui reſ­
pectu
percutiat (cùm ille ſcilicet attollat decuplum ſui
ponderis
, iſte attollat ſolùm tantumdem). Igitur &,
cùm
impetus, ac velocitas idem ſint, erit velocitas mi­
noris
maior decuplò per illud ſpatium, quàm maioris,
1ſicque globus minor illud tempore decies breuiore,
quàm
maior percurret.
Atque ego quidem ſic ad rem
aduerti
.
Ais iam tu, meam ſagacitatem non aduertiſſe, à
maiore
globo vnius diametri deſcenſu tantum velocitatis ac­
quiri
, quantum à minore globo decem diametrorum deſcenſu
acquiritur
.
Verùm cùm ego aduerterim rem ſe reipſa
ita
habere: aduerti tamen ſimùl id aduerſari tuis de­
cretis
, vnde & tua ſagacitas aduertiſſe duntaxat vide­
tur
quid fieret, non verò quid ex propriis aſſertionibus
ſequeretur
.
Pergis nihil omninò referre, ſi ex duabus ve­
locitatibus
inter ſe æqualibus altera plureis in parteis ſub­
diuidatur
.
quæ ſimùl iunctæ alteri exæquentur, ſicut nec ratio
acceleratæ
velocitates per quodlibet ſpatium variabitur, ſipar­
tes
eiuſdem spatii æquales ab vno minores deſignentur, ab
alio
maiores: at nihil refert quidem, ſi velocitates æqua­
les
ſint, vt illæ reuerâ per illud ſpatium ſunt: ſed pluri­
mùm
refert, ſi inæquales ſint, vt tuis ex decretis eſſe de­
ducuntur
, Quod deinde ſubdis, diuerſum non eſt.
IN ARTICVLOS XXIX. XXX. XXXI. XXXII. XXXIII.
De Tempore, quo R. P. colligit parteis ſpatij
ſingulas
decurſum non iri.
Nihilo rectiùs numero xxx: etiam reprehendis, quòd
ſine
respectu ad tempus definitionem accelerati motus aut
inquiſierim
, aut etiam conſtituerim.
Etſi enim priùs accele­
rationem
motus cum partibus spatij, quàm cum partibus
temporis
æqualibus contulerim, cùm tamen vtrumque abun­
, ac diligenter eadem Epiſtola factum à me cerneres; ſatis
iuſtam
huius reprebenſionis anſam accipere inde non potuiſti.
1Voluiſſes fortaßis (quod ſine dubio facere potui) vt motum
vniformiter
acceleratum potius definirem eſſe eum, qui tem­
poribus
æqualibus velocitatis augmenta in continua
ratione
dupla reciperet: ſed cùm Galileus æqualia cele­
ritatis
incrementa partibus temporis æqnalibus tribueret,
procliue
fuit, vt æqualia illa velocitatis augmenta statim ſpa­
tij
potiùs, quàm temporis partibus æqualibus attribuerentur.
Sed hæc leuiora ſunt.
Dictum hucvſque eſt de tuæ Demonſtrationis Aſ­
ſumptione
.
Probare deinceps voluiſti conſequutionem
Propoſitionis
; veruntamen duo quaſi membra huiuſce
Probationis
fuerunt.
Nam poſtquàm ex tuo ſupe­
riore
Experimento collegiſti ex dupla diſtantia celerita­
tem
acquiri duplam, ex tripla triplam, &c. agendum eſſe
deinceps
cenſuiſti de Tempore, quòd ad ipſum quoque
celeritas
motus respectum includat: ac ſubinde adnixus es
declarare
Primùm, non ſic decurri parteis ſpatij, vt ſe­
cunda
percurratur dimidio temporis, quo prima, tertia
triente
, quarta quadrante, &c.
vtcumque id videatur
ſequi
ex ratione illa increſcentis ſpatiorum inſtar ce­
leritatis
: Secundò autem ſic potiùs decurri, vt initio
ſumpto
ab inferiore primæ partis dimidio, quod cer­
to
tempore percurratur, ſecunda, quæ eius dimidij ſit
dupla
, percurratur pari tempore: tertia verò triente
eiuſdem
temporis, tanquam reſpondens infimo eiuſ­
dem
primæ partis trienti: quarta quadrante, vt reſ­
pondens
quadranti, atque ita de cæteris; Ex quibus
ſubinde
ſequatur, vt quemadmodum pars ſecunda
æquali
tempore percurritur, ſic percurrantur duæ ſi­
mùl
ſequentes; ſic quatuor ſimùl ſuccedentes; ſic
1aliæ octo, &c. Itaque dicendum eſt prius de priore
capite
.
Interim autem (circa id, quod heic obiicis) Recte­
ne
, ſit, an perperam factum, quod admonuerim non de­
buiſſe
temporis mentionem in definitione accelerati motus
omitti
; contextus meus, quem retexere nihil eſt opus,
ſatis
oſtendit.
Quod autem deinceps Epistola eadem
acceleratum
motum non minùs diligenter cum tempore, quàm
cum
ſpatio contuleris: idipſum arguit non debuiſſe mi­
norem
temporis rationem in eo definiendo haberi, quàm
ſpatii
(vt præteream potuiſſe quoque haberi non­
nihil
maiorem, quatenus à me inſinuatum eſt) ac futu­
ram
deinceps fuiſſe comparationem tam cum illo,
quàm
cum iſto cohærentiorem.
Quod ſubiicis me
fortaßis
voluiſſe; idipſum eſt, quod potiùs veritatis amo­
re
voluiſſem, ſi licuiſſet quidem per te: ſed nihil heic
præuertendum eſt: non ſanè, quòd iſta ſunt leuia; quandò
in
iis cardo controuerſiæ vertitur: ſed quòd ſit de ra­
tione
dupla temporibus æqualibus ſpeciatim dicen­
dum
inferiùs.
Grauius eſt, optime Gaſſende, quòd numero xxxi. xxxii.
xxxiii. non ſolum contra expreſſam Epistolæ meæ ſententiam,
ſed
contra euidentem quoque Demonſtrationis lucem velis à me
ea
dici, quæ verbis expreßis nego, quæque falſa eſſe non tan­
tum
pronuncio, ſed clarè etiam, atque euidenter demonſtro: ex
iiſque
deinde, tanquam meis, ea mihi abſurda affingas, in
quæ
nemo, quantumvis hebes impingat.
Demonſtrare certé
debueras
ea, quæ à me tanquam falſa reiecta vide bas, ex consti­
tutis
à me principiis nihilominus ſequi, antequam eadem, vt
mea
decreta impeteres: imò id ſolum faciendum tibi fuerat,
vt
me caußæ præuaricatorem euinceres, qui ea ipſa falſa
1demonſtrarem, quæ ex meis nihilominus principiis clara, eui­
dentique
ratione inferrentur.
Quid enim tibi opus fuit mul­
tis
paginis impugnare ea, quæ iam expugnaſſem: & conquiſi­
tis
vndique rationibus falſa oſtendere, quæ falſa eſſe prior
agnoſcerem
?
Et tamen nihil eſt in tota tua Epiſtola aliud, in
quo
acrius, animoſiuſque depugnes.
Quomodo quæſo, optimus, & non peſſimus po­
tiùs
eſſem, ſi is quidem, quem tu me hoc articulo de­
pingis
, forem?
Verùm, quia num tibi quid affinxerim:
num
quædam à te reiecta vt falſa, ex tuis principiis ſe­
qui
non oſtenderim; num poſtquam tu quædam ex­
pugnaſti
vt falſa, ego non tam illa, quàm ex illis vt
tuis
, cætera ſuperfluè impugnauerim; quia, inquam
num
iſta ſe verè, falſóve habeant, cognoſcendum eſt
ex
ijs, quæ à te ſubiiciuntur; idcircò nihil eſt,
42[Figure 42]
quod
ad iſta regeri generatim debeat.
Atque in primis, eandem iterùm mihi Propoſitio­
nem
affingis, quam iam ſupra numero 7. indicaui,
& in hunc locum examinandam reieci.
Vis enim,
& ſiue demonſtratione,s&sſine vlla vel probabili ratione
ais
, & quaſi pro tuo iure ſupponis, graue deſcen­
dens
per ſpatium AB in parteis quotlibet
æqualeis
diuiſum, percurrere partem ſecundam
DE
, in dimidio eius temporis, quo percurritur
prior
pars AD, & quod idem est, partem DE per­
curri
velocitate dupla eius velocitatis, qua tranſ­
curritur
AD.
Quàm falsò repetas hanc Propoſitionem tibi
à
me affictam, feci abundè manifeſtum, cùm id
obiter
non ſum prætergreſſus, quod tu citato
1loco, hoc eſt, in articulum xii, attigeras obiter ſolùm.
Quippe tuis verbis recitatis, & deducta occaſione, ob
quam
illa texueras, demonſtratum eſt tuam fuiſſe,
quam
iam inficiaris, expreſſam ſententiam; heincque
adeò
probatum manet me non modò probabili, ſed
conuincenti
etiam ratione (niſi te velis Paralogiſtam,
quod
abſit vt cenſeam, ridiculoſiſſimum haberi) ac
non
meo iure, ſed ex tuis verbis hanc ſuppoſitionem,
quaſi
tuam ſupponere, Graue deſcendens per spatium
AB
in parteis quotlibet æqualeis diuiſum, percurrere partem
ſecundam
DE (quæ illeic fuit BC) in dimidio eius tem­
poris
, quo percurritur prior pars AD (quæ illeic AB) &
quod
idem eſt, partem DE percurri veiocitate dupla eius,
velocitatis
, qua tranſcurritur AD.
Sequitur.
At Primum, quid amabò, caußæ est, cur cùm antè nume­
ro
tuæ Reſponſionis X. volueris velocitatem per totam AE
duplam
eſſe velocitatis per primam partem AD, idque ex
meis
quoque principiis neceſſarium eſſe aſſerueris: nunc, mutato
conſilio
, velocitatem per ſolam partem DE velocitatis per
partem
AD acquiſitæ duplam eſſe contendas: & quidem, vt
ais
, ex principiis item meis?
Quid cauſſæ ſit, quæris? Non ſanè mutatio conſilij
in
me; ſed quæ falſorum principiorum, incommodo­
rumque
ex iis deductorum variatio in te obſeruatur.
Nam quòd velis quidem velocitatem acquiſitam in E
eſſe
duplam velocitatis acquiſitæ in D, vt ſpatium AE,
ſpatij
AD duplum eſt: contendo iam velocitatem, qua
percurritur
DE, eſſe duplam eius, qua tranſcurritur AD,
ſeu
, quæ acquiritur per AD: &, quòd tu contendas ab
A
, vſque ad E, augeri æquabiliter, idcircò ſum argu-
1mentatus articulo illo velocitatem per totam AE, du­
plam
eſſe velocitatis per totam AD.
Cùm hoc autem
ſuo
iam loco demonſtratum abundè ſit: ideò illud ſo­
lùm
, quod tu huius loci facis proprium, eſt attenden­
dum
.
Quæſo itaque; cùm velis in D acqui ſitum eſſe
vnum
velocitatis gradum, & duos in E, an velis gradum
acquiſitum
in D, manere per ipſam DE, ac eſſe vnum
ex
iis duobus, qui acquiſiti reperiuntur in E; an nolis?
Si velis; igitur peripſam DE ſunt duo gradus, vnus
nempe
manens, & alius, qui interim acquiritur.
Si no­
lis
; igitur oportet duos gradus, qui ſunt in E, acquiſi­
tos
eſſe per ſolam DE. An-non ergo vtrovis modo
neceſſe
eſt velocitatem per ſolam DE, duplam eſſe
eius
, quæ acquiritur per AD?
Dilemma eſt, neutrum­
que
eſt membrum, circa quod liceat tergiuerſari.
Nam
circa
ſecundum quidem, dicere nihil potes: cùm id
ſit
tamen reuerâ tuum; quatenus, vt ſuperiùs quoque
adnotatum
eſt, vis velocitatem acquiſitam per totam
DE
, eſſe duplam acquiſitæ in D, & acquiſitam in D
perire
: nam alioquin in E velocitas iam eſſet tripla, ſi­
ue
in E tres gradus eſſent: cùm eſſe tu velis ſolùm duos,
& acquiſitos quidem per ſolam DE.
Circa primum
autem
ſi fortaſſis dicas manere quidem primum gra­
dum
, ſed nihil agere; ſequetur ſolo ſecundo gradu, qui
per
DE acquiretur, agente, partem DE tempore ni­
hilo
breuiore tranſcurri, quàm ipſam AD: cùm etiam
per
te percurratur minùs, quam dimidio.
Et, ſi dicas
agere
: Aut ob ſui conſtantiam duplò aget ampliùs,
quàm
per AD, vt ſuperiùs deduximus; & tunc incom­
modum
ſequetur, quod ſuprà quoque oſtenſum eſt;
1quatenus DE percurretur præcisè triente primi tem­
poris
; & ſecundum tempus integrum non effluet, niſi
ſub
partem ſpatij octauam, quod tu vis effluere cum
ipſa
ſecunda: Aut certè tantumdem; & tunc, quia etiam
tantumdem
aget, qui gradus acquiretur per ipſam
DE
: recurret idipſum, quod tu refugis; nempe partem
DE
percurri velocitate dupla illius, qua decurſa fuerit
AD
.
Sed neutram Propoſitionem probas, aut ex ſtatutis à me
principiis
vlla ratione deducis: & vt priorem iam ſuprà fal­
ſam
euici; ita nunc iſtam eſſe impoßibilem, hac ratione cui­
denter
demonſtro.
Imò de Priore quidem apertè probaui; neque tu
quicquam
aliud, quàm, vt aiunt, principium petiiſti:
& cùm te iam dicis euiciſſe eam falſam; notum eſt quæ­
ſtionem
non eſſe, an falſam euiceris, ſed an euiceris
non-tuam
, ſeu ex tuis principiis minimè deductam.
De
Poſteriore
etiam rem feci apertam; neque cùm ego
inſtiti
nullum eſſe in mea argumentatione Paralo­
giſmum
, tu potuiſti vllum oſtendere: & cum iam ſuſci­
pis
demonſtrandum eam eſſe impoſſibilem, minimè
attendis
quæſtionem non eſſe, an impoſſibilis ſit, ſed
ex
tuis ne deducta principiis.
Ex ſtatutis à me principiis, neceſſe eſt, vt graue quodcum­
que
per spatium quodlibet, putà AB deſcendens, æqualibus
temporibus
spatia continuò maiora, ac maiora decurrat in con­
tinua
ratione dupla.
Ex ſtatutis, inquis, principiis: imò hæc tibi con­
cluſio
eſt; quæ & falſa eſt, & non probabitur deinceps
à
te, niſi ex ipſiſinet principiis, quæ vt falſa ſunt, ita
1nunc per ipſam à te circulo inſigni probantur. Sed
tuum
eſto principium; quid inde?
At hoc dato, neceſſarium etiam eſt, vt quanto tempore gra­
ue
deſcendens percurrit ſecundam partem DE, tantò præcisè
spatium
duplò minus antè percurrerit; nempe SD, quod
ſupponitur
dimidium ſuperioris spatij AD.
An-non agnoſcis circulum? Neque enim alia ratio­
ne
probas ſpatia continuò percurri in ratione dupla,
quàm
quia ſupponis tanquam principium, partem DE
percurri
tanto tempore, quantò dimidium SD.
Sed
& hoc eſto.
Neceſſe eſt igitur, vt partes SD, & DE æquali
tempore
percurrantur.
Imò impoſſibile eſt; tantum abeſt, vt neceſſarium;
neque
in te eſt, vt neceſſitatem probes, niſi priùs oſten­
deris
velocitates eſſe vt ſpatia, quod tantum abeſt, vt
hactenus
quidem præſtiteris, quin potiùs præſtare co­
natus
, tuo in Bilance Experimento, ipſo euentu fueris
deluſus
.
Quanquam eſto & iſtud quoque.
At Tempus, quo percurritur SD pars inferior ipſius
AD
, neceſſariò breuius eſt tempore, quo decurritur pars
ſuperior
AS (alioquin motus per AD æquabilis eſſet, non
autem
acceleratus, vt per ſe manifeſtum eſt.)
Admitto id quidem, ſed independenter ex tuis
principiis
.
Pars igitur DE non percurritur in dimidio totius tem­
poris
, quo decurritur AD, ſed in tempore aliquantò breuiore.
Id quoque admitto; ſed omninò ex aliis principiis,
quàm
tuis.
Et conſequenter pars DE non tranſcurritur velocitate
1dupla eius velocitatis, qua percurritur AD, ſed velocitate
maiore
.
Et hoc admitto denique; verùm aliis prorsùs, quàm
tuis
principiis perſuaſus.
Ad hanc Demonſtrationem quid profers?
Hem! quid profero? Videlicet Primò tefalſa vſur­
pare
principia, neque alia lege concludere ex ipſis ve­
rum
, quàm ſi quis ex eo, quod aſſumat arbores omneis
eſſe
in cælo, & Lunam eſſe arborem, concludat Lunam
eſſe
in cælo.
Secundò, committere te, vt vulgo aiunt, cir­
culum
, incidereve in Diallelum; vti obiter inſinuatum
eſt
, & tota ex ſerie tui operis conſtat.
Tertiò, te noua
contradictione
temetipſum inuoluere, dum coactus vi
ſuperioris
dilemmatis, dicere teneris velocitatem per
DE
duplam eſſe velocitatis per AD, & nunc aſſumis,
aut
te probaſſe contendis eandem velocitatem per
DE
duplam eſſe velocitatis per SD, quod ſit ſolùm di­
midium
ipſius DE.
Quartò te rursùs implicari,
quòd
cùm huc vſque volueris acquiſitos eſſe ab A in
E
duos gradus, qui ſimùl iuncti ſint duplum illius, qui
acquiſitus
eſt ex A in D; velis iam eoſdem duos gra­
dus
eſſe duplum illius, qui ſolummodò ſit acquiſitus
ex
S in D.
Quintò te idcircò omnia perturbare; qua­
tenus
quicquid hactenus dixiſti de ſpatio in parteis
æqualeis
diuiſo, & incipiendo quidem ab A, vt proba­
res
velocitates acquiſitas eſſe vt ſpatia; de ſpatiis iam,
ac
velocitatibus ita loqueris, vt ſi incipiendum ſit ab S,
neglecto
prorſus dimidio AS. Sextò, non reſponde­
re
te quæſtioni; quoniam quæſtio eſt, non an veloci­
tas
per ſolam DE ſit dupla velocitatis per AD; ſed an
1eſſe duplam ſequatur ex tuis principiis, veluti præmo­
nitum
eſt.
Poſtremò te vitiosè id oſtendere, quatenus
aſſumis
vnum ex tuis principiis, cum quo Propoſitio
huiuſmodi
non cohæreſcat: cùm id non ſufficiat, niſi
oſtendas
; te aut non habere aliud principium, quàm
aſſumptum
hoc: aut habere quidem, ſed ex nullo ta­
men
ipſorum illam conſequi: aut habere iure eam de te
ſiduciam
, vt impoſſibile ſit te tibi contradicere, ac
non
clarè perſpicere quid ex principio quolibet vel ſe­
quatur
, vel non ſequatur.
Eam certe, vt legitimam admittis?
Quin imò quàm varias ob cauſſas cenſeam reiicien­
dam
, tanquam ſpuriam, habes.
At, quod à te inexspectatum fuit, addis (quod in pari
caſu
etiam aliàs facis) inde vel maximè mea decreta reuelli,
quòd
ex iis adeò pugnantia concludantur.
Quamobrem verò id à me eſſe debuit inexſpecta­
tum
; tibi præſertim, viro ſapienti, cui nihil continge­
re
ex inopinato debet?
An quia putâras non debere
me
tua decreta expendere, ſed in tua verba, quaſi man­
cipium
domino addictum iurare?
An quia volueras,
vt
ſi quid falſum, aut repugnans occurreret, id non
tam
lenirem, vt conatus ſum facere, quàm omninò diſ­
ſimularem
?
An quia contenderas, vt quicquid id fo­
ret
, nihil aliud, quam plauderem, & nihil conſcientiam
reueritus
, creditæ mihi veritati remitterem nuncium, vt
tibi
adularer?
Horum nihil credo: ſed tamen non ſa­
tis
perſpicio, quî id fecerim præter tuam ſpem; niſi
quòd
iſtorum tuorum decretorum tanta perſuaſione
certus
fueris, vt quemadmodum eatenus incideras in
1creminem, qui quicquam repugnans in ijs deprehen­
diſſet
(ſic enim poſteà memoras) ita ego minimus
omnium
, in quos poſſes incidere, impar prorſus forem,
à
quo quicquam tale deprehenderetur.
Id, mi Gaſſende, ſi adducta demonſtratione diceres, tuo
iure
vtique diceres: at ſine demonstratione, ſine vlla veriſimi­
litudine
id non ſemel tantum dicere, ſed inculcare , ſed
inſtare
etiam acriùs, & tanquam de conſtanti victoria trium­
phare
, vide an iſtud ſit ingenitæ moderationis tuæ, atque etiam
dignitatis
.
Imò, mi Cazræe, Tuipſe, quo iure in me ſic inſultes,
Vide
.
Iacturam fortè faciam vnius, aut alterius pagi­
; ſed neceſſitatem profectò imponis retexendi quid­
piam
ex ijs, ob quæ ita inueheris.
Conquereris, quòd,
meo iure, & ſine vlla demonſtratione, aut veriſimilitudine di­
xerim
, atque inculcârim tua decretainde maximè reuelli, quòd
adeò
pugnantia exijs concludantur. (nam quòd alioquin
tanquam
de conſtanti victoria triumphârim, hoc eſt,
exſultabundus
geſtierim, & quaſi thraſofuerim gloria­
tus
; id vt à me alienum eſt, ita Deo propitio, nuſquam
deprehendes
.) Itaque id-ne abſque iure, & ſine vlla
demonſtratione
, aut veriſimilitudine fecerim, perui­
deamus
.
Verba tua fuerant vt retuli, articulo XXXI.
Cùm enim ex ſuperioribus iam euidenter co in naturali
grauium
deſcenſu ſemper ex dupla diſtantia celeritatem haberi
duplam
, & ex tripla diſtantia triplam, atque ita deinceps ea­
dem
ratione celeritatem augeri; nihil procliuius eſſe potest,
quàm
vt quis existimet accelerationem illam fieri per ſubdi­
uiſionem
primi cuiuſlibet temporis in parteis ſemper minores,
pro
multitudine, & ratione spatiorum æqualium, quæ motu
1decurruntur: ita videlicet, vt pars ſecunda spatii abſoluatur
dimidia
parte temporis, quo prima decurſa eſt: & tertia pars
ſpatii
tertia parte eiuſdem primi temporis percurratur, & ita
de
cæteris.
Excepi ego, heic profectò rurſus mirari tuam
ſagacitatem
par eſt, quatenùs eam non fugit error, qui ex poſi­
tione
à te aſſerta conſequitur, tametſi ipſe non conſequi, ex iis,
quæ
ſequuntur, contendas.
Duo heic fuerunt: Vnum, Er­
rorem
eſſe, quòd ſecundum ſpatium æquale percurra­
tur
dimidio illius temporis, quo primum; tertium trien­
te
, quartum quadrante, atque ita de reliquis: Alterum,
huiuſmodi
errorem conſequi ex tua pofitione, quòd
celeritates
ſe habeant vt ſpatia, atque adeò, quod ex
duplo
diſtantiæ celeritas habeatur dupla, ex triplo tri­
pla
, &c.
Et de Priore quidem non fuit controuerſia,
cùm
tu eſſe errorem & confeſſus fueris, & aliquot
etiam
argumentis oſtenderis. De Poſteriore tota lis
fuit
, an nempe huiuſmodi error tuis ex principiis, ſeu
ex
poſitione mox memorata ſequeretur, an-non.
Et,
ſi
ſequeretur, an cùm deinceps & errorem oſtenderes,
& ex eo admiſſo repugnantia deduceres, non reuerâ
oſtenderes
, ac deduceres aduerſus teipſum, vt cuius er­
ror
reuerâ eſſet, tanquam neceſſariò deductus ex tuis
principiis
.
Iam verò illum ex tuis principiis, ſeu propoſitione
memorata
ſequi, ex eo argumentatus ſum, quòd tem­
pora
eſſent increſcentium velocitatum ſubmultiplicia:
adeò
, vt quod ſpatium æquale ſecundum dupla velo­
citate
percurritur, dimidio temporis percurratur, quo
primum
: & quod tertium tripla, triente; quod quar­
tum
quadrupla, quadrante, atque ita de cæteris.
1Subiunxi autem, atque ego quidem huc-vſque nullum video
paralogiſmum
: ac tum ſum conatus ex errore ſuppo­
ſito
deducere abſurditatem.
Quæſo igitur, an meo
iure
, & ſine vlla, niſi demonſtratione, ſaltem veriſimili­
tudine
dixerim hunc errorem ex tuis principiis deduci?
Et cùm fuerim conteſtatus in mea ſeu demonſtratio­
ne
, ſeu veriſimili ratione nullum ſubeſſe paralogiſ­
mum
; cur tu, ſi quempiam eſſe putaſti, verè ſubeſſe
non
oſtendiſti?
Nam quòd fueris ratiocinatus ex con­
cluſione
illa quam ſtatutum à te principium dixiſti, ve­
locitatem
per ſecundam partem non eſſe duplam ve­
locitatis
per primam, id non arguit illud non ſequi ex
alio
tuo principio, ex quo aliunde etiam potuerit per
media
quæpiam alia mendoſa illa concluſio trahi: ac
potiſſimùm
, cum ſit adeò verum, quod dicitur vulgò,
ex poſito vno abſurdo conſequi poſſe innumera. Quam­
obrem
neque vllus exinde concludi poteſt paralogiſ­
mus
; neque non conſtat quàm variè tua ratiocinatio
peccet
, quámque mea illa confiimetur ex confecto
dilemmate
, quod repetere nihil eſt neceſſe.
Quæſo
etiam
, potueriſ-ne paulò antè exaggerere debuiſſe me
primùm
demonſtrare ea, quæ à te tanquam falſa reiecta vi­
de
bam, ex conſtitutis à te principiis nihilominus ſequi, ante­
quam
eadem, vt tua decreta impeterem, &c.
Scilicet res
præſtita
fuerat, & ita quidem, vt te inuitaſſem, ad de­
tegendum
paralogiſmum, ſi quem ſubeſſe exiſtimares.
Miſſum autem facio, vt non modo hoc præterm ſeris,
ſed
diſſimulâris etiam incommodum ex hac poſitione
deductum
de Progreſſione illa ſpatiorum pluſquam
tripla
eodem articulo ſupputata; niſi quod ad calcem
1eius obiter meminiſti, non tanquam incommodi, ſed
tanquam
veræ progreſſionis, quam vano labore re­
quiſierim
.
Ad duosarticulos ſequenteis, nempe XXXII, & XXXIII,
potiſſimùm
ſpectat, quod rursùs es ante conqueſtus
me non ſolùm contra expreſſam Epiſtolæ tuæ ſententiam, ſed
contra
euidentem quoque demonſtrationis lucem velle à te ea
dici
, quæ verbis expreßis negas, quæque falſa eſſe non tantum
pronuncias
, ſed clare etiam, atque euidenter demonſtras.
At
quomodo
quæſo dicere id potes; cùm ex iam dictis
quæſtio
ſit duplex; vna, an ſit error, percurri ſecundum
ſpatium
dimidio temporis, quo primum, tertium trien­
re
, &c. altera, an is error ſequatur ex tuis principiis.
Tu verò ſic me impetas, quaſi litem tibi mouerim de
prima
, non autem ſolùm de ſecunda; & cùm deberes
ipſe
tueri errorem non ſequi ex tuis principiis, qua ſola
de
re agitur; oſtendas ſolùm errorem eſſe; qua de re nuļ
la
eſt controuerſia?
Heinc mihi initium articuli XXXII.
fuit
, Demonſtras ipſe alia ratione (ſed nimirùm aduerſum te)
non
fieri accelerationem pro ſubdiuiſione iſta temporis: ac tum
recitata
membratim tua demonſtratione, aſſenſi vbi­
que
te verè errorem, incommodumque concludere; ac
monui
ſolùm conſtanter, te concludere aduerſus te­
ipſum
, quatenus error, incommodumque ex tuis prin­
cipiis
conſequeretur.
An dicere igitur potes, me con­
tra
expreſſam ſententiam, & demonſtrationem tuam velle
te
ea dicere, quæ verbis expreßis pronuncias, &c. cùm non
modò
noluerim, verùm ne cogitârim quidem.
Sic
cùm
articulo XXXIII. oſtendiſſes rurſus tuo modo, ex
comparatione
ſecundæ partis cum inferiore primæ di-
1midio conſequi aliud In­
commodum
: non repugnaui ego ſimiliter, quin tuo modo
oſtendiſſes
; imò & expreſsè admiſi incommodum,
quaſi
à te oſtenſum; & excepi ſolùm nihil eſſe, quod ma­
gis
principij falſitatem proderet, quàm tot repugnantium, at­
que
abſurdorum capitum deductio.
An ergo etiam illeic
negaui
te dicere quæ diceres, aut demonſtrare, quæ de­
monſtrares
: & non potiùs ſemper in eo ſolùm fui, quòd
cognitus
error à te in ſeipſo, & in conſequente multi­
plici
incommodo; non foret tamen perſpectus in
cauſſa
, ſeu in principio antecedente: eo modo, quo po­
teſt
deformitas pueri agnoſci, & probro haberi ab eo,
qui
poteſt non agnoſcere eſſe ſe illius parentem; & fami­
liare
illud eſt, mutato nomine, de te fabula narratur? Verum
hæc
ſatis, vt inde conſter, tua-ne fuerit iuſta quercla.
Vt porrò ex tuis etiam, & Galilei principiis rem euincam,
& eapropemodum omnia, quæ tam acriter nobis obiectas, &
tanquam
abſurda tantopere inſectaris, tibi nobiſcum eſſe
communia
demonſtrem.
Concipe in triangulo ABC, &
in
eius latere AC parteis æqualeis non iam
43[Figure 43]
ſpatij, ſed temporis AD, DE, EF, &c.
& in D acquiſitum quem volueris gra­
dum
velocitatis, expreſſum linea DG; erit
ex
tuis, & Galilei principiis acquiſitus in
E
gradus ſecundus expreſſus linea EH, ſic­
que
velocitas in E, dupla erit velocitatis in
D
.
Quamobrem igitur aggreſſus ar­
gumentari
ad hominem, & demon­
ſtrare
tanta volens aduerſus Galileum,
ac
me, in ipſo limineaberras?
Scilicet neque Galilei,
1neque mea ſententia eſt, acquiſitum in E gradum ſecun­
dum
exprimi lineâ EH, ſed huius lineæ dimidio ſo­
lum
: ſiquidem tota linea EH non ſecundum modò
gradum
exprimit, acquiſitum abvſque D, verùm etiam
primum
acquiſitam ab vſque A, ipſumque iunctum
cum
ſecundo.
Concludeſ ne igitur velocitatem tempore DE acquiſi­
tam
duplam eſſe velocitatis acquiſitæ toto tempore AD?
Non; ſed acquiſitam toto tempore AE: ita vt tem­
pore
AD acquiratur vnus velocitatis gradus, & illo
perſeuerante
, æquiualentéque duobus, quantum ad
ſpatia
ſuperanda tempore æquali attinet, acquiratur
interim
alius ſuccedente tempore DE, qui cum eo
iunctus
fiat aggregatum, quod ſit ipſius duplum, vt
deductum
ſuperiùs eſt.
Hoc certè, ſi conceſſeris, cùm tempora AD, & DE
ponantur æqualia, neceſſe omnino fuerit, vt etiam spatia
æqualibus
illis temporibus emenſa inter ſe ſint, vt velocita­
tes
: acproinde vt spatium ſecundo tempore DE decurſum ſpa­
tii
tempore AD tranſmißi præcisè ſit duplum: non autem (vt
ſtatuit
Galileus) triplum.
Si conceſſero? inquis, atqui vides vt iam negârim, nec
me
negaturum ignoraſſe potes: cùm ab initio vſque
controuerſiæ
, & à primis illis Reſponſionis articulis
non
alia ratione exhibuerim opinionem intelligen­
dam
; adeò proinde, vt ſi ipſe proſequi velles vlterius,
argumentando
ad hominem, contentus eſſe non de­
bueris
ſola hac interrogatione, & conceſſionem ſup­
ponere
, quam iure à me non obtineres: ſed ſuppoſita
negatione
, vrgere in me aliquid, quod appoſitum ad
1rem foret. An verò poſſes iam vrgere dilemme eo­
dem
, quo ego in te vſus ſum?
Vt poſſis, obſtat pri­
mùm
, quòd ego ſecundum membrum manifeſtò reſ­
puam
, cui tamen inhærere te ex ijs, quæ heic habes, in­
telligi
poteſt: quódque circa primum videas admitte­
re
me, & manere primum gradum toto tempore DE;
& manendo non eſſe otioſum, ſed agere aliquid; &
agere
duplum illius, qui interim acquiritur; & ex dupla
vnius
, & ſimplici alteriùs actione ſuperari tria ſpatia:
ac
tu non poſſis ex admiſſo à me triplo ſpatio per tem­
pus
DE percurrendo, deducere incommodum vllum,
vt
ego deduxi ex triente temporis, quo tu debes admit­
tere
DE pro ſpatio ſumptum percurri.
Obſtat ſe­
cundò
, quòd vt facias, mutare duntaxat terminos
oporteat
: hoc eſt, vbi ego tempus tu ſpatium; vbi
ego
ſpatium tu tempus debeas dicere, vt factitatum
ſuperiùs
eſt, cùm retorquere conatus es, quod ego
obieceram
, vt defenderem nullum fuiſſe in Galileo
Paralogiſmum
.
Scilicet confuſio inde ſequitur, è
qua
extricari non liceat, neque rem iam ten­
to
, vt tempori parcam; tametſi ſaltem videretur circa
ea
, quæ ſequuntur, tentanda.
Adnoto ergo potius,
quod
heic infers fore velocitates, vt ſpatia, & ſpatium tem­
pore
DE decur ſum fore duplum, non triplum: negari tibi
conſequutionem
; quòd aſſumas, vt rem conceſſam
duos
gradus velocitatis, qui reperiuntur in tempore
DE
, acquiri ambo per illud tempus: cùm tamen ego
velim
vnum tantum acquiri, & alium eſſe permanen­
tem
, præſtantemque duplum illius, qui acquiritur:
adeò
vt, coniuncta vtriuſque actione acquiratur ſpatij
1non duplum, ſed triplum.
At ſi hac ratione conuictus velocitatem toto tempore DE
acquiſitam, alterius toto tempore AD acquiſitæ duplam eſſe
negaueris
; maioremque agnoueris, quod in tuis, & Galilei
decretis
admittere cogeris: cur tam acriter reprehendis in
nostris
?
Conuictus? & quomodo tandem? Si duplam ne­
gem
, ſi ma orem agnoſcam? Ego verò acquiſitam to­
to
tempore DE neque duplam, neque maiorem, ſed
omninò
æqualem illi, quæ acquiritur toto tempore
AD
agnoſco.
Indeque eſt illa definitio motus æqua­
biliter
accelerati, quod, temporibus æqualibus æqualiæ
acquirat
velocitatis incrementa: & hoc ſolum eſt, quod
in
meis, & Galilei decretis admittere cogor: ac iure
idcircò
reprehendo in tuis, quód cogaris admittere ad­
uerſus
propriam definitionem, æqualibus spatiis æqua­
lia
momenta velocitatis non acquiri.
Placet ne verò etiam, vt de velocitate tempore DE ac­
quiſita
perpendamus, cuiuſnam alterius velocitatis ſit
æqualis
?
Placet; quandò res cordi eſt, & tantopere tibi pla­
cet
tuum illud de deducendo infra initium initio, ab
ipſo
putà S, nuentum.
Temporibus AD, & DE bifariam diuiſis in S, & K,
erit adhùc ex tuis, & Galilei decretis velocitas acquiſita in
D
dupla velocitatis in S: ſicut velocitas acquiſita in E dupla
est
velocitatis acquiſitæ in D, & velocitates omnes, ac ſingulæ
inter
D, & E deſignabiles, duplæ quoque erunt velocitatis
alterius
inter S, & D aßignabilis: vt velocitas KL, me­
dia
inter D & E, dupla erit velocitatis in VX mediæ
1inter S, & D, & ita de cæteris.
Concedo; hæc enim reuerâ in opinionem, quam
ſequor
, quadrant, ſecus ac in tuam, quæ tantoperè
auerſatur
progredi adhuc, promouendo comparatio­
nem
vltra S verſus A, ne initium magis verſus initium
promoueatur
.
Concedo, inquam, quatenus omnes
velocitates
ab A incipiunt, & eandem inter ſe ratio­
nem
, quam ipſa tempora obſeruant.
Ex quo neceſſariò conſequens eſt, vt tota velocitas acquiſi­
ta
toto tempore DE, præcisè, & exactè dupla ſit velocitatis
acquiſitæ
toto tempore SD.
Tametſi punctum, à quo incipiunt velocitates, iam
varies
: concedo nihilominus, & neque id modò, ſed
etiam
velocitatem acquiſitam tempore DE duplam
eſſe
acquiſitæ tempore AS, & tempore DK, & tem­
pore
KE.
Nempe acquiſita tempore DE non eſt tota
EH
, vt falsò ſupponis, ſed eius dimidium, quod pro­
inde
duplum eſt non totius DG, quam falsò totam
acquiſitam
ſupponis ab S, in D, ſed dimidij eius dun­
taxat
.
Hoc autem cùm æquale ſit acquiſitæ ab A in S,
à
D in K, à K in E: ideò acquiſita à D in E, pari modo
eſt
earum omnium dupla.
Non autem totius acquiſitæ tempore AD.
Et quis, cui hoc dixit, acquiſitam tempore DE, du­
plam
eſſe acquiſitæ tempore AD, niſi ipſe tibi?
Vides igitur in tua quoque, & Galilei ſententia perinde,
atque
eadem ratione, qua in noſtra, velocitatem ſecunda parte
DE
acquiſitam non totius velocitatis acquiſitæ in prima parte
AD
duplam eſſe, ſed velocitatis acquiſitæ in vltima eius me­
dietate
SD.
1
Nego, videre me perinde, atque eadem ratione. Nam
in
mea quidem, & Galilei ſententia ſumendo has
parteis
DE, AD, SD pro partibus
44[Figure 44]
temporis
, res eſt neceſſaria; at in tua,
ſumendo
eaſdem pro partibus ſpatij,
oſtenſum
iam eſt velocitatem per DE
debere
eſſe duplam velocitatis per AD.
Et oſtendetur paulò pòſt non probari
duplam
velocitatis per SD, niſi ipſum­
met
petendo principium.
Eadem quoque ratione cogéris fateri ve­
locitatem
tertio tempore EF acquiſitam ve­
locitatis
primo tempore acquiſitæ triplam ſo­
lùm
non eſſe, ſed triplo maiorem.
Nempe hoc placet ex abundanti: vide ergo perpe­
tuum
aduerſus nos paralogiſmum.
Nam vt hactenùs
falsò
ſuppoſuiſti velle nos totam velocitatem EH, quæ
dupla
eſt velocitatis DG, acquiſitam eſſe ſolo tempo­
re
DE, quam acquiſitam tamen facimus toto tempore
AE
, cùm ratiocinatio noſtra conſtans ſit, vt AD, ad
DG
, ita AE ad EH; non autem vnquam, vt AD ad
DG
, ita DE ad EH: vt hactenus, inquam, id falsò
ſuppoſuiſti
; ſic falsò iam ſupponis velle nos totam ve­
locitatem
FI, quæ tripla eſt eiuſdem velocitatis DG,
acquiſitam
eſſe ſolo tempore EF, quam acquiſitam ſta­
tuimus
toto tempore AF: cùm conſtanter dicamus, vt
AD
, ad DG, ita AF ad FI; neque tu oſtendere poſ­
ſis
dixiſſe vnquam nos, vt AD ad DG, ita EF ad FI.
Deſignata enim ex D verſus A tertia parte totius AD,
quæ ſit DY, ſumptaque ipſi æquali DZ, erit totum tempus
1AE treis in parteis ęqualeis diuiſum, ob eanque cauſſam velocitas
in
E, tripla erit velocitatis acquiſitæ in Y. Sed eadem etiam
ratione
velocitas in F tripla eſt velocitatis acquiſitæ in D, &
alia
quælibet velocitas deſignabilis inter E, & F tripla ſem­
per
eſt velocitatis alterius inter Y, & D acquiſitæ. Tota
igitur
velocitas toto tempore EF acquiſita tripla eſt non to­
tius
velocitatis toto tempore AD acquiſitæ, ſed velocitatis ac­
quiſitæ
ſola parte primi temporis YD, quæ pluſquam tripla
eſt
, totius velocitatis toto tempore AD acquiſitæ, vt per ſe
notum
eſt.
Quid, negato falſo principio, notum per ſe ſit, aut
non
ſit; conſtat abundè ex iam dictis.
Habes igitur heic quoque in tua, & Galilei ſententia il­
lud
ipſum, quod tantopere in noſtra inſecturis.
Imò nihil minùs.
Ex quibus, opinor, iam intelligis eadem omnia, quæ tan­
quam
abſurda, & inter ſe pugnantia nobis obiicis, poſſe in
te
pari modo, atque impetu retorqueri.
Quid enim prohibet,
vt
ego quoque velis, nolis, dicam coniunctum eſſe cum tuis
principiis
neceſſariò, vt velocitas acquiſita tempore DE, du­
pla
ſit velocitatis acquiſitæ tempore AD, & cùm ea tempora
æqualia
ſint, manifestum conſequenter eſſe spatium ſecundo
tempore
emenſum, spatij priore tempore emenſi, eſſe præcisè
duplum
; ac proinde ex Galilei principiis, ac tuis, ſpatia tempo­
ribus
æqualibus percurri (vt ego contendo) in continua ratione
dupla
.
Id enim ex ea ſuppoſitione neceßarium est.
Cùm id totum ſit adò falſum, adeóque falsò ſuppo­
ſitum
, vt ſæpiùs iam oſtenſum eſt: non eſt quòd hanc
tibi
gloriationem inuideam.
Quòd ſi fortè nihilominùs reclames, contendaſque veloci-
1tatem per totum tempus DE acquiſitam totius velocitatis per
totum
primum tempus AD acquiſitæ non eſſe duplam, ſed
eius
potiùs veiocitatis, quæ vltima primi illius temporis medie­
tate
, ſcu tempore SD acquiſita ſit; tum inſtabo acriùs, teque
pugnantia
loqui conteſtabor.
Cùm hanc eſſe meam ſententiam agnoſcas; ipſam
debebas
impetere, non ſpuriam aſſingens (vocem con­
donabis
, quandò tua eſt) euidenter παλογιζ. Nunc
verò
ſaltem cur non inſtas acrius? Cur non me pugnan­
tia
loqui contestaris? Cur intentaſſe minas ſat eſt?
Et, ſi demonſtrare contendas velocitatem tempore DE ac­
quiſitam
velocitatis toto primo tempore AD acquiſitæ non eſſe
præcisè
duplam, ſed dupla maiorem: tantò euidentiorem inde
concludam
principiorum tuorum, ac decretorum abſurditatem,
ex
quibus tam apertè pugnantia concludantur: cùm fieri non
poßit
, vt velocitas acquiſita in E, velocitatis acquiſitæ in D
ſit dupla, quin velocitas quoque toto tempore DE acquiſita
velocitatis
toto tempore AD acquiſitæ ſit dupla.
Dicerem heic aliquid, niſi depugnares aduerſus
tuam
vmbram.
Quodque amplius eſt, hac tota in re babeo te confitentem reum:
cùm
tu rem ita eſſe, ac neceſſariò admittendam eſſe contendas.
Scilicet?
Tuo igitur, opinor, Exemplo admonitus, agnoſces tandem,
ſeu
velocitas æqualibus temporibus, ſeu ſpatiis æqualibus æqua­
biliter
augeri ſupponatur, non modò non abſurdum, aut à recta
ratione
abhorrens, ſed prorsùs neceßarium eße, vt velocitas
tota
ſecunda parte temporis, aut spatii acquiſita, nunquam
ſit
totius velocitatis tota prima parte acquiſitæ præcisè dupla,
ſed
potiùs, vt totius velocitatis ſola poſtrema medietate eiuſ-
1dem primæ partis (qualis eſt SD) acquiſitæ perfectè dupla
reperiatur
: & ſimiliter, vt tota velocitas tertia, aut quarta
parte
, &c.
acquiſita, tripla non ſit, aut quadrupla totius ve­
locitatis
per primam partem acquiſitæ, ſed eius præcisè veloci­
tatis
, quæ tertia, aut quarta parte inferiore eiuſdem partis
primæ
acquiſita fuerit.
Itaque quicquid aduerſus has pro­
poſitiones
magna tuæ Responſionis parte opponis, aut ex ſup­
poſitis
earum contrariis colligis, ac concludis, vanum ſine du­
bio
, atque inane eſt; quamuis apud harum rerunt minùs pe­
ritos
plauſum inuenire poßint, atque approbationem.
Cuius momenti iſta ſint, expendendum eſt ex hacte­
nus
dictis.
Moneo ſolùm breuiter quatuor, Primum,
velle
te perperam, eſſe perin de ſeu ſpatiis, ſeu temporibus
acquiſita
velocitatis incrementa exæquentur.
Secun­
dum
, iniuriam à te ſemper fieri miſerando illi dimidio
partis
primæ priori: vt cuius rationem nullam vnquam
habeas
.
Tertium, noſcendum eſſe deinceps quo fru­
ctu
volueris hæc præoccupata in gratiam eorum, quæ
ſunt
dicenda circa articulos ſequenteis.
Quartum, ſi
mihi
proferre poſſis vel vnum peritum, qui à tua ſen­
tentia
ſtet, & apud quem plauſum, approbationemque
inuenias
, vltrò me in eandem ſententiam iturum.
Ruit itaque quod iam numero tuæ Responſionis xii. ab­
ſurdum
infers, & iterum numero xlii.
tangis: futurum ſcilicet,
vt
tempore quocumque dato putà vno horæ minuto primo; quo
decurſa
ſupponatur deſignati ſpatii pars quæcumque prima, vt
AD
, tempus aliud deſignato illi æquale attingt antè non poſ­
ſit
, quàm ab eodem mobili decurſum fuerit ſpatium infinitum:
Cùm
enim abſurdum hoc aliunde non concludas, niſi ex falſa
hypotheſi
, quòd ſpatij pars ſecunda dimidio primi temporis,
1& conſequenter tertia & quartapars, tertia, & quarta parte
primi
eiuſdem temporis decurrantur: iamque ex tuis etiam
principiis
, ea ſuppoſitio falſa, & impoßibilis oſtenſa ſit:
euerſo
malè iacto fundamento, tota ſuperexſtructa moles
corruit
.
Concluſi ego illud abſurdum ex hypotheſi falſa
quidem
, ſed non vt falſa, verùm vt tua; & tu oſtendens
falſam
ſeu ex tuis, ſeu ex meis principiis, lucratus nihil
es
, lucraturus ſolùm, ſi oſtendere non-tùam potuiſſes.
Itaque & ſemper monui, & iterum moneo moneboque
iterùm
, nihil eſſe opus, vt eſſe probes falſum, Partem
ſecundam
spatii percurri dimidio temporis, quo primam: ſed
opus
eſſe, vt oſtendas id non eſſe tuum, hoc eſt non ex­
preſsè
aſſumptum à te vt verum, neceſſariumque prin­
cipium
, quo Paralogiſmi Galileum argueres; & non
neceſſariò
conſequi ex eo, quod defendis velocitates
ſe
habere vt ſpatia.
Nempe hoc poſterius fundamentum
eſt
, quòd vt male iactum euertendum ſit, ſi contendas qui­
dem
, vt tam illud abſurdum, quàm tota ſuperexſtructa mo­
les
corruat.
Quod interim putas abſurdum euerſum,
non
tantùm quatenus obiectum eſt tibi articulo XII.
ſed
etiam quatenus obiicitur poſteà articulo xlii.
id
haud
rectè putas.
Siquidem illeic non concluſi ex
hac
eadem hypotheſi, ſed ex alia itidem tua, qua nimi­
rùm
vis accelerationem non ab vſque principio, ſed à
medio
vſque duntaxat primæ partis inchoandam eſſe:
adeò
vt cùm nihil ad hoc habeas, non ſit cur inuoluas
quod
dixi articulo xij.
cum eo, quod deinceps articulo
xlii
.
neque cur etiam illo ruente, iſtud ſic putes corrui­
turum
, vt ariete nouo non indigeat.
1
Similiter vanus etiam eſt labor ille tuus, quo numero 31.
ex eadem falſa ſuppoſitione modum alium accelerationis, spa­
tiorumque
ſingulis temporibus percurrendorum progreſſum
ſcrutaris
.
Quid enim veri, ac certi ex falſis legitimè con­
cluderes
?
Heic loci eſt, in quo antè præmonui te loquutu­
rum
obiter de progreſſu per ſpatia in ratione pluſquam
tripla
futuro æqualibus temporibus, quem ego qui­
dem
& ſcrutarer, & monſtrarem falſum, vt falſitatis
conuincerem hypotheſin, è qua crueretur: tu verò, cùm
deberes
oſtendere eandem hypotheſin non deduci ex
tuo
principio, ne ipſum quoque ipſa eadem falſitate
inuolueres
, ita loquereris de eo progreſſu, quaſi ego
ipſum
vt verum ex falſa hypotheſi vano labore per­
ſcrutarer
.
Vnde & iuuit tequærere, Quid veri, ac certi
ex
falſis legitimè concluderem? Quaſi ignorares me con­
cludere
ipſum falſum: aut neſcires, quod tyrones no­
runt
, tam verum, quàm falſum poſſe legitimè concludi
ex
falſis: ac ſpeciatim demonſtrationem ducentem ad
incommodum
(qualis mea fuit argumentatio) non alia
progredi
ratione?
IN ARTICVLOS XXXIV. XXXV. XXXVI. XXXVII.
XXXVIII
.
De Tempore, quo R. P. colligit ſingulas
parteis
decurſum iri.
Fruſtrà item ſunt, quæ numeris xxxv. xxxvi. xxxvii.
ac xxxviii. proſequeris, vt eam propoſitionem refellas, qua
contendo
velocitatem tota ſecunda parte DE acquiſitam
præcisè
duplam eſſe totius velocitatis per inferiorem primæ
1partis medietatem SD acquiſitæ: & ſimiliter velocitatem
per
tertiam, & quartam partem, &c.
acquiſitam, exactè tri­
plam
eſſe, ant quadruplam non velocitatis, quæ per totam pri­
mam
partem AD acquiſita ſit, ſed eius præcisè velocitatis,
quæ
tota tertia, aut quarta parte inferiore eiuſdem primæ par­
tis
acquiſita fuerit.
Nullum enim non moues lapidem, vt
hanc
veritatem euertas, quam tamen paulò antè tuis pincipiu
innixam
, & ſtabilitam agnouisti; & quam ſi vmquam
eucrteres
, tuam quoque, ac Galilei ſententiam funditùs euer­
teres
.
Si enim velocitas ſecundo tempore acquiſita velocitatis
primo
tempore acquiſitæ eſſet dupla, & fimiliter velocitas ter­
tio
, & quarto tempore acquiſita eiuſdem velocitatis primæ tri­
pla
eſſet, & quadrupla, spatia temporibus illis æqualibus de­
curſa
in eademinter ſe eſſent ratione: nempe in ratione dupla,
tripla
, & quadrupla contra Galilei mentem, ac tuam.
Hæc iam attinent ad Secundum membrum proba­
tionis
præcipuæ, qua ſequelam propoſitionis Demon­
ſtrationis
tuæ confirmas.
Miſſum autem facio, quod
ais
de mea, & Galilei ſententia, quandò ex paulò antè
deductis
adeò manifeſtè intelligitur, fore vt potiùs ma­
ri
flammam, & terram cælo commiſceas, quàm ex Ga­
lilei
contextu, aut mea Reſponſione id probes, quod
heic
aſſeris, aut euincere valeas cuertere me agnitam à
me
veritatem.
Quod ſupereſt autem cùm tua ſenten­
tia
tum verſibus hiſce, tum hactenus toties repetita ſit,
velocitatem tota ſecunda parte DE acquifitam præcisè du­
plam
eſſe totius velocitatis per inferiorem primæ partis medie­
tatem
SD acquiſitæ fimiliterque, &c. Quæſote primùm,
quomodo
nam ipſam hactenùs ſtabiliiſti?
Nam ſi
to
rura ſtabiliiſſe probes, fruſtrà ſit omnis meus la-
1bor: ſi verò non probes, fruſtrà omnis tuus. An ergo
alia
ratione probas, quam quæ habetur numero tuæ
Diſſertationis
XXXIV. pro ſecunda parte comparata
cum
primæ partis inferiore dimidio; & XXXVII. pro
quarta
comparata cum triente: ac xxxviij.
pro
quarta
comparata cum quadrante?
Non certe. Ita­
que
quid id ſit videamus, ac circa partem ſpeciatim ſe­
cundam
(cùm eadem ſit ratio proportione de cæteris)
nam
& tametſi res videatur eſſe iam abundè confecta:
operætamen
pretium eſt ipſam præſertim heic adnotare.
Aſſumptâ illeic lineâ AB, diuiſa in parteis æqua­
leis
AD, DE, &c.
ac prima parte biſecti in S,
45[Figure 45]
expreſſa
ſententia hiſce verbis exſtat Tota DE
eodem præcisè tempore, quo pars SD tranſcurritur.
Tum
probatio hæc additur, Cùm enim AD du­
pla
ponatur ipſius AS, & ſimiliter AE dupla ſit
ipſius
AD, neceſſe eſt, vt velocitas in D, dupla ſit
velocitatis
in S, & velocitas in E eodem modo du­
pla
reperiatur velocitatis in D.
Deducis conſe­
quenter
velocitatem per totam DE eſſe du­
plam
velocitatis per totam SD: ſed quod caput
eſt
, peruideamus.
Neceſſe dicis velocitatem in
D
, eſſe duplam velocitatis in S, & velocitatem in E
velocitatis in D, eo argumento, quòd AD dupla
ſit
ipſius AS, & AE ipſius AD. Quomodo
ergo
neceſſitatem huius conſequutionis pro­
bas
?
Nam hoc opus, hic labor eſt. Quomodò,
inquam
, ex eo, quòd spatium AD duplum ſit spatij
AS
, ſpatium AE spatij AD, ſequi neceſſariò, vt
velocitas
in D dupla ſit velocitatis in S, & velocitas in
1E, velocitatis in D? Id ſanè non probas, ſed ſolùm
ſupponis
ex eo vim habere, quòd velocitates ſicut spa­
tia
ſint.
Atqui hæc ipſa eſt controuerſia, an velocita­
tes
inter ſe ſicut ſpatia ſint: neque idipſum, quod opus
eſt
, probas, ſed omninò principium petis, ſeu ipſam
quæſtionem
, remve controuerſam pro principio aſſu­
mis
.
An verò dices te probaſſe, velocitates eſſe vt ſpa­
tia
? Sed quæſo, vbi-nam?
Id enim nuſquam de­
prehendetur
?
An vbi voluiſti arguere Galileum Pa­
ralogiſmi
?
At abundè iam declaratum eſt te potiùs vſum
paralogiſmo
, cùm rurſus nihil aliud, quàm principium
petieris
: vt taceam te, ſi quid habuiſti probationis, id­
poſteà
negaſſe: quando negaſti ſi prima pars spatij per­
curratur
quadrante, percurri ſecundam dimidio quadrantis,
An
vbi demùm protuliſti tuum de Bilance Experimen­
tum
? Certè iſta vna probatio fuit tua, neque potes pro­
ferre
locum, in quo alia ratione probaueris velocitates
ſe
habere vt spatia.
Atqui & falſum deprehenſum Ex­
perimentum
tuum eſt; & quæ germana fuit Experien­
tia
falſum conuicit velocitates ſe inter ſe habere vt
spatia
.
Itaque ex his ſequitur, non modo neceſſe non
eſſe
: ſed falſum etiam, atque adeò prorsùs impoſſibile,
vt
velocitas in D, dupla ſit velocitatis in S, & velocitas in
E
, velocitatis in D.
Cùm ergo non modò probatum non ſit, ſed fal­
ſum
quoque & impoſſibile ipſa Experientia ſuffra­
gante
oſtenſum, velocitatem tota ſecunda parte DE
acquiſitam pręcisè duplam eſſe totius velocitatis per inferio­
rem
primæ partis medietatem SD, acquiſitæ, ſimiliterque, &c.
Quæſo
quî adhûc valeas talem ſententiam defendere,
1querique, quòd nullum non mouerim lapidem ad euer­
tendum
hanc veritatem? Atque ego quidem, quòd ex­
inde
inferres, Tempus, quo percurritur DE, eſſe præcisè
æquale
tempori, quo percurritur SD, ob duplam nempe
velocitatem
, ſicuti ſpatium duplum eſt, huiuſcemodi
lapides
, & articulis quidem XXXV. ac XXXVI. moui, I.
fore
, vt ſuppoſito tempore, quo percurritur SD,
minutorum
v. c. duorum, idem ſpatium SD,
percurreretur
ſimùl minuto vno cum triente, ſiue ſe­
cundis
80: ac rurſus ſecundis 53, ac iterum 18, iterumque
6
, &c.
II. Cùm aliunde ſtatuiſſes tempus per SD, bre­
uius
eſſe tempore per AS, fore tamen ipſi æquale.
III.
Tempus per DE non æquale fore, ſed ſeſquialterum
temporis
per SD. IV. Futurum, vt aut concluderes ni­
hil
, aut vtereris paralogiſmo, quo Galileum vſum cauſ­
ſareris
.
V. Fore, vt quæuis magnitudo, etiam ſemi­
diameter
Mundi, tantulo tempore, quantulo SD li­
neola
percurreretur.
Quæ eadem rursus incommoda
proportione
deducta ſunt circa partem tertiam com­
paratam
cum infimo eiuſdem primæ partis triente, ar­
ticulo
XXXVIII.
Quomodo porrò tu excepiſti, reieciſti­
ve
hos lapides?
Scilicet hoc loco dixiſſe contentus,
fruſtrà eſſe: niſi quod iſthæc inſuper habes.
Sed ijſdem quoque numeris multa alia peccas: vt cùm nu­
mero
xxxvi.
ita à diuiſione rationis argumentaris: Si ſit vt
AE
ad AD, ita AD ad AS: erit igitur diuidendo, vt
AS
ad SD, ita AD ad AE. Hic enim inferendi modus
non
est à diuiſione rationis: & quamuis, vt par eſt, terminos
etiam
diſponeres, nihil hac ratione concluderes, niſi priùs ſup­
poneres
velocitatem per totam AE duplam eſſe velocitatis
1acquiſitæ per DE, quod falſum eſſe non ignoras.
Nempe ex quinque argumentis, quæ ſunt mox an­
indigitata, tertium delegiſti, de quo (ſi liceat tua pace
dicere
) vitilitigares.
Quippe errorem calami, quo poſtre­
mo
loco ſcripſi AE pro DE, pro errore mentis habuiſti.
Quaſi verò habere oculos oporteat, & non videre planum
ſenſum
, quo ſcribere volui vt AS ad SD, ita AD ad DE?
Aut
quaſi in huiuſinodi tanta literarum farragine, im­
portunaque
inculcatione, non vnam pro alia irrepere
humanum ſit?
Et cùm volueris ipſe poſteà videri huma­
nior
, dum legens IC, adnotaſti dicere me voluiſſe HC
(quanqùam dicere nolui HC, ſed ND, tribus inte­
gris
verſibus, ad illud vſque, vt tu concludis, qui in ſeheda
fuere
, ob idem initium, caſu prætermiſſis) cùm, inquam,
illeic
humanior fueris, cur heic quoque eſſe noluiſti?
Debuiſti ergo potiùs reſtitutâ literâ D, oſtendere me
impropriè
loquutum, quaſi ignorantem diuiſionem
rationis
eſſe ſumptionem exceſſus, quo antecedens ſuperat
conſequens
, ad ipſummet conſequens: hoc eſt, eſſe compa­
rationem
differentiæ terminorum cum ipſorum alterutro.
Sed
ita
nimirùm agere fuit cordi, vt dicere poſſes, quamuis
vt
par eſt, diſponerentur termini, nihil me hac ratione
concluſurum
, niſi prius ſupponerem velocitatem per to­
tam
AE duplam eſſe velocitatis acquiſitæ per DE, quod ta­
men
falſum non ignorarem.
Ego verò falſum quidem eſſe,
ſed
& tuum eſſe non ignoro: ac ne ex ſuperiùs dedu­
ctis
argumentum repetam, paucis oſtendo nihil eſſe
hac
ſuppoſitione, aut omninò vlla tergiuerſatione
opus
.
Ex verbis paulò antè ex tua diſſertatione reci­
tatis
, negare non potes, quin hoc totum tuum ſit:
1vt AE, ad AD, ita AD ad AS. Quamobrem, aut
neges
oportet ratiocinia Geometrica, aut fatearis le­
gitimè
diuidendo ita concludi, vt AS, ad SD; ita AD
ad DE.
Certè hanc ipſam falſam hypotheſin, eodem numero ſta­
tim
expreßè aſſumis; ideóque nihil inde concludis: fruſtraque
inſuper
laboras, vt originem erroris inquiras, qui nullus eſt,
niſi
in falſis ſuppoſitionibus tuis.
Cùm hypotheſes falſæ, ſint; cuius tamen ſint, ad­
uerſus
quem ſint, quem errorem creent, ſatis iam
apertum
.
Atque, vt ingenuè dicam, quod ſentio, in huiuſce contro­
uerſiæ
penetralia ingreſſus non videris: cùm vbique ferè falſa,
atque
ab hac tota materia perquàm aliena ſupponas; & vix
quicquam
, niſi ex talibus ſuppoſitionibus concludas.
Tuma­
ioribus
, & melioribus occupatus, leuiora hæc neglexiſſe
videris
.
Si hæc ſit ingenuitas tua; beatus es, qui ita de te, ita
de
me ſentire poſſis: ac prouidere quid Lectores opi­
naturi
demùm ſint, vbi cùm te Myſten, me propha­
num
habuetint, te perſpicacem, me hebetem, te dili­
gentem
, ac ſedulum, me oſcitantem, & agentem aliud:
requirent
tamen vel vnam falſam hypotheſin, quæ
mea
ſit; & vel vnam periodum, in qua aliquid ab hac
tota
materia tantillùm alienum ſupponam, aut di­
cam
.
Numero ſequente xxxviij. quicquid concludis, ex du­
plici
falſa hypotheſi ſimiliter concludis.
Vna eſt, quód ve­
locitates
totæ, atque integræ quibuſlibet partibus acquiſitæ
eam
inter ſe rationem obſeruent, quam partes ipſ quibus
1ſunt acquiſitæ; atque ita, vt quemadmodum AE dupla eſt
ipſius
AD, ita velocitas acquiſita per totam AE, præ-
46[Figure 46]
cisè dupla ſit totius velocitatis acquiſitæ per AD;
quod tamen ex tuis, & Galilei principijs falſum eſſe
ſuperiùs
numero 6. euici.
Qaid euiceris, & cuiuſ-nam fuerit hypothe­
ſis
falſa, meminiſſe potes.
Altera ſuppoſitio falſa hæc eſt, quod tanquam ne­
ceßarium
ducas quaſcumque ſpatij parteis vbicumque
deſignatas
eodem tempore percurri, ſi eandem inter
ſe
rationem obſeruent.
Sic ex eo, quod dico (in
figura
videlicet articuli XXXIV.) IC, & eius
triplam
DE æquali tempore percurri, concludis quo­
que
partem QH, & eius triplam IC (dicere vo­
luiſti
HC) æquali tempore debere abſolui.
Cuius Suppoſitio falſa fuerit; qua conſequu­
tione
rem deduxerim; quid dicere voluerim:
citra
nauſeam iam repeti non poteſt.
Quod ſanè non faceres, ſi quæ à me ea de redicta ſunt,
ipſamque
rei naturam penitiùs inspexiſſes.
Et heic quoque beatus es, qui me æquè à tuis
dictis
, & ab ipſa rei natura penitùs inſpiciunda ar­
ceas
.
Miratus ſum autem etiam non parum, quomodò
paßim
à numero Reſponſionis tuæ xxxiij mihi etiam affin­
gas
, quaſi velim, ac ſtatuam primam partem AD ſex
minutis
, poſtremam verò eius medietatem SD, ac ſecun­
dam
partem DE minutis duobus percurri: cùm ne­
que
eo loco, quem numero illo xxxiij examinas, neque vſpiam
alibi
quidquam tale dixerim; & poſt modum numero xl.
1expreßè profeſſus ſim tempus determinatum totius deſcenſus
à
me conſtitui non poſſe, quòd non ſatis notum eſſet tempus,
quo
ſpatium SD tranſcurreretur. Numeris quidem priori­
bus
, ex aliorum, quos iam impugnabam hypotheſi etiam ſuppoſui
primam
partem spatij AB, ſex minutis; poſteriorem verò eius
medietatem
SD, duobus percurri: vt ſcilicet ex eorum prin­
cipijs
eos erroris reuincerem; at ſagacitas tua aliena cum meis
confundere
non debuit, aut mihi tribuere, quod reprebendo in
cæteris
.
Vide, ſi lubet, Epiſtolæ meæ numerum xxxiij. in quo
ſolo
partibus ſpatijparteis quaſdam temporis attribuo, ex mea­
ne
, an ex aliena ſententia id pronunciem.
Ex bac tamen falſa
ſuppoſitione
vix credibile eſt, quam-multa mihi abſurda obii­
cias
, quamque multainter ſe, & cum meis decretis pugnantia
congeras
: vno verbo, rem ſic omnem in partem verſas, vt ſi à
me
dicta eſſent, quæ mihi affingis, meritò haberi poſſem om­
nium
hominum ineptißimus.
Infinitus ſim, ſi aut recenſere
ſingula
, aut ijs ſigillatim ſatisfacere voluero, quæ ex adeò fal­
ſa
hypotheſi mihi imponis: ſatius ſit ſemel dicere, à numeró
Reſponſionis
tuæ xxx.
ad finem, vix aliquid à te nobis obiici,
quòd
eam hypotheſin non ſupponat, quodque proinde ea ſemel
negata
, tanquam euerſo fundamento non corruat.
Miratus es? At Primùm, is ego non ſum, qui nu­
merum
ſex minutorum Primæ parti attributorum vltrò
excogitauerim
: ipſe es, qui eum induxiſti citato illo
Epiſtolæ
, ſeu Demonſtrationis tuæ loco; ac nihil fuit
neceſſe
, vt alium, quoties fuit aliquo exemplo vten­
dum
, ſubſtituerem. Deinde, licet poſt modum dixe­
ris
difficile eſſe determinare tempus, quo primum pri­
partis dimidium, quo ſecundum percurrerentur:
ego
tamen, quòd obſeruarem habere te varia decreta,
1ac repugnare teipſum tibi; attendi quid foret præcipuè
tuis
principiis conſentaneum, & quoniam ſæpè opus
fuit
exemplorum illuſtratione, tempus illud ſemper
aſſumpſi
iuxta aliquod ex tuis principiis. Tertiò enim
cùm
obſeruâtim, quicquid ipſe aduerſus alios deduce­
res
partem ſecundam non percurri dimidio temporis,
quo
primam: id tamen fuiſſe à te aſſumptum, tan­
quam
veram hypotheſin, qua paralogiſmi Galileum
conuinceres
; & non potuiſſe à te aſſumi, niſi reputan­
do
partem ſecundam percurri dupla velocitate, ſiue
duobus
gradibus, nulla agnita diſtinctione inter ma­
nentem
, & acquiſitum: idcircò, quia ex prima parte
duo
faciebas dimidia, quorum prius ad poſterius ean­
dem
rationem, quam pars prima ad ſecundam tuere­
tur
; cenſui ſex minuta à te primæ parti attributa ita di­
ſtribuenda
in hæc duo dimidia, vt priori quatuor, po­
ſteriori
duo congruerent. Quartò verò cùm viderim
te
velle aliunde inferius primæ partis dimidium, & ſe­
cundam
partem æquali tempore percurri: viſum rursùs
eſt
deberi ex te duo minuta illi dimidio, tanquam
trientem
temporis parti primæ attributi: quoniam
idem
triens deberetur ſimiliter ſecundæ parti, iuxta eam
ratiocinationem
, quàm ſuperiùs fuſiuſculè circa arti­
culum
VIII. ex eo contexui, quód eſſe in fine primæ
partis
vnum, in fine ſecundæ duos gradus velocitatis
acquiſitos
cenſeres. Quintò proinde, non eſt cur mire­
ris
ita factum eſſe à me; ſed cur mireris te non vidiſſe id
eſſe
cohærens cum principiis tuis, & à me licet admoni­
tus
, cenſueris tamen diſſimulandum.
Nam quod diſ­
putàris
quidem aduerſus alios, tempus per ſecundam
1partem, non eſſe dimidium temporis per primam, aſ­
ſenſi
conſtanter te facere rectè; at ſemper quoque ad­
monui
te id diſputare aduerſus teipſum: neque tu ocu­
los
ad hoc ſuſtinuiſti aduertere, & attendere, an aliquis
foret
, quo id monſtraſſem, paralogiſmus. Sextò ex­
inde
fit manifeſtum, multa me tibi obieciſſe ex falſa
hac
ſuppoſitione, non quia falſa, ſed quia tua: neque
ſatis
eſſe, vt eam neges, quò quicquid obieci, tanquam
euerſo
fundamento corruat, niſi negando tuam eſſe, oſten­
das
ſimùl tuam non eſſe (ſeu non eſſe ex tuis principiis
qua
neceſſitate viſum eſt, deductam) ac ideò non eſſe,
cur
quovſque illud præſtitum à te fuerit, inſultes me id,
quod
aſſumo, affingere, imponeréque.
Addo Poſtremò,
quod
caput eſt, fuiſſe perinde mihi futurum, ſeu hanc
ſeu
aliam diſtributionem minutorum ſex, aut cuiuſli­
bet
temporis alterius, in ea dimidia aſſeruiſſes: ſi modò
ſemper
rationem ſpatiorum, ac velocitatum ſuppone­
ret
eandem: quippe fac iam aliam qualemcumque
voles
, quæ ſemper hanc tuam rationem ſupponat; &
ego
recipio me eadem abſurda, ac fortè etiam alia lon­
abſurdiora eſſe obiecturum.
IN ARTICVLOS XXXIX. XL. XLI. XLII. De Ra­
tione
continuò dupla, qua ſpatia decurri temporibus
æqualibus
R. P. concludit.
Quæris autem numero xxxv. & numero item xl. Quid­
nam
cauſſæ eſſe poßit, cur Progreßionem accelerationis in
deſcenſu
grauium non à primo ſpatij decurrendi puncto A, ſed
à
puncto primi spatii medio S, incipiam; cùm ratio velocitatis
1per totum ſpatium decurrendum, non autem per parteis eius
aliquas
inquiratur.
Nam, inquis, qua ratione biſecuiſti par­
tem
AD, in S, biſecare etiam potuiſti partem AS, ac ſu­
periores
ſimilieer cæteras. Potui certè, ſed ſtandum tandem
fuit
alicubi, cùm diuiſio infinita eſſe non potuerit.
Quid ni igitur
iam
primùm, in ea parte conſiſtamus, ex qua totius motus ac­
celerati
ratio perfectè intelligatur?
Sed ne putes tamen, ſi
pars
ſuperior AS mente, & cogitatione diuiſibilis intelligatur
infinitas
in parteis, conſequens proptereà eſſe, vt per illas par­
teis
omneis mente confictas acceleratio varietur: motus enim,
eiuſque
acceleratio effectus Phyſicus est, qui proptereà (vt in
cæteris
rebus Phyſicis accidit) per parteis ſenſibileis, eaſque
pro
ratione ponderis, & reſiſtentiæ medij, maiores, aut mino­
res
metiendus videatur.
Accedit, quòd tecum, & cum G
lileo
non ſentio corpus graue deſcendens ſtatim à quiete, atque
in
omnibus, ac ſingulis indiuiſibilibus momentis accelerare
motum
. Cuius rei cauſſa eſt, quòd acceleratio omnis à ſolo
medio
eſt; vnde deſcenſus in vacuo ſui ſemper ſimilis, atque
vniformis
exſiſteret: ſicut tunc quoque tota cauſſa deſcenſus,
nempe
grauitas, ſemper eadem, ac ſui ſimilis perſeueraret.
Igitur, cùm graue quodcumque per aërem, aut aliud medium
deſcendit
, talis deſcenſus à ſolagrauitate inchoatur, etiam me­
dio
plus, aut minùs reſiſtente, prout ipſum grauius, aut leuius
eſt
, & faciliùs, aut difficiliùs diuiditur: nec priùs acceleratur
motus
deſcendentis corporis, quàm à medij accurrentis, ſéque
à
tergo claudentis motu, eóque iam notabili, medii reſiſtentia
ſupereretur
, & grauitatis niſus, natiuaque velocitas Phyſicè
augeatur
: ad quod ſine dubio requiritur pars temporis, ac spa­
tii
non Mathematicè minima, ſed Phyſicè notabilis, quæ cùm
pro
grauium diuerſitate, & varia reſiſtentia mediorum modò.
1maior ſit, modò minor: heinc eſt, cur accelerationis ratio à
primo
spatii percurrendi puncto minùs tutò inchoetur.
Hæc
porrò
, ſi cum tuis, ac Galilei decretis minùs fortè conueniant;
principiis
certè Phyſicis aptè congruunt.
Sed reliqua breuiùs
percurramus
.
Peruentum iam eſt ad Phſiycæ tuæ Demonſtratio­
nis
Concluſionem: quæ quoniam eſt eadem cum ipſo
conſequente
Propoſitionis, idcircò elicienda fuit vi
conſequutionis
qua illud dependet ab antecedente.
Quod porrò notas quæſiiſſe me; quanto, amabò, iure
quæſiuii
: cùm ſtupendum ſit te ab vſque initio definiſſe
motum
æquabiliter acceleratum, qui æqualibus ſpatiis
æqualia
celeritatis augmenta acquireret; ac ſpatia illa
æqualia
ſemper & habuiſſe, & ſic expreſſiſſe per lineas
in
parteis æqualeis diuiſas, vt eſſet in iis vna prima, vna
ſecunda
, &c.
nunc autem rem ſic perturbare, vt pars
prima
vna æqualium non ſit; vt primum primæ dimi­
dium
pro nihilo ſit, vt reliquum pro tota ſit: vt motus
æquabiliter
acceleratus non incipiat, cùm incipit; vt
incipiat
, poſtquam incepit, & alia id genus, quæ ob­
iecta
ſunt, quæque repetere iam piget?
Cùm deduxe­
rim
verò incommoda varia ex eo, quòd liceat dimi­
dium
prius in duo alia dimidia ſubdiuidere, & prius iſto­
rum
in duo alia, & ſic conſequenter: quid tu ad ea om­
nia
?
Nempe poſſe quidem id dimidium ſubdiuidi: verùm
eſſe
tandem alicubi ſtandum: cùm diuiſio eſſe infinita non poſ­
ſit
.
Age itaque peruideamus quid hac reſponſione ef­
ficias
.
Dicis eſſe tandem alicubi ſtandum, quòd diuiſio eſſe
infinita
non poßit: igitur per te licebit non ſtare, quo vſ­
que
diuiſio finita non erit, ac partes ſupererunt, per
1quas progredi diuidendo liceat? Igitur tumerit neceſ­
ſariò
ſtandum, cùm ſic finita erit diuiſio, vt exhauſtis
partibus
, nulla ampliùs fieri ſubdiuiſio poſſit.
Quando­
nam
verò id continget?
An-non cùm tota pars AD
tantula
erit, & ſic diuiſa in duo dimidia AS, & SD, vt
AS
non habeat ampliùs duo dimidia, ac ſit indiuiſibilis
pars
?
An-non proinde cùm l inea AD contexta erit
ex
duobus punctis?
Prouidens tu quæ poſſent exinde iure vrgeri in­
commoda
, præoccupaſti, partem AS accipiendam eſſe
vt
quid Phyſicum, quod mente quidem, ſeu Mathematicè
diuiſibile
in parteis infinitas ſit: ſed non ita tamen, vt accelera­
tio
variari ſecundum eas poßit; quippe quæ effectus Phyſi­
cus
cùm ſit, non-niſi per parteis ſenſibileis metienda videa­
tur
.
Aequiuocatio eſſe quædam poſſet circa vocem
ſenſibileis; verùm ſic accipio, quaſi tu per illam intelle­
xeris
parteis Phyſicas, hoc eſt reuerâ exſiſtenteis in
rerum
natura; nempe vt opponantur Mathematicis,
ſiue
iis, quas mente confictas dixiſti.
Nam ſi alioquin
diceres
ſenſibileis, quaſi ſenſu perceptibileis, notum eſt
naturam
non eſſe metiendam in ſuis adeò ſubtilibus
operationibus
iuxta ſenſus captum.
Neque enim in
compingendo
v. g. animalculo acari noſtrum ſenſum
conſulit
, qui ipſum habet quaſi punctum, ſiue rem viſu
minimam
; ſed ſeipſam potiùs, prout illud texit ex
innumeris
myriadibus partium infra omnem ſenſus
acutiem
exſiſtentium, & neceſſariarum tamen, vt rem
faciat
perſe mobilem, ac vegetationis, ſenſus, appeti­
tus
capacem.
Vt præteream ſenſum haberi regulam
pluſquàm
Leſbiam, propter diuerſitatem ſenſuum acu-
1tiorum, hebetiorumque, & adiumentorum, quibus
poſſunt
ſubtiliora omnibus rebus antè perceptis per­
cipere
; & ſine ſpe tamen, vt vnquam naturæ ſubtilita­
tem
aſſequantur.
Itaque, vt in hac diſtinctione hærea­
mus
: tunc igitur erit finita diuiſio, ſeu peruentum erit ad
eam
diuiſionem, vltra quam ſubdiuidere in duo dimidia
non
liceat, cùm AS erit non Mathematicè quidem,
ſed
Phyſicè tamen indiuiſibilis: atqui ſi AS ſit Phyſi­
indiuiſibilis: erit igitur & pars SD indiuiſibilis, tan­
quam
ipſi AS æqualis?
An ergo, ſi pars SD ſit in­
diuiſibilis
Phyſicè, diſtingues in ea trientem, quadran­
tem
, & cæteras Phyſicas parteis iis temporibus percur­
rendas
, quæ menſuræ ſint conſequentium, hoc eſt ipſi
AD
æqualium?
Cùm non poſſis: vide quàm fruſtrà
confugeris, vt ſtandum alicubi ſit, quòd diuiſio eſſe infi­
nita
non poßit.
Hanc iterùm difficultatem quaſi præſentiens, præ­
uenienſque
, quid ni, inquis, iam primùm in ea parte con­
ſiſtamus
, ex qua totius motus accelerati ratio perfectè intelli­
gatur
? Dicere ergo vis, non eſſe exſpectandum, ad
hoc
vt conſiſtamus, quovſque ad eam diuiſionem per­
uenerimus
, ex qua partes AS, & SD ſint duo puncta
Phyſica
, ſeu duæ Phyſicè indiuiſibiles partes: ſed in illa
ſtandum
, in qua tam AS, quàm SD conſtent adhùc ex
tot
Phyſicis partibus, vt ex ijs ratio accelerati motus per­
fectè
intelligatur.
At imprimis, ſi ita ſit, fruſtrà ergo
dicis
alicubi ſtandum, quòd diuiſio eſſe infinita non poßit:
cùm
etiam diuiſione exſiſtente non infinita, progredi
adhûc
vlteriùs liceat: atque idcircò vigent adhûc in­
commoda
omnia, quæ obiecta ſunt: quandò poteſt
1adhûc pars AS, ſubdiuidi in plura, pluraque dimidia.
Deinde, cùm in dimidio SD, tot requiris parteis, vt
ex ipſis ratio accelerati motus perfectè intelligatur: quot­
nam
quæſo ſunt, quas requiris?
An aliquot pauculas,
v
. c. ſex, quas nempe recenſes, dum rationem motus
accelerati
explicas per trientem, quadrantem, per quin­
tam
, perque ſextam parteis tantum?
Sanè vel neſciens
tot
requiris, vt innumerabiles ſint; & tum abſis longiſ­
ſimè
ab eo, vt cauſſeris ſtandum, quòd diuiſio eſſe infinita
non
poßit, quaſi vel in fine, vel certe non longè à fine
conſiſtendum
ſit: tum etiam ab eo, vt ex cognitis par­
tibus
ratio motus intelligatur. Rem vt experiamur, ac­
cipiamus
, ecce, caſum globi ferrei (quod tuum poſteà
exemplum
eſt) ex cælo Lunæ in centrum terræ: atque
in
ipſo talem partem, in qua iam primum, vt ais, conſiſta­
mus
. Cùm tuo ex decreto, menſura durationis om­
nium
partium iſti primæ æqualium ſit æqualis duratio
totidem
minutiorum partium ſigillatim acceptarum
in
inferiore eius dimidio: ergo inferius eius dimidium
diuiſibile
eſt in tot parteis, non Mathematicas, men­
teve
confictas, ſed Phyſicas, ſiue in ipſa rerum natura
exſiſtenteis
, quot partes ſunt à cælo Lunæ, vſque in
centrum
terræ, ipſi AD æquales.
verò partes quot­
nam
ſunt?
Certè, cùm aſſumendo pedes (vt facis) pro
Galilei
cubitis, admittas à Luna in centrum nonagies
octies
mille myriadas pedum: oportebit, etiam ſi pri­
mam
partem AD, non minorem pede habeas, vt di­
cas
dimidium illius inferius, ſeu ſemi-pedem totidem
pati
diuiſiones, & continere totidem parteis Phyſicas
non
mente confictas.
Quid verò ſi acceperis partem
1pedis milleſimam, quippe quæ non modò ſenſibilis, ſeu
viſu
perceptibilis ſit, ſed microſcopicis etiam vitris, ex
quam
plurimis texi obſeruetur: an non tribus additis
cyphris
, erunt iam nouies mille, & octingentæ myriades
mytiadum
partium?
Quid ſi caſus foret ex Sole, vicies
ſaltem
diſtantiore, quam Luna?
Quid ſi ex firmamen­
to
diſtantiore ſaltem ducenties quinquagies?
Tantam
igitur
partium multitudinem eſſe vis in inferiore di­
midio
SD, vt ratio motus accelerati poſſit perfctè
intelligi
: tantam, in ſuperiore AS, vt cenſeamus illam
non
poſſe vlteriùs in duo ſubdiuidi dimidia.
Videſ-ne
ergo
quàm procùl abſit à diuiſionum fine ea pars, in
qua
iam primùm, vt ais, conſistamus?
Subiicis, non ſentire te cum Galileo, & me, graue
deſcendens
, statim à quiete, atque in omnibus, ac ſingulis mo­
mentis
accelerare motum.
Quot ergo putas momenta,
ſeu
Phyſicas temporis parteis abſque acceleratione
tranſiri
?
Tot certè, quot ſunt innumerabiles illæ par­
tes
, quæ ſunt non in priore minùs, quàm in poſteriore di­
midio
diſtinctæ: neque enim illæ, niſi ſucceſſiuè, & vna
poſt
aliam, atque adeò diſtinctis temporis partibus per­
curruntur
.
Vide igitur per quot parteis, & per quot
momenta
temporis diſtincta inefficacem facias cauſ­
ſam
Phyſicam, quam aduocas ſtatim.
Videlicet cauſ­
ſam
accelerationis decernis eſſe ſolum medium, v. c. aërem:
neque
enim prius accelerari motum à grauitate inchoatum,
quàm
à medii accurrentis, ſeque à tergo claudentis motu, eó­
que
iam notabili reſiſtentia ſuperetur.
Quo loco rursùs
æquiuocatio
in nomine notabilis. Nam notabilem intel­
ligis
aut naturæ, aut nobis.
Et nobis quidem notabilem
1non debes intelligere: cùm natura noſtræ notationi non
alligetur
; & priuſquam noſtra perſpicacia notare quic­
quam
valeat, natura iam tranſierit per innumerabi­
leis
parteis.
Si ergo naturæ; quæro quot partes in mo­
tu
neceſſariæ ſint, vt natura progreſſa eſſe notabiliter
reputetur
?
An-non ſaltem myrias deberet eſſe ſatis?
An-non ſaltem decem, centum, & mille myriades? An­
non
ſaltem myriadummyrias; a ſaltem decem, centum,
mille
myriades myriadum?
Stupendum iſta non eſſe
ſatis
, ſed deinceps adhûc multiplicanda eſſe, priuſquam
numerus
notabilis ſit, & cauſſa tua Phyſica euadere ef­
ficaxpoſſit
.
Sed de hac quidem Phyſica cauſſa dicen­
dum
erit inferiùs: quæro heic ſolùm, an putes aërem
ſeſe
à tergo claudere, cùm iam ſuperatur, vel ſtatim ac
ſuperata
à fronte eſt pars ſpatij prima, vnaque ex illis
innumerabilibus
, an non?
Si dicas ſe non claudere;
igitur
ſpatium illud à tergo vacuum remanet; quod
non
es ſanè admiſſurus.
Si ſe claudere, ergo cum ſe
claudendo
agat (neque enim alia ratione putas hanc
cauſſam
agere) ab ea vſque parte agit aliquid: ergo ab
initio
vſque grauitatem iuuat: ergo & motum accele­
rat
: ergo exſpectandæ non ſunt tam innumerabiles
partes
, vt motus notabilis ſit, & acceleratio incipiat.
Quod cauſſam hanc verò dicis neceſſariam, vt reſiſtentia
ſuperetur
: vides quàm non ſit neceſſarium, cùm graui­
tate
ſola agente ſuperatam iam facias, priuſquàm aër
aliquid
agat, ſiue mobili iam promoto per totum ſupe­
rius
dimidium ſuperueniat, ac ſeſe claudat.
Vtcum­
que
autem eſſe debeat notabilis pars; ſic cine probas
platicè
ſubtilem determinationem in primæ partis me-
1dio? Quaſi non poſſit motus notabilis eſſe paulò antè
medium
, aut non-niſi paulò pòſt medium?
Eſt ne
aliquod
argumentum, quo probes iſtam tuam cauſſam
nihil
omninò agere, nihil ſuperare reſiſtentiæ, per tot
illas
partium ſpatij, temporiſque myriadas, quæ toti
priori
dimidio tribuuntur, ſtatim autem ac mobile at­
tigit
primam poſterioris, incipere & agere, & reſiſten­
tiam
ſuperare? Requiritur, inquis, pars temporis, ac spa­
tii
non Mathematicè minima, ſed Phyſicè notabilis.
Aduer­
ſatiuam
hanc non capio: cùm videretur debere pars
dici
, aut Mathematicè notabilis, aut Phyſicè minima: ſed
quicquid
ſit, vis eam Phyſicè notabilem eſſe; quid inde
concludis
? Heinc eſt, inquis, cur accelerationis ratio à
primo
ſpatii percurren li puncto non tutò inchoetur.
Non
tutò
inchoetur?
Imò, vnde tutiùs inchoetur, quàm
vnde
eſt periculi nihil?
Nam tibi quidem meritò ef­
ficiuntur
omnia ſuſpecta, cùm viâ regiâ ſemel relictâ,
non
valeas ecce, niſi per dumos, ſalebraſque incedere;
at
verò illis, qui viam tenent, ſimile nihil timendum eſt.
Sed nempe platicè aſſumenti, platicè perinde conclu­
dendum
fuit.
Sperandum quippe fuerat, vt conclu­
deres
, cur ante primæ partis medium, ſeu alicubi per
totum
prius dimidium, acceleratio non inchoaretur; at
tu
intereà de medio, totove priore dimidio nihil: ſed
ſolùm
, accelerationem à primo puncto non tutò inchoari.
Quod
autem addis, ſi iſta cum meis, & Galilei decretis
non
fortè conueniant, principiis certè Phyſicis aptè congruere;
cedò
ſolùm, Quibus?
Ex his igitur nunc habes, quod numero xl. quæris, cur­
rationem
accelerationis à primo spatii decurrendi puncto non
1deducam: quamvis iam etiam aliunde id haberes; ex eo nimi­
rùm
, quod diuiſo, vt libet, in parteis æqualeis tempore, aut
ſpatio
, ſemper impoßibile ſit, vt velocitas ſecundæ partis præ­
cisè
dupla ſit totius velocitatis per priorem partem acquiſitæ:
quod
ex tuis etiam principiis anteà numero 17. euidenter de­
monſtratum
eſt.
Et ſæpe repetij, & repetere ſæpiùs cogis me, quæ­
ſtionem
non eſſe, an impoſſibile ſit velocitatem per
ſecundam
partem eſſe præcisè duplam velocitatis per
primam
: ſed id-ne ſequatur ex admiſſo principio, quòd
velocitates
vt ſpatia ſe habeant.
Ego enim ſemper id
ſequi
conteſtatus ſum: tu non ſequi probaſti nun­
quam
; & perinde ſemper procedis, ac ſi id habendum
eſſet
nihili; quod ipſum tamen eſt rei caput.
An, &
quomodo
aliquid ex meis principijs demonſtraueris;
nihil
eſt quam obrem heic repetatur.
Cæterùm hoc etiam loco erras non mediocriter, dum ex
eo
, quòd partes NC, & CD eodem tempore percurrun­
tur
, talem gradum velocitatis acquiri concludis ab N in
C
, qualis acquiritur à C, in D: tunc enim velocitates eſſe
vt
spatia neceſſe eſt.
Quàm egregiè elaberis? Ego enim cætera inter,
quæ
non attigiſti, ex eo, quòd priùs admiſiſſes, pro­
pter
progreſſionem Arithmeticam, duorum graduum
acquiſitorum
in D, vnum acquiſitum ab A, in C, alte­
rum
à C, in D, concluſi te velle velocitatem acquiſi­
tam
ab N in C, eſſe æqualem acquiſitæ à C, in D,
quandoquidem
tum velles ipſam CD tanto tempore,
quanto
NC, cuius eſſet dupla, percurri.
Et quia vi­
deris
non attendiſſe ad conſequutionem, quæ ſatis
1tamen inſinuabatur in duobus conſectariis, ecce quo­
modò
ea probetur.
NC, & CD debent, per
47[Figure 47]
te
, eſſe æquales; quoniam vtraque, per te, de­
bet
eſſe æqualis lineæ AC: quare &, ſi æquali
percurrantur
tempore, æquali percurrentur ve­
locitate
.
Et de æqualitate quidem lineæ CD,
cum
AC, non eſt dubium; probo de NC, AC, &
NC
eadem velocitate ſecundum ſe totas per­
curruntur
, ex te; Ergo ſunt inter ſe æquales.
Pro
batur
antecedens.
Ad velocitatem acquiſitam
per
totam AC, addita quæ acquiritur per CD,
facit
velocitatem in D duplam velocitatis in
C
; ad volocitatem acquiſitam per totam NC,
addita
quæ acquiritur per eandem CD, facit
itidem
velocitatem in D, velocitatis in C du­
plam
; & vtrumque quidem per te.
Igitur per te
AC
, & NC, ſecundum ſe totas velocitate ea­
dem
percurruntur; ſuntque idcircò inter ſe
æquales
.
Tu ergo vim conſequutionis ex inte­
gro
antecedente diffimulans, infers ſolùm ex
duplo
ſpatij, & temporis æqualitate, velocitates
eſſe
vt ſpatia: ac retices quod intereſt, quodque
ſubnotatum
fuit, cùm ſubiunxi, conſequi, vt
velocitates
per AC, & NC, acquiſitæ ſint prorſus
æquales
: ac proinde vt AC, & NC, hoc est totum, &
pars
eodem tempore percurrantur, &c.
Sequitur.
Numero xli. etiam peccas; cùm, vt impugnes conſtitu­
tam
à me cæterarum partium toto spatio decurrendo deſigna­
tarum
respectum ad analoga primæ partis ſegmenta, non ſo­
lùm
earumdem partium reſpectum ad parteis temporis exigis,
1quas neque tu, neque alius quiſquam aßignare poteſt, ſed
tempora
etiam illis adſcribis, quæ nullo modo ipſis conuenire
non
ignoras.
Vis enim primi ſpatij partem dimidiam dimidia
parte
eius temporis percurri, quo totam primam partem ab­
ſolui
ſupponis; & tertiam partem tertia parte, quartam
quartaparte
eiuſdem temporis: cùm ex tuis, & Galilei prin­
cipiis
dimidia parte prima temporis, quarta pars tantum spatij
ſuperior
decurratur, & reliqua dimidia parte temporis tres
inferiores
ſpatij quadrantes abſoluantur.
Vide ergo quid ex
tam
abſurda hypotheſi concludere poßis.
Cùm nihil ſit, quod prodat magis decretorum
incohærentiam
, quàm reductio ad calculos; ex eo eſt,
cur
potiſſimùm ſupputationes auerſeris.
Id autem hoc
loco
præſertim probatur.
Admiſiſti poſſe diſtingui
in
motu grauium decidentium plura æqualia tempora:
at
cùm planum foret, vt ſpatio diuiſo in parteis æqua­
leis
, primum tempus attribueretur primæ huiuſcemodi
partium
, ac deinde explicaretur quota eius temporis
parte
percurrerentur cæteræ; & in qua ipſarum ſecun­
dum
tempus æquale deſineret, in qua tertium, &c.
di­
uertiſti
nihilominus, & pro primo tempore accipien­
dum
voluiſti id, quo decurreretur eiuſdem primæ par­
tis
non prius, ſed poſterius dimidium; & tum voluiſti
ſecundam
partem, quæ eſſet dupla huius dimidii, æqua­
li
cum eo tempore percurri: tum tertiam æquali cum
eo
, quo triens eiuſdem primæ partes infimus; quartam
æquali
cum eo, quo quadrans, &c.
tum ſecundum tem­
pus
æquale primo eſſe id, quod debetur ſecundæ parti
ſoli
: tertium, quod tertiæ, & quartæ ſimùl: quartum,
quod
quintæ, ſextæ, ſeptimæ, octauæ: quintum, quod
1octo ſequentibus: ſextum, quod ſexdecim ſuccedenti­
bus
, atque ita porrò.
Ego itaque oſtenſurus, vt hæc ſe
probè
non haberent, cætera inter argumenta, rem ex­
primendam
numeris cenſui, ac aſſumpſi primum ipſum
tempus
, quod dimidio illi poſteriori attribueres, veluti
aſſem
, eiuſque proinde parteis duodecim quaſi vncias,
ſiue
mauis minuta habui.
Debueras tu procedere dein­
ceps
per parteis æqualeis huic dimidio: quo caſu ſe­
cundæ
parti fuiſſent attributa minuta ſex, ſiue dimidium
temporis (ob duplicatam velocitatem) & tertiæ quatuor,
ſiue
triens (ob triplicatam) & quartæ tria, ſiue quadrans
(ob quadruplicatam) &c.
& quia tamen duplum di­
midij
vſurpandum eſſe vbique cenſuiſti, vt partes ſe­
cunda
, tertia, quarta, &c.
fierent vbique toti primæ
æquales
: ideò effectum eſt, vt ſecundæ parti non dimi­
dium
, ſeu ſex minuta, ſed omninò tantumdem, ſeu duo­
decim
tribueris, & tertiæ beſſem, ſiue octo: quartæ di­
midium
, ſiue ſex.
Ipſe proinde, vtcumque rationem
dupli
prætermiſerim (& quam tamen iam interſeren­
dam
cenſui) declarare volui, vt hæc tempora non con­
gruerent
ſpatiis vtravis ratione aſsuptis.
Et de ſecundo
quidem conſtitit, ob illud, quod duplicato quidem con­
ueniret
tempus primo æquale, ſeu minutorum duode­
cim
, at ſimplici non niſi dimidium, ſeu minuta ſex: de
fuccedentibus
autem iuxta aggregationem tuam, ob id,
quòd
neque ſimplicibus, neque duplicibus conueniret
vnquam
tempus æquale primo, ſeu minutorum duo­
decim
, ſed vel in ſimplicibus ſemper deficeret, vel in
duplicibus
ſemper abundaret: cùm deberet tamen ſal­
tem
in duplicibus ſemper exæquari, vt exæquatum
1fuerat in ipſa ſtatim ſecunda parte. Quid tu ad iſta
igitur
?
Dicis me, non ſolùm reſpectum partium ad parteis
temporis
exigere, quas neque ego, neque alius quiſquam aßi­
gnare
poßit: ſed tempora etiam illis adſcribere, quæ nullo
modo
ipſis conuenire non ignorem.
Verumtamen, quæ­
ſtio
non eſt de eo, quod ego, aut alius præſtare poſſi­
mus
, aut non poſſimus, in aſſignandis temporibus, quæ
partibus
quibuſque conueniant: quanquam Galileum
quidem
imitatus, ſumpto quocumque tempore primæ
parti
debito, aſſignaui tempus, quod exigitur ad ſecun­
dam
, & quod ad vtrumque primæ partis dimidium,
paratus
idem prorsùs præſtare circa quælibet tempora,
quarumcum
que voles partium cætetarum, iuxta gene­
rale
ſcilicet Effatum, quod articulo Reſponſionis XXXVI.
retuli
, & in quod nihil fuit, quod à te obiiceretur.
Non item eſt quæſtio, an tempora quæ partibus adſcri­
bo
, ipſis nullo modo conuenire ignorem, an ſciam (ſcio
enim
eſſe longè alià, prout ex citato moxloco intelligi
poteſt
) ſed an ea adſcribam iuxta tua principia.
Quo­
nam
verò modo id non fieri probas? Vis enim, inquis,
primi ſpatij partem dimidiam dimidia parte eius tem­
poris
percurri, quo totam primam partem, & tertiam
tertia
, quartam quarta, &c.
Sperâram, vt aliò querela
tua
vergeret.
Quia enim iuxta ante-dicta defendis te
nolle
dimidium inferius primæ partis percurri dimidio
eius
temporis, quo ſuperius: procliue mihi videbatur,
vt
querereris tibi affingi tempora à te pernegata.
Sed
videlicet
, animaduertiſti me commiſiſſe tuæ libertati,
vt
dares quodcumque demùm velles tempus pro infe-
1riore dimidio: fore enim me idem oſtenſurum. Vnde
& animi ſolùm gratiâ, & conſonanter ad ſuperiora,
aſſumpſi
pro partis primæ tempore numerum trigin­
ta
ſex, vt inferiori dimidio attribueretur numerus com­
modiſſimus
duodecim.
Et ſanè heic non quærebatur,
quota
portio eſſet hoc tempus temporis totius per pri­
mam
inſumpti: ſed ſolùm, quodcumque illud eſſet, ex
quibus
ſui partibus cenſeri poſſet integrum, vt alia ipſi
æqualia
deinceps adnumerarentur.
Quidnam verò eſt,
quod
ſubiungis?
Iſtud nimirùm: cùm ex tuis, & G
lilei
principiis dimidia parte primi temporis quarta pars tan­
tum
spatii ſuperior decurratur, & reliqua dimidia parte tem­
poris
tres inferiores spatii quadrantes abſoluantur.
Sed
quæſtio
heic non eſt, quid Galileus, & ego ſentiamus:
ea
de re enim ſatis iam conſtat: verùm, an quod tibi
obiicio
, ſit tuum, ſiue iuxta tua decreta, an non?
Cùm
non
fuerit, quod reſponderes, his tamen verbis con­
cluſiſti
, Vide ergo, quid ex tam abſurda hypotheſi conclu­
dere
poßis.
Ego verò, Imò tuvide, inquam, quid ex hypo­
theſi
tam abſurda, cum tua ſit, concluſerim, & ad concluſio­
nem
reſponde, ſi poßis.
Pergis.
Vt verò etiam numero xlij. augmentum velocitatis in
ratione
dupla conſtitutum impugnes, inter alia aſſumis pari
iure
, ac modo ſtatui poſſe idem augmentum etiam procedere in
quacumque
alia Geometrica ratione, in tripla ſcilicet, in qua­
drupla
, in decupla &c.
exemplumque profers in tripla. Et pri­
mùm
quidem obiter mihi affingis, quòd velim partem AN,
& eius triplam ND eodem tempore percurri.
Ego verò nihil affinxi; ſed idipſum fuit, quod de­
duxeram
articulo XL. ea parte, quam non attigiſti:
1oſtendendo videlicet, cùm CN foret duorum minu­
torum
, & CD illius dupla, ſimiliter minutorum
48[Figure 48]
duorum
, atque ideò tota ND, minutorum qua­
tuor
: forè vt AN ex tuis principiis minutorum
quatuor
, & eius tripla ND, tempore eodem
percurrerentur
.
Sed cùm iis partibus omißis, rectè compares XC
vltimum trientem ſupremæ partis AC cum tertia
parte
DE: non rectè conſequenter hanc tertiam par­
tem
comparas cum tribus ſequentibus EH, quæ non
eodem
tempore, aut æquali cum tertia parte DE, ſed
tempore
longiore percurruntur.
At rectiùs cum ea­
dem
tertia parte DE compararentur ſeptima, octa­
ua
, & nona, nempe HL: ſed talis progreßio per to­
tum
ſpatium decurrendum continua non eſt, vt vides:
interrupta
enim primùm eſt inter XC, & DE, &
inde
ab E ad H: & ſi vlteriùs procedendum eſſet, tum
à
nona parte interrumperetur vſque ad decimam octa­
uam
, & ita deinceps: progreßio autem in ratione dupla
ſola
per totum spatium continua eſt.
Id ſatis peruidi, ſed & ſimùl agnoui, quàm
operoſo
ſimùl, irritonque conamine mentem ad
iſta
aduerteres; ea videlicet ſuperexſtruens la­
baſcentibus
ſponte fundamentis.
Labaſcentibus,
inquam
, primùm, quatenùs falſum eſt, velocitates eſſe
inter
ſe ſicut ſpatia: quod tamen fuit tibi fundamen­
tum
primarium, ipſumque eodem Experimento, quo
id
ſtabilieras, euerſum.
Deinde quatenus nihil eſſe
videtur
poſſe abſurdius, quàm primum primæ partis
dimidium
nullo poſſe habere loco in progreſſione
1Geometrica, & eius tamen comparatione eam pro­
greſſionem
ſtabilire; quam ex fragmentis poſterioris dimi­
dij
durationem quærere innumerabilium partium con­
ſequent
um: quàm cogi ad comminiſcendum, quæ in ipſa te­
tam
malè cohæreant, vt quod commentum ſemel pla­
cuerit
, cohætere poſſe videatur.
Tandem, quatenus
etiam
iuxta progreſſionem in ratione dupla, quam ſo­
lam
vis eſſe continuam, repugnes tibi neceſſe eſt, cùm
indefinite
aiens æqualibus temporibus spatia decurri ma­
iora
ſemper, ac maiora in ratione dupla, neceſſe ſit eandem
rationem
euertas, quotieſcumque aſſumpſeris tempo­
ra
aſſumptis maiora, & ipſa tamen inter ſe æqualia.
Quippe cùm in tuo, v. c. de caſu ex Luna exem­
plo
aſſumpſeris primo tempore decurri pedes 100, ſe­
cundo
200, tertio 400, quarto 800, quinto 1600,
ſexto
3200, &c.
conſtatſi deinceps duo tempora pri­
ma
pro vno aſſumas, duo ſequentia pro alio, duo
item
ſequentia pro alio: aut ſi tria quidem prima pro
vno
, tria ſuccedentia pro alio, &c.
conſtat, inquam,
fore
omnia tempora inter ſe æqualia; & abfutura ta­
men
, quæ interim decurrentur ſpatia, à ratione dupla:
cùm
binis temporibus aſſumptis pro ſingulis, futura
ſint
ſpatia in ratione quadrupla, vt putà primo tem­
pore
300, ſecundo 1200, tertio 4800: & aſſum­
ptis
ternis, futura ſint in ratione octupla, vt puta pri­
mo
tempore 700, ſecundo 5600, tertio 44800,
atque
ita de cæteris.
Dicerem heic de Incommodo,
in
quod te recidiſſe conſequenter obieci, de nunquam
abſoluendo
tempore ſecundo, aut percurrendis ſaltem ſpatijs
infinitis
, ſi progreſſio ſpatiorum fieret temporibus ęqua-
1libus in ratione continuò dupla. Sed cùm tu nihil am­
pliùs
habeas, quàm quod te obiter attigiſſe memora­
tum
ſuperiùs eſt; ideò nihil eſt addendum ad ea, quæ in.
Reſponſione leguntur.
IN ARTICVLOS XLIII, & XLIV. De Tempore,
quo
globum ferrcum caſurum ex Luna in
Terram
contendit.
Quod autem numero xliij, & xliv. incredibilem putas
celeritatem
, qua globus ferreus à Luna ad terram deſcende­
ret
in continua ratione dupla: non ſufficienter probat eam ex
natura
rei tantam eſſe non debere: ac tecum ego quoque arbi­
tror
eam adeò immenſam reipsâ eſſe non poſſe, quantumvis id
natura
exigeret: quod medium tantam, adeóque celerem par­
tium
diuiſionem, ac rarefactionem pati poſſe non videatur:
quod
ſatis à me inſinuatum non ignoras.
Peracta Concluſione, fuit tibi, quaſi illuſtre quod­
dam
Exemplum prolixus huiuſmodi caſus, vt in ip­
ſo
exprimeres, quanta eſſetvis progreſſionis in ratione
continuò
dupla.
Quòd ego porrò celeritatem, qua tu
ſtatuiſti
globum ferreum caſurum ex Luna in terram
minutis
non omninò duobus, tantam non eſſe ex rei
natura
, abundè ſatis probauerim: vel ex eo conſtat,
quòd
monſtratum ſit, eam non eſſe iuxta progreſſum,
quem
natura in motu grauium decidentium inſtituit:
& euerſum ſit fundamentum, cui ipſam ſuperſtruxeras,
ratio
ſcilicet eadem ſpatiorum, ac velocitatum; idque
non
modò Experimentis aliis, ſed illo etiam, quod à
te
vſurpatum, deprehenſum eſt, ſecus ſe habere, & ſecus
1probare, quàm ipſe putâris. Ne memorem rapiditatem,
qua
ille globus ciendus foret, oſtenſam fuiſſe adeò ­
manem
, adeò, vt loquuntur, inſanam, vt te etiam
iam
cogat ad abnegationem ſui: tametſi rem lenias,
dum
naturam quidem id exigere, ſed medij tamen
conditionem
obſtare dicis.
IN ARTICVLOS XLV. XLVI. XLVII. De quodam
lapſu
emendando circa cauſſam Phyſicam
accelerati
grauium Motus.
Cum nihil habeas circa alios, qui heinc ad con­
eſuſionem
vſque interſeruntur, articulos, & ego in ip­
ſis
, occaſione Phyſicæ cauſſæ, de qua te dicturum alio
loco
, temporéque receperas, inſinuâtim lapſum, à quo
non
ſatis caueram, in priore Epiſtolatum de Motu im­
preſſo
à motore tranſlato (imò & in Epiſtola ante duos
annos
ad te data) eam ob rem heic locus erit opportu­
nus
, vt rem paulò fuſiùs deducam, ac memetipſum cor­
rigam
, dicturus ſimùl de Phyſica cauſſa, quam tu pla­
cere
tibi dixiſti in articulum XXXV. Itaque, cùm ego
demirarer
illam accelerati motus progreſſionem ſe­
cundum
ſeriem numerorum ab vnitate imparium, Ra­
tiocinatus
ſum imprimis, lapidem v.g. non habere ex
ſe
huiuſmodi motum; quoniam ſi ſolus lapis non ex­
ſiſtente
Mundo foret, aut aliàs in vacuo ſic conſtitue­
retur
, vt nihil cum Mundo communicaret; non eſſet
prorsùs
, quamobrem , quò iam mouetur tenderet;
vnde
& concluſi cauſſam huiuſmodi motus eſſe debe­
re
extrinſecam, ipſamque aut impellentem, aut attra-
1hentem, aut vtramque ſimùl. Secundò, viſum mihi
eſt
aſſumi poſſe aërem, qui infernè preſſus, reſilienſ­
que
ad latera, in locum poſterum ſuccederet, ſuperné­
que
inſtaret, pro cauſſa impellente; & magneticam Ter­
vim, quæ hamulorum, catenularumque inſtar, in­
fernè
pelliceret, pro cauſſa trahente.
Tertiò viſum eſt
aërem
non poſſe inchoare motum, quatenus ſi nulla
eſſet
Terra, & ſolus aër in vniuerſo, & ipſe quidem in­
finitè
fuſus, vnaque lapis intra ipſum, tunc lapis in
hanc
potiùs partem, quàm in aliam non moueretur:
quare
& motum lapidis videri debere ab attractione
incipere
, ac tum poſſe ab aëre ſuccedente adiutari.
Quartò, cùm fuiſſem ratiocinatus motum ſemel im­
preſſum
futurum perpetuum, & æquabilem, niſi eſſet
cauſſa
, quæ illum aut retundendo minueret, aut vrgen­
do
acceleraret; concluſi motum lapidis accelerari, quòd
ſtatim
à prima attractione, & quaſi poſt primum ictum,
ſuccederent
continuò ictus alij, qui impreſſione facta,
manenteque
facerent motum celeriorem.
Quintò vi­
ſum
eſt neque attractionem ſolam, neque impulſio­
nem
ſolam, neque vllam aliam ſimplicem cauſſam ſuf­
ficere
ad memoratam progreſſionem: quia cùm hoc
modo
ictus continenter facti progreſſuri eſſent ſecun­
dum
vnitatum ſeriem, conſentaneum videbatur, vt &
velocitatis
gradus acquirerentur, & ſpatia quoque per­
currerentur
ſecundum eandem ſeriem: ſicque in fine
cuiuſque
momenti ſpatia aggregata non forent vt
quadrata
temporum, vnum, quatuor, nouem, ſex de­
cim
, & quadrata cætera; ſed vt vnum tria, ſex, decem,
& conſequentia aggregata.
Sextò viſum eſt ergo
1potiùs vtramque cauſſam ſic coniungendam, vt pri­
mo
momento ſola Terra vi attractice ageret, vnumque
ictum
imprimeret: vnde & vnus gradus velocitatis im­
primeretur
, quo mobile certum ſuperaret ſpatium: ſe­
cundo
autem momento tum Terra attrahere pergeret,
tum
aër pellere inciperet; ſicque duo, ex duobus velut
ictibus
, noui eſſent velocitatis gradus, qui cum primo
manente
eſſent tres, vnde & tria ſpatia primo æqualia
percurrerentur
; & ita porrò continenter.
Poſtremò,
cùm
mihi viderer cauſſam dicere, quamobrem ſpatia
percurrerentur
ſecundum ſeriem numerorum ab vni­
tate
imparium, & aggregata ſpatiorum eſſent ſicut
quadrata
temporum; rem totam ſic expoſui, repetito
iam
aliquoties triangulo, vt partes æquales alterutrius
cturum
pro momentis, ſeu partibus æqualibus temporis
habens
, intercepta
49[Figure 49]
illa
ipſi triangula
per
interductas li­
neas
partim baſi,
partim
cruribus pa­
rallelas
creata, ha­
beri
poſſe ſimùl
cenſuerim
, & pro
partibus
æquali­
bus
ſpatij decurſi;
& pro æqualibus
gradibus
veloci­
tatis
acquiſitæ.
Iam lapſus fuit, quatenus proinde velocitates vt
ſpatia
habere ſe admiſi imprudens.
Quia enim non
1ſatis attendi velocitatis gradum primo momento ac­
quiſitum
ita integrum manere in ſecundo, vt ad ſu­
perandum
duo ſpatia valeret, ipſumque ita habui, qua­
ſi
valeret ſolùm ad ſuperandum vnicum; ideò cùm vi­
derem
ſecundo momento tria ſuperari ſpatia, exiſti­
maui
facilè ita vnum ſuperari per gradum manentem,
vt
duo alia deberent per duos alios, interim acquiſitos
ſuperari
.
Pari autem ratione quinque ſpatia tertio
ſuperari
momento agnoſcens, ſic putaui treis gradus
ſuperiores
manere, vt ſingula per ſingulos ſuperaren­
tur
ſpatia, ac interim acquirerentur duo alij, quibus
duo
alia ſuperarentur: non ſatis attendens duos tan­
tum
gradus prius acquiſitos, manenteiſque eſſe, quo­
rum
vtrique deberentur duo ſpatia; ſicque ambobus
quatuor
; ac neceſſarium rursùs eſſe vnicum duntaxat
acquiri
, cui ſpatium quintum deberetur.
Pari etiam
ex
ſpatiis ſeptem quarto momento ſuperatis, quin que
retuli
ad gradus quinque, quos habui iam acquiſitos,
ac
manenteis, & duo ad duos, qui acquirerentur in­
tereà
: non attendens ipſos eſſe treis duntaxat, quorum
tamen
ſingulis deberentur duo ſpatia; vnde & per illos
ſuperarentur
ſex, ac ideò eſſe ſolùm neceſſe, vt tum ite­
rùm
acquireretur vnicus, quo ſeptimum ſuperaretur;
atque
ita de cæteris.
Itaque, quam primùm animum
aduerti
, diſplicuit rem ſic expoſuiſſe, vt velocitates ita
ſe
habere viderentur, quemadmodum ſpatia, & non
modò
ſpatiorum, ſed etiam velocitatum aggregata
perinde
ſe habere, vt quadrata temporum: quod mi­
hi
quidem viſum eſt ipſi naturæ repugnare; ſecundum
quam
potiùs doberent velocitates eſſe quemadmo-
1dum tempora, & aggregata ſpatiorum ſola ſe habere
vt
temporum (aut velocitatum proinde) quadrata.
Quare & retento eodem Schemate, ſic omnia con­
gruere
mihi viſa ſunt, vt partes illæ cturum æquales ro­
præſentarent
ſemper æqualeis parteis temporis: lineæ
verò
parallelæ ex vno crute in aliud ductæ, & ſtatim
à
prima in parteis æqualeis diuiſæ, gradus æqualeis ve­
locitatis
; intercepta autem illa, æqualiaque triangula,
æqualeis
parteis ſpatii; ac denique ex triangulis impari
numero
ſub vnoquoque momento contentis, aſſumpta
bina
, & quadrangulos conſtituentia triangula, repræ­
ſentarent
ſpatia per gradus manenteis decurſa; & quod
impar
ſupereſſet, repræſentaret ſpatium gradu interim
acquiſito
decurſum.
Atque hoc quidem modo ſen­
tentiam
expreſſi partim in Reſponſione, partim etiam
ſuperiùs
circa explicandum Controuerſiæ ſtatum.
Cæ­
terùm
vt animaduerti ſingulos, non binos velocitatis
acquiri
gradus; ſic facile fuit animaduertere ſingulos,
non
binos quouis momento impingi ictus.
Quam­
obrem
peruidi me in eo fruſtrà laboraſſe, vt Phyſi­
cam
cauſſam accelerati motus requirens, excogitarem
denique
duas, quarum vna inchoaret motum, & pri­
mo
momento ſola ageret, ſingularemque ictum im­
primeret
: ac deinde in ſecundo momento geminæ eſ­
ſent
, quæ & ſimul agerent, & geminatis ictibus accele­
rarent
æquabiliter motum: quippe cùm non modò
non
fuerit duplex cauſſa neceſſaria, ſed ne potuerit
quidem
eſſe, niſi vna.
Quam-nam verò, putas, ex dua­
bus
retinui; quam-nam eliminandam cenſui?
Scilicet
retinui
attractricem Terræ, vt quæ poſſet ſola non
1modò inchoare motum, ſed & ipſum quoque accele­
rare
æquabiliter: vt putà per gradus ab vſque initio
tum
manenteis, tum acquiſitos, eo modo, quo decla­
ratum
eſt.
Abieci verò impellentem attributam aëri,
vt
quæ non modò inefficax inchoando motui videre­
tur
, ſed illius etiam promotioni, ſeu accelerationi offi­
ciens
; tantum abeſt, vt ad ipſam procurandam quic­
quam
conferret.
Atque hæc quidem cauſſa eſt, quam­
obrem
quidpiam videatur ſimùl de tua opinione di­
cendum
, quatenus partim conſentit cum ea, quæ mihi
priùs
animo inſedit, partim diſſentit ab ea, quæ iam in­
ſidet
.
Quippe, vt ego quidem priùs, ſic tu agnoſcis du­
plicem
cauſſam; & vnam quidem penitùs candem,
aërem
putà impellentem; alteram verò nomine diuer­
ſam
, ſed effectu eandem, inſitam putà grauitatem (cui
ego
attractricem Terræ ſubſtituendam cenſueram) qua­
tenus
tu eam retinens, ipſi quoque tribuis incœptio­
nem
motus.
Cùm verò ipſe ſolam iam attractricem
retineam
, à qua continenter agente, & impreſſione non
pereunte
, acceleratio motus fiat; opinatis tu grauita­
tem
ad accelerationem nihil facere: ſed inalteratam ſic
perſeuerare
, vt ex ſe motum vniformem, & æquabilem
faciat
: ſolum autem aërem ſeſe à tergo concludentem
eſſe
accelerationis cauſſam.
Heinc nempe ſuperiùs tua
hæc
verba fuerunt. Acceleratio omnis à medio ſolo eſt: vn­
de
deſcenſus in vacuo ſui ſemper ſimilis, atque vniformis
exſiſteret
: ſicut tunc quoque tota cauſſa deſcenſus, nempe graui­
tas
, ſemper eadem, ac ſui ſimilis per ſeueraret.
Itaque cùm
diſſenſus
ſit circa tuam vtramque cauſſam, ecce de
vtraque
pauca hæc attingo.
1
Et ab Aëre quidem vt incipiam, non immanifcſtum
videtur
ipſum nihil poſſe ad accelerationem conferre;
quin-etiam
potiùs officere, tantum abeſt, vt aër ſolus
ſit
accelerationis cauſſa.
Ipſe certè cùm priùs illum in
aliquam
partem admittens, varia energiæ ipſius argu­
menta
conquiſiui (auſus etiam ad cum ex parte referre
adactionem
retrorsùm factam tormentariæ machinæ,
dum
globus prorsùm exploditur; idque, vt iam reor,
iniutiâ
, quòd potiùs ille totus effectus ad vnum ignem
pertineat
) ſubieci ſtatim eas rationes, ob quas meritò
de
mea aëris aſſumptione dubitaretur.
Vt verò iam
vel
vnicam aduerſum te heic repetam, quæſo ex te,
qui
ſieri valeat, vt lapidi deorsùm tendenti ad celeri­
tatem
aër conferat, non conferat tendenti ſurſum?
Ni­
mirùm
vt aër lapide cadente infernè abſcedit, ſupernè
ſuccedit
: ſic ſursùm adacto ſupernè abſcedit, infernè
ſuccedit
, &, tuo verbo vt dicam, ſe à tergo claudit.
Non­
ne
ergo, ſi deſcendendo iuuat aër impetum à grauitate
impreſſum
: neceſſe eſt, vt aſcendendo iuuet impetum
impreſſum
à manu?
Et quia impetus à manu impreſ­
ſus
fortior illo eſt, qui à grauitate imprimitur, ſiquidem
illum
ſuperat, eóque ne quicquam reſiſtente, lapis ni­
hilo
min ùs ten dit ſurſum: quid eſt, cur aſcendendo non
magis
, quam exſcendendo iuuet?
Nonne clauditur
à
tergo rapidiùs, ſtatim ac manum lapis deſeruït, quàm
dum
lapis initio cadit?
Nonne ſaltem deberet tune
accelerationis
quidpiam facere, non verò pati diminu­
tionem
?
Nonne & quandiù grauitate duicta, infe­
rioreque
exſiſtente, aër à tergo velociùs occurrit?
Sed
& quæſo te, nonne ipſe fateris reſiſtere aërem?
Dixiſti
1videlicet motum, eiuſque accelerationem effectum eſſe
Phyſicum
, qui per parteis maiores, aut minores pro ratione
ponderis
, & reſiſtentia medij metiendus videatur.
Igitut
aër
non tantum reſiſtit ſupernè, vt omnes admittunt,
ſed
etiam infernè, vt tu quoque admittis (& certè vi­
detur
tantò maior eſſe debere infernè reſiſtentia, quan­
aër craſſior eſt, & propter terram ſuppoſitam diffici­
liùs
diffundi, ac dilabi poteſt; ſed hoc parùm eſt.) Aut
ergo
reſiſtentia aëris infernè eſt maior, quàm impulſio
ſupernè
, aut æqualis, aut minor.
Si dicas maiorem;
igitur
motus rei cadentis non accelerationem ab aëre,
ſed
retardationem patietur.
Si æqualem; igitur motus
non
aceclrabitur, ſed vno ſemper tenore erit. Si mi­
norem
, igitur cum tota vis aëris ſupernè impellens ſit
ab
ipſa vi lapidis infernè aërem vtgentis, erit effectus
potentior
cauſſa; & exſiſtente aëre, quaſi flagello, quo
lapis
ſeipſum quaſi verberet, fiet flagelli adactio,
quam
intentatio rapidior; &, vt verbo dicam, mouebi­
tur
aër velociùs à tergo, quàm refugiat à fronte; ſic­
que
neceſſariò relinquet locum in medio vacuum:
quod
vt repugnat, ſic clarum eſt, non poſse aerem ve­
lociùs
accedere, quàm abſcedat: cùm etiam ex ſe tantò
moueatur
ſegniùs, quantò longiùs abt à cauſſa mo­
uente
.
Ac vt præteream, ſi id dicas, idem prorsùs fo­
re
dicendum de aere, dum lapis ſeu ſurſum, ſeu alior­
ſum
compellitur: prætereo quoque non fore quam­
obrem
cauſſemur aerem ſuâ reſiſtentiâ retardare tan­
tillum
motum, cùm illum potiùs ſit promoturus; ne­
que
quamobrem concludamus aerem quicquam re­
ſiſtere
, cùm nullum ſit reſiſtentiæ ipſius futurum indi-
1cium: eo modo, quo agnoſcere non licet corpus ali­
quod
frigefacere, quando calor eſt ita potentior fri­
gore
, vt ſolus ipſius effectus ſentiatur.
Sic non eſt
quare
iam excuſes non poſſe globum ferreum ex Luna
eadentem
moueri tam perniciter, quàm prædixeris,
ob
conditionem medij, cùm reſiſtentia ſit ſemper ipſa
impulſione
futura minor.
Et quod ais aërem demùm
neque
tam celeriter diuidi, neque tam citò rarefieri, &
accurrere
ad replendum vacuum naturaliter poſſe: idipſum
probat
non minorem in reſiſtendo, quam in accurren do
vim
eſſe; cùm & vacuum ex eo metuendum à tergo
non
ſit, quòd non aër immediate antrorsùm pulſus ille
ſit
, qui retrorsùm concluditur, verùm ille, qui priùs
ad
latera pulſus, & à ſuccedente compulſus, iam ac­
ceſſit
.
Ex his itaque, aliiſque id genus argumentis
fieri
videtur, vt aër à tergo accurrens minùs poſſit ad
compellendum
, quàm occurrens à fronte ad reſiſten­
dum
: aut ſaltem, vt compenſatio fiat, & dici ad ſum­
mum
valeat, tantum aërem à tergo concluſum ad pel­
lendum
iuuare, quantum à fronte diuiſum ad proce­
dendum
reſiſtere.
Vnde & efficiatur, vt aër non mo­
non ſola, ſed ne vlla quidem cauſſa ſit accelera­
tionis
.
De Grauitate verò, quod ſit qualitas inſita, & ab
attractione
diſtincta, cuius effectus ſit motus deorsùm,
& ille quidem aëre, alióve quovis medio ſecluſo, ſem­
per
idem, ſimiliſve ſui, aut æquabilis, videtur mihi dici
non
poſſe.
Ac vt illa quidem præteream, quæ mox
ſunt
de aëre, & nomine aëris vniuersè de medio dicta;
dicamus
igitur de vacuo, in quo ais grauium deſcenſum
1futurum æquabilem, ob grauitatem ſemper eandem.
Nihil autem eſt neceſſe admoneam, quod ſatis in Epi­
ſtolis
antè memoratis expreſſi: lapidi nempe, exſiſtenti
in
vacuo, perinde eſſe penitùs, ac ſi Mundus prorsùs
non
foret: quippe niſi perinde foret, habere igitur de­
beret
colligationem quampiam cum Mundo, aliqua­
ve
parte ipſius, ſiue per contactum corporeum, ſiue per
defluxum
, atque tranſmiſſionem aut aliquorum cor­
puſculorum
, aut qualitatum, accidentiumve, non ſine
ſubiecto
corporeo, fulcien eque prætermeantium:
quo
caſu non eſſet lapis in vacuo, ſed in ſpatio cor­
poribus
, ſubſtantiave corporea pleno.
Quamobrem
nihil
penitùs cum ipſo Mundo communicans, perinde
ſe
habere debet, ac ſi Mundus foret redactus in ni­
hilum
, aut procul in immenſitatem imaginariorum
ſpatiorum
tranſlatus.
Supponamus itaque Deum ſic
feciſſe
vacuam regionem hanc elementarm, vt à
concauo
Lunæ orbe ad Terræ vſque ſuperficiem facta
ſit
penitùs inanis, & lapis vno ſtadio ſupra ſuperfi­
ciem
Terræ conſtitutus.
Interim verò dum lapis per ſe
æquabiliter
deſcendet, & vbi iam vnum, alterumve
paſsum ſuo motu confecerit, ſupponamus iterùm Deum,
qua
potentia eſt, ſic emouere totum Mundum, & cum
ipſo
Terram in eadem ſemper diſtantia cum cælo cir­
cùm
perſeuerantem, vt ipſum circa lapidem, quaſi cir­
ca
quoddam centrum circumducat, quovſque per­
acto
circutionis dimidio ita illum ſiſtat, vt Terra iam
ſit
è regione loci, in quo fuerit, & lapis ipſam habeat
ad
oppoſitam partem: quæro quid-nam tunc lapidi
cuenturum
ſit?
Si perrecturum moueri dicas, igitur
1quapræditus erit grauitate ſurſum aſcendt quoniam
à
centro non modò Terræ, verùm etiam Mundi rce­
det
.
Si dicas mutaturum viam, & petiturum ipſam Ter­
ram
; ergo ſentiet Mundum mutatum, eo modo, quo
ferrum
magnetem ſibi circumductum?
Ergo per quan­
dam
vim tranſmiſſam, cuius interuentu cum Mundo
communicet
, ſicque in puro vacuo non ſit: quod eſt
contra
ſuppoſitionem.
Si demùm conſtiturum dicas;
ergo
carebit grauitate, qua & deſcendat per vacuum,
& æquabiliter deſcendat.
Prætereo heic, quæ ad hanc
fententiam
quaſi conſequenter ediſſerüi, cùm ante
duos
annos reſcribens ad te, declararem tum grauita­
tem
non eſſe qualitatem quandam ipſi lapidi inhæren­
tem
: tum motum illum primum, quo lapis à quiete
recedit
, quique deinceps acceleratur, non ab huiuſmo­
di
grauitate, ſed ab ipſa terræ attractione eſſe: tum
ſi
deinceps talis motus æquabilis perſeueraret, fore, vt
primo
momento, quo intelligeretur fieri, ſuppoſito
eſſe
vno horæ minuto, ex ijs quæ decima vocant: vt
(inquam) lapis, ſiue per vacuum, ſiue per plenum mo­
ueretur
, non caderet ex laqueari ad tabulatum (hoc eſt
orgyis
duabus) ne per annorum quidem quinquagies
centena
millia, aliaque huiuſmodi.
Addo heic ſolùm
grauitatem
, quæ aliquid agat in primo momento, dum
motum
inchoando lapidem adigit deorſum, aut agere
etiam
aliquid in ſecundo, & conſequentium quolibet,
aut
nihil.
Poſterius non dices, quoniam ſecluſo pri­
mo
momento grauitatem faceres otioſam, ac nullam,
& lapis conquieſceret, neque poſſes dicere, quam­
obrem
ipſi vno momento, non quolibet alio, in quo
1agere non prohiberetur, non competeret actio. At ſi
dicas
prius; aut impetus prima actione, & qualibet con­
ſequente
impreſſus euaneſcit, aut manet.
Si euaneſcit,
ergo
debet pari ratione euaneſcere, qui ſecundo mo­
mento
, & conſequente quolibet ab aëre imprimitur;
neque
enim potior eſt ratio de vna cauſſa, quàm de
alia
(imò neque vlla ratio de vtravis eſt; cùm & dici
non
valeat quid perire impetum faciat, &, ſi quid di­
catur
, probaturum ſit, quicquid vnico ictu à nobis per­
cellitur
, eo ſolo momento, quo percellitur, moueri, ne­
que
vel tan tillum perſeuerare poſſe in motu, tanquam
impetu
illicò pereunte) quare & aëre nequicquam
pellente
perſeuerabit nihilominus conſtitutus à te
æquabilis
motus.
Sin manet: ergo impetus primi mo­
menti
additusimpetui ſecundi, & quilibet anteceden­
tes
additi conſequentibus motum efficient celeriorem.
Itaque motus à grauitate ſola non ſic elicietur, vt ſit
ſemper
ſui ſimilis, atque vniformis; neque grauitas
ſemper
eadem, ſimiliſque ſui, & inalterata (hoc eſt, quæ
à
me ſimplex dicta eſt, ſine appellata adiectitia) per­
ſeuerabit
.
IN RESPONSIONIS CONCLVSIONEM.
Et hæc, Clarißime Gaſſende, præcipua ſunt, quæ tibi
neceſſariò
pro me, & pro veritate reſcribenda putaui; tum
vt
, ſi fieri poteſt, eam tibi, quam ignotam acrius impugnas,
veritatem
, maiore luce illuſtratam aperiam: tum vt, ne ſal­
tem
apud eos, qui Responſionem tuam viſuri ſunt, adeò de­
formis
, & abſurdus appaream, quàm me deformem, & ab-
1ſurdum effingis. Equidem mihi planè perſuadeo, non alio
animo
id à te factum, quàm ſtudio veritatis; ſed quia tamen
aliter
factum eſt, quàm intenderes, spero tibi non ingratu
fore
, ſi quam quæſiisti, atque optaſti veritatem, eam tibi ab
errore
vindicatam exhibeam.
Ego verò, Religioſſime Vir, ita habeo me, vt
exiſtimem
licere per tuam æquitatem, habere ipſam
tui
cauſſam, à veritatis cauſſa ſeiunctam.
Nam te
quidem
ſemper eo loco habeo, vt reputem virum non
modò
piiſſimum, optimumque, & mei amantiſſi­
mum
: ſed etiam peritiſſimum, ſolertiſſimum, ſtudio­
ſiſſimum
veritatis.
Veritatem autem eo loco habeo,
vt
Eius amore, qui ſeipſum eſſe Veritatem dixit, ſan­
ctiſſimum
reputem, ipſam, quantum agnoſcitur, nulli
rei
non præhabere, & à conditione perſona (aliunde
licet
cariſſimæ, ac venerabiliſſimæ, quæ eius poſſeſſio­
nem
ſibi vendicet) quaſi ſepoſitam ſpectare.
Ac
tu
quidem nunquam voluiſti, opinor, vt quia plurimi
tuam
virtutem, amicitiamque facerem: eapropter, ſi
quidquam
tibi videretur, quaſi tabulas vnà obſigna­
rem
; & in tuam iurans ſententiam, quicquid diceres,
indubium
haberem; tuaque permotus authoritate, non
hærerem
, quin veritas planè, prorsúmque à te ſtaret.
Quare iniurium haud-quaquam fuit, habere te vnum
ex
iis viris doctis, qui quapiam in re falli poſſint, &
cùm
habeant ſe homines, alienum non putent à ſe, vt
errare
poſſe, ſic poſſe ab aliis ſecus ſentientibus mone­
ri
.
Ego itaque, non quòd ſim profeſſus eſſe eum m
qui
docere te veritatem aliquam poſſem, ſed quòd te
veritatem
ſequi tuâ doctrinâ non eſſem perſuaſus,
1propoſui tibi candidè quas ſubdubitandi rationes ha­
berem
.
Vnde non mirari, quod ais, non poſſum, fuiſſe
te
deformem, atque abſurdum à me effictum: quippe in eo
ſemper
incubui vt de re dicens quod |opinarer, de te
reuerenter
ſentirem.
Sed nimirùm ex eo, quòd ipſe
cauſſam
tuam non aliam eſſe, quàm veritatis exiſtimes,
videris
id, quod de re dixi, ita accepiſſe de te, vt ex eo,
quod
poſſit opinio deformis, atque abſurda apparere,
ipſemet
deformis, & abſurdus appareas; ac illa attingi
non
debeat, ne ipſe quoque attingaris.
Quanquam
&, quæſo, apud quoſnam effingere te, qualem putas,
volui
?
Videlicet apud te ſolùm, ad quem res eſt pri­
uatim
miſſa, & per quem ſtetit, vt aut quaſcumque
velles
lituras duceres: aut quicquid id eſſet, ſupprimi
iuberes
.
Cùm neutrum volueris, ſed potiùs rem
euulgandam
cenſueris, confiſus, quod ais, te hiſce Vin­
dicijs
ignotam mihi, impugnatamque, & maiore iam luce
illuſtratam
veritatem aperire: ac mihi gratum fore ſperans,
quòd à me quæſitam, optatamque mihi ab errore iam vindi­
catam
exhiberes: non debui ſanè genium fraudare, &
reluctante
conſcientia, mancipiique more aſſentari,
applauderéque
, annuendo eſſe mihi apertam, exhibi­
tamque
veritatem, quam nullam planè perſpicerem.
Illud certè mihi perquàm gratum accidit, quòd accu­
ratiore
experientia globorum decidentium momenta expen­
dens
, nouam veritati lucem attuliſti: ſpem enim magnam in­
de
feciſti, futurum breui, vt huius lucis beneficio quæſitam
hactenus
veritatem certiùs inueniamus: quam ego ſemper
vbicumque
inuentam pari plauſu excipiam, eadęmque ſua­
uitate
amplexabor.
1
Quæſo te verò, optime Vir, quomodò putes iſta
cum
iis, quæ mox dixiſti, cohærere?
Nam ſi ego qui­
dem
meâ experientiâ nouam veritati lucem attuli, quî
ergo
tu mihi veritatem ignotam, ac maiori luce il­
luſtratam
aperuiſti?
An tuâ illâ experientiâ, cui mea
fuit
oppoſita?
At ſi mea quidem veritati lucem, tua
ipſi
tenebras fecit.
An adhibito à te ratiocinio? At cùm
id
non fuerit aliunde, quàm ex iis tenebris deductum;
quomodo
rem mihi aperuit, quæ coram allata à me
luce
euanuit?
Spem factam ais, vt huius lucis à me al­
latæ
beneficio veritatem quæſitam certiùs inueniamus.
Et quomodo ergo tu ſic eam habuiſti, vt à me quæſi­
tam
mihi ab errore vindicatam iam exhibueris?
An
forte
, quia iuxta lucem à me allatam es ratiocinatus?
Non ſanè: quin potiùs conſtitiſti ſemper in illis iiſdem
tenebris
, hoc eſt hæſiſti ſemper principiis ex tua illa
falſa
Experientia ductis.
Ac laudabiliſſimum quidem,
quod
profiteris te veritatem, vbicumque inuenta fue­
rit
, perquàm grate, & cum plauſu, ſuauitateque ample­
xaturum
: ſed cùm ſit quidem quæſtio de ea, quam
profiteris
ſimul te mihi aperuiſſe, exhibuiſſeque: quo­
modo
, amabò, vis iſta excipiam?
At cæteris in rebus tam acutè non vidiſti, & tam certò
in
illis deceptus es, quàm auſpicatò tibi, ac fœliciter illud
ceßit
.
Ipſe verò hebetem me neque neſcio, neque diffi­
teor
; at magno tamen deſiderio acutè videndi non
careo
.
Vnde & cùm in cæteris rebus non ſim aliunde
ratiocinatus
, quàm iuxta eam lucem, quæ per factam à
me
experientiam allata eſt, vellem oſtenderes quid
1prauè, ea vſus luce, viderim; & cùm me certò deceptum
ais
, peruellem apertam deceptionem faceres, & aut fal­
ſitatem
principij, aut incohærentiam conſequutionis
manifeſtares
.
Nam ſi mihi quidem id Experimentum,
de
quo loqueris, auſpicatò, ac fœliciter ceſſit; non vi­
deo
huc vſque quid-nam fuerit illi aut à me repugnans,
aut
à te conſentaneum admiſſum.
Ego ſanè, cùm in rebus longé obſcurioribus, magiſque
incertis
ſatis diù multumque verſatus fuerim, vnus tamen ha­
ctenus
inuentus es, qui meis in aſſertionibus, ac decretis pu­
gnam
, contrarietatémque non dicam inuenerit, ſed aliquando
etiam
obiecerit: vt mirum tibi videri non debeat, ſi rei noui­
tate
perculſus, ea, quæ à me in re apertiore decreta, & conſti­
tuta
ſunt, à tam fœda diſſenſione vindicanda putauerim.
At noſti certè me eum non eſſe, qui vltrò me aſſer­
tionibus
, decretiſque tuis immiſcuerim.
Non eram ea
fœlicitate
, vt vel te noſſem, vel nomen meum eſſe tibi
notum
putarem, cùm ea fuit humanitas tua, vt me
prior
interpellâris, & tum ea improbaueris, quæ con­
ſcripta
eſſent à me: tum non modò priuatim, ſed pu­
blicè
etiam teſtatus dolorem, ob fidem à me principiis
falſis
, erroneiſque adhibitam, tua vt certiora ſubſtitue­
ris
, quibus intrepidè (tua fuit hæc vox) præberem aſ­
ſenſum
.
Neque id modò; verùm etiam conſtituiſti me
publicè
eorum arbitrum, iudicemque: ac prouocaſti
adeò
, vt quid videretur de ipſis eſſe ſentiendum, ſigni­
ficarem
.
Vtinam verò ipſe me non ita ſponte ſollici­
taſſes
; longiſſimè enim abfuiſſem, ab omni tuorum
aſſertorum
, decretorumque inquiſitione.
Quippe
ſatis
conſcius, quàm-multa reprchendi in me valeant,
1is non ſum, qui alijs roprehendendis inhiem; & licere
exiſtimans
, vt quiſque ſuo ſenſu ſapiat, in eo ſolùm
ſum
, vt ſi roger, quid ſentiam aliqua de re, illud ex­
plicem
bona fide.
Vtinam ſaltem incidiſſes in alm, â
quo
is haberi potuiſſes, Qui gloriaretur ſe in hac tanta
& obſcuritate naturæ, & imbecillitate humani ingenij,
habere
decreta, atque aſſertiones; nec duceret eſſe
abunde
, ſi quaſpiam veriſimiles coniecturas nanciſ­
ceretur
Qui conſonantiæ decretorum, aſſertionumque
ſic
foret certus, vt ſi à quopiam obſeruaretur, aut obii­
ceretur
pugna, contrarietaſve aliqua; tum quaſi ad
rem
inſolentem ſtupore quodam percelleretur: Qui ſic
videretur
ſibi comparatus, vt non quandoque dormi­
tar
t; ſemper nimirùm adeò vigil, prouidus, atque
perſpicax
, vt nihil rerum cum decretis ſeu cohæren­
tium
, ſeu repugnantium latere mentem vn quam poſſet:
Qui
veluti ſtomachabundus notaret illum, à quo pri­
mo
interturbata fœlicitas eiuſce de ſe opinionis foret,
ac
labor creatus monſtrandi conſtantem ſui cum ſe ip­
ſo
conſenſum.
Me quod attinet, tale nihil vnquam
ſentire
aut potui, aut volui de re; ipſe præſertim ſatius
ducens
viuere, quod aiunt, in diem, ac poſſe, ſi quid
manè
ſenſi, ipſo veſpere recantare.
Ac non requiro
quidem
, quæ ſint illa obſcuriora, magiſque incerta, in
quibus
ais tua decreta tantam tueri conſtantiam; quan­
videor tibi ne in huius quidem longè clarioris,
certioriſque
de Motu controuerſiæ ingreſſus penetra­
lia
; teſtor tamen me longè eſſe, vt in illa vnquam in­
quiram
, qui etiam, iſta quod attinet, ſi forte præmo­
nuiſſes
me, quid rei tibi cordi foret, non adulatus
1ſanè fuiſſem, ne aduerſus meam mentem loqueter: ſed
neque
quicquam reſcrip ſiſſem, ne videri poſſem quam
tu
heic appellas fœdam diſſenſionem (quaſi diceres
Camarinam
) mouere.
Cæterùm quantalibet aut decretorum meorum inter ſe,
aut
pro veritate inter nos pugna, & contentio interceſſerit,
ſumma
tamen, vt spero, perſeuerabit ſemper animorum
conſenſio
, nec minùs vnquam futurus ſum Tuus ad omnia
PETRVS
CAZRÆVS. Metis, 6. Eid. April.
M
. DC. XLV.
Ego verò ſanctè affirmo, nihil me vnquam remiſ­
ſurum
neque de ſumma veneratione, qua te proſe­
quor
, neque de ſincero affectu, quo toto ex corde ſum
Tuus
.
Vale. Pariſijs, Non. Maij, M. DC. XLV.
50[Figure 50]
1 51[Figure 51]
EPISTOLA TERTIA,
QVAM
, TAMETSI TEMPORE
primam
, viſum eſt tamen poſt-ponere, quòd
præter
argumentum cum ſuperioribus com­
mune
, contineat etiam explicationem plu­
rium
aliarum difficultatum, quæ fuerant in
Epiſtolas
, De Motu impreſſo a Motore tranſ­
lato
, objectæ.
AD MODVM REVERENDO,
& Religivſißimo, Doctißimóque Viro, P.
PETRO
CAZRÆO, Societatis IESV,
Diuionenſis Collegij Rectori ſapient ißimo.
PETRVS GASSENDVS S.
EXIMIA profectò humanitas tua, vt im­
perâris
tibi patientiam percurrendi, co­
gnoſcendique
quicquid illud fuit mearum
ineptiarum
; méque ſimul adeò ſolerti, ele­
gantique
diſquiſitione cohoneſtandum cenſueris.
Et
dies
quidem ſunt aliquot, ex quo illam cum literis no-
1biliſſimi Son at ois Mi oct uo Eidus datis accepi:
ſed
vix iam demùm ruente menſe aggredior quid­
piam
reſcribere; quòd nunc ſolùm inualetudo, quæ me
per
dies complurcis habuit, vacare ſcriptioni non-nihil
permittat
.
Teſtatus ſum nuper reuerendis illis, opti­
miſque
Patribus Furnerio, & Burdino, cùm dignati
fuiſſent
inuiſere me, & ſuauiſſima de tua virtute inci­
diſſetmentio
, quantum ægrè ferrem non licere mihi
aliquid
ſtatim reponere: nempe tu magis me deuinxi­
ſti
, quàm vt omninò poſſim, aut debeam videri tacen­
do
ingratus.
Quare & nunc occupationes, quibus
aliunde
incumbentibus vrgeri me ſentio, ſepono, ni­
hilique
earum detrimentum habeo; ſimodò iſto erga
te
merito officio defungar.
Cogito porrò aliquid cir­
ca
ſingula capita τς υξητήσεως attingere; tum ne non
ſatis
gratam habuiſſe, aut obiter ſolùm legiſſe eam vi­
dear
: tum vt rationem reddere, quam depoſcere viſus
es
, diſtinctiorem ſimul, & pleniorem poſſim.
Nondum obſeruatum, qui Galileo obiicitur, Paralogiſmum;
& Neutram duarum virium à Motore tranſlato
impreſſarum
imminui ab alterutra.
II. Cùm tu igitur duas illas de Motu impreſſo à Motore
tranſlato
à me conſcriptas Epiſtolas reuocaueris in exa­
men
; poſtquàm exhibuiſti inſignia ſingularis bene­
uolentiæ
, & comitatis teſtimonia: tum explicare ag­
greſſus
es, quæ improbaſti circa Priorem.
Imprimis
verò
, quòd comprobârim illud Galilei decretum,
Motum corporum decidentium ſic accelerari, vt ſuperatæ
1æqualibus temporibus spatia increſcant, ſicut numeri ab vni­
tate
impares, dicis me, Si illud quidem decretum in examen
adduxiſſem
, perſpecturum fuiſſe & falſum, & Paralogiſmo
euidente
confirmatum.
Ego verò neque inficior hallu­
cinari
potuiſſe me; neque me habeo adeò ſolertem, vt
Paralogiſmum
à te inſinuatum etiamnùm pervideam.
Peruelle proinde ipſum oſtendiſſes, atque adeò ſubin­
dicaſſes
, qua ergo alia proportione accelerationem de­
cidentium
fieri, aut experiundo notaueris, aut deduxe­
ris
demonſtrando.
Certè non ſatis intelligo quam­
obrem
cenſueris, ſiue hæc proportio, ſiue alia ſit, eam nihil
referre
ad meum inſtitutum: quippe ſi alia fuerit, quàm
quæ
ſuppoſita à me eſt, fruſtrà eſt tota ratiocinatio.
Quod ad experientiam porrò attinet, obſeruationes à
Galileo
recitatas prætereo: ad meas quod ſpectat, quot­
quot
mihi licuit, & quantum licuit peragere, illam pro­
portionem
ſemper exhibuerunt.
Potiſſimæ fuere, cùm
rem
præſtiti, adnotatis ſpatiis, tam in prolixiore ſex­
decim
orgyis pariete, quàm in tubo vitreo inclinato
prolixiore
duabus; ac ſociis ſimul adhibitis, quorum
ſinguli
ad ſingula ſpatia, eorumque notas attenderent,
vt
tam decidente globo ſecundum parietem, quàm dela­
bente
per tubum, dicere poſſent, ecquo momento ex
numeratis
(& alta voce pronunciatis) æqualibus, glo­
bus
pertranſiret vnamquamque notam.
Nempe ex­
inde
conſtitit, quale ſpatium fuiſſet primo momento
ſuperatum
vnum, talia deinceps ſuperata fuiſſe ſecundo
momento
tria, tertio quinque, quarto ſeptem: adeò vt
illa
aggregando reperirentur ſuperata in fine primi
momenti
vnum, in fine ſecundi quatuor, in fine tertij
1nouem, in fine quarti ſexdecim & c. ſicque aggregata
ſpatiorum
ſe vt temporum quadrata haberent.
Quod
ad
rationem; quia nondum perſpexi, quem ipſe te ais
perſpexiſſe
Paralogiſmum: ideo έπέχω, expectoque,
quouſque
eximias lucubrationes vulgaueris, quas pol­
liceris
aduerſus ea, quæ à Galileo de Motu ediſſeruntur
Dialogo
tertio.
III. Deinde, cùm ipſe elicio, Vim impellentem mobils
ſurſum
, non modò non deſtrui, ſed ne vlla quidem ratione im­
minui
à vi impellente in latus, dicis, Me non inuenturum
fidem
apud harum rerum peritos, apud quos receptum eſt, Mo­
bile
quodcumque duobus motibus in diuerſas partes actum,
tantò
ſegniùs deferri in vnum terminum, quantò fortiùs is
alterum
tendit.
Ego verò, cui cordi eſt, non tam peri­
tis
quid perſuadere, quàm addiſcere ab ijs aliquid; id
expeto
ſolùm, vt perſpicuè doceant, quod poſſim ca­
pere
perſpicuè.
Et, quod ſpectat quidem ad tuum
Effatum
, ſi dum Mobile reipsâ mouetur, diſiunctum­
que
eſt à motore, veluti lapis per aërem, ſuperueniat
vis
aliqua, vt venti, aut manus, quæ ipſum deflectat:
agnoſco
eo caſu vim primò impreſſam imminutum iri,
& mobile, ad quem terminum deſtinabatur, non per­
uenturum
.
At ſi noui nihil interueniat ab ipſo vſque
proiectore
, in quo & visipſius propria, & vis corporis
ipſum
transferentis in vnam coierint: non video quî
debeat
recipi Effatum; cùm mobile non tam agatur
duabus
viribus, quarum vna alteri obſtet, quàm vnâ,
eáque
ſic compoſitâ, vt ad vnicum terminum, ſcilicet
obliquum
, contendat.
Neque enim manus, dum à
naui
transfertur, lapidem reuerâ ſurſum proiicit (vt-
1cúmque ijs, qui eadem naui conuchuntur appareat) ſed
proiicit
reuerà obliquè, quatenus & ipſa obliquè mo­
uetur
, dum agi ſurſum creditur, deflexa putà à motu
nauis
.
Et quia proinde vis propria manus, & tranſla­
titia
nauis ſibi non repugnant, ſed ſeſe veluti inten­
dunt
, vnam que totalem, fortioremque, quàm ſi ſigilla­
tim
eſſent, conſtituunt: heinc fieri videtur, vt ſe ſe non
deſtruant
, ſed vna euadant, quæ tantum ſit alterutrâ
fortior
, quantum altera fortis eſt.
Quare & cùm lapis
non
tendat directè ſurſum, vt ſi à ſola manu proiicere­
tur
: neque directe ſecundùm horizontem, vt ſi vehere­
tur
, agereturve à ſolanaui; verùm feratur motu miſto,
obliquóve
, & deſcribat per aërem, quaſi arcum (ſiue
potiùs
lineam, quam dicunt parabolicam) cuius chorda,
ſeu
baſis ſecundum horizontem eſſe intelligatur; & ſa­
gitta
, ſeu axis ſecundum perpendiculum (prout medium
eſt
inter aſcenſum, & deſcenſum) Exinde eſt, cur lapis
neque
minùs altùm, quàm ſi à ſola manu proiiceretur,
perueniat
: neque minus ptorsùm, quàm ſi à ſola agere­
tur
naui, quatenus prolixitas lineæ eſt quidem maior,
quàm
ſimplex aſcenſus, deſcenſuſque ad perpendicu­
lum
; ſed ad hoc vim ſuppletimpreſſio à naui: & pro­
lixior
quoque, quàm ſimplex ſecundum horizontem
progreſſio
; ſed ad hoc vim ſupplet impreſſio à manu.
Idem verò dicendum eſt de ſemi parabolica linea: vt
dum
lapis è carcheſio non proiectus, ſed dimiſſus, ad
pternam
perinde cadit, vt ſi nauis quieſceret: ſiqui­
dem
ipſi grauitati lapidem adacturæ ſecundùm perpen­
diculum
, accedit vis nauis, qua manus dimittens inte­
rim
transfertur, quæque tantumdem impetus addit,
1quantum eſt neceſſe ad prolixitatem ſemiparaboles,
quàm
perpendiculi, maiorem.
Heinc mirabilis quidem
eſt
ea, quam obiicis, ſemiparabolarum plurium decuplò
etiam
, aut centuplò contractiorum, apertiorumque æqui tem­
poranea
deſcriptio: ſed videtur tamen apertè deduci ex
minore
, & maiore vi, quæ alteri, vt per axem, perpendi­
culumve
duntaxat acturæ, ſuperadditur.
Et poſtularet
quidem
ratio, quemadmodum ais, vt idem mobile non
tranſmitteretur
ad eandem altitudinem, aut diſtantiam in pro­
iectoris
quiete, aut motu, eodem tempore.
ſi foret ab eadem vis
ſed
conſtat vim non eſſe eandem, quatenus proiectoro
moto
eſt tantumdem adauctior, quanta eſt ipſa vis
tranferentis
.
Ad illud quod habes de Reſistentia medij:
ſi
illud quidem vniforme ſit, nihil videtur prorsùs ob­
ſtare
, quatenus tantum proiicienti, transferentique,
quantum
proiectili reſiſtit, pergitve potiùs reſiſtere:
quod
idem dicendum de vento, ſi ſecundùm eundem
nauis
curſum, & æquabilisfuerit: ſin verò aut medium
inæquabile
ſit, aut ventus obliquus, vel variabilis, at­
que
ade ò ſit inæquabilis reſiſtentia; tunc videtur pro­
fectò
poſſe non-nihil deſciſcere à parabolico ſuo curſu,
& à termino, in quem contendebat: ſed nempe hic ipſe
eſt
caſus, de ſuperueniente vi, ob quam dixi poſſe Effa­
tum
admitti.
IV. Quòd experimenta deſideras alia, facillimum im­
primis
eſt, quod vel tuo iuſſu peragi ab Equite poteſt.
Si is enim pluribus lapillis ad manum aſſumptis, &
manu
ita protenſa, vt ſit in perpendiculo, quod pedem
proximè
præter-radat, lapillum vnum primò dïmittat
quieſcente
equo; tum alium equo pedetentim, & paſſu
1ſolito incedente; & rurſus alium gradiente concitatiùs;
ac
poſteà alium moderatè currente; denique & alium
præteruolante
tum ocyùs, tum ocyſſimè: eueniet ſanè,
vt
lapilli omnes præter-radant ſemper eandem pedis
partem
, omneſque appareant ipſi equiti ad perpendi­
culum
cadere: & quia tamen omnes eiuſmodi caſus,
præter
illum, qui quaſi axis equo quieſcente factus fue­
rit
, ſemiparabolicæ erunt lineæ, eæque ſemper tantò
apertiores
, quantò tranſlatio fuerit velocior: fiet, vt ſi
ipſe
è regione fueris, illaſque adnotaueris, deſideraturus
non
ſis luculentiora experimenta.
Poteris verò ipſe quo­
que
ſimile quidpiam experiri, ſi pilam manu ſuſtentâ­
ris
, ac dimiſeris, dum per aulam, aut pergulam nunc len­
to
paſſu, nunc concitato, nunc etiam currendo incedes.
Nam vt pila tibi ſemper apparebit ad perpendiculum
cadere
: ita agnoſces ab ea deſcribi ſemiparabolen nunc
contractam
, nunc apertam, nunc apertiorem.
Quod
conſequenter
verò depoſcis experimentum in globo ſursùm,
& ſecundum mali nunc quieſcentis, nunc moti longitudinem
areu-baliſta
emiſſo: id tanta facis vrbanitate, vt volentiſ­
fimus
recipiam me, cum fauente Numine in Prouin­
ciam
rediero, & ad mare acceſſero, rem in tui gratiam
præſtiturum
.
Intereà verò res probari vel tuo iuſſu
poterit
, ſi quiſpiam è curru prope parietem quieſcente,
& arcu-baliſtâ lateri currus illigatâ emittat ſurſum glo­
bulum
; ac deinde curru præter eundem parietem, quan­
tacumque
voles pernicitate abrepto, globulum iterum
emittat
, & ſit alius quis è regione, qui vtroque caſu
adnotet
altitudinem, ad quam vſque globulus pertin­
get
.
Spondere enim auſim haud inæqualem altitu-
1dinem adnotatum iri: ita mihi huc-vſque ſucceſſere
multa
experimenta haud abſimilia.
Dico autem arcu­
baliſtam
eſſe debere illigatam; quoniam ſi manu con­
tineatur
, poterit linea directionis aut perpendicularis
non
eſſe, aut ſi à perpendiculari deflexerit, non per­
inde
vno, atque alio caſu deflecti: ob quam eandem
cauſſam
agi currus debet per complanatiſſimum lo­
cum
; ne, ſi ſubſultârit, linea illa nutet.
Prætereo au­
tem
, ſi tot illis, quæ congeſſi, experimentis quæſitam
fidem
aliquam putes primatio illi Theoremati, Si id
corpus
, cui innitimur, transferatur, motus omneis noſtros, re­
rumque
à nobis mobilium perinde fieri, appareréque, ac ſi il­
lud
quieſceret: quæſitam ſimul eſſe Paradoxo, quod
magnum appellas, de aſſurgente mobili ad parem altitudi­
nem
, ſeu moueatur, ſeu quieſcat motor, qui id emiſerit pari
vi
; alioquin certè motus rerum à nobis mobilium pa­
ri
modo haud apparerent.
Quanquam & Paradoxum
dicis
ob id ſolùm, quòd res prima fronte adeò admi­
rabilis
ſit, vt niſi quis expertus fuerit, fidem facilè ha­
bere
non poſſit.
Quòd denique tibi hæret ſcrupulus
de globo tormentario, qui caſu perpendiculari recidens in ter­
ram
, & in eam directe emiſſus, parem percußionis effectum
ſortiri
poſſe non videatur, is, quandò ratio non ſufficit,
experimento
eſt lege eximendus. Quan quam ego quidem, vt
fatear
, ſatis hucuſque fœlix non fui, vt rem piſtoleto,
moſquetóque
explorare volens, obſeruare potuerim
caſum
(adeò pernix efficitur recidentis prope terram
motus
: adeó que difficile eſt declinationem tantulam
à
perpendiculo cauere, quæ in altitudine tanta para­
bolen
creet cum diſtentione crurum inſigni, & verſus
1eam partem, quam ſuſpicari facile non ſit, vt ad
ipſam
locus caſus inquiratur; ne etiam cauſer ventum,
agitationemve
ſuperioris aëris) ac fortè etiam Gali­
leus
eatenus hæſit hac de re; quatenus ipſe paris fuit
inter
experiundum infœlicitatis.
Poſſe varias Sectas veritatis studio tentari; ac Poſſe ani­
malis
inceſſum præ ſaltatione, & globi volutionem
præ
adactione, dici naturalem.
V. Seligis conſequenter nonnulla, quæ dicis me
nimia
facilitate admittere, quæque viris eruditis, ac pijs minùs
placitura
videantur.
Quo ſanè loco, ſi aliquid ex ijs, quæ
admitto
, pietati repugnet, id prorsùs deuoueo; vt
quod
imprudenti, neque repugnantiam intelligenti
ſeſe
obtrudat; agnoſcóque te ſummopere lenem, dum
nimiam potiùs facilitatem, quàm temeritatem, aut aliud
quid
dicis: quanquam quid tale hactenus, mihi acci­
derit
, non peruideo.
Ad cætera, quæ merè ſùnt na­
turalia
, quod attinet; non nego quidem ea me phi­
loſophari
libertate, vt non vni alicui Sectæ erudito­
rum
, vt vocas, hæreſcam: ſed ſi quid alij aut dicant,
aut
dicere poſſe videantur, quod magis probabile ſit,
id
veluti magis probabile ſequar: at quoniam ſolo
veritatis
amore ita comparor, non eſt, cur verear, ne
quid
nimis.
Neque verò is ſum, qui Platonis, Ariſtote­
liſque
(aut ſi quos putas eſſe illis eruditiores) ſannis
mouear
: ac præſertim, cùm ipſi me voce, factóque do­
cuerint
, Rem ſanctam eſſe, nihil habere ſtudio veritatis an­
tiquius
.
Non ſanè, quòd ego proptereà ſequi me
1ipſam veritatem, tanquam à me certò arreptam, pro­
ſitear
: ſed quòd omnibus exploratis, & ſequutus id,
quod
ſimilitudinem maiorem cum ipſa habere mihi
viſum
eſt, tum videar mihi cumulatè eo defunctus of­
ficio
, quod exigit ipſa eius reuerentia.
Ex quo pro­
inde
ſit, vt ſi illi quidem, quos eruditos intelligis, ip­
ſam
veritatem facerent apertam, nemo me citiùs non
pedibus
modò, ſed manibus quoque, & corpore toto
iret
, prorueretque in eorum ſententiam: verùm quia
dum
ſuis inhærent principiis, nihilo nobis veritatem
reuclatiorem
faciunt: quid diſpliceat, ſi à me aliæ, at­
que
aliæ pulſentur fores?
Aut nunquam enim veritas
(intelligo veram, proximamque cauſſam operum na­
turæ
cuiuis occurrentium) innoteſcet hominibus, quod
mihi
penè perſuaſum eſt; aut non vna eſt via ad eius
receſſum
hactenus incompertum, tentanda.
Quod
ad
me ſpectat, agnoſco ſatis nihil aliud me, quàm
balbutire
; longéque abſum, vt ex meis nugis famam
aliquam
aut quæram, aut ſperem; tuque es nimis bo­
nus
, dum ſupponis me aliquam adeptum, qui nullam
promereor
.
Non ſum verò tamen ita ſcrupuloſus,
quin
exigentibus amicis, propalatas aliquas faciam; ac
eo
fine potiſſimùm, vt eruditos excitem, ad quidpiam
melius
comminiſcendum.
VI. Improbas primùm quod dixerim, eſſe inceſſum
animalis
præ ſaltatione naturalem: ſed non vis ſanè, quan­
tum
opinor, litigare de nomine.
Vides me circa mo­
tus
rerum concretarum ſic diſtinxiſſe, vt reputârim
quemlibet
motum aliqua ratione eſſe naturalem, ali­
qua
ratione violentum: ac id proinde nec de Inceſſu,
1nec de Saltatione fuiſſe negaturum; & fateris ipſe, me
poſteà
aduertere quandam in Inceſſu violentiam ex
laſſitudine
demonſtraram.
Vides aliunde me illeic
loci
nihil aliud requirere, quàm commodam quan­
dam
vſurpationem nominum, qua ſi quis aliam attu­
lerit
commodiorem, ſim complexurus.
Et quia is mo­
tus
mihi eſt viſus dici poſſe naturalis, qui aut ſponte fit,
aut
ſine repugnantia; is violentus, qui præter naturam,
aut
cum aliqua repugnantia: heinc eſt, cur Inceſſum na­
turalem
dixerim, quatenus nempe ſponte fit; & Salta­
tionem
violentam, quatenus quadam cum repugnantia.
Non quod Inceſſus quoque non fiat cum repugnantia
aliqua
, propter ipſum pondus membrorum: aut Salta­
tio
non fiat ſponte, ſiue ab eodem principio interno,
hoc
eſt anima: ſed quòd neque Inceſſus fiat cum ſenſi­
bili
adeò repugnantia, tantoque connixu ad eam ſu­
perandam
, vt Saltatio; neque Saltatio ſit perinde ſpon­
tanea
, incogitatáque, ac ipſe Inceſſus; vt proinde cum
vterque
motus aliqua ratione naturalis ſit, aliqua ra­
tione
violentus; Inceſſus tamen magis naturalis ſit, &
Saltatio
magis violenta; cùm & id probetur ex eo,
quòd
Inceſſus ſit incomparabiliter æquabilior, durabi­
lior
, minuſque fatigans, quàm ipſa Saltatio.
Neque
verò
ſi ad eos ipſos, quos tu inſinüas, eruditos prouo­
care
lubuerit, non potero memet tueri Principis eo­
rum
authoritate, qui etiam in ijs, quæ à ſe mouentur,
cuiuſmodi
ſunt animalia, motus alios φύσ naturá,
alios
ω φύσιν præter naturam, pro varietate Poſi­
tionum
, modorumque, fieri agnoſcit.
Quod autem
concludis
vtrumque motum eſſe partim naturalem, partim
1violentum: neutrum abſolutè naturalem, neutrum abſolutè
violentum
: non ego ſanè oppoſitum cenſui, aut ex ijs,
quæ
dixi, cenſere ſum viſus; tametſi cenſens illum præ
iſto
eſſe maximè naturalem, iſtum præ illo maximè
violentum
, dixi videri illum mihi cenſeri poſſe natu­
ralem
, iſtum cenſeri poſſe violentum, vtrumque nem­
pe
κα χ.
VII. Idem porrò dicendum eſt circa id, quod miraris
de volutione globi ſupra planum. Neque enim dixi il­
lam
eſſe abſolutè naturalem, quaſi nullo modo ab alio
ſit
: ſed ſolùm comparatione motus, quo globus per
aërem
tranſadigitur, quique ſit præſertim dicendus
violentus
.
Scilicet globus, quà globus eſt, ſeu ex figuræ
ſuæ
natura, ad volutionem eſt comparatus, imò com­
paratiſſimus
; volutionem, inquam, quæ peragitur non
modò
in loco, ſeu ſupra axem ſuſtentantem, vt Ariſto­
teles
admittit: ſed maximè etiam per locum, ſeu ſu­
pra
planum horizontale, quod & ſuſtentat, & nihil
reſiſtit
; cùm aliunde tamen ex eodem Ariſtotele, nul­
lum
ſit corpus globo ineptius ad motum εἰς ωὲν
antrorſum, & qualis eſt eorum, quæ per ſe mouentur.
Heinc proinde ſit, vt de globo ſupra planum conſtitu­
to
liceat dicere, illum ad motum ſupra planum, ſeu ad
volutionem
ita propendere, vt minimo pulſu, ac ve­
luti
nutu talem motum ſubeat, ipſoque ita afficiatur,
vt
depoſiturus illum nunquam ſit, niſi planum defece­
rit
, aut facta aliunde fuerit reſiſtentia.
Niſi verò ille
motus
non eſt dicendus maximè ſecundum mobilis
naturam
, qui ſemel inditus, ſit ex ſe perpetuus, ac præ­
tereà
æquabilis, vniuſque tenoris? At, inquis, natu-
1ralis nondicitur motus, niſi ab interno principio, ipſaque rei
natura
effectiuè procedat.
Sed quid-ni ille quoque di­
catur
, qui ab externo eſt, effectiuéque ab alio eſt; ſi mo­
ſecundum mobilis naturam, ac diſpoſitionem, non ve­
contra illam ſit; & quaſi fiat, quod dicitur, σοντ
ὀτ
ων; inſtigare iam feſtinantem? Et nonne ipſe
fateris
cum Ariſtotele motum rerum grauium eſſe na­
turalem
, quem ille tamen vult ab externo, non ab in­
terno
eſſe principio?
Et nonne proinde eius verba
ſunt
, τ ἐπ̓ ἄλλου χινουμόων, τὰ μ̄́̓ φύσ, τὰ δ
φύσιν χίν; eorum, quæ ab alio mouentur, alia qui­
dem
naturâ, alia verò prater naturam moueri? Ac ad­
uerti
quidem, imò expreſsè dixi, alias globi parteis deor­
ſum
tendere, alias ſurſum: ſed & hoc ipſum eſt, quod fa­
cere
cenſui ad æquabilitatem motus; vt dum globus
non
ampliùs ſurſum, quàm deorsùm, nec deorsùm,
quàm
ſursùm fertur, motusinterim abſque vlla aut ac­
celeratione
, aut retardatione perſeueret.
Quod inter­
ſeris
verò de corporum cæleſtium motu, quaſi dicendum
conſequenter
fuerit, moueri eorum ſingula à ſingulis ſui
formis
, ſeu naturis; id licet recipiam, non video ecquid­
nam
incommodi ſit: cùm & graues Doctores ſint, qui
motrices
illas Ariſtotelis Intelligentias reſpuant; &
Ariſtoteles
ipſe, non modò fateatur moueri cælum à
ſeipſo
, ſcilicet tanquam ἔμφυχὸν animatum, atque
adeò
habens in ſe motus ſui principium: ſed etiam
contendat
Separatam ſubſtantiam non mouere cælum
vt
Efficientem, ſed vt Finem, ac instar rei, quæ appeti­
tur
, ὡς εχτὸν, quod nunc dicimus μφιχ
mouere
.
Atque id quidem, vt præteream, commodius
1longè eſſe videri, ſi, quod eſt dictum de motu perpe­
tuo
globi ſupra planum ex facto ſemel vno impulſu,
aſſerat
quis cælum continuò, æquabiliterque moueri,
quia
in ſui à Deo creatione eam impulſionem acce­
perit
, qua cœptus tunc motus etiam-num perduret.
Incredibilem fore motus corporum decidentium ſegnitiem, ſi
vt
incipit, ita pergeret: & Non ſolùm accelerationem,
ſed
ipſum quoque initium motus eſſe à principio
externo
.
VIII. Dicis poſteà, forè, vt mihi Eruditi omnes conce­
dant
accelerationem eſſe violentam, ſi illam, vt quid ſuper­
ueniens
, mente ſecernamus ab ipſo deſcenſu.
Non eſt porrò
cur
dubites, quin ipſe quoque mente ſecernam motum
illum
ſimplicem, quo lapis fertur deorſum, quemque
tu
deſcenſum appellas, ab omnibus, qui ſuperueniunt,
giadibus
accelerationis.
Quippe id abunde expreſſi,
cùm
dixi eum motum, ſecluſa acceleratione, fore ex ſe æqua­
bilem
, ſed imperceptibilem tamen, ob incredibilem ſegnitiem.
Non
eſt proinde etiam, cur hæreas, quin illum eſſe na­
turalem
, & ſine reluctatione agnoſcam; quippe qui
eum
faciam, quantum eſt ex ſe, æquabilem, perpetuum,
ac
talem, qui ſit imprimendus etiam lapidi exſiſtenti
in
vacuo, vbi mobile nullam habet ad motum repu­
gnantiam
, quocumque verſum tandem agatur: verum
quòd
eiuſmodi motus cenſeri naturalis poſſit, non id­
circò
cenſeo caſum lapidis habendum eſſe naturalem.
Quoniam tametſi talis motus in hoc caſu interueniat,
euaneſcit
tamen, ſiue nullus eſt, reſpectu accelerationis,
1quæ ipſi ſuperuenit, quæque vtramque paginam facit;
& quam ipſe quoque fateris violentam.
Atque vt perſ­
picuè
appareat cuius momenti ſit ille motus, ſiue, vt
tu
vocas, deſcenſus, ab acceleratione ſecretus, & cum
ipſa
tamen comparatus; age Experiamur, &, exempli
gratiâ
, altitudin m accipiamus non immanem aliquam,
ſed
qualem ſolùm vulgò vſurpant inter tabulatum, &
laquear
, duarum videlicet orgyiarum.
Huiuſmodi eſt
altitudo
, quam lapis decidens peruadit vno minuto
horæ
ſecundo.
Cùm acceleratio verò ſit intra hoc
tempus
, & à primo vſque momento continua, intelli­
gamus
id tempus diuidi in tertia, quarta, quinta, &
porrò
ad vſque horæ decima; vt licet vnum decimum
ſubdiuidi
vlteriùs poſſit in vndecima, duodecima, &, vt
volunt
, in infinitum, in decimo tamen vno conſiſta­
mus
, tanquam minimo temporis, ſeu primo momen­
to
, quo lapis ita decidit, decidereve incipit, vt à ſtatim
ſuperuentura
acceleratione ſit liber.
Erunt proin­
de
in vno minuto horæ ſecundo minuta decima
167961600000000
. Quoniam autem lapistotis iſtis
decimis
ſucceſſiue fluentibus percurrit ſucceſſiuè ſpa­
tium
duarum orgyiarum, illiuſve particulas; ideò cùm
iuxta
memoratam, obſeruatamque proportionem, ſpa­
tia
ſint interſe vt quadrata temporum, intelligi opor­
tebit
diſtingui ſpatij particulas 3821109907456
0000000000000000
. Exinde verò ſict, vt cùm pri­
mo
momento lapis non percurrat niſi vnam huiuſmo­
di
particularum, neceſſe ſit, vt acceleratione ſecluſa, &
non
percurrendo quolibet conſe quentium momento­
rum
, pluſquam vnam particulam, totidem aſſignentur
1decima minuta, ſeu momenta primo æqualia, quot
ſunt
particulæ ſpatij memoratæ.
Reducamus itaque
huiuſcemodi
decima minuta in prima, in horas, in dies,
in
annos; procreabuntur certè anni Iuliani, ſeu quales
nobis
vſui ſunt 5322381, cum vno ferè anno prætereà.
Igitur hic erit numerus annorum, quo demùm exacto
lapis
ex laqueari ad tabulatum petueniet.
Heinc, ſi
inter
varianteis Chronologorum opiniones, ſuppona­
mus
Mundum fuiſſe conditumà ſex mille annis; vides,
vt
ſi lapis ab initio Mundi occœpiſſet cadere, non­
dum
cecidiſſet temporibus noſtris vna ſeptima parte
digiti
; vtque oporteret ad perficiendum motum durare ad­
hûc
Mundum pluſquam octingenteis, octogies, & ſepties,
quàm
durauerit hactenus.
Quęſo te ergo cuius ſit pretij
huiuſmodi
motus, quo intra ſex annorum millia percurri
non
poſſit pars ſeptima digiti, reſpectu accelerationis,
qua
vno horæ ſecundo percurruntur digiti centum
quadraginta
quatuor?
Quid verò, ſi acciperemus
pro
momento primo non momentum horæ decimum,
ſed
centeſimum, ſed milleſimum; quàm multæ myria­
des
durationum Mundi neceſſariæ forent, ptinſquàm
illo
motu digitus vnus peruaderetur?
Sed ne vſque
rem
deducam, quæſo teſolùm, tametſi is motus con­
cedatur
& naturalis, & à principio intrinſeco; cùm in­
ſenſibilis
tamen ſit non modò intra vnum minutum
ſecundum
, ſed etiam intra centum annos, quibus totis
apparere
non poſſit centeſima parte digiti promotior:
quæſo
te, inquam, an-non caſus lapidis valeat potiùs
denominari
ab acceleratione violentus, quàm ab illo
naturalis
; cùm quicquid ſenſibile habet, ab acceleratio.
ne obtineat.
1
IX. Heinc igitur, quando ais, fore, vt mibi eruditiomnes
accelerationem
violentam concedant, non verò deſcenſum, niſi
hunc
ab eius acceleratione mente, vt dictum eſt, ſeiunctum à
principio
externo, & contra naturæ inclinationem procedere
euidentiùs
oſtendam: Vides primò non eſſe opus, vt oſten
dam
deſcenſum fieri contra naturæ inclinationem, qui
exiſtimo
illum fieri ſine naturæ reluctatione.
Deinde
ſatis
mihi tribui, cùm acceleratio eſſe violenta conce­
ditur
; quippe motus ſolus, qui eſt ab acceleratione, ſiue
à
cauſſa accelerante, ſenſibilis eſt, atque adeò ſolus, de
quo
conſentaneum ſit requirere, naturaliſ-ne ſit, an
violentus
; cùm alioquin motum, ſeu deſcenſum illum
reſiduum
, qui perſæcula integra fieri non poſſit ſenſi­
bilis
, nemo perinde ſit curaturus.
Tertio requiſiiſſe
me
illum, vt eſſet principium, à quo acceleratio incipe­
ret
, fieretque radix proportionis, qua acceleratio in­
creſcit
.
Quòd autem illum eſſe putârim ab externo
principio
, cauſſa fuit imprimis, quia animaduert, ſi
Deus
vacuum fecerit locum intra regionem aëris, in
quem
nihil prorsùs neque ex aëre, neque ex Terra, ne­
que
aliunde penetret, ac lapis in eius medio collocetui;
futurum
non eſſe, curlapis verſus vllam partem mouea­
tur
, magis quàm motus fuiſſet, ſi illum Deus in eodem
loco
ante conditum Mundum conſtituiſſet, aut mo­
uendus
eſſet, ſi deinceps totus circa eum Mundus de­
ſtrueretur
.
Nempe, quia nihil penitùs cum toto Mun­
do
communicaret, perinde illi penitùs foret, ſeu eſſet,
ſeu
non eſſet Mundus.
Et quia aliunde animaduerti
futurum
, vt ſi Deus circum creârit, reſtitueritve aërem,
lapis
tum moueatur, feraturque verſus Terram, potius
1quàm verſus aliam regionem; ideò ratiocinatus ſum
huiuſmodi
motus principium eſſe debere vel in aëre, à
quo
quam-ptimùm lapis fuerit contactus, cœperit mo­
ueri
; vel in Terra, verſus quam, non aliò inſtitutus mo­
tus
fuerit; non verò in lapide ipſo, qui quandiù ſolus
fuerit
, nihilque externum ad ipſum appulerit, ipſumve
contigerit
, eo motu caruerit.
Rurſus autem, quia ani­
maduerti
, ſi nihil vſquàm rerum eſſet, præter aërem, ac
in
aëre lapidem, non fore cur lapis in hanc potiùs par­
tem
, quàm in aliam quamlibet ferretur; idcircò con­
cluſi
, cùm lapis cœperit verſus Terram ferri, debere ſaltem
primam
motus cauſſam ab ipſa Terra procedere; vnde
& attracticem vim in ipſa Terra eſſe conceſſi.
Et quòd
talis
vis eſſe non poſſit procùl actuoſa, propè otioſa;
ideò
ex illius actione continente in lapidem, collegi
eſſe
neceſſarium inualeſcere impetum, ſeu accelerari in
lapide
motum.
Quoniam verò peruidere ſum viſus ex
ſola
hac attractione non poſſe explicari proportionem
eiuſce
accelerationis; & aliunde reputaui aërem, tamet­
ſi
non poſſit fieri cauſſa initij motus, poſſe nihilomi­
nus
motum ſemel cœptum iuuare, ac veluti prouchere;
idcircò
illum quoque adhibui, & ex eius vi impulſiua,
cum
attractrice terræ coniuncta compoſui cauſſam
proportionis
integram, quo legiſti modo.
Hæc re­
peto
autem, vt tibi inſinuem, quamobrem non modò
accelerationem
, ſed ipſum quoque motum, ſiue pri­
mum
initium motus, qui à te dicitur deſcenſus, eſſe à
principio
externo cenſuerim.
X. Ratio aliunde mihi fuit, quòd nihil videretur
magis
conſentaneum, quàm motum foueri, incremen-
1túmque accipere à cauſſa, à qua fuerit eius initium; & vice
verſa
habere initium ab eadem cauſſa, à qua fomentum,
incrementumque
acceperit.
Quippe obſeruaui natu­
ram
ſic in cæteris comparatam, vt qua ratione progreſ­
ſum
parat, eadem exordium faciat; ac habui planè in­
congruum
tam imbecillum facere internum rei princi­
pium
, vt motum incipiat, qui per totannorum myria­
das
ſit inſenſibilis futurus, indigeatque ſemper externo
motore
, qui acceleret, ac perficiat, & vno quidem pro­
momento.
Heinc verò eſt, cur, vt dum aqua igni
admota
incaleſcit, non quærimus cauſſam intenſionis,
ſeu
graduum caloris ſuperad ditorum, in igne, & cauſſam
primi
gradus in aqua; ſed tam primum gradum, quàm
cæteros
ad ſolum ignem referimus: ita dum lapis inua­
leſcit
, acceleraturve in motu, non videatur accelera­
tionis
, ſiue partium motus requirenda cauſſa externa; &
initij
, ſeu primæ illius particulæ motus, interna, hoc eſt
in
ipſo lapide: ſed tam pars prima, quàm cæteræ refe­
rendæ
videantur ad externam cauſſam.
Vſurpo autem
aquam
in exemplum; quoniam vt illa ex ſe calore deſti­
tuitur
, ſic lapis exſe caret motu, quemadmodum in­
telligitur
ex poſito caſu, quòd in vacuo, ac non exſiſten­
te
præſertim Mundo, conſtitutus ſit; ſecus profectò, ac
animal
, quod habet in ſe ſui motus principium.
Quo
ſanè
loco non parùm ſuſpexi Ariſtotelem, cùm cenſuit
corpus
graue moueri deorsùm non à ſe, ſed ab alio,
ac
inter cæteras rationes, ob quas impoßibile duxit,
ἀσωύχτον , fieri talem motum à principio intrin­
ſeco
, illam attulit, quod graue alioquin foret anima­
tum
; cùm à ſe moueri animatorum proprium ſit,
1ζωτιχό τε το̄τ, ἐμγ́ύχων ἴδιον. Ne­
que
verò aut non habebis Ariſtotelem inter erudi­
tos
; aut dices illum fuiſſe de ſola acceleratione loquu­
tum
; aut probabis ſic diſtinxiſſe, vt omninò cenſuerit
non
eſſe deſcenſum à principio externo.
An ille ſatis
commodè
cauſſam externam aſſignârit, non eſt cur
hoc
loco diſcutiam; abundè eſt, ſi ipſe quoque, dum
cauſſam
externam conſtituo, illum non modò non
refragantem
, ſed ſuffragantem etiam habeam.
Nam
quando
cæteri quidem eruditi declarauerint, quæ-nam
alia
ſit accelerationis, proportioniſque illius cauſſa; &
eandem
cauſſam, quæ motum acceleret, non facere illi
initium
, exigique omninò aliam, eſſeque illam intrin­
ſecam
; tunc erit ſanè cur diffidam non meis modò nu­
gamentis
, ſed placitis etiam tanti Coryphæi.
Terram grauia attrahere; & Quid illi contingeret, ſi ver­
ſus
Lunam dimoueretur; Quid lapidi, ſi intra fornicem,
ad
centrum Terræ, conſtitueretur.
XI. Cauſſaris deinde, me multa mouere, vt grauia non à
propria
natura, ſed à Terra diffuſis circumquáque corpuſculis
illecta
, atque etiam illigata deorſum trahi perſuadeam.
Sed
facio nimirùm, Vir doctiſſime, ac religioſiſſime,
quòd
dum in perueſtigatione cauſſarum naturalium
verſor
, nuſquam non caligo mihi offundatur; atque
idcircò
tanquam incedens in denſiſſimis tenebris, nihil
non
palpitem, nihil non moueam, nullam non tentem
ſemitam
, ſi fortè in aliquam ſpeciem vel tenuiſſimæ
luculæ
emergam.
Dicis te non intelligere quomodò ea
1ſint à me ſeriò ſcripta: ſed potui non ſeria ſeriò ſcribere;
hoc
eſt non ioco, ſed vt eruditi, quæ magis ſeria habue­
rint
, doceant.
Neque enim eſt, cur exiſtimes iſtis me
nugis
ita hærere, vt ipſas quaſi veritatem ipſiſſimam
habeam
, aut colam, ſed cùm totus Mundus ſit nuga­
rum
plenus, & videre videar nugas quoque eſſe, quæ
vulgò
habentur ſeria maximè; ſupereſſe exiſtimo, vt
eas
nugas deligam, quæ eſſe minùs nugæ videantur.
Quæris, Ecquid nam proferam, cur non poßint grauia deor­
ſum
moueri naturâ? Sed protuli primùm illud argumen­
tum
, quod mox antè repetij.
Deinde, vnde colligis
inficiari
me moueri lapidem naturâ?
Quippe & mo­
ueri
illum cenſeo non reluctante interna natura; &
quam
externam adhbeo, tum natura eſt, tum ex inſtitu­
to
naturæ.
Ad-hæc, non ignoras, quàm nihil ſit ne­
ceſſe
Philoſophiam excolere, ſiad grauiores difficulta­
tes
dicere ſufficiat aliquid moueri, aut fieri naturâ.
Non
quòd
tandem, quæ humana eſt imbecillitas, perue­
niendum
non ſit; ſed quòd dum nobis non datur vltrà,
aliquò
tenus prodire ſit.
Rursùs, dum natura interna
mouet
, agitve aliquid, id niſi certis organis, agendique
modo
ſpeciali non præſtat: an verò quis modus is ſit,
quæ
hæc organa, docent nos ipſi Eruditi?
In deſcenſu
quidem
rerum grauium dicunt grauitatem eſſe orga­
num
, & modum agendi expreſſionem grauitatis: ſed
amabo
te, quid hæc grauitas?
Et quid nam præſtat
lapidi
conſtituto in vacuo?
Et, quorsum concipitur
tanta
in ingenti lapide; cum ſecluſa tamen cauſſa exter­
na
accelerante, & violenta, incapax ſit, quæ per cen­
tum
annos moueat deorsùm lapidem per vnius digiti
1centeſimam partem? Et, cur grauitas maior fit quò
lapis
fit acceleratior?
Et, qui fieri poteſt, vt grauitas
dicatur
eſſe organum internæ naturæ, ac effectiuum
motus
deorsùm cùm grauitas tota, & motus totu ob­
ſeruabilis
procedat à cauſſa externa?
Heinc dum re­
quiris
, quid abſurdum, impoßibileve ea in re agocam?
Sanè
vel hoc vnum diiſſe, inculcaſſe ve potiùs, eſt la­
tis
. Tellus ipſa, inquis, ſi loco tantisper dimoueatur, vt in
vehementioribus
eius commotionibus, à qua alia Tellure in
priſtinum
locum retrahitur? Sed ego quidem nondum
accepi
Terram vſquam ſic contremuiſſe, ſeu vehemen­
tem
adeò illius commotionem fuiſſe, vt mota loco tota
fuerit
(niſi fortè tremorem illum, qui contigit Chriſto
patiente
, ſed pręter naturæ tamen ordinem, intellexeris)
tuque
ipſe ſtatim pòſt dicis illam ſic affectare ſuum locum, vt
nullis
concuſſa motibus ab eo dimoueri valeat.
Quare cum omnes
Terræ
tremores particulares eſſe videantur; quæ Terræ
vis
retrahit glebas, retrahet etiam maiores parteis, quæ
aliqua
vehementiore ſucceſſione fuerint commotæ.
XII. Quæris conſequenter, ſi Tellus diuina, aut An­
gelica
vi à propria ſede dimota verſus Lunam aliquot
milliaribus
attolleretur; illeic-ne sponte naturæ conſi­
steret
, an ad priſtinum potiùs locum reuerteretur? Non
vis
tu heic ſanè fieri controuerſiam de loco Telluris in
Mundo
, quod ad motum, quietemve ſpectat: quare
& Reſponſionem prætereo, quæ fieri poſſet iuxta illos,
qui
moueri Terram contendunt, quique ſpeciatim
d
c rentmotus illos Terræ trementis, maris æſtuantis, aëris,
ventive
reſlantis, de quibus loqueris, abſorberi ptos
à
rapida illa circumuolutione; eſſeque penitùs ad illam
1à ſua ſemita exturbandam inefficaceis. Dico ergo po­
tiùs
probabile eſſe, fore, vt eo caſu Tellus quieſcat, vbi­
cum
que Deus, Angeluſve conſtituerit ipſam.
Scilicet
concipio
quicquid eſt ſpatiorum non modò intra cir­
cuitum
Lunæ, ſed etiam intra ambitum, concamera­
tionemve
ſiue Firmamenti, ſiue etiam Mundi, eſſe li­
berum
, ac ſaltem quod ſpectatad totam regionem Pla­
netariam
, nullam dari ſoliditatem earum, quæ tredun­
tur
, Sphærarum cæleſtium.
Sunt certè tum rationes
aliæ
, tum maximè Phaſes illę Veneris, quæ ipſam nunc
vltra
, nunc citra Solem eſſe conuincunt.
Et poſſet
quidem
totum hoc ſpatium intra Mundi ambitum
concipi
inane, niſi quà globi Siderum, ac Telluris ſunt,
& quatenus radij ſiderum variè tranſmitiuntur: ſed lar­
giri
placet quam vulgò Atheream auram nuncupant;
ſubſtantiam
nempe tenuiſſimam, & aëre hoc noſtro
incomparabiliter
ſubtiliorem, quæ pari modo diffuſa
ſit
, totumque ſpatium occupet, niſi qui ijdem globi
ſunt
; etiam Telluris, cuius aër, & aqua ſunt tenuiores,
fluidiores
, ac exteriores ſolum partes.
Concipio aliunde,
quod
legiſti fuſiùs deductum in Epiſtolis, non Tellu­
rem
magis, quàm Siderum vllum, eſſe ex ſe grauem,
aut
leuem: ſed grauitatem, ac leuitatem eſſe affectio­
nes
partium proprias, quatenus partes ſunt, & à ſuo
toto
diſtrahi quadam tenùs poſſunt: quo eodem mo­
do
partes Lunæ, & cuiuſvis Mundani globi eſſe poſ­
ſunt
graues, aut leues abſque grauitate, aut leuitate to­
tius
.
Quare & poſſe quidem dici eſſe aliquid ſupe­
riùs
, & inferiùs, ſursùm, & deorsùm, reſpectu partium
cuiuſque
globi, & comparatè ad animal, cuius illæ, &
1aæſint poſitionum diuerſitates; at verò reſpectu to­
torum
ipſorum globorum, & ſecluſo animalis ſitu, à
quo
nihil præter relationem, denominationemve ex­
trinſecam
habent, nihil eſſe reuerâ ſuperius, aut in­
ferius
, ſursum, aut deorsùm.
Et ſecus quidem Ariſtote­
les
; ſed non ſecus Plato, qui cùm agnoſcat eſſe in
Mundo
extremum, & medium; contendit tamen non
ideò
debere aut extremum ſupremum, aut medium
inſimum
cenſeri.
Heinc proinde dico, & vnumquem­
que
Siderum globum in ea parte Mundani ſpatij,
quam
Deus ab initio ipſi præſcripſit, circumgyrari, &
globum
Telluris inea parte Mundani ſpatii quieſcere,
in
qua Deus ipſum initio conſtituit.
Rem ita eſſe in­
telligo
, vtſi quis plureis apparet globos ex ea materia,
quæ
ſub pari mole, fiue ambitu tantum ponderet, quan­
tum
aqua, & ipſos in aqua quieſcente conſtituat.
Qui­
libet
enim eorum globorum, vbicumque fuerit conſti­
tutus
, ibi conquieſcet; & neque ex ſummo imum
petet
, neque ex imo ſummum; neque ex vtrouis ex­
tremo
medium; neque ex medio vtrumvis extre­
mum
; neque ex medio, extremove locum interce­
ptum
; neque exloco intercepto medium, aut extre­
mum
.
Et ſi ſingas Dædalum, Architam, aut al um
artiſicem
adeò ingenioſum, vt vno eorum alicubi in­
tra
aquam conſtituto efficere poſſit alios αὐτεμάτος,
ſeu
varios illis circa ipſum obeundos motus indere;
ij
globi peragent ſuos motus quamcumque ad partem
inſtituti
fuerint: nempe ſeu prope ſuperficiem, ſeu
prope
fundum; ſeu ſub medium, ſeu prope medium,
ſeu
procùl à medio: ſcilicet tam ille, quàm iſti, ob ipſam
1cum aqua ἰ̔οπίαι, ſeu, vt cum Cicerone dicam,
æquilil ritatem, neque graues erunt, vt ſubſidant, neque
leues
, vt auolent.
XIII. Subinde ergo comparo cum immoto globo
Tellurem
, cum circum-ductis Sidera; & dico, ſicut glo­
bus
ille emoueri poteſt à loco, in quo eſt, & promoue­
ri
verſus alium; ſic poſſe ipſam quoque Tellurem emo­
ueri
à loco, in quo eſt, & promoueri verſus Lunam;
addoque
, vt globus ille in quocumque alio aquæ loco
reponatur
, in eo pari modo quieſcet, neque priorem
repetet
: ſic & Tellurem, in quocumque loco conſtitu­
ta
fuerit, in eo manſuram, nec priſtinum repetituram.
Et dicis tu quidem attolli, quod ego heic ſimpliciter
dico
emoueri: ſed nimirùm, quia concipis infimum eſſe
in
Mundo locum, & Terram ipſum occupare: cùm ſu­
perum
tamen, & inferum comparatè ſolùm ad nos, &
reſpectu
globi, quem inhabitamus, videatur eſſe acci­
piendum
.
Ex hoc certè intelligo, tranſlatà Terrâ verſus
Lunam
ad Antipodas exſiſtentem, nos non propterea
auolaturos
in derelictum à Terra locum; vt neque
etiam
Antipodas, tranſlatâ Terra verſus Lunam factam
nobis
ad verticem: ſed & illos, & nos perinde in ea­
dem
antiqua ſede verſaturos, tanquam ſimùl tranſlato
Terræ
centro, reſpectu cuius, & comparatè ad ſitum
capitis
, pedumque noſtrorum, cenſebimur ſemper aſ­
cendere
, & deſcendere, ſiue locum ſurſum, deorſum­
que
habere; non autem ſimpliciter reſpectu loci, in
quo
Terra aut erit, aut fuerit, & qui ſeu centrum Mun­
di
ſit, ſeu non ſit, nihil ad aſcenſum, aut deſcenſum
ſacit
.
Prætereo autem nullum eſſe argumentum
1idoneum, quo Terra eſſe in centro Mundi, potiuſquàm
extra
comprobetur; & vel ipſum motum Planetarum
excentricum
videri planè conuincere non eſſe Terram
conſtitutam
in centro ſpatiorum, motuúmque cæle­
ſtium
.
Nam probare quidem Firmamenti, ſuperio­
riſve
cæli motum concentricum eſſe, potiuſquàm ex­
centricum
, ingenij humani viribus eſt maius.
Acnoui
quidem
quas rationes Ariſtoteles, Ptolomæus, & alij
proferunt
: ſed nihil eſt neceſſe heic oſtendere, quàm
illæ
ſint inefficaces.
Dum igitur quæris, An Terra illeic
conſiſteret
? Conſtituram reſpondeo.
Et, dum præoc­
cupas
, Qua ratione inductus? Ecce eam iam habes. Præ­
occupas
quoque, cur ita nunc ſuum locum affectet, vt
nullis
concuſſa motibus ab eo dimoueri valeat?
Sed
affectat
, quia nutui Conditoris obſequitur; & in ſta­
tione
collocata, eam non deſerit, ſed tuetur.
Non va­
let
autem dimoueri vllis concuſſa motibus; quia om­
nes
, quos ſupponis, motus partium ipſius propriarum,
cohærentiumque
ſunt, neque illam ſecundum ſe totam
mouere
loco magis poſſunt, quàm animal totum Pul­
ſatio
vnius arteriæ.
Et ſunto alicubi magni Terræ­
motus
; ij tamen ad Terræ molem comparati, tale
quid
vix ſunt, qualis eſt in nobis pulſatio arteriæ vege­
tior
, ſi quà in nobis puſtula cum apoſtemate intumeſ­
cit
.
Addendum eſt porrò, cùm Mundi ſapientiſſi­
mas
Artifex omneis eius parteis ita conſtituerit, vt nullo
eſſe
loco, aut ſitu inter ſe commodiore poſſint: idcir­
ſi contendas Terram ſuum locum repetituram, vt
in
quo magis congruè Vniuerſi reſpectu ſit; fore, vt il­
lum
repetat, non tum propria vi, ſeu grauitate inſita,
1quàm à cæteris partibus, quarum proprium locum oc­
cupârit
, compulſa; eo modo, quo trabs, ſi deprimatur
in
fundum maris, ſuperficiem repetet, non ſanè vi
propria
, ſeu leuitate ingenita: ſed compulſa ab aqua,
cuius
occupauerit locum.
XIV. Quod ſpectat ad aliam fictionem, ſecundum
quam
me interrogas, Quid euenturum putem, ſi in ipſo
Terræ
meditullio concamerata cauerna fiat, & aqua, aëreve
oppleatur
: lapis verò conſtituatur, non in eius, Terræque
centro
, ſed loco inter centrum, & fornicem medio? Dico
breuiter
, probabile eſſe, vt ſi Terra ſit quaſi Magnes,
tractorios
radios quoquo versùm, ac in illam etiam
cauernam
diffundens; fore vt lapis attrahatur verſus
eam
fornicis partem, è qua ad ipſum radij plures, vni­
tioreſque
peruenerint; &, ſi ſupponas peruenire ex
æquo
, ac vndelibet, fore, vt illeic inter æquas vndique
vireis
contineatur, eo modo, quo fabula eſt Moham­
medis
ſepulcrum ſuſpendi.
Sed, ſi lapidem quidem
attrahi
contingat ad proximum: fornicem, Cur igitur,
inquis
, per puteum dimiſſus lapis à viciniore item Terra ille­
ctus
, attractuſque ad putei latera non adhæreſcit? Cauſſa
eſt
, quia plures, vnitioreſque radij è maiore Terræ
mole
, quæ eſt verſus centrum, concurrunt in lapidem,
quàm
ad eum accurrant ex ipſis putei lateribus. Sed
ipſamet
Terra, inquis, rupto ſornice ad centrum deſcende­
ret
, leuioraque inde corpora expelleret? Verùm, niſi fortè
ſupponas
qua vi excauatus fornix fuerit, eadem poſteà
ipſum
abrumpi; ego quidem non video, qua id ratione
dicere
poſſi; qui ne video quidem tot ſubterraneos
fornices
rumpi, vt aqua, aut aër inde abigantur, & quæ
1Terræ partes remotiores à centro ſunt, propiùs verſus
ipſum
ferantur.
Subdis, Putas enim diſrupto fornice, totàque
ſi
placet, Terrâin arenulas redactà, eam non confluxuram ad
centrum
? Ego quidem non puto, qui putare non poſ­
ſunt
monteis, aliaque Terræ loca diſrumpi, inque are­
nulas
redigi, vt compleant ſuppoſitas ſpecus, cryptaſ­
que
aut aqua, aut aëre plenas: idque, niſi fortè, vt dixi,
ſupponas
eandem vim deterere Terram in arenulas,
quæ
excauárit fornicem; quo caſu, quæ eſſet in arenu­
lis
ſuperſtes magnetica vis ſic eas mutuò pelliceret, vt &
in
crypten confluerent, & aquam, aëremve inde abi­
gerent
; ſi modò ſuppoſueris quoque rimas, exitumve
patere
.
Pergis adhûc, confluerent ſanè, & quidem non
ab
alio corpore attracta, ſed ſponte naturæ, & à principio
interno
, atque innato.
Verumtamen confluere poſſent
attractæ
à ſeinuicem, vt & iam confluunt ferri ramen­
ta
, quæ magneticam combiberunt vim.
Concludis,
C
ur de cæteris igitur grauibus idem ſimili ratione non
dicatur
? Dico, quia fiunt in cæteris ſenſibiliora experi­
menta
, ex quibus liceat aliquid veriſimilius coniectari.
Et Magnetem ferrum, & Terram grauia trahere per in­
ſenſilia
organula; &, Cur attractio prope Terram non
ſit
ſenſibilior, quam procùl.
XV. Inſectaris deinde Magneticam illam, ſeu
attractricem
Terræ vim; opinariſque me ridere in ſinu,
dum
inuiſibileis vncinos, harpagones, chelas, funeiſque tenſos,
& tractorios fingo.
Sed quod me quidem attinet, non
diuendo
ſanè haſce meas commentationes, ſeu vt antè
1dicebam, nugas, vt quidpiam germanum, ac indu­
bium
; at ſimpliciùs ago, quàm vt rideam; quippe me
potiùs
miſeret natiuæ imbecillitatis, cùm nihil ha­
beam
præclarius, quo meam, aut alterius ſciendi auidi­
tatem
paſcam.
Obiicis, non eſſe, cur magnetieam ferri
vulgò
dictam attractionem in exemplum adducam; quòd
Magnes
, & ſerrum non ſictis illis meis hurpagonibus, aut
inuiſibilibus
catenis, quaſi vi adducta; ſed vtrumque ſponte
naturæ
incitata in mutuos amplexus accurrant.
Id verò
ſanè
per-eleganter; ſed quid mihi facias, qui ſim ita
hebes
, vt vim vocibus ſubiectam non capiam.
Dicis
vtrumque accurrere in mutuos amplexus: ſed hoc totum
effectus
eſt, de cuius cauſſa ambigitur.
Cauſſam ergo
interiicis
, quia ſponte naturæ incitantur. At cùm hæc vi­
deatur
eſſe generalis, inartiſicialiſque Reſponſio, qua
ad
omnia vtimur, quorum cauſſas ignoramus; non vi­
deo
profectò, quò tu, Vir acutiſſimus, collincees.
Quippe
velle
te dicere nihil aliud, quàm quod eſt vulgò in ore
omnium
, quia talis est rei natura; quia id ſponte naturæ
fit
; quia hoc natura ipſa ſcit, cæteraque huiuſmodi; mihi
in
animum non induco.
Hæc certè eſt cauſſa, cur
dixerim
antè valere iubendam omnem Philoſophiam,
ac
omnem præſertim cauſſarum naturalium inueſtigan­
darum
deponendam curam; ſi huiuſcemodi Reſponſio
videatur
poſſe ſufficere.
Ac eſt quidem denique, vt
etiam
dixi, perueniendum: ſed ſunt interim tamen va­
rij
gradus cauſſarum inſtrum entariarum, de quibus
cùm
dicere non liceat quemadmodum à natura, vt à
princip
i cauſſa vſurpentur; aut cur, quomodove ad­
natæ
, addictæque ipſi naturæ; licet tamen requirere
1quænam illæ ſint: ac vel Phyſica vniuerſa inutilis eſt,
vel
in ipſis explorandis, ſicubi fortè ſecundum gradus
aliquos
occurrant, incumbere debet.
Et cùm videa­
mus
ſanè alios eſſe alijs ſagaciores, ipſaque naturæ ar­
cana
(arcana profecto) ſtudioſiùs rimanteis; tametſi
detur
nemini penetrare in adyta; fatendum eſt tamen,
cùm
omnes in veſtibulo hæſerint, fieri in ipſo veſtibu­
lo
alios aliis promotiores.
XVI. Iam, cùm dicis vtrumque sponte naturæ inci­
tari
: quánam ratione concipis fieri huiuſmodi incita­
tionem
?
An non, vt fiat incitatio, eſſe alia pars inci­
tans
, & alia incitata debet?
Idem certè mouere ſeipſum,
niſi
parteis habeat mouentem, & motam, cùm iis, quos
tu
vocas Eruditos, aduerſatur; tum communi etiam no­
tioni
repugnat, cui Ariſtoteles inhærens, impoſſibilo
eſſe
cenſet, vt id ſeipſum moueat, quod eſt σεχὲ,
continuum ſu vniuſmodi, rigidum, inarticulatum. Non­
ne
verò ſunt huius generis tam Magnes, quàm Ferrum?
De altero ergo vt ſolùm loquamur, quænam in Ferro
parsincitans
?
Et quid illam mouet vt incitet aliam?
Et, quonam motus genere illam in citat? Pulſu-ne, an
tractu
, an alio?
Ac ſi poneres quidem ſpeciem animæ:
poſſet
illa fortaſſis vti interno quodam ſpiritu ad cien­
dum
reliquam maſſam: ſed tu animam nempe impro­
bas
.
Quónam ergo modo poteſt concipi incitare ſe­
ipſum
Ferrum, vt accurrat, aſcendat, deſcendat, viam
flectat
, prout illi magnes appoſitus fuerit?
Facit ſponte,
inquis
: ego de voce ne conteſtor; ſed ea ſaltem maius,
ampliuſque
aliquid deſignat, quàm non repugnantiam;
& cùm excludat principium extrinſecum, intrinſecum
1connotat, quod agat, quod premat, quod inſtet,
quod
pellat, & aliud vtique, quàm ſeipſum: niſi fortè
ex
accidenti.
Id ergo quæritur, quod-nam ſit: &, cùm
ſit
quid à maſſa tota indiſcinctum, neque vt in mem­
bris
animalium fit, commiſſurâ vllâ dearticulatum,
quomodo
moueri ipſummet occipiat (quippe nihil; ſi
ſit
immotum, mouere poteſt Phyſice) quomodo mo­
ueat
aliud?
quomodo totam incitet maſſam? Dices
quidem
fortè, illud eſſe formam, quæ vt ſeipsâ vnitur
materiæ
, ita ſeipsâ, abſque vllo intercedente organo
mouere
poſſit materiam; vnde & totius maſſæ, ſeu Fer­
ri
conſequatur motus: verùm vtcumque heinc explice­
tur
motus Ferri, quà graue eſt, & deorſum tendit; illi
tamen
motus, flexuſque in quamcumque partem fuerit
Magnes
appoſitus, non videntur poſſe intelligi ex ſola
applicatione
formæ ad materiam, niſi & illa anima ſit,
& tum vireis, tum articulos flexanimcis habeat, vt quæ­
dam
variorum motuum organa; quæ nulla tamen de­
prehenduntur
.
Sed hæc vt præteream; cùm videamus
Ferrum
non ex quacumque diſtantia in amplexum
Magnetis
accurrere, ſed accurrere ſolum, v. c. ab vno
palmo
; quo modo vis intelligamus incitari ferrum
ſponte
naturæ in diſtantia palmi, non in diſtantia cubi­
ti
?
An in diſtantia cubiti ſuæ ſpontis non eſt? An na­
tura
caret?
An luſcioſum eſt, neque poteſt Magnetem
agnoſcere
, niſi intra diſtantiam palmi?
Rides vncinos,
harpagones
, chelas, ſimiliave organula, quæ ego opi­
nor
ex magnete emitti, quibuſque in palmi diſtantia
confertioribus
, atque adeò validioribus, quàm ad di­
ſtantiam
cubiti exiſtimo illeinc, non heine pertrahi ad
1Magnetem ferrum; Tu, qui nihil tale tranſmitti vis,
quónam
modo fieri hanc incitationem, cum tanto
propinqui
, & remoti delectu capis?
Et homo quidem
ad
hominis amplexum ſeſe incitat, quia eſt animatus,
quia
videt illum, quia ſpecie ab illo recepta agnoſcit:
at
in Ferro nihil tale habes; cùm videaris tamen in ipſo
præclarius
quidpiam agnoſcere, quàm ſimplex quæ­
dam
cognitio ſit, videlicet Diuinationem.
Etenim
neceſſe
eſt prorsùs diuinare Ferrum, quandò Magnes
propè
, quando procùl ſit, vt vireis metiatur, ac delige­
re
valeat, è quánam diſtantia in ipſum inſiliat.
XVII. An dices Magnetem emittere ex ſe non cor­
puſcula
quidem aliqua, quæ ſint quaſi vncinuli, chor­
dulæ
tractoriæ, &c.
ſed vim, ſeu qualitatem quan­
dam
, quæ ſit merum accidens, quæque vbi ad Ferrum
peruenerit
, tum ipſum Ferrum veluti ſentiat, ſeſeque
ipſum
excitet ad accurrendum verſus Magnetem?
Si
dicas
, admittes profectò in Ferro ſenſum aliquem, &
aliud
quidpiam exiges, quàm ſpontaneam incitatio­
nem
; cauſſam nimirùm extrinſecam, à qua principium
internum
moueatur, & quæ proinde motus Ferri pri­
marium
dici principium debeat.
Sed & de iſta quali­
tate
, ſeu virtute accidentaria, quanta diffi ultatum ſe­
ges
?
Seu enim ſolitaria, & abſque ſubiecto moueatur
per
ſpatium; ſeu de ſubiecto in ſubiectum per varias
parteis
aëris, alteriuſve corporis migret; ſeu propaga­
tione
, hoc eſt, corruptione vnius, & productione al­
terius
ſucceſſiuè facta in palmaris ſpatij infinitis pun­
ctis
(aut particulis mauis) innouetur: agnoſcis quàm
multa
abſurda ſequantur: & vtcúmque tandem iſtam
1qualitatem peruenire ad Ferrum detur; ecquiſ-nam
modum
energiæillius exprimere valeat?
Et, cùm non
dicas
Ferri molem ab ea pertrahi; qua ratione tamen,
corpus
cùm non ſit, tangere Ferri corpus poteſt?
Nam
tangi
quidem Ferrum ab aëre, corporeve alio, in quo
ipſa
qualitas ſit, id fiebat iam ante: & corpus huiuſce­
modi
non fit illius organum, neque ab illa afficitur,
moueturve
, vt coagat, nouoque modo Ferrum contin­
gat
, ac ipſum veluti admoneat.
Sed &, cùm contactus
nudus
fuerit; quonam modo exinde ſiet ſpontanea illa
incitatio
?
Certè, vt iam dictis hoc addam, vbi Ferrum
ſuppoſitum
ad imminentem Magnetem fertur, non
videtur
concipi poſſe qua ratione ſe euehat, & non à
Magnete
trahatur.
Nam animal quidem excitare ſeſe
ad
conten dendum ſursùm poteſt; quoniam ob mem­
brorum
articulationem poteſt Terram premere, à qua
reſiſtente
velut reflectatur, vt fiat reſilitio; at Ferrum
tale
nihil facit, imò nec poteſt facere: quare & hoc ip­
ſum
argumento eſt, quòd non ſui concitatione, ſed
Magnetis
tractione abripiatur ſursùm.
Et ſuſpendatur
manibus
homo, ſuſpendatur Ferrum, ita vt vtrique ſit
ſolus
aër ſuppoſitus: non ſaliet ſanè ſurſum homo, ne­
que
ad amicum ſupere-exſtantem accurret, niſi amicus
eum
traxerit.
quî poſſit iure potiore Ferrum ad ſuper­
exſtantem
Magnetem, niſi traxent ipſum Magnes?
An
ſuæ
ſpontis magis eſt, poteſtque magis agere ſponte?
An cùm homo pedibus pulſet, prematque fruſtrà aë­
rem
, Ferrum id præſtat appoſitè magis?
Si non capia­
mus
igitur quomodò ſeu homo, ſeu Ferrum incitare
poſſit
ſeipſum, & Ferrum certè magis, quàm homo,
1defectu firmitudinis, reſiſtentiæque in aëre, propter in­
nixum
, ſine quo non videtur fieri poſſe incitatio: quid
eſt
, cur, vt homo, dum ſurſum effertur, arguit eſſe à
quo
trahatur, non ſic Ferrum arguat, dum ſursùm ef­
fertur
?
Ac dum homo quidem trahitur ab homine,
communis
eſt notio, debere id fieri aut manu demiſſa,
aut
chorda, aut vncino, aut alio ſimili inſtrumento:
cur
& dum Ferrum à Magnete; putemus id fieri abſque
organo
vllo intercepto?
XVIII. Sugillas, quòd hæc organa dicuntur à me
inſenſilia. Sed nempe, ſi ſenſilia eſſent, in ijs diſqui­
rendis
non laboraremus.
Quod inſenſilia verò dican­
tur
, non ideò tamen nulla ſunt; magiſquam nulli non
ſunt
vitales, animaleſque ſpiritus, qui licet inſenſiles
ſint
, cauſſæ ſunt tamen tot motuum, quos in animali­
bus
obſeruamus.
Sed nihil ſanè neceſſe eſt inductio­
nem
texam innumerarum rerum inſenſilium, oculiſve
imperceptarum
, quas tamen & dari, & vehementibus
motibus
præditas eſſe ambigat nemo.
Nihil etiam
neceſſe
eſt, vt argumenta congeram, quibus huiuſce­
modi
rescontexi ex corpuſculis inſenſibilibus quidem,
ſed
præditis nihilominùs ſpecialibus figuris, probem.
Nihil prætereà, vt vrgeam ex attractionis effectu ar­
gui
, organa illa inſenſilia debere analoga eſſe, aut ſi­
mile
quidpiam habere cum ijs, quibus attractiones
ſenſibiliùs
fiunt; quòd à ſenſibilioribus ad inſenſibilio­
ra
procedendo ſeruari videamus analogiam: quódque
mens
humana non capiat attractionem fieri, & ratione
quadam
cum his ſenſibilibus analoga non fieri.
Ni­
hil
, inquam, neceſſe eſt, vt hæc, & ſimilia quædam
1proſequar, quandò tu ea rides, & iure fortaſſis; ſed
non
ea ratione, quæ ſit mihi facta perſpicua.
Dicis,
ſi vincula inſenſilia ſunt, non eſſe cur timeam Magnetem ſentiri
à
Ferro.
At tu ludere, opinor, non vis ab æquiuoco:
quaſi
ego heic aliud appellem inſenſibile, quàm quod
præ
ſui exilitate eiuſmodi eſt, vt nec videri oculis, nec
palpari
manibus poſſit?
Hoc certè modo ipſas quo­
que
, quas vocant ſpecies intentionaleis, inſenſibileis
dicimus
; quatenus adeò ſubtiles ſunt, vt videri ipſæ ab
oculo
nequeant.
Vnde & ſicut iſtæ ſpecies, licet alio­
quin
inſenſiles, oculum tamen donec eſt animatus, ita
afficiunt
, vt per ipſas oculus videat, ſentiat, percipiat
ipſa
obiecta: ſic reſpondere poſſet Thales, ſi Ferrum
quidem
animatum ſit, quantumvis ea vincula ſint ipſi
ferro
inſenſibilia, ita tamen Ferrum ab iis affici, vt per
ipſa
ſentiat, percipiatque Magnetem.
Verba tua de­
inde
ſunt; Quo enim ſenſu catenas illas tuas percepisti, qui­
bus
, ne ſurſum auoles, Terræ alligatum te cenſes? Nempe
me
voce quaſi cenſoria cenſuiſti eſſe admonendum, vt
in
memet deſcenderem.
Accipio, & hoc ſolùm dico,
non
magis ſentire me catenas, quibus trahor tamen;
quàm
oculus ſpecies memoratas, dum videt tamen.
Rogas conſequenter, Cur verear negraue deorſum, &
Ferrum
ad Magnetem, cæteraque corpora ad electrica, ſine
ſenſu
concurrere non poßint? Sed quamobrem verear, ex­
poſitum
habes.
XIX. Pergis, Ad hos certè effectus abundè ſufficit re­
bus
omnibus à ſapientißimo earum opifice indita naturalis
inclinatio
ad conſeruationem, perfectionemque propriam; ad­
de
, ſi veles, ad conſeruandum vniuerſi ordinem, vt opus non
1ſit ad figmenta hæc tua confugere. Sed, Vir religioſiſſime,
inter
nos non ambigitur, ſit-ne naturalis inclinatio
hiſce
rebus ab Opifice ſapientiſſimo indita; quippe
qualiſcumque
ea ſit, tam ego illam eſſe à Deo agnoſ­
co
, & fateor, quam tu: ſed hoc ſolùm ambigitur, qua­
lis
nimirùm illa ſit?
An non repugnantia? An quid
poſitiuum
?
An mera diſpoſitio? An quidpiam ſub­
ſtantiæ
adiunctum?
An externa affectio? An interna
propenſio
?
Et, ſi ſit propenſio, ſiue expreſſio, impul­
ſio
, actus eiuſdem quaſi ponderis; quæ ſit ponderis
huiuſce
conditio?
Qua id ratione ſe exſerat, vt fiat
propendentia
?
Et, ſi ſit ſolùm propendentia, quomo­
do
ab illa non ſit ſolus caſus?
Quomodo etiam actio?
Quomodo non ſine delectu? cæteraque id genus alia,
quæ
noſſe foret operæ-pretium.
Quare non debes
mea
figmenta ſic accipere, quaſiego ipſa in locum in­
ditæ
à Deo inclinationis obtendam.
Enimverò illa
vſurpo
, quaſi quaſdam hypotheſeis, quibus coner,
quatenus
poſſum, intelligere, atque explicare indu­
ſtriam
admirabilem, qua ſapientiſſimus Opifex voluit
ſua
hæc opera proprias exſerere actiones.
Atque id
quidem
eadem ratione, qua Aſtronomi, dum hypo­
theſeis
, ſeu mavis fig menta in cælum inducunt.
Ne­
que
enim ad eas confugiunt, quaſi motum cælo, aut ſi­
deribus
fuiſſe à Deo inditum negent; ſed, vt illo ſuppo­
ſito
, intelligant, ac explicent quomodo huiuſmodi
motus
fieri poſſit tam multiplex, tam conſonans, tam
regularis
.
Ac fortè tu quidem ſapienter, cùm innuis
debere
ſufficere nobis, ſi circa rerum contemplatio­
nem
, cognoſcamus de illis, quòd ſint: neque fingendas
1eſſe hypotheſeis, quibus explicetur quid ſint, vt ſe ha­
beant
, quomodo agant, &c.
ſed, vt antè dixi, ratio­
nem
non video; quando exinde ſequitur, vt vniuerſam
eliminare
Philoſophiam oporteat.
Et vide, vt me con­
ſequenter
traducas. Si enim eam tibi vim concedis, vt
proiectilibus
inclinationem (voca motum, voca impetum, aut
aliter
, vt volueris) imprimere talem poßis, quæ recedentibus à
te
ijſdem proiectilibus, diutiùs in illis perſeueret; & in quam­
cumque
partem deſtinaueris, eadem deferat, atque impellat,
imò
quæ obuio etiam, impedimento non ſtatim tota deſtruatur,
ſed
aliam in partem proiectilia abducat, vt in reflexione tu
ipſe
contendis: eriſ-ne tam parum æquus rerum arbiter, vt à
ſapientißimo
, ac præpotente Vniuerſi Conditore rebus quibuſ­
libet
inclinationem longè perfectiorem imprimi poſſe addu­
bites
? Heic nimirùm ſic mecum agis, vt ſi me aliquem
haberem
; & comparatus præſertim ad Authorem
meum
; coram quo non modò factus ſum tanquam
nihilum
, ſed ſum etiam nihilo minus.
Ac rursùs, vt ſi
ego
negarem quicquid eſt inclinationis, aut virium in
rebus
naturæ, id debere Deo Optimo Maximo acce­
ptum
referri: ac denique, vt ſi quæſtio eſſet, poſſit-ne
Deus
imprimere inclinationes aliquas rebus, & non
potius
qualeſ-nam ſint inclinationes à Deo impreſſæ;
quemadmodum
dictum iam eſt.
Pergis, Finge vim à
te
impreſſam eſſe eiuſmodi, quæ varijs impedimentis ſiſti qui­
dem
poßit, ſed non deſtrui, aut etiam minui; an non ſublato
impedimento
motum redintegraret? Sed cùm damnes ipſe
figmenta
, quorſum poſtulas, vt illa adaugeam?
Ne­
que
enim vim poſſe ſiſti, quin ſimùl deſtruatur, pro­
babile
puto. Talis, inquis, omninò naturalis rerum in-
1clinatio eſt; nec babes vnde impoßibilem, aut ipſis etiam gra­
uibus
reipsâ inditam non eſſe concludas.
Sed quamobrem
talem
non habeam, ac eam præſertim, quæ grauibus
indita
eſt; tum in ipſis Epiſtolis, tum in iis, quæ hacte­
nus
deduxi, inculcatum ſatis.
Vnde & cùm ſic rogas,
Cur eam ergo agnoſcere detrectas, & ad inania illa tua
figmenta
recurris? Dictum ſatis, ſuperque eſt, cur, &
qualis
ſit, quam detrectem; & cur veritatis amore nul­
lum
non moueam lapidem, vt ſaltem, ſi qua eius vm­
bra
, aut ſimilitudo occurrat, experiar.
Et non latet me
quidem
quàm multis difficultatibus omnia inuoluan­
tur
: ſed hoc ipſum eſt, ob quod mea inania figmenta
non
diſſimulo, viſurus an ſint, qui pleniora faciant.
Sa­
vbi ex intellecta tuo modo inclinatione declaratum
fuerit
, non ſolùm quî ſaluari valeant præmiſſa illa in­
commoda
; ſed etiam, qua ratione fiat, vt res grauis de­
cidens
, nulla ſuperaddita inclinatione, acceleretur, &
grauior
, quàm fuerit initio, euadat, inclinatiorque
proinde
fiat, ac quidem, qua obſeruatur, propor­
tione
, non alia: & rursùs, vnde-nam contingat, cur
Saxum
pondo duumm millium non cadat velociùs,
quàm
lapis duellaris: ſecus ac Ariſtoteles tuo illo
principio
inductus opinatus fuit, cæteraque ſimilia;
tum
non detrectabo, ſed exoſculabor, complectar,
tuebor
, & valere longè iubebo non ſolùm quæ inania
ſunt
, ſed quæ plena etiam figm enta.
XX. Rem conſequenter adoriris, &, Si grauia, in­
quis
, deorsùm à Tellure magneticè traherentur, neceſſa­
rium
eſſet, vt quo Terræ viciniora eſſent, fortiùs ab ea
traherentur
, vt in Ferro, ac Magnete euidenter contingit.
1Ad hoc, illud imprimis dico, diſtinguendam eſſe
in
re graui attractionem ſimplicem à compoſita, ſeu
adiectitia
, aëris etiam ſollicitatione coniuncta Ex prio­
re
nempe eſt grauitas ſimplex, quæ lapidi competit,
vbicumque
ſit, & dum accipitur extra morum: ex po­
ſteriore
compoſita, quæ eidem lapidi, dum mouetur,
competit
, & tanto quidem maior, quantò fuerit mo­
tus
vehementior.
Deinde dico, debere quidem attra­
ctionem
ſimplicem eſſe fortiorem propè, quàm procùl:
verùm
diſcrimen inſenſile eſſe, nec poſſe agnoſci, niſi
in
diſtantia, intercapedineve multorum milliarium.
Vt
enim
, cùm ſit vniuersè verum tractionem ferri à Ma­
gnete
eſſe fortiorem propè, quàm procùl, inobſerua­
bile
tamen eſt diſcrimen, niſi interualla attractionis
per
palmos, aut ſaltem digitos ſumantur; quandò ſi aſ­
ſumas
per milleſimas, aut centeſimas, imò decimas
parteis
digiti, nulla eſt diligentia, qua internoſci quid­
quam
poſſit: ita cùm verum fuerit trahi à Terra lapi­
dem
tantò potentiùs, quantò propinquiùs, tantò debi­
liùs
, quantò remotiùs; obſeruari quidem poterit diſ­
crimen
, ſi interualla accipias tanta, quanta, exempli
gratiâ
, eſt, ipſiuſmet Terræ ſemidiameter: at ſi accipias
interuallum
, quod ſemi-diametro minus ſit, non
eſt
, cur poſſe fieri diſcrimen ſenſibile ſperes.
Nempe,
ſi
Terram admiſeris eſſe Magnetem quemdam ingen­
tem
, vides profectò, ſi vel ad ipſam vſque Lunam,
Terræ
virtutem extenderis, virtutem Magnetis longè
ſenſibiliùs
per digitos decreſcere, quàm Telluris virtus
per
ſemidiametros decreſcat: quippe cùm nullum Ma­
gnetem
videas, qui attrahat ferrum è tot digitis, quot
1poſſunt Terram inter, & Lunam ſemidiametri Terræ
interponi
.
Vnde & cùm infers, Deberet igitur corpus
graue
quodcumque iuxta Terram ſuspenſum, aut ipſi etiam
Terræ
inſiſtens maius exhibere pondus, quàm longiùs à Terræ
ſuspenſum
: itemque per centum pedes Terræ vicinos velociùs
deſcendere
, quàm per totidem alios pedes à Terra remotiores:
Dico
, ne, ſi turrim quidem habueris tribus, pluribúſve
milliaribus
altam, exhiberi poſſe pondus maius ad
pedem
turris, quàm ad faſtigium, quoniam decremen­
tum
attractionis (& conſequenter grauitatis) quod ſe­
cundum
altitudinem turris fiet, erit longè inſenſibi­
lius
, quàm ſit decrementum virtutis Magnetis per mil­
leſimam
partem digiti.
Res ſe perinde habet, vt ſi ac­
ceſſeris
ad arborem decimo à te milliari diſtantem.
Nam
verum
quidem eſt apparentem arboris magnitudinem
continenter
increſcere; at non proptereà vbi fueris,
vno
, duobus, tribus, imò pluribus paſſibus promotior,
obſeruabile
erit aliquod diſcrimen magnitudinis in­
creſcentis
.
Atque eadem quidem erit cauſſa, quare
acceptis
pedibus altitudinis aliquot, ſiue ad faſtigium,
ſiue
ad medium, ſiue ad pedem turris, lapis eos vbivis
æquè
velociter percurrat; quoniam & ſimplex attractio
erit
ad ſenſum eadem; & compoſita pari modo ad ac­
celerationem
conducet.
Heinc &, cùm paucis inter­
poſitis
in eandem ſententiam concludis, euidens eſt igi­
tur
grauia Magneticè deorsùm à Terra non trahi: vides, vt
hoc
euidens fiat, euidens priùs fieri debere, attractio­
nem
ferri à Magnete ſenſibiliorem eſſe vna digiti mil­
leſima
parte prope ipſum Magnetem, quàm duabus.
Quippe ſeruanda proportio eſt inter attrahentia, attra­
cta
, & interualla attractionis.
1
Non eſſe Atomorum minùs, quàm Aristoteleæ Materiæ
tolerabilem
in Religione Poſitionem.
XXI. Quæ ſelegiſti prætereà, tanquam nimia faci­
litate
admiſſa à me, &, quantum tu infers, ad Religio­
nem
attinentia; ea continentur verbis illis, quibus repe­
tis
me dixiſſe, Orium, & interitum; incrementum, ac
decrementum
, omnemque alterationem, qua calor, frigus, hu­
mor
, ſiccitas; itemque color, odor, ſapor, & qualitates aliæ
gignuntur
, nihil videri eſſe aliud, præter motiones localeis, qui­
bus
rerum principia, tenuißima licet, atque inſenſibilia, variè
inter
ſe concernuntur, excernuntur, accedunt, abſcedunt,
tranſponuntur
, &c.
Ego verò, obſtupui ſanè hæc, quæ
ſunt
merè Phyſica, & ad ſtatum purè naturalem atti­
nent
, tranſducta abste fuiſſe in Theologiam, ac ſtatum
ſupernaturalem
.
Quippe oportet non iſta modò atro
lapillo
ſubnotare, ſed etiam quicquid dici poteſt ab
vniuerſis
Phyſicis, ſi nihil planè dicendum eſt, quod
pari
ratione non poſſit tranſduci, parique modo acci­
pi
; vt ſi nihil diſtinguendum foret inter id, quod fit
ſolis
naturæ viribus, & id, quod fit, fierive poteſt ſuper­
naturali
virtute.
Cauſſaris primùm, quòd Democriti,
& Epicuri Atomos tanto iam tempore à Regno Philoſophico
merito
ſuo exſulanteis, & tot iam ſæculorum, ac ſapientum
omnium
præiudicio damnatas reuocare ab exſilio, iterumque
in
Academiam retrudere moliar.
At ego nihil molior,
méque
eum non habeo, qui retrudere, reuocareve ali­
quid
valeam: ſed quia veritatis deſiderio teneor, & il­
lam
tamen (ſeu hebetudo, ſeu infœlicitas mea eſt) non
reperio
in Philoſophico, quod tu dicis, Regno; idcircò
1exploro, num illi qui exſulant, ac fortè merito non ſuo,
oſtendere
quædam veſtigia propiora, ac tutiora poſ­
ſint
.
Et Epicuro quidem, vt pote iuniori, teſtimonium
dicere
Ariſtoteles non potuit; ſed Democrito tamen
dixit
, cùm cum non commendauit modò, ſed prætulit
etiam
Platoni, quem aliunde Sancti Patres Ariſtoteli
ipſi
prætulerunt: quantumcumque ipſe deinde recla­
mantibus
Patribus, Philoſophicum Regnum obtinue­
rit
, exſulante ſimùl cum aliis Platone.
Ac meritó­
ne
, an immeritò Atomi cum iis exſulent (etiam cum ipſo
Platone
dico, cumque aliis, pręter Demoeritum, & Epi­
curum
, viris ſapientiſſimis, qui ipſi quoque illas ſub
aliis
aſſerüere nominibus) non eſt heic diſſerendi lo­
cus
.
Hoc ſolùm dico, videri poſſe aſſertores Atomo­
rum
nihil magis peccaſſe, quàm ipſe peccârit Ariſtote­
les
, quòd eſſe dixit Materiam primam.
Siquidem ipſis
Atomi
nihil aliud ſunt, quàm prima Materies, ex qua
primitùs
omnia componuntur, in quam vltimò omnia
reſoluuntur
; tametſi in eo à Materia Ariſtotelica diffi­
deat
, quòd ſit quid (ſcilicet ſubſtantia, ipſaque corporea)
quòd
quanta, quòd qualis (hoc eſt figurata) quòd
prædita
motu.
Quòd ſi illi quidem Atomos fecerunt
æternas
, ac ingenitas; an-non Ariſtoteles quoque ſuam
illam
Materiam æternam, ac ingenitam fecit?
Ft, ſi
nihilominùs
Materia Ariſtotelis retinetur, quatenus à
Deo
producta (ſecus ac illi viſum fuit) initio Mundi
aſſeritur
: quid retinere Atomos vetat, quatenus pro­
ductæ
à Deo (ſecus ac iſtis placuit) initio Mundi aſſe­
runtur
?
Æqua certè conditio eſt; neque, ſi quis cum hac
cautione
admittat eſſe Atomos, videtur eſſe illi magis,
1quàm Ariſtoteli ſuecenſendum.
XXII. Et ſtatim quidem pòſt admones, præter ha­
litus
calidos, frigidos, humidos, odoratos, ac ſapidos, è
plæriſque
corporibus exſpiratos, velle vniuerſim quo dictum eſt
modo
, de inſenſibilibus corporibus ratiocinari, non videri eſſe
ſapientiæ
, ac eruditionis meæ.
Verùm, cùm id ego acci­
piam
, vt inſignem quandam tuæ erga me beneuolen­
tiæ
teſtationem (nimirùm, cùm ego neque ſapiens ſim,
neque
audire eruditus merear, voluiſti tamen his voci­
bus
, pro tua bonitate, lenire cenſuram) quod ſupereſt,
non
video ſanè, cur res ſpectata Phyſicè à ſapientiæ
ſtudio
aliena cenſeatur.
Quantum vis enim tu ſecus
putes
, dum contendis ſufficere, ſi quis halitus calidos,
alióſque
exſpirari dicat: non ideo tamen improban­
dum
, ſi quis requirat prætereà è quibus principiis quiſ­
que
halitus ſit ſingulariter contextus: ſi dicere proinde
poſſit
, qualia requirantur principia, vt calidus, non
alius
ſit; quomodo actionem eliciat, vt calefacere cen­
ſeatur
; quid imprimat rei patienti, vt dicatur illam ca­
lefacere
; aliaque id genus complura.
Certè, vt præ­
teream
quos apud Platonem Socrates habet inter Sa­
pienteis
, Empedoclem, Heraclitum, Protagoram,
omneiſque
, præter Parmenidem, antiquiores (etiam
Homerum
, & Epicharmum) quoſque declarat fuiſſe
ratione
conſimili philoſophatos, ac præcipuè dum
qualitates
, cæteraque, nihil eſſe aliud, quàm motiones
exiſtimârunt
: vt illos, inquam, præteream, &, vt de vno
Democrito
, de quo iam dixi aliquid, loquar; Ecce, ne
Ariſtoteles
quidem, licet in hiſce Elementis, qualitati­
buſque
vulgaribus conſtiterit, deſipere illum putauit;
1ſed extulit potiùs, quòd hac ratione philoſophatus,
res noſſe ſuperficie tenus ω τη̄ς ἐπιπολη̄ς contentus non
fuerit
, nihilque, quantum potuit, intactum præterm ſerit,
ἔοικε ἀπλύτων φντσο. Non eſt verò etiam De­
mocritus
deſipere Plutarcho viſus, cùm ipſum vnà, ac
Platonem
Ariſtoteli ex eo prætulit, quòd cauſſas caloris,
& grauitatis inquirentes, non in ipſis terra, & igne ſpecula­
tionem
finierint, ſed ad ipſa vſque principia ſola mente contem­
plabilia
, ea, quæ ſenſibilia ſunt, deducentes, fuerint ad vſque
minima
, & quaſi ſemina, μοχ ἐλαχίων ̔σ σπεμά των
progreßi. Non item M. Tullio, cuius verba ſunt: Quid
loquar
de Democrito?
Quem cum eo conferre poſſum, non modò
ingenij
magnitudine, ſed etiam animi?
Qui itaſit auſus ordiri:
Hæc
loquor de vniuerſo.
Nihil excepit, de quo non profitea­
tur
.
Quid enim eſſe potest extra vniuerſa? Quis hunc Phi­
loſophum
non anteponat Cleanthi, Chryſippo, reliquiſque
inferioris
ætatis, qui mihi cum illo collati, quintæ claßis viden­
tur
? Prætereo quæ mira de eius ſapientia, & eruditio­
ne
Laëitius, & cæteri habent.
Nimirùm hæc pauca
ſunt
ſatis; cum & tu prætereà ad alia reſpicias.
XXIII. Ecce enim inſtas (& humaniter ſanè) An
meam
ſagacitatem fugiat, quò tandem vſque ſemel inducta
hæcperſuaſio
proceſſura videatur? Sed fugit profectò, ſi
putas
vlteriùs, quàm quò poteſt procedere Ariſtoteleæ
perſuaſio
. Si, inquis, ortus, atque interitus nihil aliud vi­
dentur
, præter localeis atomorum, vel (vt me loqui mitiùs
dicis
) tenuißimorum, atque inſenſibilium principiorum mo­
tiones
, de Formis ſubſtantialibus conclamatum eſt.
Et non
adiicis
quidem quid incommodi conſequatur, ſi vſ­
que
proceſſum fuerit: ſed coniector tamen inſinuare
1te, quod periculum ſubeſſe videtur, ne prætereà ad Ani­
mam
vſque rationalem procedatur.
At vides ſanè
periculum
pari ratione deuitatum iri, qua & deuitatur
in
Ariſtoteleis ſcholis.
Nam, vt generali Effato de
formis
educibilibus ex Materia, adhibetur exceptio
Rationalis
animæ, ex nihilo à Deo creatæ: ita generali
Effato
de formis accidentalibus, eadem eiuſdem Ani­
, vt à Deo ſimiliter creatæ adhibebitur; & vel ex eo
ipſa
Anima ſubſtantia eſſe comprobabitur, ſecùs ac
formæ
cæteræ, quòd ſubſiſtat ipſa per ſe: cæteræ verò
non
ſubſiſtant.
Quid, quòd cæteræ non modò non
ſubſiſtunt
, ſed neque dici quidem poteſt, quid, aut vnde
habeant
, vt ſubſtantiæ dicantur, ac ſint, & diſtinctæ
quidem
ab ipſa materia; quandò ſuam illam ſubſtan­
tialem
ſuíque propriam entitatem neque habent à nihilo,
ex
quo fieri non admittuntur: neque ab ipſa materia,
ex
ſubſtantiali cuius entitate detrahi nihil volunt, quod
in
formam abeat: adeò proinde, vt commentum inex­
plicabile
ſit, quòd interim Formas educi ex materia, il­
liuſve
potentia dicunt.
Nam & quòd adiguntur, vt
explicent
Formam educi ex materia, nihil eſſe aliud,
quàm
fieri in materia, & dependenter ab illa; tum di­
cunt
prorsùs aliud, quàm quid ſit educi, ſiue extrò tra­
his
; tum non declarant vnde habeat eſſe, ſuamve enti­
tatem
hæc formæ ſubſtantia, quæ iam eſt, & antè non
erat
; quandò id totum non denotat ex quo facta, ſiue
vnde
accepta ſit iſta realis entitas, quæ neque materia
ſit
, neque vlla portio ipſius (cùm ob ipſam eductam,
materia
non cenſeatur aliquid reale, ſeu entitatem vl­
lam
realem priùs habitam amiſiſſe) & ipſa proinde
1dependentiæ vox nihil al ud, quàm caliginem auget,
dum
in quo conſiſtat, dici, concipique non poteſt.
Quid etiam, quòd ipſe Ariſtoteles ſententiam ſuam ita
expoſuit
, Græcique eius Interpretes illam nobis ſic tra­
diderunt
, vt planè videatur non alias, quàm acciden­
taleis
formas cognouiſſe?
Accidentaleis, inquam,
prout
accidens ſubſtantiæ opponitur, non eſſentiæ:
nam
alioquin tam materiam, quàm formam, quàm
compoſitum
, eo eſſe ſenſu σίας dixit, quo tam diffe­
rentiam
, quam genus, quam ſpeciem ν τίσ dixit
prædicati
.
Sed hæc iam dicenda pluribus non ſunt; ac
videndum
potiùs, quod ſpecialiùs inſtas; dum pergis
maius quoddam inde imminere periculum, quam ex Ariſto­
telis
ſententia.
XXIV. Si enim, inquis, alterationes quoque omnes,
quibus
calor, frigus, humor, ſiccitas, itemque color, odor, ſapor,
& qualitates aliæ gignuntur, nihil eſſe aliud videntur, præter
localeis
tenuißimorum corporum motiones: formæ igitur acci­
dentariæ
nullæ ſunt, mulióque minùs inueniri, & eſſe poſſunt
ab
omni ſubſtantia ſeparatæ.
Quid ſanctioribus igitur no­
ſtræ
Religionis myſteriis fiet? At imprimis vides non eſſe
timendum
, ne accidentales formæ nullæ ſint; quippe quæ
eſſe
ſupponantur, & ſpeciali ſolùm explicentur modo.
Suusigni ſeruatur calor: ſuum frigus glaciei: ſuus ſapor
melli
: ſuus odor roſæ: ſuus tympano ſonus: ſuus can­
dor
niui; ſua lux Soli, &c.
Cùm ex vulgari autem ſen­
tentia
explicari nequeat, in quónam conſiſtat energia,
& modus agendi illius eiuſdem caloris, frigoris, ſaporis,
cæterarumque
qualitatum; tentatur, an id declarari
ex
tali hypotheſi valeat.
Neque verò ipſe quoque
1Ariſtoteles eſt ab ea alienus, qui niſi velit alterationem
eſſe
motionem quandam localem; ſaltem agnoſeit al­
terationem
abſque motione locali non eſſe.
Quòd
verò
proptereà qualitates, ſeu (vt generaliùs videris lo­
quutus
) formæ accidentales inueniri & eſſe ab omni ſubſtan­
tia
ſeparatæ non valeant: vnde nam, quæſo, colligis, vt
non
colligas pari modo ex Ariſtotelea ſententia?
Et, ſi
cùm
Ariſtoteles manifeſtè faciat, qualitates, ſiue acci­
dentaleis
formas, inſeparabileis à ſubſtantia, id admit­
titur
, quatenus ſolis viribus naturæ ſpectatis eſt verum;
reiicitur
autem, quatenus ſpectata Authoris naturæ
potentia
eſt falſum: quid eſt, cur eædem qualitates, alio
licet
modo, quàm Ariſtoteleo expoſitæ, dici non va­
leant
exſiſtere poſſe ſeparatæ à ſubſtantia, non na­
turali
quidem, ſed diuina tamen virtute?
Neque
enim
eſt, cur exiſtimes calorem, v.g quà eſt calor,
formaliterve
, vt loquuntur, accipitur, eſſe ipſaſmet ato­
mos
, atomorumve ſubſtantiam; vt neque idem calor
in
ſententia vulgari, ignis eſt, eiuſve ſubſtantia.
Quip­
pe
, vt in communi ſententia calor eſt formaliter quæ­
dam
qualitas ſubſtantiæ ignis attributa, quatenus eius
eſt
naturæ, vt calefacere, ſeu certo modo afficere corpo­
ra
ſibi admota poſſit: ita etiam erit qualitas atomorum
ſubſtantiæ
conueniens, quatenus ſui motu, penetratio­
neque
in aliquod corpus, ipſum diſgregant, exſoluunt­
que
; & animatum ſifuerit, non ſine ſenſu aliquo ſpe­
ciali
ipſius id faciunt.
Quare & licet vi naturæ non
poſſit
talis qualitas ſine talibus eſſe atomis, ipſarumve
ſubſtantia
, eo modo, quo dices eſſe eandem abſque
igne
, eiuſve ſubſtantia non poſſe, quatenus in neutra
1ſententia dati poteſt abſtractè calor; ſed coneretè
ſolùm
calidum: diuinitùs tamen tam eſſe abſque atomis,
atomorumve
ſubſtantia poterit, quam tu eſſe dices abſ­
que
igne, illiuſve ſubſtantia poſſe.
Et ratio eſt, quia
vtrouis
modo eadem eſt ſubſtantia, à qua ſeparabilis
calor
vi diuina defenditur; diſcrimenque ſolummodò
eſt
, quod tu dicas ſolùm ſubſtantiam, illi addant talem
ſubſtantiam
, eſſe ex atomis contextam: quæ ſanè poſi­
tio
ad ſeparabilitatem, inſeparabilitatemve acciden­
tium
nec iuuat, nec nocet.
XXV. Cùm idem verò proportione de cæteris dici
qualitatibus
, ſiue accidentibus valeat; nihilo ſecùs de­
fendetur
, explicabiturve auguſtiſſimum Tranſubſtan­
tiationis
myſterium, ſi qualitates corporeas dependere
dixerimus
ex ſubſtantia corporis, quæ ex atomis com­
ponatur
: quàm ſi dependere ſolùm vniuersè dicamus
ex
ſubſtantia corporis; quatenus ſubſtantia corporea,
quæcumque
ea ſit, componitur ſemper ex partibus,
particuliſque
, quas quomodocumque appelles (prout
variè
ſubdiuidendo aut infinitè pergere, aut peruenire
tandem
ad atomos, ſeu indiuiduas licet) nihil penitùs
ad
rem interſit.
Videlicet vtrovis modo defendetur
Deum
conſeruare qualitates, ſiue accidentia, & Sacra­
mentaleis
ſpecies, ſepoſitis, deſtructiſve principiis, ſeu
partibus
, mavis, ſubſtantialis compoſitionis tam pa­
nis
, quàm vini; & in ſepoſitæ, deſtructæve ſubſtantiæ
locum
, ac ſub ijſdem qualitatibus, accidentibus, aut
ſpeciebus
, ſubſtituere, collocareve ſubſtantiam glorio­
ſiſſimam
Corporis & Sanguinis Chriſti.
Heinc proinde
quando
requiris, Quid ſanctioribus igitur noſtræ Religio-
1nis myſterijs fiet? Reſpondeo idipſum, quod fit in vul­
gari
, & quæ haberi ſolet Ariſtotelea ſententia, Vt toto
nempe
corde, atque ore credamus, atque profiteamur
quicquid
credendum, profitendumque Sacro ſancta,
Catholica
, Apoſtolica, & Romana Eccleſia pribit:
Vt
non modò Epicurum, & Democritum; ſed Ariſto­
telem
quoque, & Platonem, & alios omneis flocci­
faciamus
, quoties proferent aliquid, quod ſit à ſacra
Fide
alienum: Vt ipſum naturale lumen nihili duca­
mus
, præ fidei lumine; & quicquid ab eo monſtratur,
damnemus
, ſi iſtud monſtret oppoſitum: Vt defen da­
mus
non eſſe apud Deum impoſſibile omne verbum;
& quod ſpeciatim attinetad ſeparabilitatem, exiſten­
tiamque
aut ſubſtantiæ ſine accidentibus, aut acciden­
tium
ſine ſubſtantia, demus Deum aliquid poſſe, quod
nos
fateamur inueſtigare non poſſe, cuiuſque tota ra­
tio
ſit ipſa potentia facientis.
Habes quid putem de­
bere
fieri, & quod ſanguinis effuſione propugnare pa­
ratus
ſim.
Quod me deinde admones, vt videam, per
Deum
immortalem, ne mei nominis authoritate, infirmiori­
bus
quidem errandi, cæteris verò præconceptam de ingenij mei,
ac
iudicij ſagacitate opinionem imminuendi præbeam occaſio­
nem
: id ſanè, vt par eſt, accipio.
Siquidem, quamvis
longè
abſim, vt vllam mei nominis authoritatem eſſe
agnoſcam
, & hoc eulogium ſingulari tuæ humanitati
totum
debeam: quamvis etiam mihi nihil ſit curan­
dum
, ne minuatur de me opinio, quæ merito meo eſſe
nulla
poteſt: attamen, quod caues, ne infirmioribus er­
randi
occaſionem præbeam; rem caues mihi planè
cauendam
, & pro qua me tibi obſtrictum proſiteor:
1polliceorque me operam, Numine fauente, daturum,
ne
vlla vnquam, vel minima errandi occaſio à me ſug­
geratur
.
Actum eſſe de motu Terræ proponendo, non aſſerendo: Et,
Ferant-ne
magis Sacræ literæ Tellurem in centro,
quàm
extra centrum circumuolui.
XXVI. Venio nunc ad ea, quæ habes in ſecundam
Epiſtolam
.
Memoras imprimis, quod initio dixi,
Exobſeruatis circa Motum à Motore tranſlato impreſſum,
videri
infirmum reddi argumentum, quo ſolemus vulgò quie­
tem
aſſerere globo Telluris.
Et poſtquàm addidiſti, idem
argumentum etiam inde nullum conuinci, id notas, quod eſt
à
me dictum, Non me proptereà adduci, vt inde pronun­
ciem
moueri haud dubiè Tellurem: ſed ſolùm vt inſinuem
conquirendam
eſſe rationem veriſimiliorem: ac tum ſubdis;
Bene habet. Si ſcopus iſte tuus est, collimaſti: pluribus
opus
non eſt; adeptoque iam fine fruſtrà, ac inutiliter labo­
ras
.
Sed ohe! humanitas tua adeóne euadit ſeuera, vt
ſcribenti
ad amicum exſpatiari non liceat, nec præoc­
cupare
, ſi quid ille fortè aut requiſiturus, aut quomo­
documque
habiturus eſſe iucundum videatur?
An-non
ſpecialis
, vt Dialogorum, ſic Epiſtolarum eſt mos; &
ille
quidem non qualis eſſe anguſta ſolet ſemita, ſed po­
tiùs
qualis regia via, imò & qualis apertus campus?
Alia
ſanè
ſunt genera ſcribendi, quæ pro cuiuſque inſtituto
certis
legibus, quaſi frænis, atque catenis compeſcun­
tur
; at genus Epiſtolicum ſolutum, liberumque eſt; &
cùm
liceat in cæteris variè per vices digredi; facere in
Epiſtolis
etiam πρε ον ἔρν licet Frustrà, ac inutiliter
1laboro? Bene ſaltem eſt, quòd mihi eſt vni iactura tem­
poris
ferenda; quanquam & tuum affectum probo,
dum
ſollicitus es, ne fruſtrà pretioſam adeò rem de­
teram
.
Rogas conſequenter, Si nihil ampliùs quæro, ec­
quid
rei ſit, quòd plurimorum ſimilium conglobatione præmiſſa
ſic
interrogem: Cur non ratione eadem ſuadente fiat veroſimi­
lius
, probabilius, magis conſentaneum, moueri Terram verſus
ortum
, ac totam Mundi machinam, ſideraque omnia ſalutare
ex
ordine; quàm totam illam machinam, totque, & tanta ſi­
dera
circum ipſam ire, eamque ſalutare? Rogas &, Quid ſit,
quod
tantopere vrgeo, atque exaggero, maiora ex Solis, fixa­
rumque
, quàm ex Telluris motu ab ſurda ſequi, atque incom­
moda
? Rurſus &, Cur adeò ſtudiosè cætera quoque omnia
C
opernicanorum argumenta congeram, ſi hoc ſolùm conten­
dam
, vulgatum illud aliorum Philoſophorum à proiectilium
motu
petitum argumentum infirmum eſſe, atque inualidum?
Tandem
&, Cur etiam de Telluris eiuſdem circa Solem mo­
tu
tam prolixam, nec ad prædictum finem neceſſariam adiun­
gam
disputationem, in qua non modò Copernicanorum argu­
menta
omnia, & rationes qua poſſum, & valeo dicendi facul­
tate
(& hoc quoque eſt tuæ humanitatis) ſtabilire, &
confirmare
, ſed aliorum quoque obiectiones infirmare pari ſtu­
dio
, & contentione moliar? Sed vno verbo ipſemet cauſ­
ſam
iam recitaſti illis verbis, quibus me id ſolùm dixi
facere
, vt inſinüarem conquirendam eſſe rationem veriſimi­
liorem
.
Atqui conuicta illa ratione ex proiectilibus
deſumpta
quieſcendum fuit, nec aliæ mouendæ: Ve­
rùm
aliæ quoque viſæ ſunt mouen ; nequeid omninò
abs
re, atque incohærenter factum.
Quia enim iure
obiici
potuit, fruſtrà inſinüari à me conquirendas eſſe
1alias rationes, cùm illæ iam & conquiſitæ, & adinuen­
fuerint; ideò viſus ſum non debere cæteras intactas
prætermittere
, vt oſtenderem quatenus eas quoque ar­
bitrarer
eſſe infirmas.
Exiſtimaui autem, ſi licuit eam
ſuffodere
, quæ quaſi murus aheneus erat, & quam tu
t
et, ipſum pridem improbaſſe teſtatus es; nihil pro­
hibere
quò minùs cæteræ ſaltem mediocri aratione
impeterentur: neque enim illas aut eſſe ſanctiors, vt in­
uiolatiores
manerent: aut magis extra aleam, vt vel
non
poſſent, vel non deberent parem experiri fortunam.
Quod autem ſimùl interrogaui, aut exaggeraui am
aliquid
in Copernicanorum gratiam; id egi, vt difficul­
tates
vberiùs innoteſcerent, patefaceremque quibus
argumentis
, cuique rationum oppoſitarum probabili­
tati
occurrendum ſit, ſi quis aduerſus Copernicanos
præſtare
voluerit rationem inuictam.
Et quæris,
Quid ampliùs eram facturus, ſi eam ſententiam animo deſti­
nato
aſſerendam, propugnandamque aſſumpſiſſem? At nihil
ſanè
ampliùs facturus fui, qui neid quidem fui aſſum­
pturus
.
Alios, qui aſſumunt, vberiore quadam, atque
concinniore
methodo vides agere: ego quidvis com­
memoraui
breuiter, ac præpoſterè; quippe vt ſe fors
obtulit
, mentique, & manui properanti obiecit.
XXVIII. Sequitur, Tolerandum fortaßis, & certè non
ita
inconueniens viſum iri, ſi cum Heraclide Pontico, &
Ecphanto
Pythagoreo Terram in medio Vniuerſi constitutam
quotidiano
tantum motu circa proprium axem moueri conten­
derem
; ſic enim concitatißimum illum Siderum motum, qui
plæriſque
Copernici ſectatoribus diſplicuiſſe viſus eſt maximè,
tollerem
; ac ſatis moderatum, quo Sacris literis faciliùs ſatis-
1facerem, tam errantium, quàm inerrantium Siderum motum,
quem
proprium vocant, retinerem; atque in portentoſa, quæ ex
Copernici
opinione ſequuntur, incommoda, atque abſurda non
inciderem
.
Heic verò tu me ſic alloqueris, quaſi ego
Philolai
, aut Ariſtarchi ſententiam amplectar, & rem
proinde
faciam minùs tolerabilem, quàm ſi ſequerer
hancà
te præſcriptam.
Ego verò neque me illam ample­
cti
profiteor, neque iſtam habeo tolerabiliorem, pro­
pter
eadem Scripturæ loca, Terra in æternum ſtat; Fun­
dasti
Terram ſuper ſtabilitatem ſuam; Firmauit orbem Ter­
, qui non commouebitur: Itemque, Oritur Sol, & occidit:
Sol
ne moueatur; Regreſſus eſt Sol; & ſimilia: Quibus ſi
putas
ex moderati, ac immoderati motus diſtinctio­
ne
ab authoribus huius ſatisfieri: complanaſti pe­
nitus
viam illius defenſoribus, qui ſe tuebuntur, quòd
ſacra
Scriptura dum patitur minus, non prohibeat ma­
ius
.
Nec verò ipſis diſplicet modò concitatiſſimus
ille
motus, attributus vulgò primo mobili Sidera om­
nia
circum-rapienti; ſed etiam inconcinnitas, qua ne­
ceſſe
eſt Planetarum directiones, regreſſiones, ſtatio­
nes
, & non pauca alia ab Heraclide quoque, & Eephan­
to
ſaluentur.
Quod autem ſpectat ad portentoſa, quæ
dicis
abſurda, & incommoda; ipſi nulla eſſe agnoſcunt:
vnde
& niſi aduerſam habeant ſacræ Scripturæ autho­
ritatem
, exiſtimant ſe prorsùs nihil intolerabile tueri.
Sequitur adhûc, Meminiſſe ſemper oportet nos non Philoſo­
phos
tantum eſſe, ſed etiam Chriſtianos, Philoſophiamque
noſtram
nec debere, nec verò etiam poſſe à Chriſtiana fide
diſcrepare
.
Id verò eſt ſanè tua pietate dignum; ipſeque
non
modò aſſentior, verùm etiam palam profiteor, ac
1iuro. Id vnum ſupereſt, vt noſcatur, quid Philoſophia
proferat
à Chriſtiana diſcrepans fide.
Cùm enim Phi­
loſophia
quam plurima doceat, quæ vera habentur, &
ab
omnibus viris piis, atque Chriſt anis admittuntur;
tametſi
ipſis refragari ſacræ Literæ apertè videan­
tur
; par eſt profectò Literas ſacras eam pati interpreta­
tionem
, vt oſtendi poſſit eas, cùm veræ ſint, veritati
non
repugnare.
Id autem D. Auguſtinus allato exem­
plo
præclarè inſinüat; cùm difficultate propoſita, Quo­
modo
non ſit contrarium ijs, qui figuram Sphæræ cælo tribuunt,
quod
ſcriptum est in libris noſtris, Qui extendit cælum ſicut
Pellem
? Reſpondet; Sit ſanè contrarium, ſi falſum eſt, quod
illi
dicunt; hoc enim verum eſt, quod diuina dicit authoritas,
potiuſquàm
illud, quod humana infirmitas coniicit.
Sed ſi
fortè
talibus illi documentis probare potuerint, vt dubitari inde
non
debeat; demonſtrandum est, hoc, quod apud nos est de Pelle
dictum
, veris illis rationibus non eſſe contrarium.
Et rursùs,
Tandiù non eſt extra fidem, donecveritate certißima refellatur.
Quod ſi factum fuerit, non hoc habebat diuina Scriptura; ſed
hoc
ſenſerat humana ignorantia.
Haud-dubium proinde,
quin
ſanctus Doctor, ſi in noſtra incidiſſet tempora;
aut
ſi eius temporibus fuiſſet tota Terra, vt nuper eſt
factum
, circum-nauigata: tum agniturus Antipodas
fuiſſet
, tum ad humanam potiùs ignorantiam, quàm
ad
Scripturæ diuinæ ſenſum, præhabitam ſuam relatu­
rus
ſententiam, quam vidiſſet certiſſima experientiæ
veritate
refelli.
Quæ memoro ſolùm, vt intelligamus,
non
quicquid Philoſophia docet, quod videatur prima
fronte
à Literis ſacris eſſe diſcrepans, proptereà verè
diſcrepare
.
1
De conſequutionibus ex Terra Planetis interſita ductis: De­
que
ignorata Copernicanæ opinionis improbatione.
XXIX. Pergis conſequenter, Cogita igitur, non quid
tu
fortè ipſe ſentias, ſed quid æſtimaturi ſint plærique alij, qui
tua
vel authoritate, vel rationibus inducti, ſibi perſuaſerint
Telluris
globum inter Planetas moueri. Concludent primùm
vnum
è Planetis ſine dubio eſſe Terram, quæ cùm incolas ha­
beat
, procliue erit deinde etiam credere, in cæteris quoque Pla­
netis
, atque adeò in ipſis item inerrantibus Stellis incolas non
deeſſe
; & tantò quidem præstantiores, quantò reliqua Sidera
Terram
magnitudine, & perfectione excedunt.
Heinc G
neſis
in ſuſpicionem vocabitur, dum ait Terram ante reliqua
S
idera factam, illaque quarto tantum pòſt die condita, vt illu­
minarent
Terram, temporaque, & annos metirentur.
Inde
tota
Verbi Incarnati œconomia, atque Euangelica veritas
ſuſpecta
reddetur; imò & tota fides Chriſtiana, quæ & ſup­
ponit
, & docet Sidera omnia non ad hominum, aut aliarum
creaturarum
habitationem, ſed ſolùm, vt Terram ſua luce
collustrent
, fœcundentque, eſſe à Deo authore producta.
Verùm
, religioſiſſime Vir, iſta imprimis in me non
quadrant
, qui Telluris globum eſſe vnum ex Planetis,
aut
moueri inter Planetas neque dico, neque defendo;
ſed
in eos potiùs, qui rem & ſentiunt, & profitentur ſic
ſe
habere.
Neque verò aut ego vlla ſum authoritate,
qui
ſi eſſem aliqua, abſit à me, vt vellem ipſam placito
falſo
patrocinari: aut rationes vllæ meæ ſunt, ſed ſuo­
rum
dumtaxat authorum; quas quia opponere nobis
ſolent
, dum noſtras ipſis obiicimus, ideò diſſimulare
viſum
non eſt, propter iam expoſitam cauſſam.
Deinde
1ſubuereor, ne illi reſponſuri ad tuas huiuſcemodi conſe­
quutiones
fuerint, ablegandam igitur eſſe vniuerſam
Phyſicam
, quatenusnullum eſt placitum, ex quo dicere
non
poſſimus, deduci poſſe ab aliquibus incommoda
non
abſimilia.
Ponatur enim, exempli cauſſa, Eſſe
Terram
sphæricam: Concludetur, eſſe eam ergo habita­
bilem
circumquáque; & procliue fore credere Antipo­
das
.
Inferetur, eos non potuiſſe ab Adamo propagari;
atque
idcircò Chriſtum Dominum non eſſe eorum
Redemptorem
.
Nouum proinde Teſtamentum in ſuſ­
picionem
vocatum iri, & totam Verbi Incarnati œco­
nomiam
, ac cætera his conſentanea; vt prætereantur
portentoſa
abſurda, & incommoda de hominibus,
ædificiis
, arboribuſque penſilibus, quæ noſti obiecta
aliquando
fuiſſe.
Ponatur &, Lunam eſſe ſphæricam,
quemadmodum
Terram; illuminari à Sole, obtenebreſceré­
que
, non ſecùs, ac Terram; Eclipſin pati propter Terram, vt
Terra
patitur propter ipſam; habere ſuperficiem perinde
maculoſam
, ac appareret habere Terra, ſi è Luna conspice­
retur
; habere monteis, valleis, planities, & alia id genus, eo
modo
, quo Terram: Concludetur ſtatim, eſſe igitur Lunam
alteram
Terram; eaſdem in Luna, ac in Terra genera­
tiones
fieri; eſſe in ea incolas; & procliue fore etiam ho­
mines
credere, qui ex Adamo propagati non ſint, neque
à
Chriſto redempti.
Vocatum iri in ſuſpicionem Geneſin,
quæ
docet Lunam factam, vt illuminet Terram, non vt
ipſam
obtenebret, aut ab illa obtenebretur; vt incolas
habeat
, &c.
Ponatur Terram eſſe punctum comparatam ad
Firmamentum
; & Stellarum minutulas eſſe decies octies, ma­
iuſculas
verò centies octies maiores, quàm Terram; & con-
1ſequenter vnamquàmque illarum eſſe ſeptingenties maiorem,
quàm
Lunam; quamlibet iſtarum pluſquàm quater millies:
Concludetur
igitur Terram non fore adeò profundam,
& latam, vt poſſit meritò cum cæli altitudine compa­
rari
: cùm ſacræ tamen Literæ iſta interualla quaſi ex
æquo
habeant, ſi aſcendero in cælum, tu illeic es: ſi deſcen­
dero
in infernum ades: ſi ſumpſero pennas meas, &c. Suſ­
pectam
fore Geneſin, quæ docet fuiſſe ſolum creata duo
magna
Luminaria, & Lunam eſſe alterum duorum,
quòd
ipſo quidem Sole ſit minus; at non tot Stellis, ac
præſertim
tam multis illis vicibus.
Procliue proinde fore
credere
, eſſe igitur Stellarum orbeis Terra, ac Luna lon­
præſtantiores; neque eſſe adeò ſepoſitos, vt vaſtita­
tes
inutiles ſint, ſed debere maiore ratione, & à præ­
ſtantioribus
inhabitari incolis; ac proinde, cùm tota
eorum
lux ne tantum quidem inſeruiat ad illuminan­
dum
Terram, & dimetiendum tempora, quantum in­
ſeruit
vna lux Lunæ: eſſe ergo illos à Deo in alium
vſum
conditos, &c.
Denique ponatur quicquid vo­
les
aliud; & pari ratione opponetur poſſe his ſimilia
concludi
; procliue eſſe ea credere; ſacrarum Literarum
fidem
, totiuſque Religionis fundamenta nutare.
XXX. Quòd ſi, cum iſta nobis videantur deduci
poſſe
ab aliquibus, non ideò minùs placita, quæ ſunt
memorata
de rotunditate Terræ; de comparatione
Lunæ
cum Terra; de Terræ, Lunæque exilitate, & am­
plitudine
Stellarum, à viris, qui reuerâ pij, & Chriſtiani
ſint
, defendantur; quatenus illæ conſequutiones, vbi
præſertim
longiùs, & aduerſus Fidem procedunt, im­
probabiles
ſunt, nulláque poſſunt aut ratione, aut ob-
1ſeruatione oſtendi; & mera nixæ coniectura, qua facili­
tate
conſtituuntur, corruunt; fumuſque cùm ſint, in
fumum
excedunr: eadem de cauſſa dicent iſti, hæc, quæ
videntur
poſſe deduci ab aliquibus, non debere obſta­
re
, quò minùs placitum de motu Telluris inter Plane­
tas
conſtitutæ, à viris, qui reuerâ pij, & Chriſtiani ſint,
defendatur
.
Nimirùm contendent, cùm Terra id
iuris
habuerit, vt inter Planetas verſata, heinc Vene­
rem
, Mercurium, Solem, illeinc Martem, Iouem, Satur­
num
, ac aliunde circum ſe Lunam proximè circumdu­
ctam
ſortiatur; non idem iuris proptereà aliis Planetis
competere
, quos propterillam Deus creârit.
Neminem
proinde
ſanæ mentis colligere poſſe eſſe aut in Luna,
aut
in aliis Planetis, Stelliſque fixis incolas, qui autho­
mines
ſint, aut ſimilitudinem cum hominibus habeant.
quoniam, ſi non omnis tellus omnia fert; & Europa,
Americáque
, Scythia, & Libya, quæ eiuſdem globi
partes
ſunt, diuerſiſſima proferunt; quantò æquius ſit
reputare
, non poſſe eadem naſci, educari, degere in
Luna
, atque cæteris, qui ſunt orbes planè diuerſi?
Si
quædam
proinde oriantur, & intereant aut in Planetis
cæteris
, aut in aliis Siderum globis, non poſſe illa eſſe
præſtantiora
homine; quatenùs nihil eſſe poteſt aut
ratione
præclarius, aut ſupernaturalibus donis, quibus
ille
ſolus donatur, diuinius.
Cæterùm enim poſſe eſſe
corpora
maiora, robuſtiora, durabiliora, aut aliis qui­
buſdam
adiunctis perfectiora, quàm homines, id ne
negari
quidem poſſe; cùm etiam in ipſamet Terra mul­
ta
corpora id genus naſcantur.
Et non proptereà Ge­
neſin
in ſuſpicionem poſſe vocari; quoniam ea docet,
1quod non negatur, feciſſe Deum Solem, & Lunam, ac
Stellas
, vt Terram illuminent, ſintque inſigna, & tem­
pora
; & non docet tamen Sidera ad hec ſolùm facta.
Alioquin enim inferretur, eſſe quidem factum Solem,
vt
illuminet Terram, ſed non vt Lunam, aut Venerem,
quod
Geneſis tacet: &, Lunam eſſe quidem factam, vt
Terram
illuminet; ſed non vt (quod mox dictum eſt)
tenebras
in ipſam inducat; nam & Geneſis id non dicit.
Vt prætereatur, ſi, quia Geneſis aliud non declarat, ni­
hil
agitur aliud à Sideribus; non igitur Solem calefa­
cere
, vrere, fouere, &c.
neque Lunam ſpeciale impe­
rium
in res humidas exercere, in conchylia, animalium
medullas
, & id genus ſimilia.
Non item ſuſpectam
reddi
Verbi Incarnati œconomiam, veritatem Euan­
gelicam
, totam ipſam fidem Chriſtianam; quoniam ea
perinde
illibata conferuatur; quatenus nullæ aliæ na­
turæ
rationales, & redemptionis, gratiæ, gloriæque ſu­
pernaturalis
capaces vlla ratione colligi poſſunt exſi­
ſtere
, præter homines in Terris degenteis; in quibus ſo­
lis
incarnatus Dei Vnigenitus viſus eſt, & cum homi­
nibus
conuerſatus.
Neque verò cæteros globos, ſi in
ipſis
creaturæ quædam generantur, & corrumpuntur,
dici
magis poſſe ab ijs habitari, quàm dicantur loca
Terræ
deſerta à ſaxis, herbis, culicibus, cæteriſque id
genus
rebus; neque proptereà dici poſſe incolas habere,
qui
ſint homines, aut cum hominibus comparandi.
Nam ſupponere quidem, & docere Fidem ſacram, non
habitari
Sidera ab aliis aut hominibus, aut naturis, quæ
pari
modo vel ratiocinentur, vel participes ſint dono­
rum
ſupernaturalium: at non ſupponere, nec docere,
1nihil in ipſis eſſe ortui, interituique obnoxium; & ne
maculas
quidem in Sole naſci, ac perire; non in cælo
reliquo
Cometas, atque nouas Stellas.
Nec porrò
ſacrum
ipſum Textum, cùm dicit Solem, & cætera Si­
dera
facta, vt Terram illuminent, negare prop tereà,
quin
ipſa aliude ſint in ſeipſis, ac præter lucem aliquid;
& id genus alia, quæ tamen non dicit, vt nec cætera,
quæ
noſſe nihil intereſt ad ſupernaturalem ſalutem.
Scilicet præclarè ſanctus ille Doctor, Breuiter, inquit,
dicendum eſt, hoc ſciſſe Authores noſtros, quod veritas habet:
ſed
Spiritum Dei, qui per ipſos loquebatur, noluiſſe iſta docere
bomines
, nulli ad ſalutem profutura.
Eiuſmodi ſunt, alia­
que
affinia, quæ prædixi vereri me, ne illi fuerint reſ­
ponſuri
.
XXXI. Subiicis, Vides igitur, quàm iſta periculosè in
publicum
diuulgentur, & à viris præſertim, qui ſua authori­
tate
fidem facere videantur; & quàm non immeritò iam inde
à
Copernici tempore Eccleſia ſemper huic ſe errori oppoſue­
rit
: eumque etiam nouißimè non Cardinales tantum aliqui, vt
ais
, ſed ſupremum Eccleſiæ caput Pontificio decreto in Galileo
damnauerit
, & vt ne in posterùm verbo, aut ſcripto docere­
tur
, ſanctißimè prohibuerit.
Heic non repeto, quod illi
tuebuntur
, non ſequi ex ea, quam diuulgant, ſententia
id
, quod tu times, periculum.
Tria potiùs dico. Vnum,
me
ab illis non ſtare, vel ex eo ſolo, quòd dicis eorum
opinionem
haberi Eccleſiæ ſuſpectam.
Videlicet ego
Eccleſiæ
alumnus, ita me totum ipſi deuoueo, vt quic­
quid
illa improbat, ipſe anathema conclamem.
Alte­
rum
, fuiſſe me in ea verſatum ignorantia, vt neſcie­
rim
hanc opinionem ab vſque Copernici tempore
1habitam ſuſpectam. Nam viſus ſum potiùs mihi agno­
uiſſe
aliquos eruditos viros, etiam Eccleſiæ Proceres,
Scripturæ
ſacræ Interpretes, & Religioſos Doctores,
harum
rerum intelligenteis, qui ab ipſa vſque ætate
Copernici
illam probârint: ac fuiſſe aliquid omninò
aut
inquiſitum, aut pronunciatum ante Galileum, me
penitùs
latuit.
Quòd enim ſemper aduerſus ipſam
ſpeciales
aliqui Scriptores loca quædam ſacræ Scriptu­
oppoſuerint, id non magis viſum eſt facere Eccleſiæ
ſuſpectam
, quàm fecit ſuſpectam opinionem de ro­
tunditate
cæli, quod ex D. vſque Auguſtino retulimus
iam
obiici, Extendes cælum ſicut Pellem; aut illam de
aëre
, igne, æthereve circum Terram, & verſus cælum
fuſo
, id, quod ex D. vſque Thoma obiectum eſt, Qui
extendit
Aquilonem ſuper vacuum, & appendit Terram ſu­
per
nihilum: aut aliam de fluiditate cælorum, ſpatio­
rumve
cæleſtium, id, quod nemo non obiicit, ſunt cæli
ſolidißimi
quaſi ære fuſi, atque ita de cæteris.
Noſti ſi­
quidem
nullam eſſe ex huiuſmodi opinionibus (imò
neque
ex omnibus, quas pij Doctores in Scholis tuen­
tur
) aduerſus quàm loca Scripturæ aliqua proferri non
poſſint
, aut ſoleant; cùm illæ tamen proptereà Eccle­
ſiæ
ſuſpectæ non ſint.
Poſtremùm inaudiiſſe me qui­
dem
latam fuiſſe ſententiam aduerſus Galileum à Con­
gregatione
ſacra Cardinalium Inquiſitioni præſiden­
tium
: at non accepiſſe perinde fuiſſe decretum Ponti­
ficium
, atque generale conſequenter factum.
Et donec
quidem
nihil aliud, quàm ſpecialis ſententia fuit, dici
fortaſſe
potuit cauſſam ad Galileum ſolùm ſpectare,
aduerſus
quem eſſe potuerint ſpeciales cauſſæ aliquæ,
1aduerſus alios non valituræ. At ex quo Summum
Eccleſiæ
caput decretum, vt ais, interpoſuit, non vi­
deo
quid-nam reſpondere Copernicani Catholici
poſſint
; niſi fortè ſibi de eo non conſtare, quovſque
promulgatum
fuerit, legitiméque iuſſum haberi tan­
quam
fidei articulum intemeratum.
Quod me atti­
net
, me vel ſola fama, habitáque fides tuis literis ita
mouet
, vt non exſpectem promulgationem, ſed ſtatim
prorſus
exoſculer, & planè cæcâ, vt dicitur, obedien­
tiâ
ipſum excipiam.
Sit ne abſurdum reputare Orbem magnum (ſeu cælum Solis)
eſſe
quaſi punctum comparatum ad Firmamentum: Et,
S
olem quaſi vnam Fixarum, Fixas quaſi Soleis
totidem
habere.
XXXII. Miraris deinde, Qua fronte erroris huius
S
ectatores exprobrent communi, ſaniorique ſententiæ, quòd
abſurda
quædam videatur inducere: cùm ipſi infinita pro­
pemodum
abſurditatum portenta admittant; excolant
culicem
, & elephantos deglutientes: ac notas me eorum tan­
gere
nonnulla, ſed diſplicere, quòd etiam excuſem.
Ego
verò
ea non excuſo; aut certè ea mihi mens eſt, vt
non
tam excuſem, quàm proponam quod illi reſ­
pondent
; vt quæ nosipſis obiicimus eſſe abſurda, non
eſſe
perſuadeant.
Dicis, me ſaltem agnoſcere motum
Terræ
circa Solem ſuſtineri non poſſe, niſi etiam admitta­
tur
magnum illum Orbem, per quem Tellus deferri fingitur,
instar
puncti respectu cæli obtinere.
Et agnoſco ſanè.
At dißimulo, ais, aut certè eleuo quæ inde ſequuntur
1abſurda, vt quòd inerrantia Sidera propemodùm omnia tam
prodigioſæ
molis admittenda ſint, vt earum ſemidiameter in­
teriectam
à Terræ centro ad Solis centrum diſtantiam exce­
dat
.
Ego verò id, vt mihi videtur, non diſſimulo; quòd
ſi
eleuare viſus ſum; id alienæ ſententiæ fuit.
Quan­
quam
me dixiſſe non commemini, Sidera inerrantia
Orbem
magnum excedere; videlicet, potiuſ quàm
Solem
, quem dixi quidem poſſe apparere, at non eſſe
ipſi
æqualem.
Sed eſto, vt dicis; quandò Copernicani
ſunt
, qui illam magnitudinem tribuere Stellis non
erubeſcunt
.
Proſequeris, Quod ſi' tibi abſurdum, atque
ab
omni ratione abhorrens non videtur, quid, amabò, iudica­
bis
abſurdum? Id verò tu mihi potes dicere, neque ego
abnuo
, ſed adſtipulor; At quæſo te tamen, quid ſim
reſponſurus
, ſi cùm idem obiecero, illi ita exceperint?
Tu id abſurdum, & ab omni ratione eſſe abhorrens
iudicas
: & quam-nam tandem affers rationem?
An-ne
quòd
exinde Stellæ inerrantes molis ſint nimis prodi­
gioſæ
?
Ecquis verò tu, qui exiſtimes eſſe aliquid nimium
in
operibus immenſi Authoris?
Non videtur fuiſſe
Deo
cauſſa, cur eas tam vaſtas faceret: at fuiſti-ne tu
eius
conſiliarius, vt penetraſſe putes te in omnia diui­
Sapientiæ arcana?
Non capis rationem tantæ va­
ſtitatis
: an ergo quia tibi mens anguſta eſt; ipſa tanti
Opifices
opera debent eſſe anguſta?
Abhorrere à ratio­
ne
putas, vt aliquæ Stellæ ſint Sole maiores, ac tot præ­
ſertim
vicibus: an-non es proinde illi ſimilis, qui vr­
bem
Romam ſimilem tuguriolis paucis putabat; tan­
quam
non capiens eſſe poſſe tot vicibus maiorem illa,
in
quam ſolebant paſtores ouium teneros fœtus
1depellere? Et verò ſi fortè vixiſſes ante illud tempus,
quo
Mathematici demonſtrârunt, aut ſaltem dixerunt
eſſe
Solem circiter centies ſeptuagies Terra maio­
rem
: quam igitur illud cenſuiſſes ab omni ratione
abhorrens
?
Et cùm iam vides vulgò admitti id, quod
memoratum
iam eſt, eſſe Stellas fixas, quæ ſint centies
octies
maiores, quàm Terra, & quater millies, quàm
ipſa
Luna: cur non id abhorrens à ratione putas?
An
meliùs
capis, ob quam rationem Deus illas fecerit tan­
tas
?
An-non, ſi id, quod dicimus, tuo ſenſu abſurdum
eſt
: ſecundum magis, & minus ſolùm erit diſcrimen
abſurditatis
?
Habes-ne verò interim vllum omninò
argumentum
, quo Stellas eſſe tantas ſic probes, vt ſi­
mùl
probes aut non eſſe, aut non poſſe eſſe maiores?
Non certè; ſed penitùs gratis in ea conſiſtis magnitu­
dine
; neque eſt tibi maior ratio quærendi ex nobis,
cur
procedamus vlteriùs: quàm nobis quærendi ex te,
quamobrem
conſiſtas citeriùs.
Dicere ad ſummum
potes
, tibi ſic videri; & quia ſic videtur, nos à ratione
abhorrere
: quid-ni & nobis pari iure dicere dete idem
liceat
?
Quanquam & nobis ratio eſt, tum admiranda
concinnitas
, quæ hac ſuppoſita amplitudine obſerua­
tur
; tum commendatio operum Dei, quæ tu, quantum
potes
, extenuas, dum ea non maiora tuo captu facis.
Quippe huiuſmodi amplitudo diuinæ potentiæ, ſa­
pientiæ
, & magniſicentiæ conſentanea eſt: neque eſt,
cur
tu abſque vlla aut obſeruatione, aut ratione illam
contrahas
, vel abſurdam putes.
Quæſo te, inquam, Vir
Religioſiſſime
, ecquid-nam illis dicturus ſim, cùm
hæc
, & ſimilia reponent?
1
XXXIII. Subiicitur; Eleuas certè plærdque alia, quæ
ex
eadem Telluris circa Solem tranſlatione vlteriùs ſequuntur,
abſurda
, à quibus tamen vt te expedias, fingis alia fortaßis
adhûc
abſurdiora; vt, quòd illuſtriora illa, quæ in Firmamento
apparent
Sidera credi poßint vt mole maiora, ſic etiam Sole
ipſo
longè lucidiora: adeò tibi facile eſt tot, tamque ingenteis
in
cælo pro tua voluntate verbo vnico creare Soleis.
Ego ve­
ro
& heic quoque tibi adſtipulor.
Sed dic, amabò,
etiam
hoc loco, quid illis reſponſurus ſim, cùm ipſi ſic
inſtiterint
.
Ludis, ac putas deludi nos? De Solis voce
non
agitur, quæ Fixis à vulgo non magis tribuetur,
quàm
Lunæ vox tribuitur: tametſi nemo diffitea­
tur
, quin Fixæ ſint Luna maiores.
Nempe quantæcúm­
que
ſint; apparent tamen, donec è Terra ſpectan­
tur
, quaſi punctula ad apparentem Solis, ac Lunæ ma­
gnitudinem
comparatæ Enimverò cùm heic agatur
de
ea magnitudine, qua Stellæ ſecundum ſe ſunt, &
qua
apparerent, ſi tantumdem nobis admouerentur,
quantum
Sol; ac de magnitudine etiam, qua Sol eſt in
ſe
, quáque appareret, ſi tantumdem à nobis remoue­
retur
, quantum Fixæ: putaſ-ne ludendo ſcopum atti­
giſti
?
Non eſto Sol, non ſunto Fixæ in tanta à Terris
diſtantia
, quanta à nobis aſſeritur: eſto minima, & qua­
lem
Tycho poſuit, nulla ſanè obſeruatione (quod ad
Fixas
pręſertim ſpectat) verùm coniectatione mera,
meróque
arbitrio inductus.
Diſſidebit à Terra Sol,
cùm
diſſebit mediocriter, terrenis ſemidiametris mille
centum
, & quinquaginta, & Fixæ quater-decies nulle.
Finge igitur Solem quantuſ-quantus eſt, tranſlatum
eſſe
vſque ad Fixas: cùm diameter eius apparens im-
1minuenda ſit pro ratione diſtantiæ, diuide Fixarum
diſtantiam
per diſtantiam Solis à Terra, fiet quotiens
amplius
, quàm duodecim.
Et quia Solis diameter ap­
paret
iam nobis dimidij gradus, ſiue minutorum tri­
ginta
; ſequitur vt Sole inter Fixas exſiſtente, eius dia­
meter
apparitura non ſit, niſi pars huius duodecima,
ſiue
minutorum duorum cùm ſemiſſe.
Porrò hac ea­
dem
diametro apparent vulgò quæ Stellæ ſunt magni­
tudinis
primæ, aut ſecundæ.
Igitur ſi Sol fuerit inter
Fixas
conſtitutus, non apparebit maior, quàm vna Stel­
larum
.
Et vice verſa, ſi quęlibet earumdem Stellarum
fixarum
conſtituta fuerit vbi iam eſt Sol, ſeu pari, qua
ille
à nobis diſtantia: apparebit nobis tanta, quantus
Sol
; atque adeò omnes erunt quaſi Soles.
Quid ſi di­
ſtantiam
Fixarum augeas pro opinione Albategnij
Ptolemæo
inhærentis, ſtatuentiſque illam nouemde­
cim
millium ſemidiametrorum: an-non apparitura
fuerit
Solis diameter infra duo minuta?
Quid ſi adhûc
ampliùs
, vt debere fieri probabile eſt, nihilque repu­
gnat
?
Verùm hoc ſufficiat, vt intelligas non nos aut
abſurda
tueri, aut ijs propugnandis abſurdiora fingere:
ſed
te potiùs rem non aduertere, & fingere magis.
Qua­
re
& cùm ſit Deusipſe, qui tot in cælo ingenteis Soleis
pro
ſua voluntate, ac verbo vnico creauit: ne cauſſare
nos
pro noſtra voluntate, verbóque vno illos creare:
ſed
agnoſce potiùs te eos pro tua voluntate, verbóque
vno
deſtruere.
Si illi, inquam, aduerſum me hac
ratione
inſtiterint; dic mihi, te quæſo, quid ſim reſ­
ponſurus
?
1
Poſſe Solem è Fixis non minorem, quàm Orbem magnum
apparere
: &, Veros omnium Stellarum diſcos in vnum
compoſitos
, vix apparenti diſco vnius
mediocris
Stellæ exæquatum iri.
XXXIV. Subiungis verò; Similiter, quod etiam ais,
fieri
poſſe, vt Sol hic noſter, quamvis comparatione ſuperio­
rum
Siderum adeò exiguus, ac penè nullus admittatur; ab im­
menſa
tamen illa Siderum diſtantia conſpicuus nihilominùs
appareat
, ac tantæ etiam magnitudinis, quanta est tota regio
Planetaria
(dixi, aut quantus magnus orbis) idque ob
lucem
eius vegetam, diffuſoſque ipſius radios, quibus oculus
afficiendus
eſſet; eo modo, quo flamma candelæ noctu spectata
ignis
ingens apparet.
Id, inquam, ingenij tui admirabile qui­
dem
, ſed incredibile figmentum eſt, quod exemplo candelæ
comodè
non probas.
An porrò, cùm iſtud videatur figmen­
tum
incredibile; patietur tua bonitas, vt proferam aliud,
quod
cum iſto connexum ſit, quodque, quantum con­
iector
, ſit incredibilius appariturum?
Quantum, pu­
tas
, ſi omnes diſci mille & viginti duarum Stellarum
vulgò
agnitarum ſimùl iungerentur, aggregarenturve
in
vnum; quantum putas, inquam, totalem diſcum
conficerent
?
An-non ingentem? At ego opinor vix
tantum
futurum, quantus apparet vel vnicus vnius
Stellæ
, quæ ſit magnitudinis quartæ, diſcus.
Quale­
nam
, inquies, iſtud eſt, non figmentum iam, ſed planè
delirium
! Qualecumque ſit; accipe id tamen.
Cùm
aliquando
nocte ſerena iter facerem, ſubiit animum
cogitatio
, quî fieri poſſet, vt neque Lunâ, neque ma­
iuſculis
Planetis collucentibus, ſingula tamen circum-
1ſtantia adeò clarè diſpicerem, parúmque abeſſet, quin
legere
paginam poſſem.
Tum verò è veſtigio ſubiit
me
ingens admiratio, quî fieret, vt potiùs, ſi Stel­
larum
diſci tanti eſſent, quanti eſſe perhiberentur, non
longè
magis collucerent, nempe longè ampliùs, quàm
Luna
: quippe cùm & Stellarum lux ſit lunari longè
viuidior
; & diſci earum compoſiti viderentur mihi
confecturi
diſcum lunari maiorem.
Siquidem quam­
vis
diſculi earum forent toto cælo diſperſi; videban­
tur
tamen tantumdem præſtare poſſe luminis reſpectu
partis
eiuſdem Terræ ab hemiſphærio toto reſpectæ;
ſicut
reſpectu eiuſdem aulæ tantumdem præſtant (aut
etiam
ampliùs) candelæ variæ, ex quibus poſteà fax
quædam
ingens componitur.
Rursùs itaque è veſti­
gio
ſubiit mentem recordatio obſeruatæ exilitatis tam
Planetarum
, quàm Fixarum; ac cenſui ad illam refe­
rendum
eſſe, quòd Stellarum lux adeò debilis ad nos
perueniret
.
Quam-primùm diuerti ad hoſpitium, in
quo
fortè fortuna cælorum ſehema reperi, continens
inter
cætera, quot Stellæ eſſent primæ magnitudinis,
quot
ſecundæ, quot tertiæ, & ad vſque ſextam, ad
quam
retuli obſcuriores alias, quibus mille viginti
duarum
abſoluitur numerus; continere non potui me,
quin
ad calculos rem totam vocarem.
XXXV. Ac primùm quidem ſupponendo eſſe Stel­
larum
diametros, cuiuſmodi vulgò apparent, explorare
lubuit
quem diſcum earum omnium diſci coniuncti
crearent
.
Attribuendo igitur Stellis primæ magnitu­
dinis
, dum profunda nocte ſpectantur, diametrum
minutorum
trium; Stellis ſecundæ diametrum duo-
1rum cum ſemiſſe: tertiæ duorum: quartæ vnius, ac ſe­
miſſis
: quintæ vnius: ſextæ ſemiſſis: deduxi exinde ſin­
gularum
diſculos: eoſque in vnum componendo, com­
parandóque
ad diſcum Solis, cuius diameter, vt iam
dictum
eſt, ſit dimidii gradus, ſiue minutorum triginta,
collegi
debere ex iis diſcum fieri, cuius diameter ſit
minutorum
quinquaginta, & vnius; quique ſit proinde
ad
diſcum Solarem, vt ad nouem, viginti ſex, ſeu pro­
ximè
triplus.
Et quia tamen harum Stellarum, non­
niſi
dimidium horizonti conſpicuum eſt; facile fuit
agnoſcere
diſcum ex iſto dimidio eſſe Solaris ſeſqui­
alterum
, ſiue exæquari Soli ſemel cum ſemiſſe.
Quare
& deprehendi me non abſque ratione admiratum fuiſ­
ſe
, quamobrem, ſi diſci Stellarum tanti ſint, quanti &
apparent
, & eſſe dicuntur; Terra ex iis noctu non ma­
gis
reſplendeat.
Subinde verò, quia tantas non eſſe dia­
metros
Stellarum perſpectum habebam (quippe minores
etiam
ducebam, quàm Galileus cenſuerit, quòd in no­
cturnis
tenebris pupillæ dilatationem maiorem cenſerem,
quàm
ſuppoſitum ab eo videretur) ideò explorare rem
placuit
iuxta veriores diametros, quales videlicet appa­
rent
reſectâ non tam teleſcopio, quàm funiculo, aut ba­
cillo
tereti interpoſito, circumradiatione.
Et ne videret
tamen
mihi potiùs, quàm Galileo fidere: ſupponere
volui
, quod is obſeruanit, Stellam magnitudinis pri­
eſſe diametri ſecundorum quinque, ſiue tertiorum
trecentorum
; & conſequenter habere Stellam ſecundæ
magnitudinis
diametrum tertiorum ducentorum quin­
quaginta
: tertiæ ducentorum: quartæ centum quin­
quaginta
: quintæ centum: ſextæ quinquaginta.
Hoc
1autem poſito, Stellarum mille viginti duarum diſculos
in
diſcum vnum compoſui, ipſumque ad diſcum Solis
comparando
, comperi non eſſe, niſi illius particulam
quadringenteſimam trigeſimam vnam: ac proinde, dia­
metro
Solis exſiſtente minutorum triginta, ratiocina­
tus
ſum diametrum diſci ex omnibus Stellis compoſiti,
non
eſſe maiorem vno minuto cum ſemiſſe; quantæ
vulgò
eſſe apparet Stella magnitudinis quartæ.
Quod
ſi
dimidium detrahas, ob Stellas, quæ ſub horizonte:
ſequitur
diſcum ex reſiduis, non fore maiorem vna
octingenteſima
ſexageſima tertia diſci Solaris particu­
la
: ac eius diametrum futuram vnius proximè minuti
dumtaxat
: hoc eſt, quantæ eſſe apparet Stella magni­
tudinis
quintæ.
Quare & ex hoc deſii admirari, quam­
obrem
lux omnium Stellarum ſupra horizontem lu­
centium
tam parum Terræ faciem illuſtrent; tuque ex­
inde
animaduertis quo progreſſu peruenerim ad in­
credibile
fig mentum.
XXXVI. At verò, inquies, ecquiſ-nam capiat non
eſſe
ingens totum maius tantulâ ſui particulâ: ſeu tan­
tam
, quæ apparet lucem in omnibus Stellis ſupra hori­
zontem
coruſcantibus, in exiguum adeò ſpatium con­
trahi
, vt non ſit eo maius, quod à ſtellula magnitudinis
quintæ
occupatur?
Sed nimirùm conſidera; ſi foret
Stella
, quæ reuerâ eſſet diametro minuti vnius, fore, vt
lux
eius ſpectata intra nocturnas tenebras appareret
oculo
incompa biliter maior.
Si enim quæ Stella eſt
diametro
ſolùm vnius ſecundi cum beſſe: apparet ni­
hilominùs
diametro vnius minuti: ſanè, ſi proportio­
nem
admittas, ea apparitura erit diametro minutorum
1triginta ſex; atque adeò diſco penè ſeſqui-altero ad
Solem
: quemadmodum, ſi aliunde fuerit vera diame­
ter
minutorum duorum, apparitura erit diſco ad ſola­
rem
pluſquàm triplo: ſi trium, penè tredecuplo.
At
quorsùm
Stella, ſi vel tanta appareret, quantus eſt Sol,
non
tantum, quantum Sol luceret?
Reſpondeo; quia
illa
lucis amplificatio reſpectu oculi ſolùm ficret, &
non
reſpectu veri diſci, rerumve ab eo illuminatarum:
eo
modo, quo flamma candelæ, dum ſeipſa maior per
noctem
videtur, non proptereà tamen aut ſe maior eſt,
aut
magis illuſtrat.
Ex quo fit proinde, vt quemadmo­
dum
flamma candelæ quantò apparet maior, tantò
etiam
adſpectus eius confuſior, & obſcurior euadit, ne­
que
eminùs tantum illuminat, quantum ſi apparens
eius
amplitudo tam ſplendida foret, quàm flammula
cominùs
viſa: ita ſtellaris ille diſcus quantò appare­
ret
maior, tantò foret etiam confuſior, obſcuriorque
appariturus
; atque idcircò Terræ faciem non perinde
illuſtraturus
, ac ſi eminùs eo fulgore, quo & cominùs
appareret
: ac proinde tantam dumtaxat in Terram
lucem
effunderet, quantam iam effun dunt Stellæ ſepa­
ratæ
.
Cæterùm huic diſci amplificationi fidem facit
vel
ipſa Venus, quæ viſa interdiù non maior, quàm
Stella
quædam per-exigua, apparet tamen deinde in­
tra
tenebras diametri quintuplò, ac idcircò diſci vige­
cuplò
quintuplò maioris.
Sed & fidem facit vberem
Mercurius
, qui viſus eſſe circa maximas elongationes
minutorum
trium, deprehenſus tamen eſt à me, cùm
eſſet
proximè perigeius, ac in ipſo diſco Solari (vbi
imponere
ſua luce non potuit, ſpectata nempe eius
1vmbra, comparatáque cum circulo ſpeciem Solis citra
teleſcopium
in obſcura ſcena referente) deprehenſus,
inquam
, eſt triente minuti non maior; adeò vt cùm
eſſe
apparet minutorum trium (quo tempore deberet
etiam
aliquantò minor videri, quàm dum præcisè in
perigeio
verſatur) diſcus eius octogies ſemel, quàm
reuerâ
ſit, amplificarior appareat.
Fidem quoque faciunt
Iupiter
, & Mars: qui cùm Acronychi illam Veneris
magnitudinem æmulentur, obſeruati ſunt tamen à me ex
comparatione
cum diametro Lunæ vix diametro eſſe
vnius
minuti.
At inſtabis, hoc decrementum per-exiguum
omninò
eſſe reſpectu immanis illius, quod affingitur
ſtellis
Fixis.
Sed nempeid fieri videtur, quòd lux Pla­
netarum
mutuatitia ſit, & ab illorum ſuperficiebus de­
biliſſima
reddita, ob diſtractos Solareis radios (quippe
quatenus
ſuperficies inæquabiliſſimæ ſunt, & facies
habent
aliò, alióque variè diuergenteis, vt de Luna
quidem
manifeſtum eſt, & coniicere de cæteris licet)
at
ex oppoſito lux Fixarum videtur natiua, ac propria,
& Solaris inſtar, vt puriſſima, ita viuidiſſima; adeò vt ab
exiguo
diſco (longè minore ſcilicet, quàm ſit Planeta­
ris
) procedens, tum fortiùs moueat oculum, tum cir­
cumradiationem
vberiorem pariat: tum apparentem
proptereà
diſcum amplificatiorem exhibeat.
Argu­
mento
autem eſſe poteſt, primùm continens illa ſcin­
tillatio
, qua radii Fixarum excurrunt, & quam Ariſto­
teles
quoque ex motu non Stellæ, ſed oculi eſſe conten­
dit
: ac deinde experimentum factum teleſcopio, quod
cætera
cùm amplificet, Stellas tamen Fixas imminuit,
ob
ipſam nempe reſectionem radiorum excurrentium:
1denique gradus exilitatis, quo propter hanc imminu­
tionem
Stellæ Fixæ exhibentur incomparabiliter mi­
nores
Planetis, habita ratione diſcorum apparentium:
ſcilicet
, quòd ipſarum radii & excurrant longè vberiùs,
& longè proinde ampliùs circum-radient.
XXXVII. Atque hæc quidem omnia eo ſolùm fine
commemoro
, vt innuam, Qua ratione Sol è Fixis ſpe­
ctatus
, tametſi ſuo diſco exilis, appariturus tamen foret
luce
adeò circum-diffuſa, vt, tanquam ſpatia in­
gentia
complens, apparenter exæquaretur, aut to­
ti
, aut ſaltem inſigni portioni regionis Planetariæ,
cuiuſmodi
eſt Orbis magnus, de quo fuit potiſſimùm
quæſtio
.
Et fac certè Solem non apparere maiorem,
quàm
magnitudinis ſextæ Stellam: quia tunc vera dia­
meter
eius erit vno ſecundo minor, hoc eſt, ex iam di­
ctis
, tertiorum quinquaginta; orbis magni diameter
continebit
ducenties, aut plus paulò certè, quinqua­
ginta
tertia (quippe totidem vicibus diametrum Solis
continet
) efficietur, ſi ea reducas, vt Orbis magni dia­
meter
apparitura non ſit maior duobus minutis cum
dodrante
, ſeu quàm appareat diameter Stellæ magni­
tudinis
primæ, aut ſecundæ.
Quòd ſi Stellarum dia­
metri
ſint adhûc minores, quàm Galileus cenſuit, ob
inſinuatam
antè cauſſam; & magnitudinis ſextæ Stella
non
ſit maior diametro, quàm ſextans ſecundi, ſiue
decem
tertia; efficietur eadem ratione, vt Orbis magni
diameter
apparitura maior non ſit, quàm appareat dia­
meter
Stellæ magnitudinis ſextæ.
Dices, profectò,
figmentum
meum tantò magis increſcere, quantò hac
ratione
veræ Stellarum diametri magis imminuuntur.
1Quî enim fieri poteſt, inquies, vt Stella viſibilis fiat ſub
tantulo
angulo, qui maior non ſit ſextante vnius ſe­
cundi
?
Sed vide, quæſo, vt non dicam eſſe eam Stellam
viſibilem
ſub huiuſmodi angulo: verùm eam Stellam,
quæ
viſibilis eſt ſub angulo ſemiſſis minuti, ſiue trigin­
ta
ſecundorum, comprehenſa nempe circumradiatione,
non
habere diametrum veram, circum-radiationeve ſpo­
liatam
, ſextante ſecundi maiorem.
At hoc ipſum quo­
que
eſt, inquies, quod omni figmento eſt maius, tam
minutulum
punctulum ita poſſe circum-radiare, vt fu­
turum
aliàs planè inconſpicuum, effici viſibile poſſit.
Verùm, quid res ſit, vt percipi poſſit: eſto candelæ flam­
mula
craſſitudinis ſemidigitalis; ea poterit nocte ob­
ſcura
ſpectari à tribus paſſuum millibus.
Fac verò an­
gulum
, ſub quo viſibilis efficietur, non eſſe dimidio
minuti
maiorem, ita vt flammula appareat, quaſi ma­
gnitudinis
ſextæ Stella; quæſo te, quantus angulus erit,
qui
ab ipſius flammulæ vera diametro ſubtendetur?
Profecto vix maior ſemiſſe ſecundi. Cùm in tribus
enim
paſſuum millibus ſint trecenta, & ſexaginta ſe­
midigitorum
millia: ſi, vt hic numerus ſe habet ad
vnum
, ita centum millia, ſeu radium feceris ad aliud;
procreabuntur
ſolum quinque decima octaua vnius,
ſeu
tangens ſeptuncis vnius ſecundi.
Et minüe, ſi ve­
lis
, diſtantiam ad ipſum vſque dimidium, vt ſi putes
eam
flammulam videri dumtaxat à ſeſqui milliari; tum
vera
eius diameter angulum ſubtendet ſecundo vix
vno
maiorem.
An credidiſſes punctulum, quale eſt
vnicum
ſecundum, aut ſecundi etiam dimidium, ita
poſſe
circum radiare, vt videri ſub angulo triginta
1ſecundorum poſſet? Iam igitur, cùm æquum ſit re­
putare
lucem Stellarum ſuperare ſua puritate, ſuóque
ſplendore
lucem flammulæ, fuligini craſſæ, fumove
commiſtæ
, multis vicibus: poſtulo dumtaxat, vt ſuperet
ter
, ſi putes flammulam videri, quæ ſit angulo dimidij
ſecundi
; aut ſexies, ſi putes eam ſolùm, quæ ſit ſecundi
integri
.
Nempe exinde efficietur, vt Stella viſibilis ſit,
quæ
vera diametro ſubtendet non angulum modò
vnius
ſecundi, ſed angulum etiam ſextantis ſecundi.
Iſta
vberius
non proſequor; ne cauſſeris non poſſe me meis
figmentis
facere finem.
Adnoto tamen; cùm ex iam
dictis
, Stella magnitudinis ſextæ eſſe non debeat Sole
maior
; ecquid-nam dicturus de figmento fuiſſes, ſi
propoſuiſſem
cum Landſbergio Stellam magnitudinis
ſextæ
eſſe vicies quinquies ipſo Orbe magno maiorem?
Et ille tamen viſus eſt ſibi ex certis principiis demon­
ſtraſſe
omnia: quanquam illud ſaltem non cauit, quod
circum-radiatio
imponit circa magnitudinem veram:
quodque
proinde diameter vna Stellæ magnitudinis
ſextæ
eſt longè minor quinque ſecundis, ſecùs quàm
ab
illo ſuppoſitmu eſt.
Hûc accommodari non potuiſſe cauſſam quæ redditur vulgò,
quare
flammæ noctu maiores appareant.
XXXVIII. Ad te vt redeam, poſtquàm præmiſiſti,
non probare me commodè figmentum exemplo candelæ, ſic
pergis
, Quæcùmque enim cauſſa ſit, cur flamma candelæ, ad
certam
præſertim diſtantiam, ſemper auctior appareat: ſatis
certè
tibi conſtat Lunam, ac Martem, ipſumque etiam Solem,
1cùm propiùs ad nos accedunt, non minores videri, ſed maiores:
vbi
verò longiùs à Terra remouentur, non maiores conspici,
ſed
apparere minores.
Vnde ergo, quæſo te, colligis Solem ex
immenſa
Siderum diſtantia conspectum non modò maiorem
videndum
, quàm nobis vicinioribus appareat, ſed tantæ etiam
magnitudinis
, vt regionem quoque Planetariam totam, atque
integram
æquare videretur.
Sed nimirùm, optime Vir,
cùm
ipſe cauſſam reticeas, cur candelæ flamma appa­
reat
per noctem adauctior; quòd ſagacitas illa tua, quan­
tum
coniicere par eſt, difficultatem prouiderit, quæ ex­
citari
in vulgarem cauſſæ explicationem poteſt; non
ea
mihi tamen fuit prætermittenda, quæ eſt probabi­
liſſima
viſa, vt præoccupando declarare poſſem, quod
iam
rogas me, vnde-nam putà colligam, Solem è Fixis
conſpectum
poſſe apparere æqualem regioni Planeta­
riæ
, ſicque maiorem, quàm heinc videri.
Siquidem
conatus
idem explicare ex cauſſa vulgò reddita, viſus
mihi
ipſi ridiculus ſum ob illius inanitatem.
Ecce
enim
dicere ſolent, aërem proximè circumſtantem vehe­
mentiâ
illuſtrari ob halituoſas quaſdam parteis è flamma con­
tinuò
diffugienteis, vt computetur in eandem flammam, parti­
bus
videlicet illis factis adſpectabilibus exſiſtenti oculo procùl,
& in minore lumine; cùm è vicino, ab eximio flammæ ſplen­
dore
occultentur.
At quomodo probare valeant eſſe has
halituoſas
parteis illuſtrationis eius capaceis, vt totum
aëreum
ſpatium, in quo ſunt, efficiant non minùs illu­
ſtre
, quàm flammam?
Nam non negabunt profectò
flammam
eſſe centies, aut etiam millies ſplendidiorem
eo
ſpatio, quod ipſam circumſtat ad vnum, aut ad plu­
reis
palmos.
Itaque dum procùl ſpectamus candelam,
1oporteret medium flammæ apparentis, ſiue quod ex
vera
eſt flamma ſplendidius eſſe, niſi millecuplò, at cen­
tuplò
ſaltem (imò, vt ampliùs largiar, ſaltem decuplò)
quàm
amplitudinem circumſtantem: & nihilominùs
tota
illa flamma apparet eſſe vniuſmodi, ſeu æquè lu­
cida
tam ſub medium, quàm ad extrema.
Quod aiunt
verò
illas parteis fieri è longinquo adfpectabileis in minore
lumine
: nonne & ipſa vera flamma in eodem lumine
videtur
?
Quid ergo eſt cauſæ, cur luce illarum par­
tiùm
cominùs exili (imò ad ipſum ſenſum nulla) acci­
piente
incrementum, ipſa quoque lux veræ flammæ eadem
proportione
non accipiat: ſicque idem ſemper diſcriminis
fit
, ſiue ex longinquo ſiue ex propinquo videatur?
Quod
autem
dicunt, illas è vicino ab eximio flammæ splendore oc­
cultari
: quî poteſt quæſo intelligi, vt occultentur ab eo
ſplendore
, à quo habent, vt ſplendeant, adſpectabileſ­
ve
, vt contendunt, fiant.
Nam quod vulgò quidem
etiam
dicunt, lumen maius occultare, obfuſcare, aut obli­
terare
minus: id minùs verè dicitur; fit enim potiùs ex
vtróque
compoſito lumen intenſius: tametſi, quæ viſus
hebetudo
eſt, diſcerni gradus non valeant, qui ab vtró­
que
conferuntur.
Quòd inſuper lucidum minus cum
maiore
comparatum viſibile fiat non propè, ſed procùl: id
probabile
fieret, ſi ſpectato procul minore lucido, ma­
ius
abeſſet, nec iuxtim foret; at ſi vtrumque ſimùl vi­
deatur
, neceſſe eſt, vt proportione debilitationis ob
ſpatium
ſeruata, tam procùl, quàm propè videri non
poſſit
.
Et quid heic contingat, experiri vis? Iube oc­
cultari
præcisè flammulam candelæ non circumſtans
ſpatium
: deberes adhûc videre ſpatium perinde prorsùs
1lucidum, intercepto ſolùm quaſi hiatulo, propter flam­
mam
deficientem: at procùl ſanè erit, vt videas.
Iube
aliunde
occultari totum circumſtans ſpatium, adeò vt
ſola
flammula foramine facto libera videatur; deberet
tum
ea flammula non maior videri, ſed minor, pro ra­
tione
diſtantiæ: & tamen procùl aberit, vt contractio­
rem
videas, & non maiorem potiùs, ac perinde prorsùs,
vt
libero ſpatio.
Niſi verò iſtud non arguit aliam fuiſſe
τ φαινομθυ, quàm halituoſas illas parteis in ſpa­
tium
circumſtans diffugienteis, requirendam cauſ­
ſam
?
XXXIX. Itaque aliam requiſiui (affectionem
putà
in pupilla, acretina) quæ vt effectui in candela ap­
parenti
congrueret, ita lucidis omnibus, quorum ſpe­
cies
noctu increſcit, accommodari congruè poſſet.
Hu­
iuſmodi
maximè ſunt tam Luna, quàm Stellæ, ſeu
Errantes
, ſeu Inerrantes: nam Lunæ quidem diametrum
non
ſemel obſeruauimus octaua propè ſui parte noctu,
quàm
interdiù maiorem: Veneris vero diametrum
multis
maiorem vicibus; & Iouis conſimiliter (quippe
qui
fuerit etiam nobis ſæpenumerò obſeruatus inter­
diù
) conſtatque vniuersè Stellas cæteras, cùm interdiù
ſint
inconſpicuæ, in gruente tamen crepuſculo æger­
rimè
primùm ob exilitatem videri, ac deinde magis,
magiſque
, dum ſenſim grandeſcunt, viſibileis fieri.
Quæſo verò iſta-ne valeant ad halituoſas aliquas par­
teis
, quæ vt à flamma, ſic à Luna, Stelliſque diffugiant,
referri
; & non potiùs ad vberiorem tum pupillæ dila­
tationem
, tum impreſſionem retinæ factam, donec
oculus
in tenebris degit?
At hæc tamen cauſſa, in-
1quies, quid ad Solem? Poteſt-ne oculus in Solem reſ­
pectans
cenſeri eſſe in tenebris?
Poteſt-ne Solem noctu
videre
?
Reſpondeo poſſe haud-dubiè; neque id ha­
bendum
eſſe Paradoxum; quatenus id fore intelligi­
tur
, cùm oculus demùm fuerit diftantiâ, è qua Sol
non
maior, quàm vna Stellarum appareat, & è qua pro­
inde
non tenebras magis, quàm Stellarum vna diſcu­
tiat
, neque oculum magis proinde perſtringat.
Ex quo
fit
, vt dum ex me quæris, vnde colligam Solem ex immenſa
illa
diſtantia non modò viſum iri maiorem, quàm appareat no­
bis
vicinioribus, ſed etiam tantæ magnitudinis, vt toti regioni
Planetariæ
exæquetur? Rogem te, attendas, cur ex me
id
quæras.
Nam cùm ego quidem profitear viſum
iri
Solem ex illa diſtantia, quaſi vnam aliquam Stel­
lam
heinc vbi degimus conſpectam; neque dico ſanè,
neque
colligo viſum iri nobis maiorem, quàm vici­
nioribus
iam videatur.
Et tametſi dicam viſum iri tan­
tum
, quantum Orbem magnum, inſignemve portio­
nem
regionis Planetariæ; cauſſa eſt, quia ex eadem
diſtantia
totus Orbis magnus non maiore appareret
amplitudine
, quàm heinc appareat vna Stellarum cum
circumfuſis
corpuſculo radiis.
Tu verò ſic interrogas,
vt
ſi cenſerem ex ea diſtantia tum magnum Orbem
appariturum
eiuſdem, qua propè amplitudinis; tum
Solem
non modò maiorem, quàm heinc conſpiciatur;
ſed
etiam quantus Orbis magnus ex Marte, v. g. aut
Ioue
conſpiceretur, appariturum.
Quòd verò ſic in­
terrogas
, eo permotus argumento, quòd conſtet Lu­
nam
, ac Martem, ipſumque etiam Solem quò propiùs acce­
dunt
ad nos, maiores conſpici; quò longiùs abſcedunt,
1minores: vides rem eſſe incohærentem. Etenim agitur
hoc
loco de incremento in lucidis facto non ratione
diſtantiæ
, ſed ratione obſcuritatis.
Neque enim re­
quiritur
, cur Mars v. g. dum eſt perigeius, terriſve pro­
pinquior
, appareat maior, quàm apogeius, ſeu à terris
remotior
, & in eodem quidem tenebrarum gradu: ſed
cur
in eadem propinquitate, aut in eadem remotione
maior
, & minor appareat, prout in variis gradibus ob­
ſcuritatis
conſpicitur; vt claro adhûc crepuſculo, & no­
cte
iam facta profunda.
Quare & ad hoc non ad il­
lud
ſimilitudo candelæ facit; & ad hoc, non verò ad
illud
, quam cauſſam eſſe prætermittendam cenſuiſti,
referenda
fuit.
Qua mente, & quatenus ex motu Terræ Æſtus maris dedu­
ctus
: &, Poſſe exinde explicari varietates, quæ tam per
Æ
quinoctia, & Solstitia; quàm per Plenilunia,
& Nouilunia contingunt.
XL. Verba tua deinde ſunt, Dicis, atque audacter
affirmas
Galileum ex aßignatis Telluris motibus ita Maris
æſtum
expoſuiſſe, vt videatur denique cauſſam eius germa­
nam
adinueniſſe.
Quàm bene eſt verò, quod verbo vi­
deatur
temperaui ſententiam; ne dicere poſſes me id
non
tantum audacter, verùm impudenter quoque affir­
mare
! Certè, religioſiſſime Vir, ſi me bene noſti, lon­
giſſimè
abſum, vt in hiſce rebus, aut ſimilibus quid­
piam
aſſeueranter dicam; tantum à me abeſt, vt faciam
audacter. Nam & tametſi conſuetudo loquendi non
ſemper
patiatur, vt caueam, ne aſſerere videar aliquid
1(quod ne Socrates quidem ſe cauere profeſſus eſt,
ωὸ σηθας, καὶ αἰεπισημσσγς γ̓νακασμένος)
id
tamen ſemper teſtatum volo, quæcumque mea
phraſis
ſit, eam mihi inſidere mentem, vt nihil planè
tanquam
verum, & indubitatum affirmem, ſiue pluſ­
quàm
probabile, veriſimileve profitear.
Quantò verò
magis
hoc loco id volui; vbi ſententiam non tam pro­
priam
, quàm alienam expoſui! Heinc & quæ dicere
iam
pergo, non vt propugnans ſententiam, quæ mihi
rata
fixa ſit: ſed tanquam tentans quid iuxta ipſam ſit
vero
ſimile, inſinuo: & dum tu ſubdis, neſcire te, an ex
tarditate
ingenij tui, an aliunde accidat, vt longè aliter, quàm
ego
, hactenus hac in re ſenſeris: id ſic accipio, quaſi velis
non
me ſentire ſecus, quàm te, quod ad rem ipſam at­
tinet
; ſed quod ad ea, quæ opinioni de motu Terræ
ſunt
conſentanea.
Non eſt profectò interim, cur vl­
lam
in te ſuſpiceris tarditatem ingenij: ego illam in
me
recipio, qui agnoſco me non potuiſſe ex tot opi­
nionibus
aliis, quæ hac de re circumferuntur, aliquam
deprehendere
, quæ non videretur, quàm iſta nugacior.
Gratum feciſſes, ſi inſinuaſſes ecquæ-nam tibi proba­
tior
foret: ſpes enim fuiſſet quidpiam tua dignum ſo­
lertia
cognoſcendi.
Nam quod ais quidem Galileum
cogi
in ſocietatem cauſſæ Lunam adſciſcere, non auſim ita
interpretari
, quaſi tu proptereà totum hunc effectum,
aut
quæ ſunt certè συμωώμα illius præcipua, referas
in
Lunam.
Vtcumque ſit, id me permouit, Tum,
quòd
viſum fuerit admirabile, duplicem eſſe ſingulis
diebus
a quæ affluxum, & refluxum, vt duplex eſt ſin­
gulis
diebus in motu Telluris inæqualitas (nempe
1tranſeunte eadem parte ſemel quidem ex ſtatu æqua­
bili
in celeritatem, ſemel ex eodem in tarditatem, prout
in
ea motus diurnus, & annuus ſemel conſpirant, ſemel
abnuunt
). Tum quòd aliunde viſum fuerit non poſſe
aquam
ob fluiditatem, & in cauitate Terræ continen­
tiam
, non ſic fluere, & refluere, ſi contingeret ipſam
Terram
tanquam vas moueri, & inæqualiter moueri:
imò
& non poſſe iteratò poſteriore dici parte non ef­
fluere
, ac refluere proprio pondere; ſi ſemel priore ef­
fluxerit
, & refluxerit vi increſcentis celeritatis.
Licet
quippe
omnium deinde huius motus circumſtantia­
rum
non videretur perinde eſſe, aut fieri cauſſa explo­
rata
: non ideò tamen viſum eſt generalem cauſſam eſſe
reiiciendam
; ſed quicquid eſſet difficultatis referen­
dum
eſſe ad difficultatem perueftigationis; & dum ſpes
eſſet
, vt ſingula diſquirerentur ſcrupuloſiùs, ac inueni­
rentur
fœliciùs; eſſe videri magni ducendum, quòd
ſecta
eſſet veluti glacies, quam deterere ſolum ſuper­
eſſet
.
Ac ſi fuiſſet quidem aliqua opinio, quæ cauſ­
ſam
pari neceſſitate cum effectu ſuo coniunctam mon­
ſtraſſet
, illi primas potiùs tribuendas cenſuiſſem; at,
quæ
mea fuit tarditas, talem eſſe nullam perſpexi.
XLI. Succedunt hæc verba, Imprimis enim ignorare
te
non arbitror, etiam ex illis motibus cauſſam ſufficientem
non
reddi, cur circa Æquinoctia æſtus fiant adeò magni præ
cæteris
; cùm illis temporibus vix inæqualitas vlla in Telluris
motu
appareat; & quæ minima in punctis Æquinoctialibus
notatur
, non ſubitò, aut vna tantum die exoritur, ſed paulla­
tim
, diuturnóque tempore accreſcit: cùm æſtus illi tamen non
ita
ſenſim, & ſucceßiuè vſque ad aliquem maximum accreſ-
1cant, parique deinde ſucceßione paullatim decreſcant; nec
maiores
item eo tempore æſtus fiant, quo Tellus in punctis
Æ
quinoctialibus conſtituta, maiorem illam inæqualitatem
patitur
: ſed in plenilunio ſolùm proximè inſequente.
Et
fuiſti
tu ſanè arbitratu tuo in meam ignorantiam in­
dulgens
; qui etiam ignoro, quæ tu heic aſſumis.
Nam
primùm
quidem, non eſſe quoddam paullatim factum in­
crementum
; ſed repentè maximos æstus in Plenilunio Æqui­
noctium
conſequente contingere, hoc eſt, quod neque
obſeruaui
, neque ab alio quoquam accepi: cùm potiùs,
vt
æſtus ſpectati per quadranteis menſis, minimi circa
quadraturas
, maximi circa ſyzygias, ſenſim per inter­
ceptos
dies, & maximi ex minimis, & minimi ex ma­
ximis
euadunt; ita ſi ſpectentur per quadranteis anni,
audierim
ſemper minimos fieri circa tempora inter
cardines
tempeſtatum media; maximos circa cardines
(ac præſertim Æquinoctialeis) per tempora autem in­
tercepta
maximos ſenſim ex minimis, minimos ex ma­
ximis
fieri: quantumcumque per aliquos dies abſque
apparente
incremento, tam ſub quadraturas, & ſyzy­
gias
, quàm ſub Æquinoctia, Solſtitiáque eſſe videan­
tur
.
Deinde, eſſe maximos æſtus quaſi alligatos Plenilunio
proximè
, primúmve post Æquinoctium contingenti, hoc eſt
mihi
ſeu iuxta propriam, ſeu iuxta alienam experien­
tiam
nouum; cùm conſtare potiùs videatur idem Noui­
lunio
, quod & Plenilunio competere iuris; & neque
facto
paulò ante Æquinoctium Plenilunio, exſpecte­
tur
ferè poſt menſem Plenilunium conſequens, vt ma­
ximi
in eo ſint æſtus: neque non ſint æſtus maiores
Plenilunio
, Nouilunióque ante Æquinoctium proximè
1contingente, quàm contingente procùl poſt ipſum.
Quòd tales porrò æstus non contingant exſistente Terra in
ipſis
æquinoctialibus punctis, ideò eſt, quia cauſſa, quæ
varietatem
in ipſis creat, neque ſola eſt, neque per dies
aliquot
variatur ſenſibiliter: ſed ſuperuenit illa cauſſa
alia
, varietatis ſcilicet menſtruæ, quæ, quòd in Plenilu­
niis
, Nouiluniiſque potentiſſima ſit: ideo illi coniuncta
æſtus
maximè ſenſibileis creat.
Quòd verò, cauſſa ſuf­
ficiens
exinde reddatur, cur tunc æstus fiant adeò magni præ
cæteris
: ex eo eſt, quòd vtraque cauſſa tunc temporis
vigeat
: cùm aliàs in ipſo Æquinoctio (niſi caſu quo­
dam
) vigor Plenilunij, Nouiluniive non ſit; aut in Ple­
nilunio
, Nouiluniove, vigor Æquinoctii.
Quòd dicis
cauſſam
minimam, quæ ad vſque Æquinoctium paul­
latim
increſcat, ab illo paullatim decreſcat: ſatis eſt ta­
men
, vt coniuncta cauſſæ ſolitæ, hoc eſt menſtruæ,
effectum
intendat.
Congruum certè eſt, vt ſi vniuersè
motus
diurnus æſtum creat, ob inæqualitatem ſibi ex
motu
annuo ſuperuenientem; alteratum creet, ob ſuper­
uenientem
ſpecialem inæqualitatem ex ductu per Zo­
diacum
: quatenus vbi ille eſt maximè obliquus, nempe
ad
ipſum Æquatorem, motus diurnus, qui eſt ſemper
directè
ad ortum, maximè reprimitur, hoc eſt cohibe­
tur
, ne verſus ortum protendatur.
XLII. Pergis, Ex imaginariis illis motibus cauſſam non
reddi
, cur in Pleniluniis Mare vehementiùs æſtuet, quàm tem­
poribus
reliquis.
Verùm imprimis nihil eſt neceſſe
cauſſam
reddere illius effectus, quem verum eſſe mini­
conſtet: ſanè enim quæcumque ſit aliquorum
opinio
, obſeruata tamen non deſunt, quæ probent
1non modò in India, de qua ſtatim loqueris, ſed in ipſa quoque
Europa
eſſe Noui-lunareis æſtus Pleni-lunarib9 ęſtuoſio­
res
.
Deinde, vbi fuerit conceſſum, æſtuare vehementiùs
Mare
Pleniluniorum temporibus; cauſſa ex illis moti­
bus
reddi poterit non prorsùs incongrua.
Siquidem
vtcúmque
huiuſmodi motus imaginarii ſint; ſi veri
tamen
ſupponantur, declarari poteſt ex illis, cur in
Pleniluniis
inæqualitas ſenſibilior, fiat, quàm in No­
uiluniis
.
Cùm enim Luna ſupponatur, quaſi Terræ pe­
diſſequa
, & dum circumducitur illi motu menſtruo,
ipſum
interim motu annuo indiuiduè concomitans;
efficitur
, vt quaſi totale cum ipſa mobile habeatur,
quod
vna, atque eadem cauſſa motu annuo circum­
ueheat
: eo modo, quo Lunulas quatuor ipſius Iouis
pediſſequas
habere licet quaſi vnum cumipſo Ioue mo­
bile
, prout dum illi ſpecialibus circumducuntur perio­
dis
, cùm illo tamen indiuiduè mouentur per Zodia­
cum
, & ab eadem cauſſa motu illo duodecennali cir­
cumferuntur
.
Quare & ſupponendo Solem eſſe ge­
neralem
motorem, qui ſibi ipſi circumductus eo mo­
tu
, quem Maculæ monſtrant, Planetas omneis radiis
quaſi
magneticis circumrapiat, & propiores quidem
velociùs
, remotiores ſegniùs abſoluere circuitus cogat:
neceſſe
erit, vt Luna exſiſtente oppoſita, ſicque di­
ſtantiore
à Sole, quàm Terra, mobile ex vtraque factum
abripiatur
radio, qui ſit, quam Luna exſiſtente coniuncta,
Solique
propiore, prolixior.
Et quia tunc Luna ſe habet,
quaſi
plumbum penſile, quod vibratur ſegniùs, ſi ap­
pendatur
ipſi plumbulum, propter quod euadat ſenſi­
le
prolixius: idcircò oportet tunc Terra ſe motu annuo
1quaſi vibratam, moueri ſimiliter ſegniùs. Ac ſi, cùm
Luna
quidem eſt Soli coniuncta, Terra eódem redu­
ceretur
, & radius vtramque abripiens efficeretur tan­
tumdem
breuior, neceſſe foretipſam tantumdem cir­
citer
moueri celeriùs; eo modo quò plumbum, dum fi­
lum
contrahitur, breuiuſque fit: at quia Terra ſemper
conſiſtente
in eadem diſtantia, Luna citrò acta, ipſam
nihilo
retrahit, neque radium breuiorem facit: eapro­
pter
non videtur motus tam accelerari ſenſibiliter, do­
nec
Luna coniungitur, quàm retardatur, dum opponi­
tur
Soli.
Quia verò intereà Luna ſeſe habet, quaſi
plumbulum
illigatum filo, à quo plumbum dependet;
eamobrem
, vt tunc plumbulum facit vibrationes ali­
quantulùm
celeriores, quatenus & ipſum dependens à
filo
breuiore appetit vibrari celeriùs, ſicque facit, vt
plumbum
referatur ocyus; ita poteſt Luna præſtare, vt
Terra
non-nihil acceleret curſum: quanquam hære­
ſcendum
in iſtis non eſt: ſed adnotandum potiùs,
quod
ais Galileum cogi adſciſcere in ſocietatem Lunam,
non
ſpectare debere, quaſi ille adciſcat vllum è cæ­
lo
inſluxum, ſiue occultam qualitatem, vti vulgò
faciunt
, qui ad Lunam confugiunt; ſed quaſi aſſumpta
vniuersè
motus Terræ inæqualitate, pro generali æſtus
cauſſa
, cohærenter faciat, dum ex motu Terræ, prout
eſt
cum motu Lunæ indiuiduus, ſpecialem cauſſam re­
petit
ſpecialis inæqualitatis.
1
Poſſe & varietates alias ad locorum ſitus: & acceſſus re­
tardationem
, quæ dietim fit, ad motum Lunæ menſtruum,
(quatenus eſt idem cum diurno Telluris) referri.
XLIII. Pergis adhûc; Neque profectò ſtatim acquieſ­
cit
animus, cùm ad ea, quæ aliter explicari nequeunt, vno
verbo
reſpondetur, hæc, & ſimilia ex particularibus locorum
affectionibus
oriri.
Porrò iſtud non reſpondetur, quod
ſpectat
ad ea generaliora accidentia, quæ ſunt omnium
Marium
, ac ſpeciatim Indiæ, Europæque communia:
cuiuſmodi
eſt vehementia æſtus, tam in Solſtitiis, &
Æquinoctiis
, quàm in Nouiluniis, Pleniluniiſque in­
tenſior
: ſed quod ſpectat ad accidentia, quæ locorum
Terræ
particularium propria cùm ſint; quidni cauſſas
habere
proprias ex particularibus locis poſſint?
Vt
enim
dum nauicula aquæ ſemi-plena ſupra lacum pla­
cidum
inæquabiliter mouetur, ipſa aqua fluit, ac re­
fluit
vniformiter, pro vniformitate inæqualitatis, ſi
nauicula
quidem in interiore circumductu vniformi­
ter
deflexa, politaque exſtiterit; Pari modo, ſi totum
Mare
vna quadam Terræ cauitate ab occaſu in ortum
producta
, æquabiliterque deflexa contineretur, illius
fluxus
, atque refluxus vniformiter fieret, quod attinet
quidem
ad illa generaliora accidentia.
At quia, ſi na­
uicula
deflexionem lateralem habeat variis protubera­
tionibus
, depreſſionibuſque difformem; & ex fundo
ad
ſuperficiem, ſiue etiam altiùs, aſſurgant varij ſtipi­
tes
tenuïores, craſſiores, & ambitum quoque variè re­
cedentem
, extuberantemque habentes; obſeruabis
aquam
, dum fluet, ac refluet, admirabileis pati varieta-
1tes, tam ad ipſa latera, quàm ad ſtipites interceptos; ne­
que
aliò commodiùs has varietates referes, quàm ad
varietatèm
, qua aqua tam ad latera, quàm ad medium
variè
allapſa interpedictur: Pari ratione, quoniam
Terra
capacitatem illam ſuam variantiſſima varietate,
ob
promontoria, ſinus, freta, iſthmos, inſulas, cherſo­
neſos
, & alia id genus paſſim occurrentia affectam
ſortitur
: nihil ſanè dici videtur commodiùs, quàm mi­
rabilem
illam varietatem, quæ in quotidiano fluxu, &
refluxu
ad particulareis oras obſeruatur, referendam
eſſe
ad varietatem ipſarum orarum, ſiue littorum, tam
in
continentibus, quàm in Inſulis occurrentium.
Ni­
mirùm
prout littora properantem aquam in ortum,
occaſumve
, ſiue è regione, ſiue obliquè excipiunt; &
ſiue
directò accedentem, ſiue deflexione à littoribus
antecedentibus
affectam; & ſui ſitu ſiue directo, ſiue
flexuoſo
, ſinubuſque, ac promontoriis magnis, paruis,
raris
, crebris, regularibus, irregularibus interrupto; &
tractu
ſiue longo, ſiue breui, ſiue ſingulari, ſiue repeti­
to
; & fundo ſiue plano, ſiue prono, ſiue alueoſo, ſiue
ſcopuloſo
, &c.
neceſſe eſt aquam diuerſiſſimos acci­
pere
motus.
Quod certè in fluminum ripis obſeruare
in
promptu eſt, heic nempe aquam leniter, illeic rapidè
fluere
; heic abire rectà, illeic torqueri in vortices; heic
vndulare
, illeic ſpumare; & id genus ſimilia; idem pro­
portione
ſeruata conſentaneum eſt fieri, vti & reuerâ
obſeruatur
fieri, in ipſis littoribus Maris.
XLIIII. Pergis denique; Sed vide etiam, ſi placet,
an
ipſemet quotidianus maris æſtus duplex, ſatu ex quotidia­
na
Telluris motione explicetur.
Nam cùm Tellus viginti
1quatuor horarum spatio proximè reuolui ſupponatur; neceſſe
eſt
, vt quæ partes hoc momento celeriùs, tardiuſve moueri inci­
piunt
, iterùm poſt horas viginti quatuor ſimili celeritate, aut
tarditate
moueantur, vt manifeſtum eſt.
Si hæc igitur di­
uerſitas
motus cauſſa eſſet quotidianorum æſtuum, deberent
præcisè
poſt horas viginti quatuor recurrere, cùm vnâ ferè
horâ
quotidie tardiùs recurrant.
Quò fit, vt ſingulis men­
ſibus
tunc mare maximè quieſcat, cùm habita ratione motus
Telluris
ſummè feruere deberet; & contrà, tum vehementer
ferueat
, cùm illud paccatè quieſcere oporteret.
Verùm vno
verbo
inſinuatum eſt in Epiſtolis naturam aquæ flui­
dam
obſtare, ne aqua circumferatur tam facilè, ac reli­
qui
globi compacta natura.
Quippe cùm motus re­
liqui
globi non exquiſitè obfecundet (ſcilicet, ſi ob­
ſecundaret
, nullus æſtus exſiſteret) ideò neceſſe eſt
eius
motum fieri non-nihil retardatiorem, & menſurâ
quidem
tarditatis acceptâ ex portione motus Lunæ
menſtrui
addita diurno Telluris, quatenus ab ipſo de­
pendet
, imò idem reipsâ eſt.
Quia enim, vt Sol ſibi ipſi
intra
dies proximè viginti ſeptem circumductus Ter­
ram
vnà circumvehit, ſed ſegniùs tamen inſequentem,
& non-niſiintra annum abſoluentem circuitum, pro­
pter
diffuſiores, paucioreſque radios, qui cùm in Ve­
nere
, & Mercurio confertiores ſint, circuitus in ipſis
faciunt
celeriores: ſic Terra ſibi circumducta intra ho­
ras
viginti quatuor, Lunam circum ſe abripit, ſed ſe­
gniùs
tamen obſequentem, & non-niſi intra menſem,
abſoluentem
circuitum, qui abſolueretur haud-dubiè
celeriùs
, ſi confertiores radios exceptura, circum ferretur
propiùs
: Ideò, vt motus Terræ annuus eſt veluti com-
1poſitus ex pluribus portionibus plurium reuolutionum
Solis
, poteſtque adeò non alius ab ipſo Solis motu
cenſeri
: ſic motus Lunæ menſtruus contextus intelli­
gitur
ex pluribus portionibus reuolutionum diurna­
rum
Telluris: poteſtque adeò idem eſſe cum diurno
motu
intelligi.
Heinc autem fit, vt quia Terra, ac Lu­
na
pro vno totali mobili habentur (quod paulò antè
dictum
eſt) idcircò alteratio, quæ motui annuo adue­
nit
ex intermiſtione diurni, non ſit præcisè accipienda
quatenus
diurnus ſolius Terræ eſt proprius, ſed quate­
nus
eſt ipſi cum Luna communis.
Et quia propter
hanc
communionem efficitur, vt motus diurnus non
ſit
integer accipiendus, niſi poſtquàm non modò Ter­
ra
ex meridiano quopiam digreſſa ad eundem meridia­
num
redit, ſed poſtquàm ipſa etiam Luna meridianum
eundem
repetit: inde eſt, cur Luna illum dietim repe­
tente
, vnâ prope hora, ſeu quatuor quintis horæ tar­
diùs
; cur, inquam, alteratio illa, atque adeò æſtus con­
tingat
dietim tanto tempore: quatuor ſcilicet horæ
quintis
tardiùs.
Prætereo autem, cùm Luna ad datum
meridianum
eádem diei hora, niſi poſt menſem non
redeat
, excurſus tamen, & recurſus maris eadem hora
poſt
dies quindecim inſtaurari; quòd ij geminentur
in
dies ſingulos, ac eadem hora eueniant, non
modò
cùm Luna eſt nobis in mendiano ſupra horizon­
tem
, ſed etiam cùm infià, in meridiano Antipodum.
Adeò proinde, vt dici poſſit, quemadmodum Luna
intra
menſem apparet reuolui circa Terram vna vice
minùs
, quàm Sol; ita Mare affluere, & refluere duabus
vicibus
minùs, quàm afflueret, ac reflueret, abſque illa
1retar datione. Prætereo quoque hanc retardationem,
quatenus
ex aquæ ſluore, lentoréque ſimùl dependet,
confirmari
poſſe videri ex conſimili retardatione aëris,
de
qua in Epiſtolis dictum; cùm ventus illo continuus,
& æquabilis ab ortu in occaſum, quem experiuntur
nautæ
in alto, non videatur poſſe explicari commodiùs
quàm
ex retardatione aëris, ob fluiditatem ſuam inca­
pacis
, qui conſequatur præciſe motum Telluris conti­
nuum
, & æquabilem verſus ortum.
Quo modo quo­
que
dici poſſet reciprocatione cariturum Mare, futu­
rum
que motum eius in occaſum continuum, & æqua­
bilem
, ſi Terræ quaſi nucleus eſſet exquiſitè rotundus,
maréque
eſſet illi circumfuſum, neque incurreret in
littora
, verſus quæ elatum, effluere, reflueréque cogere­
tur
.
Prætereò & id genus alia; cùm his denique ſit fa­
ciendus
modus.
XLV. Itaque Finem iam tandem facio; agnoſcens
me
reuerâ eum, quem debui, modum non tenuiſſe.
Et
conſtitueram
quidem initio non-niſi pauca reſponde­
re
ad ſingula præclaræ tuæ Diſquiſitionis capita: ſed
neſcio
, quo pacto abreptus, ita ſenſim ab inſtituto, in­
cœptoque
receſſerim, vt euaſerim denique in hanc,
quam
vides, prolixitatem.
Fortè, me quoque peccaſſe
putes
aduerſus leges vrbanitatis, cùm ab vſque literis
datis
nihil Reſponſi habueris, niſi poſt exactum iam
menſem
: at partim cauſſam initio dixi, partim ecce
propalàm
facio, cùm tibi iſtam quaternionum, folio­
rumque
ſeriem obiicio.
Quicquid id ſit rei, Tu ſic ac­
cipe
, quaſi voluerim ſpontaneam illam affectus tui teſta­
tionem
teſtatione conſimili, & cum fœnore quo-
1dam, compenſare. Quod dignaris mihi ad calcem ſin­
gularium
ingenij tui parturitionum copiam offerre, id
nimiæ
bonitatis eſt, quam vt experiri non mereor, ſic
ſollicitare
non auſim.
Operam tamen daturus ſum,
vt
itinere iſtâc inſtituto, cùm Deo bene propitio in
Prouinciam
breui regrediar, tum coràm agam quas de­
beo
gratias, tum coràm fiam particeps, quorum eſſe
videbitur
communicatio non importuna.
Si quid
ſupererit
, cùm deinceps in Patria conquieſcere dabitur,
beabis
me, quicquid me voles.
Tu intereà rogatus
perge
, quod vltrò cœpiſti; hoc eſt, ama me, & bene,
imò
optimè Vale.
Pariſiis, VI. Eid. Decembris.
M. DC. XLII.
FINIS.
52[Figure 52]
1
VIRO Nobiliſſimo PHILIBERTO DE LA MARE
Senatori
Diuionenſi, P.GASSENDVS S.
SErò Reſpondeo; nam eccemenſis, ex quo tuæ li­
teræ
datæ: ſed in cauſſa fuit tum inualetudo, tum
prolixa
Reſponſio, cui hoc adtextum ſchediolum ha­
bes
.
Eadem vtor excuſatione erga religioſiſſimum, ac
eruditiſſimum
Patrem.
Tu, tametſi ille, qua eſt boni­
tate
, admiſſurus ſponte eam eſt; intercede nihilominùs,
vt
admittat pleniore ſponte.
Operam verò imprimis
da
, vt qui te authore amare me cœpit, me porrò, te
quoque
promotore, amet.
Nimirùm tantus ille eſt
vir
, vt maximi ducam eius amicitiam, & tibi, cui ipſam
debeo
ſolidam, me ſummoperè obſtrictum agnoſcam.
Vale. Pariſiis, VI. Eid. Decemb. M. DC. XLII.
SVMMA PRIVILEGII.
IVxta Priuilegium à Rege Chriſtianiſſimo conceſ­
ſum
, cautum eſt, ne quistoto Regnoimprimat, alibi­
ve
impreſſas diuendat PETRI GASSENDI De
Proportione
, qua grauia decidentia accelerantur, Epiſtolas
treis
, præter LVD. DE HEVQVEVILLE, Bibliopolam
Pariſienſem
, idque in decennium, ſub ſolitis pœnis.
Datum Pariſiis 8. April. 1642. Signatum CEBERET.
1
[Errata not typed]