Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Bibliographic information

Author: Alberti, Leone Battista
Title: De re aedificatoria
Date: 1485

Permanent URL

Document ID: MPIWG:EQQ6TGGG
Permanent URL: http://echo.mpiwg-berlin.mpg.de/MPIWG:EQQ6TGGG

Copyright information

Copyright: Max Planck Institute for the History of Science (unless stated otherwise)
License: CC-BY-SA (unless stated otherwise)
1
LEONIS BAPTISTE ALBERTI DE RE AEDIFICA
TORIA
INCIPIT LEGE FELICITER
m
VLTAS ET VARIAS ARTES QVE
ad
uitam bene beateque agendam faciant ſumma
induſtria
et diligentia conquiſitas nobis ma
iores
noſtri tradidere.
Quæ omnes et ſi ferant
præ
ſe: quaſi certatim huc tendere: Vt pluri
mum
generi hominum proſint: tamen habere
innatum
atque inſitum eas intelligimus quip
piam
: quo ſingulæ ſingulos præceteris diuerſoſque polliceri fruc
tus
uideantur: Nanque artes quidem alias neceſſitate ſectamur:
alias
probamus utilitate: Aliæ uero quod tantum circa res cognitu
gratiſſimas
uerſentur in pretio ſunt: quales autem ſint artes
non
eſt ut proſequar: in promptu enim ſunt: uerum ſi repetas ex
omni
maximarum artium numero nullam penitus inuenies: quæ
non
ſpretis reliquis ſuos quoſdam & proprios fines petat et con
templetur
.
Aut ſi tandem comperias ullam: quæ cum huiuſmodi
ſit
: ut ea carere nullo pacto poſſis: tum et de ſe utilitatem: uolup
tati
dignitatique coniunctam præſtet: meo iudicio ab earum numero
excludendam
eſſe: non duces architecturam: namque ea quidem
ſiquidem
rem diligentius penſitaris et publice & priuatim com
modiſſima
et uehementer gratiſſima generi hominum eſt: digni
tateque
inter primas non poſtrema: Sed antequam ultra progrediar:
explicandum
mihi cenſeo quemnam haberi uelim architectum:
Non
enim tignarium adducam fabrum: quem tu ſummis cæterarum
diſciplinarum
uiris compares: Fabri enim manus architecto pro
inſtrumento
esse.
Architectum ego hunc fore conſtituam / qui certa
admirabilique
ratione et uia tum mente animoque diffinire: tum et
opere
abſoluere didicerit quocumque ex ponderum motu corporumque
compactione
et coagmentatione digniſſimis hominum uſibus bel
liſſime
commodentur: Quæ ut poſſit comprehenſione et cognitione
opus
eſt rerum optimarum et digniſſimarum: Itaque huiuſmodi erit
architectus
: redeo ad rem Fuere qui dicerent aquam aut ignem
1præbuiſſe principia: quibus effectum ſit ut hominum cetus cele
brarentur
: Nobis uero tecti parietiſque utilitatem atque neceſſitatem
ſpectantibus
ad homines conciliandos atque una continendos /
maiorem
in modum ualuiſſe nimirum perſuadebitur: Sed ne Ar
chitecto
ea re ſolum debemus / quod tuta optataque diffugia contra
ſolis
ardorés Brumam / pruinaſque dederit: tam et ſi ipſum id haud
quaque minimum beneficium eſt: quam quod multa inuenerit priuatim
et
publice: proculdubio longe utilia: et ad uite uſum iterum atque
iterum
accommodatiſſima: Quot familias honeſtiſſimas et roſtra et
alie
orbis urbes temporum iniuria labefactatas funditus amiſiſſet /
ni
eos patrii lares / quaſi in maiorum ſuorum gremio receptos con
fouiſſent
: Dedalum ſua probarunt tempora: uel maxime quod
apud
ſelinuntios Antrum ædificarit: ex quo tepens leniſque uapor
ita
efficaret ac colligeretur / ut ſudores grauiſſimos eliceret: cor
poraque
curaret ſumma cum uoluptate: Quid alii quam multa iſtiuſ
modi
excogitarunt: que ad bonam ualitudinem faciant geſtationes
natationes
: thermas et huiuſmodi: Aut quid referam uehicula pi
ſtrina
horaria et minuta hæc: quæ tamen in uita degenda plurimum
momenti
habent?
Quid aquarum copias ex intimis recondit iſque
pro
luctas: uſibuſque tam uariis tamque expeditis expoſitas?
Quid
trophea
: delubra: fana: templa et eiuſmodi / que ad cultum religi
onis
fructum que poſteritatis adinuenit?
Quid demum quod abſciſſis
rupibus
/ praefoſſis montibus / completis conuallibus / coercitis lacu
marique
expurgata palude coædificatis nauibus / directis flumini
bus
expeditis hoſtiis / conſtitutis pontibus: portuque non ſolum
temporariis
hominum commodis prouidit: Verum et aditus ad
omnes
orbis prouincias patefecit: Ex quo effectum eſt: Vt fruges
aromata / gemmas / rerumque peritias et cognitiones: et quæcunque ad
ſalutem
& uitæ modum conferant: homines hominibus mutuis
officiis
communicarint: Adde his tormenta / machinas / arces/ et
quæ
ad patriam / libertatem rem / decuſque ciuitatis tuendam au
gendamque
ad propagandum ſtabiliendumque imperium ualeant:
Equidem
ſic arbitior: quotquot a uetere hominum memoria urbes
obſidione
ſub aliorum imperium uenerint: ſi rogentur a quo debellatæ
1ſubacteque ſint: non negaturas ab architecto. Armatum enim faci
le
hoſtem contempſiſſe: Sed ingenii uim: et operum molem: &
tormentorum
impetum: quibus urgeret / obrueret / preſſaretque ar
chitectus
tolerare diutius nequiuiſſe.
Et contra obſeſſis quam nunque
euenit
: ut ſe ſe alia re magis quam architecti ope et artibus ſatis fore
tutos
deputent.
Tum ſi habitas expeditiones repetas / fortaſſiſ
reperies
huius artibus et uirtute uictorias plures quam imperatoris
ductu
auſpiciiſue partas: hoſtemque ſepius huius ingenio abſque illi
us
armiſ / quae illius ferro / ſine iſtius conſilio ſuccubuiſſe: Et quod
maxime
præſtat / parua manu ſaluoque uincit milite architectuſ.
De utilitate hactenus. Quam uero grata & quam penitus inſideat ani
mis
ædificandi cura & ratio cum aliunde / tum hinc apparet / quod
neminem
reperias modo adſint facultates / qui non totus ad quip
piam
coædificandum pendeat: Et ſiquid ad rem ædificatoriam
excogitarit
/ uolens ac lubens non proferat: & quaſi iubente natu
ra
uſui hominum propalet.
Et quam ſepe euenit: ut etiam rebus ali
is
occupati nequeamus non facere / quin mente et animo aliquas
ædificationes
commentemur.
Et aliorum ſpectato ædificio ſin
gulas
ilico dimenſiones luſtramus ac penſitamus pro que ingenii
uiribus
diſquirimus quid nam adimi / addi immutariue poſſit:
quo
id opus reddatur elegantius / ultroque monemus.
Si quid uero
bene
diffinitum recteque abſolutum ſit: quis id non ſpectet cum ſum
ma
uoluptate atque ilaritate?
Iam uero quantum ciues domi foriſque non
iuuerit
modo atque delectarit architectura / ſed multo quidem ho
neſtarit
quid eſt quod referam?
Quis non ſibi laudi aſcribat quod
ædificarit
?
Priuatis etiam quod habitemus ædibus paulo accura
tius
conſtructis gloriam?
Eoni uiri quod parietem aut porticum du
xeris
lautiſſimam / quod ornamenta poſtium columnarum tectique impo
ſueris
et tuam et ſuam uicem comprobant et congratulantur: Vel
ea
re maxime quod intelligunt quidem te fructu hoc diuitiarum
tibi
/ familiæ / poſteris urbique plurimum decoris et dignitatis adau
xiſſe
.
Cretam inſulam in primis ſepulcrum iouis nobilitauit: nec
tantum
Apollinis oraculo Delon / quae forma & ſpecie urbis templi
que
maieſtate colebatur.
Quantum uero auctoritati imperii & nominis
1latini contulerit ædificatio nihil plus dico quam nos ex his buſtis et re
ſiduis
ueteris magnificentiæ: quæ paſſim uidemus multa hiſtori
cis
credere didiciſſe: quæ alioquin fortaſſe minus credibilia uide
bantur
.
Preclare igitur apud Tuchididem prudentia ueterum comprobatur:
qui
ita urbem omni ædificiorum genere paraſſent / ut longe quam erant
potentiores
uiderentur: Et quis fuit ſummorum ac ſapientiſſimorum prin
cipum
/ quin inter primas propagandi nominis et poſteritatis curas rem
habuerit
ædificatoriam?
Sed de his hactenus. Demum hoc ſit ad rem
ſtabilitatem / dignitatem / decuſque rei pulice plurimum debere archi
tecto
: Qui quidem efficiat ut in ocio cum amænitate / feſtiuitate
ſalubritate
: In negocio cum emolumento rerum que incremento: in utriſque
ſine
periculo & cum dignitate uerſemur.
Hunc igitur ex uolup
tate
/ atque mirifica opum gratia: exque neceſſitate: exque inuentorum
adiumentis
præſidioque: exque fructu poſteritatis probandum colendum
que
eſſe: atque inter primarios / qui de genere hominum honores et pre
mia
meruerint / habendum non negabimus.
Atque nos quidem cum iſtec
ita
eſſe intelligeremus / cæpimus animi gratia de eius arte et re
bus
accuratius perſcrutari: quibus nam principiis diducerentur /
quibuſue
optibus haberentur: atque finirentur: quas cum inueniſſem
genere
uaria numero pene infinita / re admirabilia / utilitate incre
dibili
: ut interdum non conſtaret que nam hominum conditio: aut
quæ
rei p. pars / aut quis ciuitatis ſtatus magis debeat architecto /
immo ominum commoditatum inuentori: publica an priuata: ſacra
an
profana: ocium an negocium: ſinguli ne quique / an genus homi
num
uniuerſum / Inſtituimus pluribus de cauſis: quæ longum eſ
ſet
hic proſequi: eadem iſta colligere: quæ his decem libris manda
ta
ſunt litteris: Quorum hic erit rebus tractandis ordo: Nam ædificium
quod
corpus quoddam eſſe animaduertimus: quod linea mentis / ueluti
alia
corpora conſtaret & materia: Quorum alterum iſtic ab ingenio
produceretur
: alterum a natura ſuſciperetur: Huic mentem cogi
tationemque
/ huic alteri parationem ſelectionemque adhibendam.
Sed utrorumque per ſe neutrum ſatis ad rem ualere intelleximus / ni &
periti
artificis manus / quæ lineamentis materiam conformaret ac
ceſſerit
: Cumque ædificiorum uarii eſſent uſus / perueſtigandum fuit an
1eadem lineamentorum finitio quibuſque operibus conueniret. Di
ſtinximus
ea de re ædificiorum genera / in quibus quidem cum ha
bere
plurimum momenti uideremus / cohæſionem modumque line
arum
inter ſe: ex quo præcipua pulchritudinis effectio emanarit
De
pulchritudine idcirco cæpimus diſquirere quid nam eſſet / et
qualis
cuique deberetur.
Cumque in his omnibus peccata interdum of
fenderentur
/ inueſtigauimuſ
quo pacto emendari inſtaurarique poſ
ſent
.
Cuique igitur libro pro rerum uarietate ſuus inſcribitur titu
lus
hunc in modum: Nam primi quidem titulus.
Primo lineamen
ta
.
Secundo materia: Tertio opus: Quarto uniuerſorum opus:
Quinto
Singulorum opus: Sexto Ornamentum: Septimo Sacro
rum
ornamentum: Octauo Publici profani ornamentum: Nono Pri
uatorium
ornamentum: Decimo Opum inſtauratio: additi nauis: æraria
hiſtoria
: numeri & linearum.
Quid conferat architectus in negocio.
LEONIS BAPTISTE ALBERTI DE LINEAMEN
TIS
LIBER PRIMVS
DE LINEAMENTIS AEDIFICIORVM

conſcripturi
optima et elegantiſſima quæmque
a
peritiſſimis maioribus fuiſſe litteris tradita
et
quæ in ipſis opibus facundis eſſe obſeruata
animaduerterimus
/ colligemus: noſtrumque hoc
in
opus tranſferemus: His etiam addemus ſi
quid
noſtro ingenio et perueſtigandi cura et la
bore
ad inuenerimus: quod quidem uſui futurum putemus: Sed
cum
huiuſmodi rebus alioquin duris et aſperis atque multa experte
obſcuriſſimis
conſcribendis me cupiam eſſe apertiſſimum / et quo
ad
fieri poſſit facilem et expeditiſſimum: noſtro pro more explicabi
mus
.
quid nam ſit quod aggrediar. Nam hinc non negligendi rerum
dicendarum
fontes patebunt: unde cetera æquabiliore oratione dicantur
Rem
igitur ſic ordinemur.
Tota res ædificatoria lineamentis et
ſtructura
conſtituta est: Lineamentorum omnibus uis et ratio conſumitur:
Vt
recta abſolutaque habeatur uia coaptandi iungendique lineas et
1angulos: quibus ædificii facies comprehendatur atque concludetur
Atqui
eſt quidem lineamenti munus et officium præſcribere ædi
ficiis
et partibus ædificiorum aptum locum et certum numerum:
dignumque
modum & gratum ordinem: ut iam tota ædificii forma
et
figura ipſis in lineamentis conquieſcat.
Neque habet lineamen
tum
in ſe ut materiam ſequatur: Sed eſt huiuſmodi ut eadem pluri
mis
in ædificiis eſſe lineamenta ſentiamus: ubi una atque eadem in
illis
ſpectetur forma.
Hoc eſt ubi eorum partes: et partium ſingu
larum
ſitus atque ordines inter ſe conueniant totis angulis totiſque li
neis
.
Et licebit integras formas præſcribere animo et mente / ſeclu
ſa
omni materia: Quam rem aſſequemur adnotando et præfinien
do
angulos & lineas certa directione et connexione.
Hæc cum ita
ſint
: erit ergo lineamentum certa conſtanſque præſcriptio concepta a
nimo
/ facta lineis et angulis perfectaque animo & ingenio erudito:
Quod
ſi uelimus inueſtigare quidnam ipſum ædificium totaque ſta
tura
per ſe ſit / fortaſſis facient ad rem / ſi conſiderabimus quibus pri
mordiis
quibuſue progreſſibus inhabitandi ſedes / quas ædificia
nuncupant / olim cæperint atque excreuerint: Qui ſi recte opinor /
de
tota hac re ſic ſtatuiſſe poſſumus.
Principio genus hominum
in
aliqua tuta regione ſibi quæſiuiſſe quieſcendi ſpatia: et illic in
uenta
area uſui commoda et grata conſtitiſſe: atque ſitum ipſum oc
cupauiſſe
: ut non eodem loco fieri domeſtica omnia et priuata uo
luerit
: Sed alibi accubari / alibi focum haberi: alibi alia ad uſum
collocari
: Hic adeo cepiſſe meditari ut tecta ponerent: quo eſſent
a
ſole et imbribus operti: Idque ut facerent adieciſſe: deinde parie
tum
latera: quibus tecta imponerentur.
Sic enim a gelidis tempeſta
tibus
& pruinoſis uentis ſe futurus tutiores intelligebant: Domum
parietibus
aperuiſſe a ſolo in ſublimi uias et feneſtras: quibus cum
aditus
et congreſſus darentur: tum et lumina et auræ aptis tempo
ribus
exciperentur: et concepta fortaſſis intra lares aqua uapores
que
expurgarentur.
Ita quicunque ille ſuit ſeu Veſta dea Saturni fi
lia
/ ſeu Heurialus Hiperbiuſque fratres/ ſeu Gellio aut traſo / Cy
clops
/ ue Tiphinchius / qui iſta principio inſtituerit: Tandem ſic
puto
hos fuiſſe condendorum ædificiorum prinos ortus / primosque ordines
1Demum excreuiſſe uſu et arte hanc rem arbitror: Variis ædifici
orum
generibus inuentis: quo ad res prope infinita redacta eſt.
Namque alia quidem publica: alia priuata: alia ſacra: alia profana
alia
ad uſum & neceſſitatem: alia ad urbis ornamentum: alia ad tem
plorum
uoluptatem conſtituuntur: Sed omnia ab his / quæ recen
ſuimus
principiis manaſſe negabit nemo.
Que ſi ita ſunt in
promptu
eſt totam ædificandi rem conſtare partibus ſex:
ſunt
eiuſmodi: Regio: Area: Partitio: Paries: Tectum: Apertio:
Hæc
principia ſi fuerint percognita fiet ut quæ dicturi ſumus fa
cilius
intelligantur: Ergo ea ſic finiemus.
Namque erit quidem a
pud
nos Regio circumexpoſita totius ſoli amplitudo & facies:
ubi
ædificandum ſit: cuius pars erit area.
Area uero erit certum
quoddam
loci perſcriptum ſpatium: quod quidem muro ad uſus
utilitatemque
ambulantur.
Sed areæ apellatione ueniet quoque id / quo
cunque
ipſum ædificii loco ſit: quod deambulantes ueſtigio premi
mus
.
Partitio eſt quæ totius ædificationis aream in minoris areas
partitur
: unde fit ut quaſi membris in unum adactis & coaptatis
totum
ædificii corpus minoribus ædificiis refertum ſit.
Parietem
dicimuſ
omnem ſtructuram: quæ a ſolo in altum ſurrexerit ad fe
rendum
onus tectorum: quæ ue obducta ſtet ad interiora ædificii
uacua
obuallanda.
Tectum appellamus non partem illam ædi
ficii
ſolum ſublimem atque extrema / qua pluuiæ intercipiuntur:
Verum
et tectum id maxime eſt quicquid late / longeque diſten
tum
ſupra deambulantium caput adſtet: Quo in genere ſunt con
tignationes
/ concamerationes / teſtudinata: & eiuſmodi.
Aper
tiones
nuncupamus quicquid eſt ubique per ædificium: quod in
greſſum
/ egreſſumue inde incolis rebusue præbent.
De his igitur & de ſingulorum partibus nobis dicendum eſt: ſi
prius
non nulla rettulerimus: quæ quidem ſeu principia / ſeu prin
cipiis
noſtri huius inſtituti operis inſita atque innata ſunt: pluri
mum
certe facient ad rem: Nam conſiderantibus an ſit quippi
am
/ quod quibuſque harum quæ diximuſ partium conferat / tria
inuenimus
minime poſtponenda: quæ quidem et tectis & parietibus
et
reliquis eiuſmodi plurimum conueniant: ea ſunt hæc.
Vt ſint eorum
1ſingula ad certum deſtinatumque uſum commoda et in primis ſalu
berrima
: Ad firmitatem perpetuitatemque integra et ſolida & ad
modum
æterna: Ad gratiam et amænitatem compta / compoſita:
et
in omni parte ſui / ut ita loquar / redimita.
His quaſi rerum dicen
darum
primordiis et fundamentis iactis ad inſtitutum proſequa
mur
.
Regionem ueteres ut omni nocuo liberam et commodita
tibus
re fortiſſimam haberent / quo ad eius fieri poterat / uehemen
ter
elaborabant: Atque inprimis cælum ne habituri eſſent graue et
infeſtum
/ omni diligentia pænitus præcauebant / prudenti id qui
dem
& permaxime neceſſario conſilio: Nam terram atque aquam
ſiquid
habeat in ſe uitii / arte et ingenio corrigi poſſe non negant
Celum
uero nulla ingenii ope / nullaque hominum manu ſatis
poſſe
emendari aſſeuerant: Et omnino ſpiritus anhelitus / quo uno
maxime
uitam ali ſeruarique ſentimus / mirifice ad ſalutem confe
ret
/ ſi erit per quam puriſſimus: Tum et quantam habeat celum ingi
gnendis
/ producendis / alendis / ſeruandiſque rebus uim: quis eſt
quem
id fugiat?
Quando & præſtare ingenio eos intelligas homi
nes
: qui celo fruantur puriore / quae eos qui craſſo et madenti.
Quæ
una
res potiſſimum effeciſſe creditur / ut athenienſes acumine inge
nii
multo præſtiterint thebanis.
Celum pro ſitu & locorum facie ali
um
atque alium haberi ſentimus: quarum uarietatum rationes partim in
telligere
uidemur / partim naturæ obſcuritate abditæ atque obſtruſæ
nos
penitus latent: Sed de manifeſtis prius: poſt occultiora perſcu
tabimur
: quo regiones commodiſſimas deligere et ſaluberrime poſ
ſimus
degere.
Aerem ueteres theologi palladem nuncuparunt: &
hanc
Homerus deam esse ait & glaucopum apellari / purum ſignificans
aerem
: qui natura ſui perlucidiſſimus ſit.
Atqui in promptu qui
dem
eſt eum eſſe aerem ſaluberrimum: qui purgatiſſimus: et per
quam puriſſimus ſit: qui acie uiſus liberrime peruius: qui perlucidus:
qui
leuiſſimus: qui coequabilis et minime uarius.
Tum contra
peſtiferum
illic eſſe aerem ſtatuemus: ubi ſpiſſitudine quadam aut
nebularum
: Aut uaporum ſtet concretus atque fetulentus.
Vt quaſi quoddam
graue
hæreat ſuperciliis: atque aciem premat.
Hæc ut ita ſint utranque in
partem fieri arbitror / cum cæteras ob res / tum ſolibus maxime atque uento.
1Neque hic phyſica illa recenſebimus / quo pacto ui ſolis uapores ex
intimis
terræ uiſceribus exhauriantur: atque in æthera tollantur.
Quo
maximo
in ſpatio orbis uaſtum incumulum coaggregati: aut im
mani
mole ſua faceſſunt: aut radios ſolis excipiendo / qua parte a
refacti
ſunt eo in latus labuntur ſuoque caſu aerem impellunt / uen
toſque
concitant: Indeque ſeſe intra occeanum acti ſiti immergunt: ma
ri
demum infuſi et humore pregnantes iterato aere uagando uen
tis
coercentur: et quaſi ſpongia perſtricti guttatim expreſſum humo
rem
ſtillent atque impluant: quo & noui terra uapores concruentur:
Siue
hæc uera ſint quæ recenſuimus: ſiue est uentus aut ſicca fumo
ſitas
terræ: Aut calida euaporatio mota a frigore impellente: ſiue
aeris
flatus: ſiue purus aer mundi motu / aut ſyderum curſu & radio
commotus: ſiue generabilis rerum ſpiritus ſuapte natura agitabilis /
ſiue
quippiam ſit / quod non in ſe ipſo ſed in aere potius conſiſtat ductum
ex
calida ui ſummi ætheris atque incenſione facta ad aerem liquentem:
Siue
aliorum alia ulla ratio & opinio indiſquiſitione habenda firmi
or
& antiquior eſt / pretereundum cenſeo / quod fortaſſis ab re uideri
poſſit
.
Verum hinc ni fallor dabitur ut poſſimus interpretari cur
ſit
/ quod uidemus alias orbis regiones eſſe eiuſmodi / ut aere gaude
ant
lætiſſimo: dum aliæ illis contiguæ & prope poſitæ in ſinu
triſtiore
celo et quaſi meſto die conſordeſcant: Nanque id quidem
fieri
coniecto aliam nullam ob rem / niſi quod his cum ſolo: & uentis
non
bene conueniat.
Siracuſas aiebat Cicero ita eſſe poſitas. ut
integrum
per annum accolæ cuiuſque diei ſolem uideant: rarum id
tamen
optandum / et quo ad neceſſitas: locique oportunitas non inter
pellarit
/ in primis affectandum: Summendaque ea omnium erit re
gio
: ab qua nebularum uis: & omnis denſioris uaporis craſſitudo
longe
abſit.
Compertum habent qui iſta ſectantur / radios ardo
resque
ſolis acrius agere / in quo denſum offenderint: quam in raro: In
oleo
quam in aqua: in ferro quam in lana.
Ex quo aerem: qui iſtic quam in pro
ximo
uehementius efferueſcat: grauem craſſumque eſſe arguunt.
Egyptii de nobilitate contendentes cum cæteris orbis gentibuſ glo
riabantur
eſſe apud ſe hominum genus principio procreatum: ne
que
alibi procreari oportuiſſe / quae ubi ſaluberrime eſſent uicturi.
1Se enim quaſi perpetuo uere et conſtanti aeris tenore præ cæteris
omnibus
deorum benignitate mirifice donatos eſſe: Tum et inter
ægyptios
eos preſertim qui ad Lybiam ſpectent / quod ibi nunquam auræ
uarientur / eſſe omnium præditos ualitudine homines pro qua integerrima
ſcribit
Herodotus: Et certe uidere uideor urbes quaſdam cum Ita
lie
/tum & aliarum gentium non aliam ob rem / quae ob aeris modo frigen
tis
modo feruentis ſubitam intemperiem fieri morboſas atque peſtilen
tes
: Itaque & quantum ſolis & quos ſoles habeat regio non iniuria ſpectan
dum
est: Ne quod adſit aut ſolis aut umbrarum / quod plus ſatis ſit.
So
lem
Garamantes orientem et occidentem execrantur / quod nimia radii
aſſiduitate
urantur: Alii nocte quaſi perpetua pallent.
Hæc ita ut ſint
non
id tantum efficit quod orbis axem proniorem aut obliquiorem habe
ant
/ facit id quidem plurimum / quae quod ipſa locorum facie: aut obii
ciantur
ſolibus atque uentis excipiendis / aut obſtruantur.
Malim
quidem
auras quam uentos / uentos tamen quauis acres & in modicos mi
nus
modeſte / quae immobile & perinde graue cælum feram: et capiunt
inquit
uitium Ouidius: ni moueantur aquæ: Quid aer: profecto
motu
uehementer.
ut ita loquar / hilareſcit: Nam motu fieri quidem
opinor
/ ut ſurgentes a terra uapores: aut diſſipentur: aut motibus
in
caleſcendo concoquantur: Sed hos uentos uelim fractos obiec
tis
montibus: et ſiluis: aut longa commigratione laſſos apellere:
Velim
et ne per loca apellant: unde raptum malum ad nos affe
rant
.
Idcirco uitandum cuiuſque uiciniam admonere: ex qua noxium
quid
effluat: Quo in genere ſunt teter odor / impuruſque omnis ua
por
paluſtrium sedarumque præſertim aquarum et foſſionum.
Con
ſtat
apud phyſicos omnem fluuium qui niuibus excreſcat / aerem
ducere
frigidum et craſſum.
Sed inter aquas nulla erit sedior / quae
quæ
motu nullo exagitata contabeſcat: eritque morboſior' uiciniæ
huiuſmodi
contagio / quo uentis minus probatis ſubſtituetur: Nam uen
tos
ferunt ſuapte natura non omnes eſſe tales ut ſalubres aut inſalubres
ſint
: Sed aquilonem inquit Plinius theophraſtum atque Hippocratem ſe
cutus
omnium esse ad bonam ualitudinem reſtituendam atque ſeruandam accomo
datiſſimum
.
Hauſtrum affirmant omnes phyſici præcæteris generi hominum
esse noxium: quoniam & pecudem hauſtro flante non ſine periculo esse in paſcuis
1arbitrantur: Neque item ſe uſpiam temere ciconias hauſtris com
mittere
obſeruarunt: Delphines per aquilonem uoces audire au
ra
ſecundante: Hauſtro uero et tardius audire / et non niſi ex ad
uerſo
redditas: Spirante aquilone dies durare anguillam ſenos
ſine
aquis: hauſtro non durare / tantam ineſſe huic uento craſſi
tatem
et in morbos uim: Itaque ut hauſtro ægrotari et admodum
pituitoſos
reddi: ita et corocuſſuri referunt.
Meridianum etiam
mare
improbant una præſertim re quod radiorum flexionibus obiec
tam
regionem duos pati ſoles iudicent: unum cælo / alterum ab a
quis
inurentem: Et maximam illic fieri uarietatem aeris ſole ca
dente
intelligunt: Vbi frigentes umbræ noctis aduenerint.
Et
ſunt
qui occiduas appulſiones flexioneſque radiorum: ſeu ab aquis
et
mari: ſeu a montibus remittantur: cæteris moleſtiores putent /
quod
integro eius diei ſole iam incalefactum locum plus ſatis fer
uidiorem
reddant / æſtu adducto et flexionibus congeminato:
Quod
ſi dabitur ut his cum ſolibus grauiores etiam uenti: li
beros
ad te habeant aditus / quid erit / quod moleſtius aut minus
ferendum
ſit?
Matutinas etiam auras / quæ crudos obſurgentes
uapores
offerant / non inmerito longe improbabunt: Diximus de
ſole
et uentis / quibus aerem uariari / et ſalubrem atque inſalubrem
fieri
manifeſto ſentimus: et diximus / breuiſſime quo ad hic dicen
dum
uidebatur: et de his ſuo loco diſtinctius perſcrutabimur.
RVRSVS in captanda regione conueniet: Vt ſit ea quidem
eiuſmodi
/ ut incolis omni exparte bene ſit futurum / cum rerum
natura
: et cum reliquorum hominum genere atque conuictu.
Neque
enim
ego illic / ubi condere Callicula urbem deſtinauerat in alpium
arduo
aliquo et difficili iugo / niſi maxima cogat neceſſitas: ædi
ficabo
.
Vitabo et deſertam ſolitudinem: qualem uarro fuiſſe re
fert
partem galliæ / quæ inter adienum ſit / qualemue ſcribit ceſar
pro
ſua fuiſſe tempora Britaniam: Neque placebit: ſi illic uti inſula
ponti oenoe uiuendum erit ouis tantum auium: aut ſi glande uti apud hiſ
paniam Plinii temporibus non nullis uiuebant locis: Velim igitur nihil
deſit
: quod aduſum futurum ſit Præclare alexander negauit uelle in mon
te
Athos condere urbem / alioquin futuram ex Polycratis archi
1tecti commento admirabilem /ea re / quod rerum affluentiam incolæ
habituri
non eſſent: Ariſtoteli fortaſſis poterat placere ea regio:
præſertim
condendis urbibus / quæ difficiles haberet aditus: Et
comperio
fuiſſe gentes: quæ ſuos fines deſertiſſimos et deſtitutiſ
ſimos
longe ac late hoſtium incommodandorum gratia eſſe affec
tarint
: Horum rationes probaſſe ne conueniat / an non alibi diſcep
tabimus
: Sed hæc ſi ita iuuant publicis iſtiuſmodi in rebus / non esse
ut
eorum inſtitutum improbem: At reliquis profecto ædificiis
ponendis mihi ea perplacebit regio / quæ et multos et uarios habebit
aditus
: quibus et naui et iumento et iugo tum æſtate / tum et hyeme
neceſſaria
commodiſſime poſſint conuehi: Atqui erit ipſa regio
neque
aquarum exuberantia madida neque ſiccitate aſpera: ſed habilis
et
contemperabilis: Aut ſi id ex ſententia nequeat: paulo frigentem
et
ſiccam / quae minus calentem et plus ſatis humectam eligemus:
Nam
tecto / pariete / ueſte / igne / motu frigora uincentur Siccitatem
quidem
cur uehementer hominum corpora aut ingenia lædat ha
bere
in ſe quippiam haud multum arbitrantur: Tum et ſiccis du
reſcere
/ frigidis fortaſſis horreſcere homines putant: Verum hu
midis
tabeſcere corpora omnia et calidis ſolui affirmant: Et uide
re
licet cum frigida propter tempora homines / tum et frigenti loco
habitantes
corpore ſtare ualido et morbis libero.
Tam et ſi ſtatu
aut
calentibus locis excellere ingenia / frigentibus præſtare corpo
ra
: Tum ex appiano hiſtorico intellexi Numidas ea de re maxime
longe
uos eſſe quod hyemem nequicquam habeant frigentem: Omnium
tum
optima erit regio: quæ ſubhumecta et tepens ſit: Proceros: n:
et
uenuſtos ea homines feret / atque etiam minime triſtes.
Secundo
loco
ea erit Regio percommoda / quæ niuoſis in prouinciis plus
cæteris
habebit ſolis / et quæ ſolibus areſcenti in prouincia plus ha
bebit
humecti atque umbrarum: Sed nullo ponetur loco ædificium
utcunque
ipſum ſit: incommodius atque indecentius / quam cum intra
conuallem abditum ſit: Nam ut cetera obmittam / quæ impromptu
ſunt
: ea ſine ulla dignitate deliteſcere / et proſpectus amænitate in
tercepta
nullam habere gratiam: Quid illud / quod breui fiat / ut
imbrium
ruinis obruatur: et circum fluentibus aquis infundatur
1& in modico imbibito humore continuo madeſcat: & terrenum
uaporem
ualitudini hominum uehementer noxium aſſiduo effu
met
.
Non illic ualebunt ingenia hebetatis ſpiritibus: Non illic
durabunt
corpora.
Commaceratis compagibus putreſcent libri:
arma
& quæcumque in horreis erunt: marceſcent denique / uitiabun
tur
uliginis exuberantia.
Tum ſi eo ingreditur ſol undique reci
procatis
radiis torrebuntur: Si non excipient ſoles / crudeſcent um
bra
/ atque torpebunt.
Adde his quod uentus ſi eo penetrat quaſi cana
libus
coarctatus durius et moleſtius furit quam par eſt: Si non ingre
ditur
fit ut concretus illic aer ut ita dicam / luteſcat: Conuallem
enim
iſtiuſmodi poſſumus non indecenter lacunam ſtagnumue
putare
aeris.
Itaque erit quidem loci forma et digna et amæna: quæ
nequaqua humilis et quaſi immerſa: ſed quæ celſa & admodum ſpe
culatrix
fiet: et quo lætiſſimus aer aſſiduo aliquo ſpiritu mouea
tur
.
Habebit præterea earum rerum copiam: quæ uſui et uolupta
ti
uſque futura ſint / aquam / ignem / eſcam: Sed in his ſeruandum erit
nequid
inde ſaluti et rebus hominum officiat: Aperiendi guſtan
dique
fontes: Spectandæ & ignibus aquæ ne quid uiſcoſi / mucidi
crudulentiue
in ſe admixtum habeant: quo incolæ in morbos in
cidant
: Sino illud quod aquis fit / ut gutturoſi calculoſique reddan
tur
.
Sino & rariora illa aquarum miracula: quæ et docte et elegan
ter
colligit Vitruuius architectus.
Extat Hippocratis phyſici
ſententia
/ aquam non depuratam ſed grauem & ſapore non decen
ti
qui biberint: hi uentre æſtuoſo et tumenti fient: Cætera corporis
membra
cubiti / ſpatule / facies reddentur pænitus extenuata: &
mirum
in modum gracilia.
Adde quod uitio ſplenis male concre
to
ſanguine inmorbos incident uarios et peſtilentes.
Eſtate prolu
uie
uentris fluente bile et diſſolutis humoribus deficient: Tum et
morbis
grauioribus atque diutinis integrum per annum laborabunt: a
qua
intercus et præcordiorum anguſtia et anxietatibus laterum
urgebuntur
.
Iuniores bili atra inſanient: ſenes humorum incendio
flagrabunt
.
Feminæ ægre concipient: et per quam difficiles partus e
nitentur
: Omnis denique ætas et ſexus morte immatura intempe
ſtiue
cadet acta morbis atque abſumpta: Dies uero uitæ iſtorum aget
1nullus: non triſtes et coinquinatos malis humoribus atque omnium
perturbationum
genere uexatos: tum et animo exagitati ſemper
erunt
in mærore atque luctu.
Plura poſſent de aquis dici: quæ uete
res
hiſtorici annotarunt / uaria & admirabilia: & ad hominum ge
nus
bene atque male habendum ualidiſſima: Sed rara illa et fortaſ
ſis
ad peritiam oſtentandam: quam ad rem ediſſerendam facerent: tum
et
de aquis prolixius ſuo dicetur loco.
Illud adeo negligendum
non
eſt / quod in promptu eſt aqua nutriri omnia quæ coaleſcant
plantas
/ ſemina: et quibus ea uitæ pars ineſt / quæ motu uigeat:
quorum
fructu et copia reficiantur homines atque nutriantur.
Id ſi
ita
eſt profecto quos nam habeat ſuccos aquarum hæc in qua uitam
acturi
ſumus regio quam diligentiſſime ſcrutari oportet.
Indiam
inquit
Dyodorus multa ex parte habere homines proceros et uali
dos
ingenioque præditos acri / quod aerem ducant purum & aquas ſa
luberrimas
bibant.
Atqui aquam dicemus eſſe ſapore optimam /
quæ
ſaporem habeat nullum: et colore commodiſſimam / quæ om
ni
ſit colore penitus uacua et libera.
Tum et aquam eſſe optimam
referunt
/ quæ limpida perlucida et tenuis ſit: quæ in candidum li
teum
infuſa non commacularit: quæ feruefacta fecem non dimiſerit
Quæ
muſcoſum alueum quo perfluat et præſertim ſaxa coinqui
nata
non reddiderit.
Addunt aquam per commodam eſſe in qua
legumina
decocta bene miteſcant: et bonam qua bonum efficias pa
nem
.
Perſcrutandum item pari ratione ne quid edat regio / quod
ſit
peſtilens aut ueneficum quo ad qui degant eo loci in periculo
ſint
.
Sino illa quæ apud ueteres celebrantur / Colco ex frondibus
arborum
ſtillare mel / quo guſtato proſtemantur exanimes diem
que
integrum pro mortuis habeantur.
Et quod aiunt in Antonii exer
citu
herbarum uitio eueniſſe: quas frumenti inopia milites cum
ediſſent
inſani facti lapidibus fodiendis intenti uſque eo ſeſe exagi
tabant
/ quo ad bili commota caderent atque interirent nullo tuti re
medio
contra pernitiem / ut ſcribit Plutarcus quam uino epoto: trita
hæc
.
Quid hac ætate / apud Apuleam inItalia ſuperi boni / quæ nam
incredibilis
ueneni uis increbuit ? exterreſtribus non nullis arane
olis
quarum morſu homines aduaria inſaniæ deliramenta concitantur
1atque ueluti per furorem acti rapiuntur: Mirum dictu. Nullus gra
uis
tumor: Nullus liuor extat / qui corpore uſpiam appareat iac
tus
ueneficæ beſtiolæ ſeu morſu / ſeu aculeo: Sed principio obrec
ta
mente languente attoniti: & ni opem afferant / confeſtim pere
unt
.
Hos Theophraſti medicamentis curant: Qui quidem uipe
rarum
morſibus tybicine adhibita mederi aſſeuerabat.
Ergo uari
is
modorum ſonis muſici ita conſternatos mulcent.
Cum uero ad
ſuum
uentum eſt canendi modum / illico quaſi exciti aſſurgunt:
& per alacritatem ex libidine animi rem omni neruorum & uiri
um
contentione execuntur.
Atqui uidebis demorſos alios ſalti
tando
/ Alios canendo / Alios alia exercendo & conando quæ libi
do
eorum & inſania fert ad ultimam uſque laſſitudinem: ne quicque
intermiſſa
opera dies pluſculos deſudare & nulla re alia conuale
ſcere
niſi ſatietate conceptæ incohateque dementiæ.
Atqui ſimile
quiddam
apud Albanos eos / qui contra Pompeium multa equi
tum
ui bellarunt affuiſſe legimus.
Nanque illic ſolitas ferunt gigni
araneas
: quarum aliæ tactos a ſe homines cogerent ridendo emo
ri
: aliæ contra flendo.
Neque item inſeligenda regione ea ſpectaſſe tantum ſat eſt: quæ
ſub
aſpectu & propalam ſunt expoſita / Verum etiam obſcuriori
bus
inditiis notatis totam cauſam animo aduertiſſe opus eſt.
At
qui
erunt quidem inditia optimi aeris / integrarumque aquarum ſi
ea
regio feret bonorum fructuum copiam.
Si ſenes ætate grandes
numero
complures nutriat: Si ualida & formoſa iuuentute / Si in
tegro
& frequenti partu abbundabit: Adde ſi puros partus & nul
lis
monſtris sedatos dabit.
Nanque ego uidi quidem urbes / quas
temporum
gratia non nomino / in quibus parturiat nulla quæ non
ſe
ſpectet una hominis: Atque præterea monſtri alicuius effectam
matrem
.
Vidi & urbem aliam Italiæ: ubi ſtrumæ / ſtrabi / claudi
& tortuoſi tam multi naſcantur / Vt nulla pene illic creuerit fa
milia
/ quæ non aliquem habeat mancum et comminutum.
Et pro
fecto
recte admonent / ubi corporis ad corpus membriue ad um
bra
crebras ac maximas diſſimilitudines uideris: id celi aeriſque
ui
ac uitio: aut occultiori aliqua deprauatæ naturæ cauſa fieri.
1Et faciat ad rem quod aiunt in craſſo aere minus fameſcimus: In
tenui
plus ſitiunt.
Neque non condecet ex aliorum animantium
forma
atque effigie futuras hominum habitudines coniectaſſe.
Nam ſi iumenta & pecora firmiſſima / & membrorum amplitu
dine
atque protenſione multa eſſe illic uiderint / tales ſe habituros
itidem
filios poterunt non iniuria ſperaſſe: Neque ab re erit ſi a
corporibus
reliquis / quibus uitæ uigor extinctus eſt / inditia ſump
ſerimus
aeris atque uentorum.
Namque ex proximis ædificiorum
structuris
ea didiciſſe poſſumus: Quæ ſi erunt facta ſcabra & ca
rioſa
/ inditio erit aduentitia inde mala confluere.
Arbores etiam
in
unam aliquam partem quaſi communi conſenſu proclinatæ:
aut
refractæ in feſtis uentorum motibus ceſſiſſe oſtentant.
Ipſaque
rediuiuia
ſaxa locis innata / aut poſita / ſi ſummotenus plus ſatis
putria
facta ſunt: Variam loci intemperiem nunc ardeſcentis /
nunc
torpentis aeris atteſtantur.
Et uitanda nimirum hæc in pri
mis
erit regio / qua uehementes iſtiuſmodi temporum tempeſta
tumque
motus craſſentur: Nam mortalium corpora ſi caloris aut
frigoris
acri appellente ui occupentur / illico tota corporis coag
mentatio
: & ſingularum partium connexio labefactatur ac ſolui
tur
: & ad morbos immaturamque ſenectutem compellitur.
Vr
bem
ſub montibus / quæ ex procliui ſolem ſpectet occidentem: uel
ea
re maxime inſalubrem eſſe affirmant: quod mox anhelitus noc
tis
et umbræ gelidiores ſentiantur.
Conuenit etiam præteritorum temporum uiciſſitudine ex pruden
tum
obſeruatione repetita / ſi qua ſunt etiam rariora omni diligen
tia
præcogitaſſe.
Nam ſunt loca quædam quibus ineſt natura oc
cultum
quippiam / quod ad felicitatem atque infelicitatem faciat.
Locris et Crotonæ nunquam fuiſſe peſtem referunt. In inſula cre
te
nullum nocuum uerſari animal. Apud Gallias raro uiſum
oriri
monſtrum annotarunt.
Alibi neque æſtate feruenti: neque
hyeme
fulgurare affirmant phyſici.
At in Campania inquit
Plinius
per id tempus ciuitatibus ad meridiem poſitis fulgu
rat
.
Ceraumnia apud Epirum montes ferunt dictos a cre
bris
fulminibus.
Tum & Beumnium inſulam
1quod illic aſſidua fulmina iaciantur / poetis dediſſe inquit Seruius:
Vt
eo loci Vulcanum cecidiſſe dicerent.
Apud Boſphorum &
inſodones
tonitrua & fulgura nunquam uiſa atteſtantur.
ægypto
portenti
loco eſt ſi plerit.
Apud Hydaſpem æſtatis initio conti
nui
imbres manant.
In Lybia tam raros moueri uentos ferunt: ut
ex
celi craſſitudine uariæ per aerem concretæ uaporibus ſpecies
ſpectentur
.
At contra maiore in parte Galatiæ per æſtatem tanta
uis
perflat uenti: Vt lapides pro harena per ſublime trahat.
In
Hyſpania
ad hibernum circio uento onerata per celi plauſtra præ
dicant
.
Notum quidem apud æthiopiam non perflare: Hunc ue
ro
apud Arabes uentum & toglodytas uirentia omnia exurere af
firmant
hiſtorici.
Delon quidem nunquam fuiſſe terræ motibus
uexatam
/ Sed ſemper eodem manſiſſe ſaxo / cum circumuicinæ
terræmontibus cæciderint ſcribit Tuchidides: partem eam Italiæ
quæ
ab algido ſub Roma totum hernicorum collium tractu ad ca
pua
uſque eſt / crebris terræmontibus quaſſatam: & prope deſola
tam
uidemus.
Sunt qui Achaiam a crebra aquarum inundatio
ne
dictam extiment.
Romam æternum febricoſam fuiſſe compe
rio
: Eaſque febres Galienus nouum emitritarum eſſe genus putet:
Cui
uaria & prope pugnantia inuarias horas remedia adhibenda
ſunt
.
Apud poetas uetus fabula eſt Typhonem prochita inſula ſe
pultum
ſe ſe non interrato commouere: ex quo fiat ut funditus
inſula
contremiſcat: Id quidem poetæ ſic cecinere quoniam ter
ræmontibus
inſula & eruptionibus uexaretur / adeo ut Etrienſes:
& calchidenſes habitatores olim coacti ſint aufugere: & rurſus
qui
poſt tempora a Hyerone Syracuſano miſſi eſſent / ut nouam
illic
urbem conderent / aſſidui periculi et calamitatis metu auſu
gerunt
.
Itaque eiuſmodi omnia ex longa obſeruatione repetenda
ſunt
& ex aliorum locorum ſimilitudinibus comparanda / quo to
ta
ratio integrior habeatur.
Quin et diſquirendum an nullis incommodis occultioribus ea re
gio
offendi aſſueuerit: Putabat plato eſſe ut locis non nullis diuina
quædam interdum inſpiret uigetque uis ac demonum terminatio incolis
aut
propitia aut contra infeſta.
Sunt quidem loca quibus homines
1facile inſaniant: quibus ſe ſe facile in pernitiem dedant: quibus
aut
ſuſpendio aut præcipitio aut ferro et ueneno facile uitam po
nant
.
Adde his quod ſecretioribus iterum naturæ inditiis perſcru
tatis
/ quæcunque ad rem faciant penſitaſſe opus eſt.
Vetus a De
metrio
uſque ductum inſtitutum non modo urbibus: & oppidis /
Verum
etiam militaribus in dies caſtris ponendis: Vt iecora de
paſtarum
illic pecudum inſpectemur quo ſint habitu & colore:
Quæ
ſi forte uitio infecta apparuerint / uitandam loci inſalubrita
tem
præ ſe ferunt.
Aiebat Varro compertum habere ſe locis
quibuſdam
minutiſſima quædam athomorum inſtar uolitare ani
mantia
aere: & anhelitu in pulmone excepta hærere præcordiis:
Et
rodendo inferre morbum atrum & tabificum: atque perinde pe
ſtem
pernitiemque afferre.
Neque illud prætereundum eſt / quod lo
ca
inuenies aliqua ſuapte natura incommodis prope omnibus ua
cua
& periculis libera: Sed ita ſunt expoſita / ut eo gentes exteræ
& aduentitiæ / non interrato peſtem & calamitatem inferant.
Eamque rem non armis tantum & iniuria exequuntur qualia ſunt
quæ
Barbaris atque immanibus obiiciantur: Verum & per amiciti
am
atque hoſpitalitatem uehementer ledant.
Aliqui quod uicinos cupi
dos
rerum nouarum habuerint / ex illorum ruina et iactura pere
clitati
ſunt.
Peram in ponto ianuenſium coloniam aſſiduo peſtis
uexat
/ quod eo loci in dies excipiantur conuecti ſerui cum animi
egritudine
.
tum et ſitu atque illuuiæ tabeſcentes & morbidi.
Auſpiciis item & ſeruato celo regionis futuram fortunam inda
gaſſe
prudentis & bene conſulti eſſe affirmant: Quas ego artes
modo
cum relligione conueniant / minime aſpernendas duco.
Quis id negabit quicquid id ipſum ſit quod fortunam nuncupant
in
rebus hominum ualere plurimum?
Ne uero affirmabimus pu
blicam
urbis Romæ fortunam ad propagandum imperium ualu
iſſe
non plurimum.
yolai urbem in ſardis ab Herculis nepote con
ditam
/ & ſi a Carthaginenſibus Romaniſque perſæpius armis la
ceſſita
extiterit: æternum tamen fuiſſe liberam ſcribit Dyodorus.
An
id
abſque loci illius fortuna factum est apud delphos / ut templum a Flegi
a
prius incenſum / tertio item ſyllæ temporibus arderet?
quod & capitolium
1quotiens arſit? quotiens flagrauit? Sibaricenſium urbs cum iterum
atque
iterum uexata et rurſus deſtituta et rurſus deleta extitiſſet:
Poſtremo
etiam deſerta manſit: Quin & illinc fugientes mala
proſecuta
felicitas eſt: Nam cum alio ſe ſe tranſtuliſſent, nomenque ur
bis
priſtinum abieciſſent: tandem calamitate eſſe immunes neque
quam potuere: Nouis enim irruentibus incolis uetuſtiſſimæ atque pri
mariæ
familiæ omnes ferro et cæde abſumpte una cum templis et
urbe
funditus periere: Sed iſta ſinamus: quorum refertiſſimæ ſunt
hiſtoricae
.
Hoc apud nos conſtet hominis eſſe non ſtultiſſimi / om
nia
tentare aggredi: quibus ædificationis cura atque impenſa futu
ra
ſit non fruſtra / opuſque ipſum futurum ſit conſtans & ſaluberri
mum
: Et profecto in tanta re exequenda nihil pretermiſiſſe ſapien
tis
& bene conſiderati hominis officium eſt.
An eſt non maximum
tibi
tuiſque aggredi / quod ad ſalutem faciat / quod ad uitam cum di
gnitate
& uoluptate agendam conueniat: Quod adnominis poſte
ritatem
& celebritatem conferat.
Iſtic tibi rerum ſtudia optima
rum
: Iſtic tibi liberi & dulcis familia.
Iſtic ocii & negocii dies ha
bebuntur
: Iſtic totius uitæ rationes conſumentur: ut tota in uita
nihil
apud genus hominum inuenire opiner præter uirtutem / cui
maiore
cura / opera / diligentia uacandum ſit / quae ut ſoſpite eum fa
milia
bene habites: & bene habitari his neglectis rebus / quæ recen
ſuimus
/ quis eſt qui poſſe affirmet?
Sed de his hactenus: Sequitur
ut
de area inueſtigemus.
In area captanda quicquid de regione
diſſeruimus
obſeruandum eſt.
Namque uti quidem regio amplieris
cuiuſdam
prouinciæ certa ſelectaque eſt pars: Ita & area totius re
gionis
præſcriptum & definitum quoddam ſpatium esse / quod quidem
ad
ædificium habendum occupatur: Ea de re ferme omnia habet
area
cum regione communia quæ ad laudem uituperationemque
faciant
.
Verum hæc tam et ſi ita ſint / habet tamen diſquiſitio et
aduerſio
hæc præceptiones quaſdam quæ unice et proprie ad are
am
ſpectare uideantur: Quaſdam etiam quæ non tantum ad a
reæ
perſcriptionem faciant: Quin multa ex parte quoque ad regionem rationes
pertineant: et ſunt huiuſmodi: Nam conſideraſſe oportet quod aggredia
mur
publicum ne opus / an priuatum: ſacrum ne an profanum: et
1cætera generis eiuſdem: de quibus ſuo loco diſtinctius loquemur
Aliud
enim foro / aliud theatro / aliud paleſtræ / aliud templo ſpa
tii
locorumque debetur.
Itaque pro cuiuſque ratione et uſu habendus
areæ
ſitus erit & modus.
Verum hoc loco ut generatim iſta / uti
cepimus
/ proſequamur / ea tantum attingemus: quæ fore neceſſa
ria
arbitramur / Si prius de lineis aliqua retulero / quæ ad rem com
mode
exprimendam faciant.
Nam de areæ deſcriptione tractanti
bus
conuenit ut de his tranſigamus / quibus ipſa perſcriptio anno
tatur
.
Omnis igitur perſcriptio lineis fit & angulis / Lineæ qui
dem
ſunt extrema perſcriptio / qua integræ areæ ſpatium circun
cluditur
.
Hanc uero ad perſcriptionem pars illa ſuperficiei ſubſti
tuta
/ quæ intra duas mutuo ſe ſe intercidentes lineas continetur /
angulus
dicitur.
Atqui ex mutua quidem duarum linearum inter
ſectione
quatuor conſcribuntur anguli: Quorum ſi erit quiſque
quibuſque
trium reliquorum equalis / recti nuncupabuntur: Et qui
recto
minores erunt / acuti appellabuntur: ut qui recto ampliores
obtuſi
dicentur.
Linearum item alia recta / alia flexa / cocleas &
uerticoſas
lineas hic non eſt ut referam.
Recta linea a puncto eſt
ad
punctum ob longa perſcriptio / ducta ita ut fieri nulla poſſit
breuior
.
Flexa linea pars eſt circuli. Circulus eſt ea perſcriptio
facta
ab altero duorum punctorum: qui in eadem ſuperficie ita
ſit
circumactus / ut toto perſcriptionis ductu ſemper neque plus: ne
que
diſtet minus a medio immobili / quem obambiat puncto / quam cum
primum
circunduci occeperat.
Sed his addendum quod flexa line
a
quam eſſe partem circuli diximus / apud nos hic architectos ſi
militudinis
gratia arcus uocatur.
Et quæ linea aduobus extremis
punctis
flexæ lineæ directa ducitur pari ſimilitudine corda nun
cupabitur
.
Et quæ linea a puncto mediæ corde coæquabilibus utris
que
angulis ad arcum uſque perducta extiterit / ſagicta appellabitur
Et
quæ linea a puncto immobili / quod intra circulum eſt ad flexam ean
demque
extremam circuli lineam perduceretur / radius dicetur.
Et puncto quod
huic
immobili / quod medium intra circulum aſſidet centro nomen
erit
: Et quæ linea recta per centrum tranſiens duobus locis flexam circu
li
lineam ſecabit / diameter appellabitur.
Inter arcus item differentia eſt
1Nanque alius integer: alius comminutus: alius compoſitus eſt. In
teger
is eſt qui circuli mediam partem occupat / hoc eſt / cui corda
integri
eſt circuli diameter: Comminutus: cui corda eſt minor di
ametro
: eſtque perinde idem is arcus comminutus ſemicirculi pars:
Compoſitus
ex duobus comminutis conſtat: efficitque ea dere in ſum
mo
angulum arcubus ſe ſe mutua iunctione interſecantibus: quod
neque
integro neque comminuto euenit.
His cognitis rem ſic proſe
quemur
.
Arearum alia angularis: alia circularis. Angularium alia
penitus
rectis lineis.
Alia rectis & flexis mixtim concluſa eſt: Quæ
uero
angularis flexis pluribus ſit lineis poſita / nullis inter miſſis
rectis
me in ueterum ædificiis inueniſſe non memini.
At in his
obſeruanda
ea ſunt / quæ in totis ædificii partibus uehementer ui
tuperantur
ſi deſint: et non ſine gratia et commoditate habentur:
ſi
adſint: hoc eſt ut cum angulis: tum lineis: tum etiam partibus
quibuſque
uarietas quædam adſit: Ne nimium quod frequens / neue omnino ra
ra
/ ſed ita ad uſum et gratiam poſita / ut integra integris: et pari
bus
paria conreſpondeant.
Rectis angulis percommode utuntur:
Acutis
angulis nemo uſus eſt et minimis in areis & neglectis niſi
inuitus
et cogente aut locorum aut dignarum arearum ratione et modo
obtuſos
angulos ſatis decentes putarunt: ſed hoc ſeruarunt ut nu
mero
eſſent nuſquam diſpares.
Aream omnium capaciſſimam et in
qua
ſapienda ſeu aggere ſeu muro minus impenſe habeatur / eam eſſe
affirmant
quæ fiet rotunda: Proximam huic putant quæ plurimos
habeat
proiectos angulos: Sed eſſe oportet angulos omnino compares
mutuoque
correſpondentes atque coæquabiles omni in area.
Atqui
has
quidem in primis comprobant / quas intelligant parietes attol
lere
commode ad operis altitudinem recte ſtatuendam uti ea eſt:
quæ
ſex / quæue octo habeat angulos.
Vidimus et aream angulo
rum
decem aptiſſimam & uenuſtiſſimam.
Eſt et ut recte poni an
gulorum
area queat duodecim atque item ſexdecim: Vidimus qui
dem
quatuor & uiginti angulorum aream: ſed rariora iſtec.
Laterum li
neas
ita causae oportet ut e regione oppoſitæ coæquales ſint: et nusquam lon
giſſime
lineæ toto in ope breuiſſimi uno perducto adigentur: Sed
erit
inter eas pro rata rerum iuſta & condecens proportio.
Angu
1los eo uerſus iubent ſtatui / unde courgens aut ponderis ex rupe:
aquarum
aut uentorum impetus et uis immineat atque impetat quo
apellentem
iniuriam molem diffindat atque diſſipet / muris fronte
ualida
non imbecillitate laterum aduerſus moleſtiam ut ita loquar
illuctantibus
: Quod ſi cætera ædificii lineamenta euetuerint quo
minus
poſſis angulo iſtic uti ex ſententia / flexione utendum erit
quando
et flexa linea circuli eſt pars: et circulus ipſe philoſopho
rum
ſententia totus eſt angulus.
Cæterum area aut plano ponetur
loco
/ aut accliui / aut ſummo in montis uertice.
Si plano ponetur
loco
/ coaggerare oportet: et quaſi podium ſubſtruere: Nam id
cum
ad dignitatem plurimum conferat: tum et ni fiat / plurimum
incommodorum
afferet.
Fluminum enim et imbrium alluuiones
afferre
limum ſolent planis locis: quo fit ut ipſum ſolum ſenſum
intumuleſcat
: tum et hominum negligentia non aſportatis rude
ribus
et purgamentis / quæ in dies deſtituuntur plana facile circum
creſcunt
.
Romam aiebat Frontinus architectus ſua ætate colli
bus
excreuiſſe propter incendiorum frequentiam: At eam ipſam
hac
ætate uidemus totam ruinis & seditate obrutam: Vidi ego in
umbria
ſacellum uetuſtum plano in loco poſitum / tamen multa
ex
parte ſubmerſum / facta ſoli in ſe ex cretione quod ea planities
ſub
montibus extendatur.
Sed quid ea memorem / quæ ſub monti
bus
ſunt apud Rauennam?
ſub pomeriis nobile id delubrum: cui
pro
tecto integrum extat lapideum uas / tam et ſi ad mare & longe
a
montibus reſideat / plus tamen quarta ſui parte intra ſolum im
merſum
eſt ui temporum: Quam uero altam eſſe cuiuſque arae
exaggerationem
oporteat / ſuo dicetur loco: cum de his rebus non
ſummatim
ut hic / ſed diſtinctius loquemur.
Sed eſſe quamque are
am
/ aut natura aut arte scientiam firmiſſimam conuenit: qua de re illos in
primis
audiendos puto / qui mouent ut una aut altera ſpatio diſtan
tibus
foſſione quid ſolum id denſitate aut raritate mollitiaue ad
ferenda
ſtructuræ onera perſe ualeat / perſcrutemur.
Et enim ſi ac
cliui
ponetur loco proſpiciendum eſt / ne ſuperiora preſſuræ mo
leſtiis
impellant: aut inferiora ſi forte moueantur / cætera in rui
nam
trahant.
Firmiſſimam quidem & omni exparte obfirmatam
1uelim hanc eſſe ædificii partem: quæ totius operis futura ſit baſis
Si
erit area in montis uertice / aut erit ea quidem exaggeranda ali
qua
ex parte: aut decuſſo cacumine præſurgentis montis coequanda.
Hic
proſpiciendum eſt ut id aggrediamur: quod ſeruata dignitate mo
derata
et modica fiat cum impenſa atque labore.
Fortaſſis quidem
conducet
partem ab ſublimi excidere: et partem accliuam exagge
rare
: Quam rem bene conſultus quiſquis fuit ille architectus apud
alacrum
hernicam urbem in ſaxeo monte poſitam effecit.
Curauit
enim
ut baſis ſeu arcis / ſeu templa: quæ ſola nunc cæteris ſuper ædi
ficationibus
dirutis uidetur / ex reſciſſisa ſummo uertice fragmen
tis
ſubfirmata et ſubſtrata extaret: Et eo in opere illud eſt / quod
maiorem
in modum probem: Nam obiecit angulum areæ eo uer
ſus
unde repens montis pendet: eumque conſolidauit angulum con
geſtis
prægrandibus immanium fragmentorum fruſtis et mole:
Deditque
operam componendis lapidibus: ut ſtructuræ ſeruata par
ſimonia
decorem afferret: Et illius quoque conſilium placuit archi
tecti
: qui quidem quo loci non uſque adeo tantam lapidis habuerat
copiam
ſubſtituendo montis pondere aggerem ſtruxerit frequen
tibus
emiciclis dorſo flexarum linearum intra montem abiiecto:
Quæ
ſtructura cum grata eſt aſpectu / tum eſt & firmiſſima: tum
etiam
an impenſarum rationem facit: Nam efficit quidem murum
non
ſolidum / qui tantum habeat uirium / ac ſi penitus fuiſſet ſoli
dus
/ latitudine quanta & flexarum linearum illic ſagictæ ſunt:
Vitruuii
quoque ratio per placet: quam uideo Romæ paſſim a ue
teribus
architectis / ac præſertim in tarquinii aggere obſeruatam ut
anterides
ſubſtituerentur: Sed non omnibus locis id obſeruarunt
ut
ſemper inter ſe anterides tantum diſtarent quam ipſa eſſet alta ſub
ſtructio
: Sed pro montis firmitate aut / ut ita loquar / labilitate /
modo
frequentiores: modo rariores poſuerunt: Animaduerti eti
am
ueteres architectos non unam proximam propter aream ſubſtruc
tione
fuiſſe contentos: ſed pluribus / quaſi gradibus adinfimas uſque
radices
montis totas rupes firmatas eſſe uoluiſſe ': Quorum ego
conſilium
minime negligendum puto.
Ad Peruſiam riuus qui
inter
lucinium montem & collem urbis fluit / quod aſſiduo collis
1radices abrodendo ſub ea cauet totam accliuitatis molem in ſe im
pendentem
commouet: ex quo magna pars urbis ſoluitur et laba
ſcit
: Et mihi quidem uehementer probantur ſacella compluſcula
quæ
ad baſilicam maximam in uaticano hinc atque hinc circum a
ream
adacta ſunt: Nam iſtarum quidem / quæ intra exciſum:
& infoſſum montem poſitæ ad parietem baſilicæ cohærent per plu
rimum
adminiculi et commoditatis præſtant: molem enim continuo
ingraueſcentis
montis ſubſtentant: et per obliquum montem ſuf
fluentem
humiditatem intercipiunt: atque in eundem aditum interpel
lant
: quo fit ut baſilicæ primarius paries ſiccior firmiorque reddatur
Quæ
uero ſacella alterum ad infimum obliqui montis latus aſſi
dent
: ea quidem totam ſuperiorem complanatiorem factam opere
arcuato
ſiſtere / & pronos omnes telluris lapſus coercendo facile
poſſunt
ferre.
Et eum etiam architectum / qui Romæ ad latonam
templum
ſtruxit / per quam recte conſuluiſſe operi & ſubſtructuræ ad
uerti
: Angulum enim areæ ita porrexit intra ſuper inſidentem mon
tem
/ ut urgentem ponderis uim duo directi parietes tolerarent /
& obiecto angulo aduerſam moleſtiam diuiderent atque diſſiparent
Atqui
poſtea quam de ueterum laudibus dicere aggreſſi ſumus / qui
prudenti
conſilio ædificarunt / illud nolim præteriiſſe quod in men
tem
redit & ægregie facit ad rem.
Extat architecti per utile inſti
tutum
apud Venetias in templo Marci: Aream enim totius tem
pli
cum confertiſſime obſolidaret pluribus puteis refoſſam reliquit:
quo
ſiqui forte flatus terræ ſubter conciperentur / facilem ſibi exi
tum
uendicarent: Poſtremo areas uniuerſas / quas tecto feceris op
tas
ad libellam coæquaſſe condecet.
Quæ uero ſub diuo relictæ
ſint
a libella ipſa non plus quam ut imbrium defluxus efferant depri
mendæ
ſunt.
Sed de his hactenus & fortaſſis plura quam hic locus po
ſceret
: Nam pleraque harum rerum quæ diximus ad murorum opus
faciunt
: Sed ita incidit / ut quæ natura admodum inter ſe connexa
ſunt
/ ea & nos dicendo non ſegregarimus: Sequitur ut de partio
ne
dicendum ſit.
Tota uis ingenii: omniſque rerum ædificanda
rum
ars et peritia una in partione conſumitur.
Integri enim ædifi
cii
partes: et partium ſingularum integras / ut ita loquar / habi
1tudines: omniumque denique linearum et angulorum conſenſum et
coheſionem
in unum opus: una hæc partitio utilitatis / dignitatis
amænitat
iſque habita ratione commetitur.
quod ſi ciuitas philoſopho
rum
ſententia maxima quædam eſt domuſ: & contra domus ipsa
minima
quædam eſt ciuitas: quid ni harum ipſarum membra mi
nima
quædam eſſe domicilia dicentur?
uti eſt atrium / xiſtus / ce
naculum
/ porticus et huiuſmodi: Et in horum quo uis quid nam
erit
aut in curia aut negligentia prætermiſſum: quod non digni
tati
& laudi operis officiat?
Plurimum igitur curæ & diligentiæ
adhibendum
eſt his rebus conſiderandis: quæ ad uniuerſum opus
faciunt
: dandaque opera ut etiam minime partes eſſe ingenio et ar
te
conformes factæ uideantur.
Hanc ad rem apte & commode per
ficiendam
ſuperiora omnia quæ de regione deque area dicta ſunt /
per
pulchre conueniunt: ac ueluti inanimante membra membris /
ita
in ædificio partes partibus reſpondeant / condecet.
Ex quo il
lud
dictum eſt quod aiunt: Maximorum ædificiorum maxima
oportere
eſſe membra: Quam quidem rem ita obſeruarunt uete
res
/ ut cum cætera / tum & lateres ponerent publicis & ampliſſi
mis
ædificiis maiores quam in priuatis.
Itaque cuique membro apta regio
accomodatus
ſitus: & contribuetur non amplior quam rei uſus exi
gat
/ non minor quam dignitas poſtulet: non loco alieno & impertinen
ti
/ ſed ſuo & ita proprio ut alibi commodius eſſe nuſquam potuerit.
Non enim quæ honeſtiſſima ædis pars futura eſt reiecto in loco:
Non
quæ maxime publica in abdito: Non item quæ priuata in
propatulo
collocabitur.
Adde quod etiam temporum rationes haben
ſunt / ut alia æſtiuis / alia hybernis locis attribuantur: Nanque a
liæ
aliis debentur & ſitus & magnitudines: æſtiuas laxiores eſſe
oportet
: hybernæ uero compreſſiores ſi erunt / non improbabuntur.
Tum eſtiuis umbra & uenti: hybernis ſoles debentur: Et in his ca
uendum
eſt / ne incolis eueniat ut ex hoc loco frigenti alterum in
locum
æſtuoſum equabili non intermiſſo aere exeant: Aut iſto ex
tepenti
in alterum brumis & uentis infeſtum: Nam id omnium ma
xime
ſaluti corporum officeret: Et cedant ea quidem inter ſe men
bra
mutuo oportet ad communem totius operis laudem & gratiam
1conſtituendam uel componendam: ne quid omnis decoris conatu
occupato
/ alteræ penitus neglectæ relinquantur: Sed inter ſe ita
conueniant
/ ut inde unum integrum recteque conſtitutum corpus
magis
quam diuulſa et diſſipata eſſe membra uideantur.
Cæterum in
membris
conformandis modeſtiam nature imitari oportet: Neque
enim
uti in reliquis / ſic et in hac re non magis ſobrietatem laudamus
quam profuſam edificandi libidinem uituperamus / modica eſſe opor
tet
membra: et ad rem qua de acturus ſis neceſſaria / Nam edificandi
omnis
ratio / ſi recte proſpexeris / a neceſſitate profecta eſt: Eam a
luit
commoditas: uſus honeſtauit: ultimum fuit ut uoluptati pro
ſpiceretur
: tam & ſi nunquam ab immodicis omnibus ipſa uoluptas
non
abhorruit.
Erit ergo eiuſmodi ut membrorum in ea nihilo plus
deſideretur
quam quod adſit: et nihil quod adſit ulla ex parte impro
betur
.
Neque item omnia unica tantum linearum ductione e termi
natione
perſcribi uelim ita ut nulla re inter ſe differant: Sed alia
delectabunt
ſi maiora ſint / alia conferent ſi minora ſint: Alia ex
iſtorum
mediocritate laudem aſſequentur: Ergo placebunt herec
tis
conſtitutæ lineis: alteræ flexis: ac demum aliæ utraque linea
rum
ductione præfinitæ comprobabuntur: modo id ſerues / quod
ſepe
admoneo / ne in id uitium incidas: ut feciſſe monſtrum in pa
ribus
aut humeris aut lateribus uideare.
Condimentum quidem
gratiæ
eſt omni in re uarietas ſi compacta et confirmata ſit mutu
a
inter ſe diſi antium rerum parilitate eadem ſi inter ſe diſſoluta
et
diſconuenienti quadam diſparitate diſcreparint / erit ea quidem
abſurdiſſima
.
Nam ueluti in lyra cum graues uoces reſpondeant
acutis
: et mediæ inter utraſque ad concentum intentæ reſonant: fit
ex
uocum uarietate ſonora et mirifica quædam proportionum equa
bilitas
/ quæ maiorem in modum oblectet animos atque detineat: Ita
et
quibuſque reliquis in rebus euenit: quæ quidem ad mouendos /
habendoſque
animos faciant.
Ceterum hec pro ut ferat uſus atque com
moditas
atque et peritorum laudata conſuetudo exequanda erunt: Nam conſu
etudini
quidem inpleriſque uel repugnare gratiam tollit / uel aſſen
tiri
emolumento eſt: atque egregie conducit: Quando ita ceteri pro
batiſſimi
architecti facto atteſtari uiſi ſunt / hanc ſeu doricam /
1ſeu ionicam / ſeu corinthiam / ſeu thuſcanicam partionem omnium
eſſe
commodiſſimam / non quo eorum deſcriptione tranſferen
dis
noſtrum in opus quaſi aſtricti legibus hæreamus: ſed quo idem
admoniti
nouis nos proferendis inuentis contendamus / parum il
lis
maioremue ſi queat fructum laudis aſſequi.
Sed de his ſuo lo
co
diſtinctius proſequemur / cum inueſtigabimus quo pacto urbem
& urbis membra: et quæ ad cuiuſque uſum oporteant collocentur
Nunc ſequitur ut de parietum deſcriptione ſummatim tranſi
gamus
.
Sed illud hic nolim præteriiſſe / quod apud ueteres anno
taui
/ eos maximopere cauiſſe / ne ullam areæ extremam lineam
rectam
ducerent / ita ut eſſet illa quidem prelonga & nullis locis
non
intercepta cum flexarum linearum conuexione / tum et angu
lorum
ſectione.
Atqui hoc ideo feciſſe peritiſſimos uiros impromp
tu
eſt / quo uellent parietem quaſi adactis adiumentis / quibus co
hæreat
/ firmiorem reddere.
In parietum ratione recenſenda a di
gnioribus
incipiendum eſt.
Is ergo locus admonet. ut de columnis
et
de his quæ ad columnas pertinent dicendum ſit: quando ipſi or
dines
columnarum haud aliud ſunt quam pluribus in locis perfixus ad
apertusque
paries: Quin et columnam ipſam diffiniſſe cum iuuet /
fortaſſis
non ineptæ eſſe eam dicam firmam quandam et perpetu
am
muri partem excitatam ad perpendiculum ab ſolo / immo uſque
ad
ſummum tecti ferendi gratia.
Tum et tota in re ædificatoria
nihil
inuenies quod opera et impenſa et gratia præferas columnis
Sed
habent columnæ ipſæ quippiam inter ſe / quo ſint diſſimiles
hic
nos ſimilitudinem / quod ea preſertim ad genus pertineat / non
pretermittemus
: Diſſimilitudinem uero / cum ad ſpeties ea quid
ſpectet
/ alibi proſequemur ſuo loco.
Atque ut ab ipſis / ut ita loquar
radicibus
ordiamur / quibuſque columnis fundamenta ſubſtituuntur
Fundamentis
quidem ad areæ planitiem coequatis conſueuere mu
rulum
ſuperimponere: quem nos arulam / alii fortaſſis puluinarum
nuncupabunt
: Supra murulum baſim adigebant: in baſi colum
nam
ſtatuebant: ſupra columnam capitulum collocabant.
Et ha
rum
quidem hæc erat ratio ut columna omnis infra medium tur
geſceret
: ſurſum uerſus retraheretur: Craſſitudineque ſua eſſet pede
1uno amplior quam ſummo capite. At columnam inuentam puto prin
cipio
ſubſtinendorum rectorum gratia: Poſtea deueniſſe hominum
ſtudia
uidemus digniſſimarum rerum aſſequendarum cupidita
te
excitata: ut quæ hedificarint mortales / æterna eſſe & immorta
lia
quoad poſſent elaborarint: Iccirco columnas et trabes atque eti
am
tabulata ac tecta integro ex marmore poſuere.
Atqui in eiuſ
modi
rebus ſtatuendis ueteres architecti / naturam rerum ipsarum
ita
imitati ſunt / ut a communi uſu ædificiorum diſceſſiſſe uideri
minime
uoluerint: et una omnibus modis ſtuduerint / ut eorum eſ
ſent
opera cum ad uſum apta et firmiſſima: tum et aſpectu uenu
ſtiſſima
.
Columnas natura nimirum primo præbuit ligneas &
rotundas
: poſt id uſus effecit / ut aliquibus locis haberentur qua
drangule
: ldcirco ſi bene rem interprætor quod uiderent ligneis
columnis ad alterutra capita immiſſos anulos aut ferro aut ære con
flatos
.
quo ad ponderis pertinacia columnæ ipſæ minus finderen
tur
.
Inde et architecti marmoreis columnis latum in imo pede anu
lum
fixere ad faſceolæ ſimilitudinem: qua fiat ut etiam a guttis re
ſultantium
ſtillarum defendantur: et in ſummo item faſceolam et
faſceolæ
torquem ſuperaiectum poſuere: quibus adiumentis ligne
am
eſſe columnam uiderent communitam.
At in baſibus colum
narum
hoc obſeruarunt / ut earum infima pars rectarum ſit linea
rum
et rectorum angulorum: Suprema uero ſuperficies ad ſuæ
columnæ ambitum finiretur: Et obſeruarunt ut eſſet baſis hæc qua
que
uerſus lata magis quam alta: tum et eſſe eam certa parte ſui latiorem
quam ſit columnam uoluere et infimam baſis ipſius ſuperficiem latio
rem
eſſe quoque uoluere quam ſupremam: Et murulum item parte eſ
ſe
quota ampliorem quam baſim: Et fundamentum item eſſe parte quo
ta
latum magis quam murulum uoluere: Et quæcunque huiuſmodi al
tera
in alteris poſuere ad perpendiculum medii centri collocauere.
At contra capitula omnia in his conueniunt: ut in fine partes ſuæ
columnæ
lineas imitentur: Supremæ uero et quadrangulam ſuper
ficiem
deſinant: Et erit quidem capituli ſuprema pars nunquam non
amplior
quam infima.
Hæc de columnis
Paries uero ipſe ad columnarum rationes tolletur / ut ſi altitudine
1erit futurus quanta eſt columna cum capitulo. Craſſitudo illi ſit
quanta in imo eſt columna: Tum & hoc obſeruarunt / ut nulla esset
columna
: aut baſis: aut capitulum: aut paries cæteris ſui ordinis
ulla
ex parte non ſimillima altitudine & latitudine & omni deni
que
dimenſione ac figura.
Cumque in uitio utrumque ſit parietem &
tenuiorem
et craſſiorem: et demiſſiorem: et ſublimiorem feciſſe / quam
ratio
et modus poſtulat.
Malim tamen peccare in partem hanc /
ut
demi poſſit/ ut addi oporteat.
Hic iuuabit et uitia etiam non
præterire
ædificiorum quo ad rem ſimus cautiores.
Prima enim
laus
eſt carere omni uitio: Atqui aduerti in baſilica Petri Romæ
id
quod res ipſa præ ſe fert factum inconſultiſſime / ut ſupra cre
bras
et continuatas apertiones prælongum et prælatum parietem
ducerent
nullis flexis lineis corroboratum / nullis fulcturis commu
nitum
/ quodue conſideraſſe oportuit totam ipſam alam parietis
nimium
frequenti apertione ſuffoſſam / perquam ſublimen tetendit po
ſuitque
: ut impetuoſiſſimis aquilonibus excipiendis extaret: Quo
factum
eſt ut iam tum primum aſſidua uentorum moleſtia pedes
plus
ſex a perpendiculi rectitudine in pronum ceſſerit: Neque du
bito
futurum ut olim leui appulſu modicoue motu facto corruat
Quod
ni trabeationibus tectorum contineretur proculdubio ſpon
te
ſua iam incohata obliquitate meret.
Sed architectum eſt ut mi
nus
uituperem / quandoquidem loci et ſitus neceſſitatem ſecutus
ſatis
ſe a uentis tutum fortaſſis putauit montis obiectu: qui quidem
templo
præſtat: Mallem tamen totas illas hinc atque hinc alas ob
firmatiores
eſſe.
Tectorum utilitas omnium eſt prima & maxima: Non enim ſo
lum
incolarum ſaluti confert / dum noctem imbremque atque in primis
æſtuantem
ſolem repellunt atque excludunt: Verum & mirifice
omne
tuetur ædificium: Tolle tectum putreſcet materia / labeſcet
paries
: fatiſcent latera: omniſque denique ſtructura ſenſim diſſoluetur
Ipſa
etiam fundamenta tectorum protectione / quod uix credas /
corroborantur
: Neque tanta ædificiorum uis igne & ferro & hoſti
um
manu & cæteris omnibus calamitatibus data in ruinam ce
cidere
/ quanta corruere ædificia non aliam ob rem niſi ciuium ne
1gligentia / quod tectorum ope deſtituta et nuda relicta ſint. Arma
ni
mirum ædificiorum tecta ſunt contra tempestatum iniurias atque
impetum
.
Quæ cum ita ſint præclare mihi maiores noſtri cum
cæteris
in rebus / tum hac in re uidentur feciſſe / qui tantos attribu
ere
tecto honores uoluerint: ut tectis ornandis omnes condecoran
darum
rerum artes prope conſumpſerint.
Tecta enim uidemus
ære
et uitro et auro poſita lacunaribus aureis lamiſque auratis: &
coronarum
præterea et florum ſcultura et ſtatuis etiam elegantiſſi
me
inſignita.
Tecta alia ſub diuo / alia non ſub diuo. Sub diuo ſunt
quæ
nullos ad ambulationis uſus / ſed unice ad imbrem excipien
dum
ſint poſita: Non ſub diuo ſunt contignationum et teſtudinum
intermediæ
extenſiones: quibus fiat ut ædificio quaſi ædificium
aliud
ſuperimponatur.
In his ergo illud ueniet ut una inferioribus
ædificii
membris ipſum id opus tectum ſit: et ſuperioribus item ſit
area
.
Sed harum quidem contignationum ea pars tectum recte ap
pellabitur
: quæ ſupra caput diſtenta pendeat: quam eandem celum
nuncupabimus
: Quæ uero ob ambulantium pede preſſetur / paui
mentum
tecturaque nuncupabitur.
Sub diuo autem extrema operi
menta
/ quæ imbribus excipiendis imponuntur / pauimenti ne lo
co
ſint / alibi diſquiretur.
Tectorum uero quæ ſub diuo ſunt tam
et
ſi plane in ſe fortaſſe ſint ſuperficies / nunquam tamen erunt ille qui
dem
æque diſtantes pauimento quod operuerint pauimento: Sed
ſemper
in aliquam erunt partem procliuia et obliqua imbrium ef
fundendorum
gratia: At tectorum / quæ non ſub diuo ſunt / planas
quaſque
ſuperficies eſſe pauimento æque diſtantes oportet: Tecta
uniuerſa
angulis et lineis ad areæ figuram parietumque formam:
quibus
operimentum futura ſint / ſe accomodent neceſſe eſt: Atque
hæc
cum inter ſe ſuccedant uaria: nam alia flexis omnibus lineis
alia
rectis et alia mixtis et eiuſmodi: Fit inde adeo ut tectorum quo
que
uariæ et multiplices manarint formæ: Tam & ſi tecta ipſa ex
ſe
ſuapte natura ſint uaria: Quorum alia emiſpheria / alia conca
merata
/ alia fornicata / alia arcubus compluſculis compacta: Item
alia
quæ carinæ dicantur: alia quæ diſpluuia nuncupantur: Verum
utrumque
futurum ſit / omne tectum eſſe huiuſmodi oportet / ut umbra
1ſui pauimentum foueat / aquam ut pluuiam ab uniuerſo cui operi
mentum
ædificio ſit penitus admoueat: Nam ſemper quidem eſt
ad
ledendum paratus imber & additus ad maleficium / quis mini
mos
nunquam non uſurpat: & enim tenuitate perterebrat / mollitie
inficit
/ aſſiduitate commacerat omnes ædificii neruos / denique
ſtructuram
funditus uitiat atque perdit: Ea de re probe obſeruarunt
periti
architecti: ut liberum fluendi curſum imbribus pararent: ca
uerentque
ne quo loci aqua conſiſteret / aut uſpiam peruaderet / quo
noxam
inferret.
Hinc niuoſis in locis tecta maxime diſpluuia ſur
ſum
arrecta eſſe ad acutum angulum uoluere: quo niuium incre
menta
minus accreſcerent & liquidius dilaberentur.
Locis uero
ut
ita loquar æſtiuis tecta obliquitate minus repente poſuere.
Cæterum curandum eſt ut quam maxime uno eodemque compari atque
integro
fieri poſſit tectoque / ſeruata luminum parietumque ratione
longe
lateque totum pænitus ædificium operiatur: ita ut ſtillici
diis
dilabens aqua: nullam parietum partem madefaciat.
Tum & tec
tum
ita ponere oportet ut in aliud tectum non impluat.
Superfici
es
quoque tecti decurſu eſſe oportet non uaſtas & immanes: Nam
tegularum
ultimis canalibus pluuiæ præ multorum imbrium exu
berantia
redundarent: & intra ædificium influerent: Quæ res
multo
eſſent cum operis detrimento.
Ergo ubi erit area maxima
in
plures eſſe diuiſum ſuperficies tectum / in uariaſque partes deflu
ere
oportet.
Nam id cum ad commoditatem / tum ad gratiam perti
net
: Siquo incidet loco ut plura ponenda tecta ſint / coadiungen
tur
illic quidem tectis tecta ita / ut qui ſemel ſub tecto excepti ſint /
totas
obambulant ædes operti tecto.
Sequitur ut de apertione
dicendum ſit.
Apertionum duo ſunt genera: Nam alia luminibus et
uentis
: Alia rebus et incolis aditum exitumque in edificium prebent.
Lu
minibus
feneſtre ſeruiunt: rebus hoſtia / ſcalæ et ſpatia intercolumnarum .
Item quibus aqua et fumus peruadit / uti ſunt putei: cloacæ et foci
ut
ita loquar / gula: et præfurnia atque extuaria apertionum loco
ueniunt
.
Atqui pars quæque domus habebit feneſtras: quo reſpi
rat
incluſus aer: atque in horas innouatur: Nam alioquin pu
treſcet
& uitium afferet.
Apud Babiloniam in templo
1Apollinis inuentam refert capitolinus hiſtoricus auream arculam
per
uetuſtatem: ex qua corruptus: & perinde ueneficus incluſus
aer
/ cum illa quidem refringeretur ſe ſe effundens: non eos ſolum
interemit
: qui tum prope aderant: Verum & contagionibus pe
ſtem
atrociſſimam totam in Aſiam uſque ad Parthos intulit.
Ex Ammiano item Marcellino hiſtorico legimus Marci Antonii
& ueri temporibus apud Seleucam poſt directum templum: &
perlatum
ſimulacrum conici Apollinis Romam / fuiſſe per mili
tes
inuentum anguſtum & prius concluſum a Caldeorum uatibus
foramen
.
Quod ubi præde ſtudio reſerarunt / peſtilens exiluerit
uapor
tam atrox: tamque deteſtabilis ut a Perſarum finibus intra
Galliam
uſque infecta omnia ſint reddita tetro & funeſto morbo
Feneſtras
igitur eſſe oportet manſionibus ſingulis.
Id quidem
cum
luminis excipiendi / tum etiam innouandi aeris gratia: & e
as
quidem ad loci uſum & parietis amplitudinem accommodatas
Vt
neque plus: neque item minus excipiant luminis neque frequen
tiores
aut rariores ſint quam uſus poſtulet.
Tum & proſpiciendum
eſt
quibus uentis excipiendis pateant feneſtræ ipſæ: Nam quæ
ſalubres
ſpectabunt auras multo adapertas quoquo uerſus licebit
facere
: Et eas quidem iuuabit ita aperire / Vt incolarum corpora
appellens
flatus ambiat.
Hoc maxime fiet ſi feneſtrarum ſponde
eſſent
humiles adeo / ut uideri et uidere per uicos ambulantes poſ
ſis
.
Quæ autem non uſque quaque ſaluberrimis uentorum plagis ob
iectæ
erunt feneſtræ / ita ponentur ut lumina excipiant non pauci
ora
quam conueniat: ſed ne etiam plura quam quibus poſſit carere: Et po
nentur
illæ quidem in ſublimi / quo uentos a corporibus obiectus
paries
intercipiat.
Nam habebunt quidem hoc pacto uentos / qui
bus
aer reficiatur: Sed erunt infracti atque perinde non omnino non
ſani
.
Proſpiciendum eſt et qui ſoles penetraturi inde intra ædes
ſint
: et prodiuerſorum commoditate habendæ apertiores aut arctiores fe
neſtræ
ſunt.
Nam æſtiuis diuerſoriis aut uaſtos quaque uerſus ſi
erunt
illæ quidem ſeptentrionales / aut ſi erunt meridiane ſoli
buſque
obiectæ infimas et modicas poſuiſſe apertiones conferet /
1quando quidem ille expeditiores auras excipiant: minoribus
radiorum
circulus offendatur: & ſatis habebit aſſiduo circunful
gente
ſole luminum is locus in quo magis umbræ gratia homines
quam luminum conuenerint.
Contra hibernis in diuerſoriis feneſtræ
directis
ſolibus patebunt: ſi erunt adapertæ: ſed uentis non ita pa
tebunt
ſi erunt ſublimes: nam recto curſu uenti ſtantes incolas non
impetent
.
Cæterum lumina unde uis excepturus ſis / haberi ea in
promptu
eſt / unde celum liberum intuearis: Et omnes apertiones
quæ
luminum excipiendorum cauſa factæ ſint / nullo pacto conde
cet
poſuiſſe infimas.
Vultu enim lumina ſpectantur / non pedi
bus
: tum & euenit iſtiuſmodi ut unius aut alterius hominis obiec
tu
lumina intercipiantur: locuſque deinceps reliquus reddatur ob
ſcurior
.
Quod quidem incommodum non fit lumine ducto a ſu
blimi
.
Hoſtia feneſtras imitentur: ut pro loci frequentia & u
ſu
maiora aut minora / plura paucioraue adhibeantur.
Sed in utris
que
obſeruatum uideo / ut publicis ædificiis complurime horum in
primis
generum apertiones fierent: Eam rem nobis theatra atte
ſtantur
: Quæ ſi recte interpretamur / tota conſtant apertionibus
cum
ſcalarum / tum maxime feneſtrarum & hoſtiorum.
Atqui apertiones quidem ita locaſſe oportet ut amplioribus pari
etibus
non minime ponantur apertiones & modicis parietum fron
tibus
nihilo uaſtiores adigantur quam uſus poſtulat.
In huiuſmo
di
apertionibus alii alia probarunt liniamenta: Sed probatiſſimi
ubi
licuit non niſi quadranguliſ & rectilineis uſi ſunt.
Tandem
in
hoc omnes conueniunt / ut pro ædificii amplitudine et figura
uticunque
ille quidem ſint accommodentur.
Tum & hoſtiorum apertiones ita conſtituendas ducunt / Vt alti
ores
omnino ſint quam latæ: Et ex his quæ altiores ſint duos
capiant
continuos circulos.
Quæ uero humiliores altitudinem ha
beant
diametri eius quadrati cuius ſit latus ima hoſtii ipſius lati
tudo
.
Et poſuiſſe hoſtia illic conuenit / unde in quaſque partes
ædificii
commodiſſimus quoad fieri poſſit aditus præbeatur: tum
& gratiæ ſtuduiſſe oportet in huiuſmodi apertionibus / Vt ma
gnitudinibus
coæquatis dextera ſiniſtris reſpondeant.
1
Numero autem feneſtras et hoſtia aſſueuere ponere impari: Sed
ita
ut hinc atque hinc partes paribus reſponderent.
Media uero eſſent
paulo
ampliora: Atque maximopere præcauebant / ut uiribus ædi
um
parcerent ea de re longe ad angulis: et columnarum producti
onibus
apertiones ponebant locis potiſſimum parietis imbecillio
ribus
: ſed quæ honeri ſubſtinendo non uacarent: Et ſeruabant ut
a
ſolo ad tectum uſque integræ & minime interfractæ quam plures poſ
ſent
parietis partes ſurgerent ad perpendiculum.
Eſt genus quod
dam
quaſi apertionum quod hoſtia & feneſtras ſitu et forma imi
tentur
: Sed totam parietis craſſitudinem non peruadit / Verum
quaſi
ſcaphis incauatis digna aptaque ſpatia ſedeſque ſignis & tabulis
præbent
.
Hæc autem & quo loci et quam crebræ quam que amplæ ſtatuen
de
ſint / tum dicemus diſtinctius / cum de ornamentis ædificiorum
tractabimus
: tam & ſi non minus ad impenſæ rationem quam ad ue
nuſtatem
operis faciat: quod in muro complendo minus lapidum
& cementi conſumatur: Hoc tantum faciant ad rem / quod has ſca
pharum
collationes numero aptas / amplitudine inuaſtas / forma
decenti
eſſe oportet: ut ſui ordinis penitus feneſtras imitentur: et
apertiones
quidem iſtiuſmodi uticunque ille ſint aduerti ex ueterum
operibus
non ampliores conſueuiſſe ponere quam ut ſui parietis partem
occupent
ſeptimam: Sed ne minores quidem quam ut capiant nonam.
Inter columniorum ſpatia nimirum inter primas apertiones con
numeranda
ſunt: Ea pro ædificiorum uarietate quoque uaria conſti
tuuntur
Sed de his diſtinctius dicemus / cum præſertim de ſacris
ædibus
parandis ſuo loco ratiocinabimur.
Hic ſat ſit admonu
iſſe
apertiones haſce ita ponendas / Vt columnarum ratio / quæ
tectis
ſubſtinendis relinquantur / in primis ſit per quam diligentiſſi
me
habita: ne quid ille quidem graciliores relinquantur atque ra
riores
/ quam
ut commode ferre onus tectorum poſſint: neue quidem
craſſiores
: aut frequentiores quam ut areæ ſpatia & aditus ad rerum
temporumque
uſus expedita relinquantur.
Cæterum apertiones
aliæ
cum crebræ extabunt columnæ / Aliæ cum raræ.
Namque
crebris
columnis trabs: raris arcus ſuper adducitur.
Sed omni
bus
apertionibus / quibus arcus ducitur curandum eſt.
1ut ſit ille quidem arcus non minor / quae circuli dimidia pars parte
addita
ſemidiametri ſeptima.
Nam apud peritos compertum af
firmant
/ hunc eſſe omnium unum ad perennitatem accommoda
tiſſimum
.
Cæteros uero omnes arcus eſſe putant imbecilles ad
ferendum
onus: & promptos atque expoſitos ad ruinam.
Prætere
a
ſemicirculum arcum eſſe unum / qui corda & adminiculis non
indigeat
arbitramur.
Cæteros autem omnes / ni eis aut cordam
aut
contraria pondera / quibus cum certent adegeris / uidemus ſu
apte
ui fatiſcere atque labaſcere.
Non hic prætermittam egregium
id
laudeque digniſſimum / quod annotaui apud ueteres apertiones
iſtiuſmodi
etiam & teſtudinum arcus ita optimis illis ab architec
tis
poſitas in templis / ut ſi omnes intimas ſubdemeris columnas /
tamen
apertionum arcus tectorumque teſtudines perſiſtant & mi
nime
corruant / ita ſunt omnes arcuum ductiones / quibus teſtudi
nes
incumbunt / ad ſolum uſque perductæ miro artificio & paucis
cognito
ut ſtet opus ſolis arcubus incumbendo: Et enim cum illis
quidem
tellus pro corda firmiſſima ſit / quid ni et ipſi per ſe arcus
firmiſſimi
æternum perſiſtent.
Scalis ponendis plus eſt negocii quam ut poſſis niſi maturo & dige
ſto
conſilio recte ponere: Nam unis in ſcalis tres ueniunt apertio
nes
: Et harum una quidem eſt hoſtium quo in ſcalis conſcenden
dis
aditus pateat: Altera eſt feneſtra / qua fiat / ut recepto lumine
cuiuſque
gradus retractio perſpiciatur: Tertia eſt contignationis
& tecti apertio: qua in ſuperius pauimentum operimentum que per
uadimus
: Ea de re illud aiunt ſcalis nimirum impediri operum
deſcriptiones
.
Sed qui uolent ſcalis non impediri ſcalas ipſas
non
impediant: Certum enim & proprium dicabunt ſpatium areæ
quo
liber & ſolutus excurſus pateat: ſuprema uſque ad tecta:
quæ
ſub diuo ſunt: Neque te pigeat quod tantum areæ ſcalis occu
petur
: Nam ſatis referent commodi illic / Vbi cæteris partibus
ædificii
inferant minimum incommodi.
Adde quod etiam for
nices
& uacua quæ ſub ſcalis relinquentur / ad uſus per commo
dos
non deerunt.
Scalarum apud nos duo ſunt genera: Nam de
militaribus
expeditionum munitionumque ſcalis non eſt
1hoc loco ut referam / Vnæ quidem per quas non gradibus / Sed o
bliquo
accliui: Alteræ quibus per gradus in ſublime conſcendi
mus
.
Accliuia ponere maiores conſueuere quo ad eius fieri pote
rat
facilia & preſſa.
Verum uti ex eorum ædificiis annotaui / ſa
tis
commoda putarunt quæ ita eſſent ducta: ut altitudinis perpen
dens
linea ad longitudinis iacentem lineam parte reſponderet
ſexta
.
In gradibus uero maxime templorum imparem numerum
probauere
: nam fieri quidem aiunt ut recto in templum pede ingre
diamur
: quam rem ad religionem facere arbitrantur.
At in his a
nimaduerti
bonos architectos obſeruaſſe ut gradus nunquam fer
me
plures unum in ordinem continuos quam aut ſeptem aut nouem
adigerent
.
Credo aut planetarum aut urbium numerum imitates
Sed
ad huiuſmodi ſeu ſeptenos ſeu nouenos quoſque gradus conſul
tiſſime
areolam ſubtexebant: quo feſſi et imbecilles ad conſcen
dendi
labore intermiſſas haberent quietes: Et ſiquis caſus incidiſ
ſet
/ ut ſcandentes ruerent / haberent illi quidem ſpatia ubi corruen
di
impetum ſiſterent / ſeque reciperent atque firmarent: Et id quidem
ipſe
uehementer probo / ut ſint ſcalæ ſuis areis interceptæ: ſintque
luminoſe
& pro loci dignitate amplæ & ſpatioſæ.
Gradus uero
ſcalarum
ita finiendos ducebant: ut neque craſſiores ſextante / ne
que
tenuiores dodrante eſſent.
Retractioneſque graduum ne minus
quam ſexquipedales / neue plus quam bipedales ponerentur.
Scalæ to
to
in ædificio quo erunt numero pauciores / quoue occupabunt
minus
areæ / eo erunt commodiores.
Fumi et aquarum exitus expeditos eſſe oportet: & ita deriuatos
ut
non perſiſtant / non exhaberent / non coinquinent / non offendant
non
periculum afferant ædificio.
Hinc gulas foci longe ſeiunxiſſe ab
omni
materia opus en / ne aut ſcintilla aut concalefactione incenda
tur
ſeu trabs / ſeu tignum quæ fuerint proxima.
Riuos etiam flu
entium
aquarum ita deduci iubent ut ſuperflua depellantur & nullum aut
abrodendo aut madefaciendo uitium inferant ædificio: Namque horum ſiquam
nocent / tam & ſi minutiſſime noceant / fit tamen & temporis diuturni
tate
& laceſcendi perſeuerantia ut accumulatiſſime noceant: et in his
aquarum
ductoribus obſeruatum aptiſſimis architectis aduerti / ut etiam
1imbres ſtillicidiorum / aut ita ducerent porrectis fiſtulis / ut aduen
tantes
non aſpergerent: aut ita exciperent in pluuiis / ut ad uſum
hominum
uel intra ciſternas colligerent: uel cogerent certis locis
emanare
unde priuate ſordes abluerentur: et hominum nares ocu
lique
minime offenderentur.
Et in primis curaſſe mihi uiſi ſunt:
Vt
omnem aquam pluuiam longe ab ædificio arcerent atque amo
uerent
/ cum cæteras ob res / tum ne ædificii ſolum humectaretur
Et
in omnibus apertionibus id mihi curaſſe etiam uiſi ſunt / ut e
as
ponerent locis aptiſſimis / Vnde plurimum commodorum uni
uerſo
ædificio præſtaretur: & præſertim puteos maxime in publi
ca
& patenti ædis parte ponendos ſtatuo / modo digniora: & non
ſua
ſpatia non occupentur.
Et ſub diuo poſitos puriorem & ſince
riorem
aquam exhibere phyſici affirmant.
Sed quacunque ædis
parte
aut putei infoſſi: aut cloacæ ſubſtratæ fuerint: Aut aqua et hu
mor
infuderit / apertiones eſſe illic oportet eiuſmodi Vt eo pluri
mum
aeris aſpiret / quo humectæ exalationes pauimenti abſtergan
tur
et depellantur uentorum afflatu atque aeris impulſu.
Hactenus de lineamentis ædificiorum / quæ ad uniuerſum opus
pertinere
uidebantur / perſtrinximus / ſingulis rerum dicendarum
generibus
annotatis.
Nunc de opere & ſtructura ædificiorum dicen
dum
eſt Sed prius de materia: & rebus his / quæ paraſſe ad mate
riam
opportet.
LEONIS BAPTISTAE ALBERTI DE MATERIA
LIBER
SECVNDVS
o
PVS AEDIFICIORVM ATQVE
impenſam
non temere incohandam arbitror /
cum
cæteras ob res / tum ne honori et nomini
officiat
.
Nam cum bene conſtitutum opus
his
omnibus laudem efferat: qui in ea re con
ſilium
: operam: ſtudiumue adhibuere: tum et ſi quod
erit
in quo auctoris prudentiam aut opificis periti
am
ulla ex parte deſideres / plurimum laudi & nomini officiet.
1
Et patent quidem atque admodum in promptu extant laudes et ui
tia
maxime publicorum opus: in quibus magis ad ſe deſpiciendum
neſcio
quo pacto trahit quod indecens eſt / quam ad ſe admirandum
quod
pulchre perfectum et omni ex parte abſolutum conſtet.
Ac
mirum
quidem quid ita ſit cur monente natura & docti et indoc
ti
omnes in artibus et rationibus rerum quid nam inſit aut recti:
aut
praui confeſtim ſentimus: Eſtque præſertim in rebus eiuſmodi
ſenſus
oculorum unus omnium acerrimus: Quo fit ut ſiquid ſe
obtulerit
: in quo aliquid curtum / claudicans / redundans inane:
aut
inconditum ſit / illico commoueamur: et lepidiora eſſe deſide
remus
.
Cur id accidat non omnes intelligimus / tamen ſi rogemur
emendari
corrigique poſſe negabit nemo.
At qualis ea ſit ratio exe
quendi
: non erit omnium explicaſſe: Sed ſolum in ea re bene con
ſultorum
: Bene quidem conſulti eſt omnia præcogitaſſe et præfi
niſſe
animo & mente / ne in opere aut perficiundo.
aut iam abſolu
to
dicendum ſit hoc noluiſſem / quam illud maluiſſem.
Et mirum qui
dem
quam non leuiſſimas penas male conſtructi operis pendamus:
Quod
enim temere et inconſulti aggreſſi initio non perpendera
mus
/ temporum ſucceſſu tandem recognoſcimus: Ex quo fit aut
æternum
ob erroris offenſam peniteat: ſi non deleatur ac emende
tur
: aut ſi demoliatur / impenſarum et iacturæ ratio / iudiciique tui
leuitas
& inconſtantia damnetur.
Iuliuſ Cæſar ædem a nemorenſi
a
fundamentis incohatam / magnoque ſumptu abſolutam / quia non
tota
ad animum ei reſponderet / totam diruiſſe affirmat Suetoni
us
.
Qua quidem in re etiam apud nos poſteros uituperandus ue
nit
ſiquid tum non ſatis quæ ad rem facerent præcogitauit: aut ſi
forte
quæ tum erant recte inſtituta potuit poſtea leuitatis errore
odiſſe
.
Iccirco uetus optime edificantium mos mihi quidem ſemper pro
babitur
: ut non perſcriptione modo et pictura / uerum etiam mo
dulis
exemplariiſque factis aſſerula ſeu qua uis re uniuerſum opus et
ſingule
cunctarum partium dimenſiones de conſilio inſtructiſſi
morum
iterum atque iterum penſitemus atque examinentur prius quam
quid
aliud aggrediare quod impenſam aut curam exigat.
In mo
1dulis uero ducendis dabitur / ut regionis ſitum & arcæ ambitum
& partium numerum atque ordinem: et parietum faciem: et tecto
rum
firmitatem: et omnium denique rerum / de quibus libro ſuperi
ore
tranſegimus rationem & conformationem pulcherrime ſpec
tes
atque conſideres: Et licebit iſtic impune addere / diminuere / com
mutare / innouare ac penitus peruertere quoad omnia recte conueni
ant
& comprobentur.
Adde quod futuræ impenſæ modus et ſumma
quæ
res minime negligenda eſt / certior habebitur latitudine / alti
tudine
/ craſſitudine / numero / amplitudine / forma / ſpecie qualita
teque
rerum ſingularum pro earum dignitate et fabrorum manu per
ſitatis
.
Nam columnarum: capitulorum: baſium: coronarum: fa
ſtigiorum
: cruſtationum: pauimentorum: ſtatuarumque & eiuſmo
di
: quæ quidem aut ad conſtituendum: aut ad exornandum ædifi
cium
pertinent ratio et ſumma explicatior certiorque habebitur.
Hoc prætermittendum nequicquam cenſeo / quod ualde faciat ad rem
modulos
fucatos et ut ita loquar picturæ lænociniis faleratos pro
ducere
non eius architecti / qui rem docere ſtudeat.
Sed eius eſt am
bitioſi
qui ſpectantis oculos illicere et occupare animumque ab
recta
diſquiſitione partium penſandarum admouere ad ſe admiran
dum
conetur.
Quare modulos uelim dari non exacto artificio per
finitos
: terſos: illuſtratos: Sed nudos & ſimplices: in quibus inuen
toris
ingenium / non fabri manum probes: Inter pictoris atque archi
tecti
perſcriptionem hoc intereſt / quod ille prominentias ex tabula
monſtrare umbris et lineis et angulis comminutis elaborat: Archi
tectus
ſpretis umbris prominentias iſtic ex fundamenti deſcripti
one
ponit: Spatia uero & figuras frontis cuiuſque & laterum alibi
conſtantibus
lineis atque ueris angulis docet / uti qui ſua uelit non
apparentibus
putari uiſis / ſed certis ratiſque dimenſionibus annota
ri
.
Itaque modulos huiuſmodi feciſſe oportet: et eos ita diligentiſ
ſime
tecum ipſo et una cum pluribus examinaſſe: et iterum atque
iterum
recognouiſſe / ut nihil in opere uel minimum futurum ſit
quod
non et quid et quale ipſum ſit & quas ſedes & quantum ſpa
tii
occupaturum ſit / et quos ad uſum futurum ſit / teneas.
Et præ
ſertim
tectorum ratio præceteris ut expeditiſſima ſit in primis
1curandum eſt. Nam tectum quidem natura ſui / ſirecte interpretor
ex
omni ædificatione mortalibus primum fuit eorum quæ ad uſum
quietis
facerent: adeo ut tectorum gratia non paries ſolum: et quæ
cum
parietibus ſurgunt et conſecuntur: Verum etiam ea quæ ſub
ſolo
ipſo ſunt inuenta eſſe non negent / uti ſunt aquarum depulſi
ones
et deriuationes quæ ex imbribus et cloacæ & eiuſmodi: Ego
uero
uſu iſtarum rerum perdoctus memini quam ſit difficile perducere o
pus
/ ut in eo ſint partium commoditates dignitati uenuſtatique con
iunctæ
:
hoc eſt ut habeant eum cætera quæ probentur / tum et par
tium
excultam uarietatem / qualem proportionum ratio & concin
nitas
diffinierit.
Magnum eſt ſuperi id quidem / ſed habili / deſtina
to
decenti aptoque tecto operire cuncta hæc non niſi ſolertis: et ad
modum
circumſpecti eſſe ingenii opus & artificii affirmo.
Demum
cum
tibi aliiſque peritis tota operis facies perplacebit et coniectatio
ita
ut nihil ſe offerat in quo hæſites / nihil in quo melius poſſe con
ſilium
capi ſtatuas / moneo ne libidine ædificandi ad opus incohan
dum
properes uetuſta ædificia demoliendo aut immania uniuerſi o
peris
fundamenta iaciendo: quod ipſum inconſiderati & præcipi
tes
faciunt: Sed ſi me audias ſuperſedebis tempus aliquod / quoad
ingenii
tui recens approbatio deferbuerit / cuncta demum accura
tius
recogniturus / cum non inuenti amore: ſed conſilii rationibus
dabitur
/ ut de ipſa re conſideratius diiudices: Omnibus enim in
rebus
agendis multa tempus afferet ut aduertas atque perpendas /
quæ
te uel ſolertiſſimum fugerant
Modulos tibi recognituro hæc inter penſandas rationes uerſentur
neceſ
ſe eſt: Principio ne quid aggrediare ſupra uires hominum:
Neue
quid ſuſcipias: quod cum rerum natura protinus depugna
turum
ſit.
Naturæ enim uis tam & ſi interdum mole obiecta iter
pelletur
: aut innixu aliquo detorqueatur / eiuſmodi tamen eſt / ut
ſiuerit
ea quidem nunquam non ſuperare ac profligare quicquid obuer
ſetur
: atque impediat: Et omnem quidem contra ſe expoſitam rerum
ut
ita loquar: peruicaciam diuturna et aſſidua oppugnandi perſeue
rantia
tempore / fecunditate labefactat atque perſternit.
quam multa ho
minum
manufacta et legimus & uidemus nullam præſertim ob rem
1non duraſſe / niſi quod cum natura rerum contenderint. Eum qui
ponte
nauibus producto obequitare inſtituerat mare quis non irri
deat
: aut potius inſolentis oderit inſaniam?
Portum Claudii ſub
hoſtia
: et apud Teracinam portum Adriani opera omni exparte
alioquin
æterna / tamen uidemus iam tum pridem obſtruſis hare
na
faucibus & repleto ſinu penitus defeciſſe mare nunquam intermiſ
ſa
illuctatione aſſidua laceſſente & in dies peruincente.
Quid tum
putas
futurum ubi aut impetentium aquarum uim: aut ruentium
rupium
molem omnino arcere propellereque inſtitueris?
Quæ cum
ita
ſint aduertiſſe oportet ne quid eiuſmodi aggrediamur quod
ipſum
non recte cum rerum natura conueniat.
Proxime cauendum
eſt
ne quid ad te recipias in quo perficiundo ipſe tibi deficias re im
perfecta
.
Tarquinum regem Romanorum / ni ſuperi dii amplitu
dini
urbis fauiſſent / ni creſcente imperio ſatis opum ad tantam in
cohatam
magnificentiam ſuppeditaſſent / quis non uituperaſſet /
quod
templi fundamentis iaciundis totam futuri operis impenſam
profudiſſet
?
Accedit quod non modo quid queas / uerum & quid
deceat
non in poſtremis conſiderandum eſt.
Rhodopen Thraci
am
meretricem illam celebrem & ſuorum temporum memoriam
non
laudo: Quæ ſibi ſepulchrum incredibili impenſa condi iuſſit:
Nam
ea quidem & ſi meretricio quæſtu regias adepta eſſet opes
regio
tamen digna ſepulchro nequicquam fuit.
At reginam Cariæ ar
temiſiam
contra non uitupero / quæ amantiſſimo et digniſſimo ui
ro
ſepulchrum condidit magnificentiſſimum: quamuis quoque in his
modeſtiam
probem.
Mecenatem increpabat Horatius quod ædifi
cando
inſaniret.
Mihi uero apud Cornelium tacitum probatur is
qui
othoni ſepulchrum poſuit modicum / ſed manſurum.
Quod
& ſi in priuatis monumentis modeſtiam / in publicis magnificen
tiam
exigunt publica etiam interdum priuatorum modeſtia col
laudantur
.
Pompeii theatrum ob egregiam opis magnitudinem et di
gnitatem
laudibus et admiratione proſequimur.
Dignum opus
et
Pompeio et uictrice Roma.
Sed Neronis ædificandi inſaniam
et
uaſtiſſimorum operum adſoluendorum furorem non omnes pro
bant
: Tum et eum qui tam multis hominum milibus montem apud
1puteolos non foderit quis non malit ultiori aliqua in re tantum o
peræ
atque impenſe conſumpſiſſe.
Eliogaballi prodigioſam inſolen
tiam
quis non deteſtabitur.
Cogitarat enim columnam ponere in
gentem
/ per quam intrinſecus ad ſummum conſcenderetur: ut il
lic
Eliogaballum deum / cui eſſet initiatus / locaret: Sed non inuen
to
tam uaſto ſaxo conquiſito uſque ad thebaidem deſtitit.
His etiam
addendum
eſt ne quid aggrediare quod ipſum & ſi alioquin utile
dignum
ac non penitus difficile factu ſit facultatibus et temporis
oportunitate
ſuppeditantibus / tamen ſit ipſum eiuſmodi ut bre
ui
aut ſucceſſoris negligentia aut incolarum tedio defecturum ſit.
Foſſam quinque remibus nauigabilem ab Auerno uſque hoſtiam a Ne
rone
inſtitutam cum alias ob res uitupero / tum etiam quod in ea
ſeruanda perpetuam eternamque imperii felicitatem et huius rei ſtu
dioſos
continue principes deſideraſſet.
Quæ cum ita ſint officii
erit
ea ſpectaſſe quæ recenſuimus: hoc eſt quid ſit quod agas / &
quid
quo agas loco: et qui ſis qui id agas: Et pro eius dignitate et
uſu
rem totam conſtituere nimirum hominis erit bene conſulti et
conſiderati
.
His notatis atque animaduerſis luſtranda tibi erunt re
liqua
/ an ſint eorum quæque recte definita et apte ſuis locis diſtri
buta
: Quo pro munere obeundo ipſum te ita compares opus eſt:
ut
in omni rerum iſtarum aduerſione præ te feras turpe ducere te
non
id aſſequi quoad in te ſit: Vt aliud alibi opus nullum pari
factum
impenſa et ſimili ductum oportunitate poſſit / aut ſpecta
ri
lubentius / aut laudari uberius.
Neque enim ſat eſt iſtiuſmodi in
rebus
non contemni / ſed probari quidem in primis condecet / et item
haberi
ut imitentur.
Quare ſeueros eſſe nos et per quam diligentes re
rum
explicatores oportet: Et curandum ut cum nihil non elegans
& probatiſſimum interponatur: tum et omnia inter ſe mutuo ad
dignitatem
gratiamque conueniant / uſque adeo ut quicquid addide
ris
aut mutaris aut detraxeris uitioſius id et deterius futurum ſit
Sed
rerum iſtarum iterum atque iterum admoneo / fac ſit moderatrix
peritorum
prudentia et conſilium eorum / qui ſpectaturi ſint rec
to
aliquo & ſincero cum iudicio.
Nam iſtorum ſcientia et inſtitutis magis
quam priuata uoluntate & ſenſu dabitur / ut quæ agas uel optima ſint /
1uel optimis ſimilia. Demum peritorum uoce probari quod agas
profecto
pulcherrimum eſt: & ſatis ſuperque approbant qui melio
ra
non afferunt: ex qua re fractum quoque uoluptatis capias quando
nemo
iſtorum qui ſapiunt non aſſentiantur: Et conferet quoſdam
audiſſe
: Nam interdum conuenit / ut etiam iſtarum rerum imperiti
ea
dicant quæ minime aſpernenda peritiſſimis uideantur.
Cum uero tota ædificii ratio ex ſingulis modulorum partibus ita
erit
apud te ſpectata et cognita: ut nihil non animaduerſum: nihil
non
adnotatum uſpiam relinquatur: & interea ita omnino decre
ueris
ædificare: et apud te conſtabit unde ſumptibus oportune sa
tiſfiat
/ parabis reliqua ad opus ipſum exequendum neceſſaria: ne
quid
inter ædificandum deſit: quod a perficiundi operis celerita
te
auocet.
Nam cum ſint plura quibus ad opus abſoluendum indi
geas
: cumque illorum quid uis ni adſit omnem ſtructuram poſſit
aut
impedire aut uitiare / officii erit nihil neglexiſſe / quod confe
rat
ſi adſit: aut noceat / ſi deſit.
Dauid et Salomon hebreorum re
ges
facturi templum hieroſolimis / cum maximam uim auri / argen
ti
/ æris / lignorum / lapidiſque & eiuſmodi paraſſent: tum et ne quod
deeſſet
quod ad rei facilitatem & celeritatem faceret / a proximis
regibus
multa fabrorum milia et architectos accerſuiſſe ſcribit Eu
ſebius
Pamphilus.
Quod factum quidem uehementer probo: Nam
affert
nimirum operi dignitatem: et auctoris gloriam accumulati
orem
reddit: quod arte ac recte factum mature perfectum ſit apud
ſcriptores
celebratur.
Alexander Macedo / quem refert Curtius /
urbem
apud Tanaim non minimam ædificaſſe diebus non plus ſep
tem
.
Et Nabuchodonaſor quod templum Beli ut ſcribit loſephus
hiſtoricus
/ diebus quindecim abſoluerit: quodue Babilonem tri
plici
/ uti aiunt / muro cinxerit diebus itidem quindecim.
Titus
quod
murum ſtadiorum paulo minus quadraginta aſtruxerit.
Se
miramis
quod ſingula maximorum murorum ſtadia apud Babilo
nem
ſingulis diebus perfecerit: quodue murum ad cohercendum
latum
ſtadiis ducentis admodum profundum atque latum diebus non
plus
ſeptem duxerit.
Sed de his alias
Quæ uero paraſſe conuenit / nimirum hæc ſunt / calx / harena lapis
1materia: item et ferrum et æs et plumbum et uitrum: et huiuſmo
di
.
Et inprimis fabros minime imperitos / minime leues / minime
inconſtantes
.
ſeligendos duco: quibus tu opus recte perſcriptum
ſedulo
faciundum mandes atque commendes / ut probe persiniant /
maturæque
abſoluant.
Et in his omnibus probandis iuuabit ex pro
ximis
quæ alibi in promptu extant operibus ducere argumenta et
coniecturas
quibus admonitus ſtatuas quid tua in re agendum ſit:
Namque
in illis uitia & laudes notentur / eodem quoque in tuo futu
ra
opere perſimillima poteris arbitrari.
Nero princeps cum inſti
tuiſſet
centum ac uiginti pedum Romæ ad uenerationem ſolis co
loſſum
ponere: in quo ſuperiorum amplitudinem & magnificen
tiam
ſuperaret / non prius locaſſe faciundum Zenodaro artifici per
ea
tempora celebri ac ſingulari ſcribit Plinius / quam ſatis probatum
uidit
quid in tanti operis artificio ualeret facto in gallia apud ar
uernos
colloſo miri ponderis.
Atque hiſ conſtitutis ad cætera proſequa
mur
.
Atqui nos quidem in huiuſmodi rebus / quæ ad opus ædifi
ciorum
commoda ſunt / recenſendis / ea referamus quæ docti uete
res
tradidere: Præſertim Theophraſtuſ / Ariſtoteles / Cato / Var
ro
/ Plinius / Vitruuiuſque.
Nam ea quidem longa obſeruatione
magis / quae ullis ingenii artibus cognoſcuntur: Vt ab his qui iſtiuſ
modi
ſumma diligentia adnotarunt / petenda ſint.
Sequemur igitur
ea
colligentes: quæ probatiſſimi ueteres pluribus et uariis locis trac
tauere
.
Addemus etiam noſtro pro more ſiqua ipſi ex maiorum o
peribus
aut ex peritorum artificum monitis adnotarimus: quæ ul
la
ex parte dicendis conferant: Et enim percommode fieri arbitror
ſi
naturam rerum ipſarum ſequentes ab his ipſis incipiemus / quæ
prius
ad hanc rem ædificatoriam ſibi homines uſurparunt.
Ea ni
fallimur
fuere cæduæ arbores & ſyluarum materia / tam & ſi apud
auctores
inueniam qui de his inter ſe diſcrepent.
Sunt qui dicant
homines
primum ſpeluncis habitaſſe ita ut pecus et domini commu
ni
clauderentur umbra: Hinc credunt quod fertur apud Plinium
Gelium
quendam Taxium imitatione naturæ primum omnium
luteum
ſibi aſtruxiſſe ædificium: Deam Diodorus Veſtam ſatur
ni
filiam ait primum habitacula adinueniſſe: Euſebius Pamphilus
1elegans antiquitatum perſcrutator ex ueterum teſtimoniis Protho
genii
nepotes excogitaſſe hominibus domicilia aſſeuerat / quæ ex
foliis
harundinum & papiro intexerentur.
Sed nos redeamus ad rem
Veteres igitur & in primis Theophraſtus ſcindere arborem prae
ſertim
abietem et piceam et pinum iubent / ubi primum germinaſ
ſe
teneroſque caudices prompſiſſe occeperint: Vbi & propter hu
moris
exuberantiam facile corticem amouiſſe poſſis: Eſſe tamen
aliquas
poſt uindemiam: quæ cæſæ commodiores ſint: uti eſt acer
ulmus
/ fraxinus / tilia / Robora item ſi credantur uere / fieri teredi
noſa
atteſtantur.
At eadem ſi cedantur bruma / fieri ut neque uitien
tur
/ neque pandantur: Et faciat ad rem quod adnotarunt materiam
quidem
: quæ per brumam flante borea cedatur / etiam uirentem bel
liſſime
& prope immunem fumo ardere: Quæ res inditio eſt hu
morem
ſuccoſam eſſe non crudo ſed digeſto.
Vitruuio placuit
materiam
cedi a primo autumno uſque antequam flare incipiat Fauoni
us
.
Heſiodus quando inquit ſol noſtrum in caput pendens multa
inferueſcit
ui : et hominum inde color fuſcatur / tunc meſſis inſtat
Cum
uero decidere folia ceperint / tu ſiluam cedito.
At Cato rem
totam
ſic moderatur.
Materiem inquit ſi robur ſit / cedito ubi ſol
ſtitium
fuerit: Nam ad brumam ſemper intempeſtiua eſt: cætera
materies
quæ ſemen habet cum maturum fuerit: quæ non habet /
cum
libuerit: Quæ maturum & una uiride habet / tunc cedito cum
ſemen
exciderit: Vlmum uero cum cadunt ſolia.
Et referre pluri
mum
aiunt qua luna ferrum adigas.
Namque tantam quidem uim
lunationum
eſſe in eiuſmodi rebus ferro attingendis putant cum
cæteri
/ tum in primis Varro: ut etiam qui tondantur luna decre
ſcente
fieri confeſtim caluos aſſeuerent: Eaque de re Tiberium prin
cipem
referunt diem capillo tondendo ſeruaſſe.
Aſtronomi affir
mant
non defuturam animo triſtitiam ſi capillum aut unguem ſe
cueris
luna oppreſſa maleque affecta.
Illud faciat ad rem quod aiunt
quas
res ad uſum habiturus ſis / ut locis moueantur has ferro manu
que
tractandas cum fuerit luna in libra cancroue: Quæ uero ſtabili
a
& locis immota futura ſint / tunc incohandas et pertractandas
cum
erit luna in leone tauroue & eiuſmodi.
Sed cedi oportere ma
1teriem periti omnes admonent luna deficiente: Nam tune admo
dum
exhauſtam eſſe arboris ſtatuunt craſſam illam pituitatem:
quæ
quidem adcitam putredinem imbuendam per prona ſit: lunaque
iſthac
cæſam cariæ non infeſtari expertum eſt.
Hinc eſt quod
aiunt
/ frumenta ut uendas metito luna pleniore: Nam et ipſa tunc
admodum
plena ſunt: ut uero aſſerues metito luna ſitiente: Con
ſtat
etiam frondes arborum luna decreſcente præparatas non putre
ſcere
.
Diem uero cedendis arboribus commodam putat Columel
la
a uigeſima uſque ad trigeſimam conſeneſcentis luræ.
Vegetio
ſcindi
arborem placuit a quintadecima uſque ad uigeſimam ſecun
dam
lunam: hincque religionem ortam putat: ut pio eternitate his
tantum
diebus celebrent: quod per eos cæſa æternum durent.
Ad
dunt
et lunam obſeruandam ut occidat.
At Plinius optime cædi
arborem
putat cane maxime oriente lunaque coheunte : qui dies in
terlunium
uocatur: et noctem ducit expectandam eius ipſius diei
quoad
luna ſub terra ſit.
Huius rei rationem Aſtronomi eſſe pre
dicant
: quod ui lunæ omnis rerum humor commoueatur.
Ergo hu
more
lunam uerſus ad ultimas radicis fibras aut retracto aut deſti
tuto
/ Cætera materies perpurgatior relinquitur.
Adde his quod
multo
fideliores putant futuras ſi non ſtatim proſternantur / Ve
rum
circuncidantur ut ſtantes ſic areſcant: Quin & abietem arbo
rem
alioquin contra humoris contagionem haud quaquam firmiſſimam
ſi
luna decreſcente decorticetur / futuram affirmant / ut aquis non
corrumpatur
.
Sunt qui atteſtentur robur et quærcum graues ma
terias
/ quæ aquis natura ſubſidant / ſi circuncidantur uere primo
& poſt amiſſam frondem proſternantur / reddi ut aquis ad diem
uſque
nonageſimum adnatent: Alii amplius concidi ſtantis arboris
craſſitudinem
iubent ad mediam uſque medullam quo ſanies & ma
lus
ſuccus ſtillando effuſius depleatur: His addunt ne ullam ſter
nas
arborem dolandam aut ſecandam ante ſues æditos fructus et
ſeminis
maturitatem: Perciſam inde arborem / ut præſertim quæ
fructum
ferat / nudari penitus cortice admonent oportere.
Nam
facile
quidem ſub libro / dum cortice opertæ ſtent / contaminantur.
Cæſam materiem habere conditam oportet loco ubi graues ſoles
1et acres uentorum afflatus non appellant: & præſertim quæ spon
te
dantur / umbra penitus contectas eſſe oportet: Quin et huius gra
tia
fimo illinire maxime bouillo ueteres architecti obſeruarunt:
Id
ea de re fieri Theophraſtus diſſerebat / quod circumconcluſis egreſ
ſibus
/ concreta pituita / in modicaque uaporum uis per medullum
ſenſim
inſtillet atque reſpiret / quo fit ut cætera ligni ſiccitas ſicci
ſcendo
coequalibus condenſetur: Stantes item cacumine quod in
uerſo
commodius ſiccari arbitrantur: Tum & contra uetuſtatem
ac
futuros morbos uaria adhibeant remedia: Theophraſtus defoſ
ſam
materiem multo denſari arbitratur.
Cato iubet ceſam materi
em
amurca illiniri / quo a tinea et carie immunis ſit.
Quæ aquiſ
et
mari uitientur pice tutari in promptu eſt: Referunt & ligna
quæ
macerata ſint / amurca nullo fumi tedio ardere.
Ad labyrin
thum
ægyptium poſitas eſſe trabes ex ſpina ægyptia incohatas o
leo
ſcribit Plinius.
Viſco inquit Theophraſtus illitam materiem
non
ardere.
Neque hoc pretermittam: Extat apud Gellium ex anna
libus
quinti Claudii turrim ligneam ad pyreum / quod eam arche
laus
Mitridatis præfectus multo a lumine obliniſſet / Sylla oppu
gnante
minime arſiſſe: Sunt præterea quæ modis uariis denſent:
et
contra tempeſtatum iniurias corroborentur: Nam citream qui
dem
materiem condiunt terra & illiniunt cæra: imponuntque acer
uis
frumenti ſeptenis diebus / totidem intermiſſis: Quo fit ut cum
firmior
: tum et ad opus commodior reddatur: Mirum enim immo
dum
ponderi detrahitur: hanc ipſam etiam ſiccatam mari duritiem
acquirere
affirmant ſpiſſam & incorruptibilem.
Caſtaneam aquas
maris
purgari conſtat.
Ficum ægyptiam ſcribit Plinius ſtagno
in
mergunt / ut ſiccetur atque leuigetur: nam ea quidem prius aquas
ſubſidit
: Noſtros fabros tignarios uidemus aquis et luto ſubmer
ſam
/ qua præſertim torno utuntur: materiem ſeruare dies trigin
ta
quod maturius exſiccatam & fieri ad omnes uſus habiliore pu
tant
: Sunt qui affirment materiem cuius euenire hic / ut ſi dum
adhuc
uiret / defodias in humido / æterna ſit.
Sed ſiue defodias: ſi
ue
illitam lucisue conditam ſerues hac in ſententia periti omnes
conueniunt
: ut niſi poſt trimeſtre tangi uetent:
1
Denſari enim et quandam quaſi maturitatem firmitatis imbuiſſe
oportet
priuſquam in opus producantur.
Sic habitam iubet Cato exi
mi
producique ad ſolem luna decreſcente et poſt meridiem / decre
ſcentiſque
lunæ ipſius quatuor proximos dies quibus plena fuerit /
improbat
admonetque ne auſtro flante educatur / Et cum eduxeris
cauendum
ne trahas per rorem: neue rorulentam aut gelidam aut
non
uſque quaque ſiccam doles aut perfindas ſerra.
Materiem uiſus
eſt
putaſſe Theophraſtus non ante triennium bene exſiccatam fo
re
ad aſſeres præſertim et ualuarum uſum.
Operi ædificiorum
commodiſſimas
putant arbores has / Cerrum / Quercum / robora /
eſculum
/ populum / tilium / Salicem / Alnum / Fraxinum / Pinum
Cupreſſum
/ Oleaſtrum / Oleam / Caſtaneam / Laricem / Euxum:
et
Cedrum: item & Ebanum & item Vitim.
Sed his omnibus ua
ria
eſt natura: et perinde uariis uſibus commodandæ.
Nam aliæ
ſub
diuo cæteris præſtant: alie in umbra ſeruantur.
aliæ nitent ae
re
: aliæ dureſcunt inter aquas & defoſſe æterniores ſunt: ldcirco
lamiis aſſeribus ſculturis inteſtiniſque operibus / alteræ tignis
et
trabibus: reliquæ ſubdiualibus pauimentis ferendis et operimentis
habendis
exiſtunt firmiores & præſertim Alnus fluuialibus et pa
luſtribus
palationibus fundamentorum omnes exuperat: et humo
ris
patientiſſima eſt: Eadem in aere et ſolibus non durat.
Contra
eſculus
impatiens eſt humoris.
Vlmus aere et in properatulo denſa
tur
: alibi panditur et non perſiſtit.
Picea & item pinus ſi terra ob
ruantur
æterna ſunt.
At robur quidem quod ſpiſſa et neruoſa ſit
et
denſa minutiſque foraminibus predita humorem non recipiens
terrenis
quibuſque ædificationibus per quam aptiſſima eſt: maximeque
poſita
ut ferat pondera erit / tum quidem pro columna admodum
ualidiſſima
.
Verum huic natura cum tantam immiſerit duritiem
ut
perterebrari nequeat niſi madefacta / tamen affirmant ſupra terram
eſſe
inconſtantem et rituoſam fieri et contorquere ſe ſe: eandemque
et
aqua marina facile corrumpi.
Id oleæ et ilici et oleaſtri /quæ cete
ris
in rebus cum robore conueniunt non accidit ut aquas commacerentur.
Quercus nullo ſenio conficitur / qua intimum ſuccoſa est et prope uti ui
rens
ſit: Fagum item et iuglandem aquis non uſque corrumpi & inter
1principales quæ defodiantur annumerant. Suber item ad uſum co
lumnarum
et pinus ſilueſtris & morus & acer & ulmus non inuti
les
ſunt.
Trabeationibus et tignis aptam putat Theofraſtus nucem
euboicam
: quod ea quidem antequam rumpitur / ſonitu ſignum det:
Exque
eo factum olim ut ex balneo apud Andrum qui incrant om
nes
incolumes ab ruina tectorum ſecuta effugerint.
Sed omnium
optima
abies: Nam cum proceritate & amplitudine primaria ſit
tum
rigore naturali contenta non facile oneribus preſſantibus flec
titur
: ſed directa inuictaque permanet: Adde quod facilis eſt et parie
tibus
ſuo pondere non moleſta.
Huic uni plurimæ aſcribuntur
laudes
: plures de ſe præſtare utilitates affirmant.
Vnum tamen
illi
eſſe uitium non negant: quod perficile ad ſe flammas admi
tat
: atque ignibus infenſa ſit: Huic non poſtponitur contignandis
edibus
cupreſſus arbos alio quin eiuſmodi ut inter noſtras arbores
primariam
et præcipuam ſibi laudem uendicet.
Hanc ueteres in
ter
clariſſimas computabant non ultimam ab cedro atque ebano.
Cupreſſumque apud indos prope inter aromata uenerantur: et me
rito
id quidem: Laudent qui uelint amoniam chiam & cirenaicam:
quam
eſſe æternam prædicat Theophraſtus: Vtrum / odore / nito
re
.
robore / magnitudine / rectitudine / perhennitate: His omnibus
in
laudibus quam tu illi arborem comparabis: Cariem & uetuſta
tem
penitus nihil ſentire cupreſſum affirmant: et rimam ſponte
haud
quaquam capere: Ea nimirum de re Plato legas publicas: atque
inſtituta
in ſacris ponendas cenſebat tabulis cupreſſinis / quod fu
turas
forte æterniores putabat quam̀ ære.
Hic locus admonet ut refe
ram
memoratu digna / quæ de cupreſſu ipſa legerim & uiderim:
Valuas
cupreſſas in templo æpheſiæ Dianæ annos duraſſe qua
dringentos
teſtantur: & eas ſeruaſſe nitorem: adeo ut nouas per
petuo
diceres.
Nos Romæ ad Petri baſilicam uidimus / cum ab
Eugenio
pontifice maximo ualue reſtituerentur / ubi hominum ma
nus
iniuriam rapiendo argento quo olim fuerant ueſtitæ / non in
tuliſſent
/ ſolidas & integerrimas annos plus quingentos quinqua
ginta
perduraſſe: Nam ſi recte annales pontificium urbis Romæ
interpretamur
/ tot ab Adriani tertii Pontificis temporibus
1qui eas poſuit ad quartum Eugenium ſunt. Itaque contignationi
buſ
faciundis Abietem probant: & cupreſſum una re fortaſſis pre
ferunt
quod ſit æternior: Sed eſt abiete grauior probant et pinum et pice
am
.
Pinum enim abiete perſimilem eſſe contra iniectum pondus
reniti
putant: Sed inter pinum atque abietem cum cætera tum hoc
intereſt
/ quae terebinæ abies eo leditur minus quo eſt pinus quidem
ſucco
quam Abies dulciori.
Ego nulli poſtponendam puto laricem
hanc
equidem ſtructurarum pondera firmiſſime & diutiſſime ſub
ſtentaſſe
cum alibi tum apud Venetias ex uetuſtis fori operibus
annotauimus
.
Atqui eam quidem de ſe præſtare utilitates cunc
tas
/ quas cætere præſtent arbores affirmant.
Neruoſa eſt: uirium
tenax
: in tempeſtatibus firmiſſima: aduerſus cariem illeſa.
Ve
tus
opinio hanc contra ignium iniurias inuictam & prope illeſam
perſiſtere
/ Quin & obiciendos ex larice aſſes eo uerſus unde igni
um
aduentitium malum extimeſcas iubent: Sed nos eam uidi
mus
incenſam ardere / ramen ita ut flammas dedignari: eaſque uel
le
ab ſe diſcutere uideatur.
Vnum habere conſtat uitium: nam a
quis
marinis redditur teredini obnoxia.
Inutiles trabeationibus fo
re
prædicant robora & oleam / quod grauia ſint: quod cedant pon
deri
& prope ſponte ſua deflectantur: tum & quæ facilius frangun
tur
quam findantur ad iſtos trabeationum uſus utilia non ſunt / uti eſt
olea
& ficus & tilia et ſalicta et eiuſmodi.
Mirum quod de pal
ma
aſſeuerant / contra ſuperimpoſitum pondus reniti et in diuerſum
curuari
.
Subdiualibus trabeatonibus et tecturis iuniperum omnibus
præferunt
: & huic ait Plinius eandem eſſe naturam atque cedro / Sed
ſolidiorem
.
Tum et oleam infinitam habere æternitatem prædi
cant
: & Buxum etiam inter primarias annumerant: Caſtaneam
quidem
tam et ſi pandat et torqueatur / non tamen in his operibus
quæ
ſub diuo eſſe oporteat / recuſant.
Probant & in primis olea
ſtrum
ea maxime re qua & Cupreſſum quod cariem non ſentiat:
quo
in numero ſunt arbores / quibus inſitus & infuſus unctuoſus
& gummoſus ſuccus eſt præſertim amarus : Eiuſmodi enim Ver
mem
negant admittere et aduertitias humiditates excludere in
promptu
eſt.
Contrariam his putant materiem omnem:
1quæ dulci ſit ſucco prædita: & quæ facile incendatur. Ab his ta
men
excipiunt oleam et oleaſtrum.
Cerrum aut et fagum natura
imbecillem
eſſe contra tempeſtatem & non peruenire ad uenuſta
tem
affirmat Vitruuius.
Plinius quercum item celeriter ait mar
ceſcere
.
Ad reliqua uero inteſtina opera naluarum / lectorum / men
ſarum
ſubſelliorum et eiuſmodi abies egregia eſt: præſertim quæ
ad
alpim Italiæ montem excreſcat.
Nam hæc arbos natura eſt ſic
ciſſima
et glutinum per quam tenaciſſima: Eſt & picea et cupreſſus
his
rebus percommoda.
Fagum fore alioquin fragilem prædicant
Sed
capſis lectiſque utilem: & in tenuiſſimas ſecari laminas: ſeca
ri
quoque et ilicem aiunt belliſſime: Inutiles et aſſeres habendæ
ſunt
iuglans / quod facile frangatur / ulmus fraxinuſque: Nam tam
et
ſi lente / facile tamen panduntur.
Verum obedientiſſimam eſſe
omnium
in opere affirmant fraxinum.
Sed nucem demiror non
multo
eſſe in antiquorum monitis celebratiorem / quando ea qui
dem
ut uidere licet / cum ad cæteros pleroſque uſus / tum maxime
aſſeritiis
operibus admodum habilis et pertractabilis eſt.
Morum
laudant
cum ob eius æternitatem / tum quod nigreſcat uetuſtate in dies
et
fiat gratior.
Valuas memorat Theophraſtus conſueuiſſe diui
tes
ponere ex loto ilice buxoue.
Vlmum quæ rigorem firmiſſi
me
aſſeruet: ideo portarum cardinibus utilem ducunt: Sed permu
tari
iubent oportere ut ſit radix ſuperior inuerſo cacumine: Cato
uectes
aquifolios laureoſ atque ulmeos fieri iubet: Clauiculis cor
num
comprobant: Gradus ad ſcalas orno atque acere ponebant: Pi
nus
: Picea: Vlmus ad aquarum ductus intercauabantur: ſed haſ
ce
niſi terra contegas ociſſime ſeneſcere aſſeuerant.
Cæterum or
nandis
ædibus laricem feminam quæ colore ſimilis eſt melli com
pertum
habent in tabellis pictorum eſſe immortalem: & nullis
riuis
fixilem palmaque ei nerui non inſint tractim: ſed cæſim.
Id
circo
ad ſimulacra deorum efficienda utebantur.
Tum & uteban
tur
Lotho ac Buxo & Cedro: & item Cupreſſo: et craſſiore olea
rum
radice / ægyptiaque perfica: quam eſſe lotho ſimilem referunt
Torno
autem ſiquid terete reddidiſſe opus erat Fago / Moro / Te
rebinto
: & inprimiſ Buxo omnium ſpiſſiſſima:
1& egregie tornatili: & ebano omnium gracillima utebantur.
Neque ſignis & tabulis efficiundis aſpernabantur populum albam
& item nigram: & ſalicem & carpinum et ſorbum / ſambucum et
ficum
: Quæ arbores cum ſiccitate et æquabilitate ad excipienda
ſeruandaque
pictorum glutiniamenta et illiniamenta utiles ſunt:
Tum
ad formas exprimendas ductibileſ quidem atque admodum
faciles
: Verum inter haſce omnium molliſſimam æxtare tili
am
in promptu eſt: Sunt qui ad ſigna conficienda iuiubam com
probant
: His contraria eſt robur: quando quidem inter ſe et cum
aliis
omnibus eiuſmodi materiis inſociabilis omnino: et omnis
glutiniſ
aſpernatrix ſit.
Idem uitium eſſe omnibus lactumoſis et
criſpis
aiunt / ut omne genus glutinamenti abdicent.
Raſile itidem
atque
denſum quodque lignum ægre coheret glutino: Quæ item di
uerſa
ſunt natura uti eſt Hedera / Laurus / Tiliaque / quod calidæ
ſint
/ cum his quæ humectis locis naſcuntur: quod eiuſmodi om
nes
frigidæ natura ſint / diu glutino non cohærent.
Vlmus /
Fraxinus
/ Morus / Ceraſuſque / quod ſiccæ ſint cum platano et al
no
/ quæ madidæ natura ſunt / non conueniunt.
Quin & tan
tum
affuit apud maiores / ut natura inter ſe non congruentia:
& contraria glutino connecterent: Vt etiam ſimul non iugata:
Sed
hærentia uetuerint coagmentari.
Hinc illud Vitruuii quod
eſculeos
quidem axes admonet querquinis non iungendos.
Ve
rum
ut de his omnibus ſummatim referam: Apud omnes aucto
res
conſtat infæcundas arbores firmiores eſſe fertilibus: Silueſtres
& manu ferroque non cultas duriores eſſe domeſticis: Nam ſilue
ſtres
quidem in morbos incidere / quibus interimant negat Theo
phraſtus
: Domeſticas uero: & maxime quæ fructus ferant grauiſ
ſimis
eſſe obnoxias morbis prædicant: Et inter feraces præcoques
ſerotinis
/ & dulces acutis eſſe imbecilliores ſtatuunt: Et inter a
cutas
atque aſperas ſolidiores putant eas / quæ fructus acerbiores ra
rioreſque
edant: Quæ alternis annis promunt: & quæ penitus ſte
riles
ſint / feracibus nodoſiores ſunt: Et iſtarum quo quæque breui
or
/ eo difficilior.
Et ſteriles magis creſcunt quam fertiles.
Addunt & eas quæ in propatulo & nulliſ neque montibuſ tectæ
1neque ſyluiſ: ſed crebriſ uentiſ & tempeſtatibuſ agitate creuerint /
firmiores
illas quidem craſſioreſque eſſe: ſed breuiores nodoſioreſque
quam
quæ in conualle & loco a uenus tuto excreuerint.
Tum & arbo
res
ortæ in locis humidis atque operacis molliores putant: quam quæ in
apricis
atque ſiccis coaluerint.
Et quæ ad boream naſcantur aptio
res
eſſe quam quæ a borea ad hauſtrum declinent.
Et quæ locis a ſua
natura
ſint alienis natæ non ſecus atque abortiuas reſpuunt.
Et me
ridianas
quidem præ duras fore: ſed medullis contorqueri & mi
nus
coequabiles præſtare ſe ad opus exequendum: Praeterea ari
das
natura atque adcreſcendum tardas robuſtiores eſſe quam quæ laxe
& fecundæ ſint.
Nam quod in his femineam / in his uero alteris
maſculinam
eſſe naturam putabat Varro: & candida quæque li
gna
minus eſſe denſa & magis tractabilia / quae quibus color quiuis
infusus
ſit.
Et ponderoſa quidem omnis materia ſpiſſior duriorque
leui
eſt.
Et quo quæque leuior / eo eſt fragilior: & quo criſpior / eo
aſtructior
.
Tum quibus natura dederit / ut diutius in uita uige
ant
/ dediſſe etiam ut abſciſſæ tardius corrumpantur.
Omni etiam
in
ligno / quo minus medullæ ineſt / eo natura illi acrior et robu
ſtior
eſt: quæ partes ad medullam proximiores ſunt / duriores
quidem cæteris / ac denſiores ſunt.
quæ cortici propinquioreſ
ſunt
neruo tenaciore ſunt.
Et enim in arboribus ueluti in
animante
pro cute eſſe ſtatuunt extremum corticem: pro carne
id
quod ad cutem ſubeſt: pro oſſe id quod ad medullam circum
obuoluitur
: & nodos in plantis per ſimiles eſſe neruis putabat
Ariſtoteles
.
Ligni partem omnium peſſimam alburnum depu
tant
/ cum alias ob res / tum quod teredinibus infenſa ſit.
Adde his
quod
partes materiæ / quæ dum ſtaret arbor ad ſolem meridiem ur
gebatur
/ aridiores erunt cæteris et gracidiores tenuioreſque / tamen
denſiores
: habebuntque medullam iſta exparte cortici uiciniorem.
Et quæ item partes telluri et radicibus fuere finitimæ / ſtabunt il
le
quidem cæteris grauiores huius ſignum quod aquis ægre adna
tabunt
: et arboris cuiuſque pars media criſpior: & maculæ uti
cunque
ſint / quo radicibus adiunctioreſ eo amfractioreſ intimaſ ta
men
quaſque parteſ ſupernatibuſ conſtantioreſ et commodioreſ ducunt.
1
Verum in arborum generibus comperio aliquas de quibus opti
mi
ſcriptores longe miranda referant: Nam uitem quidem ſeculo
rum
eternitatem ſuperare affirmant.
Iouis ſimulacrum factum ex
uite
in urbe Populonia ad Ceſaris tempora conſpiciebatur ſeculis
permultis
incorruptum.
Neque ulli eſſe ligno naturam penitus æ
terniorem
omnes prædicant.
In Arriana indorum regione haberi
uites
tam craſſas ait Strabo / ut eius truncum homines uix ample
xentur
bini.
Apud Vticam tectum ex cedro ſtetiſſe annos mille
ducentos
otto & ſeptuaginta tradidere.
In Hiſpania templo Dia
trabes ex iunipero ab anno ducenteſimo ante excidium Troiæ
uſque
ad Hanibalem duraſſe teſtantur.
Atqui cedro quidem mira
eſt
natura: ſi uti ferunt una hæc arbos clauum non tenet.
In monti
bus
qui ad Benacum ſunt abieti genus riget: quo ſi feceris uas / ni
prius
oleo perunxeris non continebit uinum.
Hactenus de arbori
bus
.
Parandus eſt etiam lapis qui pro muris habendus ſit: is e
rit
duplex: alius qui cementis coaptandis deuinciendiſque: Alius
qui
ſtructuræ conueniat.
De eo qui ad ſtructuram prius: Sed mul
ta
cum breuitatis cauſa / tum quod nimium trita ſunt prætermittam
Neque
iſthic inſiſtam ut phyſica illa de lapidum primordiis atque
origine
diſputem: ex aquæ ne ac terræ commixtionibus uiſcoſa il
la
principia in limum prius: ſubinde in lapidem duruerint: frigo
ris
ne an quod de gemmis aſſerunt / caloris ui ſoliſque radio denſa
ta
concreuerint / an potius ut rerum aliarum / ſic & lapidum itidem
ſint
a rerum natura indita telluri ſemina: Colores ne lapidibus ex
rata
terrenorum corpuſculorum cum liquenti aqua confuſione in
ſint
: An ex innata ſeminis ipſius ui: An ex concepta radii impreſ
ſione
adſint.
Itaque iſtiuſmodi omnia tam & ſi fortaſſis aliquid fa
cerent
ad rem exornandam: ea tamen prætermittam: remque ipsam
ædificatoriam
quaſi inter fabros uſu & arte probatos tractans libe
rius
& ſolutius proſequar / quam exactiſſime philoſophantes fortaſſis
poſtulant
.
Cato lapidem inquit æſtate eximito: ſub diuo habeto:
Ante
biennium in opus ne ponito: æſtate quidem / quo uentis &
gelicidiis
& imbribus / reliquisue temporum iniuriis inſueti lapi
des
ſenſim aſſueſcant: Nam lapidem quidem nuper ex fodina hu
1more natiuo & ſucco pregnantem / ſi uentorum acerbitati & ſubi
tis
gelicidiis obieceris / findetur atque ſoluetur.
Sub diuo quo quoſque
lapis
quod ſit ualidus: & contra res aduerſas & laceſcentes conſtans
Primo
iſtiuſmodi quaſi præludio futuri cum temporis æternita
te
certaminis comprobetur.
Non ante biennium quo imbecilles
natura
& qui uitium in opere facturi erant non te lateat & a fir
mioribus
ſeparentur: Et enim quocunque in genere lapides inueni
ri
certum eſt inter ſe uarios: ita ut alii ſub aere dureſcant: alii pru
inis
aſperſi rubiginem trahant atque diſſoluantur & huiuſmodi.
Verum hi quales pro locorum uarietate & natura ſint / uſu et ex
perientia
pulcherrime innoteſcunt: Vt iam ex ueterum ædificiis cu
iuſque
lapidis uim et uirtutem didiciſſe plenius poſſis quam ex philoſo
phantium
ſcriptis et monumentis.
Tamen de toto lapidum gene
re
ut ſummatim loquar / ſic licebit ſtatuiſſe.
albus quiſque lapis
facilior
fuſco est: Tralucidus opaco ductibilior: Et quo quiſque ma
gis
imitabitur ſalem / eo erit intractabilior.
Harena inſperſus la
pis
colluſtranti aſper eſt.
Aureæ ſi intermicabunt ſcint ille / contu
max
.
Nigrantes ſi ut ita loquar ſcatent puncti / indomitus. Qui
guttis
eſt angularibus aſperſus / is erit firmior quam qui gluboſis: &
guttæ
quo erunt minores / eo erit lapis tollerantior: Et quo cuique
color
purgatior atque limpidior / eo æternior: Et lapidi quo uenarum
aderit
minus / eo integrior: Et quo uena ipſa contiguo lapidi colo
re
congruentior / eo æquabilior: et quo tenuior / eo moroſior: &
quo
amfractior et uolutior / eo auſterior: et quo internodoſior / eo
acerbior
.
Venarum ea eſt apprime fixilis quæ ſui medio lineam
habuerit
ductam rubrica / aut ocrea putrenti proxima ad has erit
quæ
diluto et albeſcente herbaceo colore ſparſim fuſcabitur: Om
nium
difficillima quæ glaciem præſertim ceruleam imitetur.
Vena
rum
numerum diſſidioſum et inconſtantem indicant: et quo directio
res
/ eo infideliores.
Lapis quo diſfractis glebulis aciem acutiorem
et
terſiorem dederit / eo erit concretior: Et lapis cum defringitur
cute
qui minus extabit aſpera / is erit abilior ſcabro: Sed ſcabri ip
ſi
quo erunt candidiores / eo minus erunt obſequentes.
Et contra
fuſcus
quiſque lapis ubi erit luna minutiore / illic magis ferri aciem
1aſpernabitur / ignobilis quiſque lapis quo fiſtuloſior eo durior: Et
qui
aqua aſperſus ſummotenus tardius areſcet / is erit crudior: Et
grauis
quiſque lapis ſolidior & expobilior leui: et leuis quiſque fria
bilior
graui: et reſonans dum ferias lapis denſior eſt ſurdo: et qui
duriter
perfricatus olebit ſulphur / acrior eſt quam qui nihil referat o
lidi
: et quo denique ad ſcalprum contumacior / eo contra laceſſen
tes
tempeſtates rigidior et conſtantior.
Ad fauces fodinæ qui tem
peſtatibus
perſtructus glebis ſe ſe grandioribus aſſeruarit / hunc
firmiorem
ducunt.
Omnis item lapis ferme cum defoditur mol
lior
eſt quam cum ſub diuo eſt habitus: et humore aſperſus: atque infu
ſus
lapis tractabilior ferro eſt / quam cum exaruerit: Et ſuo quiſque lapis
quo
humectiore fodinæ loco exemptus ſit / eo cum aruerit erit den
ſior
: et hauſtro flante credunt dolabiriores eſſe quam flante borea: et
borea
urgente facilius findi quam hauſtro.
Verum lapides ipſi qua
les
futuri per ætatem ſint / ſiquid libeat ocius periculum facere / in
ditia
patebunt hinc.
Nam qui aqua commadefactus per plurimum
ponderi
adiecerit / erit is quidem humido diſſolubilis.
Qui uero
igne
et flammis pertactus fraceſcet: ſub ſole æſtuque non perdurabit:
Neque
hic prætermittenda cenſeo digna memoratu quædam: quæ
de
non nullis lapidibus ueteres meminere.
Nam erit quidem non
ab
re intellexiſſe quantum habeant in ſe et uarietatis et admirati
onis
/ quo quæque aptis uſibus decentius accomodentur.
Circa uol
ſinenſem
et in ſtratonenſi agro eſſe lapidem prædicant omnibus
ædificiorum
uſibus accommodatiſſimum: cui neque ignis: neque ul
la
tempeſtatum uis noceat: Eundemque eſſe contra tempeſtatem pe
nitus
æternum atque incorruptibilem: et ſimulacrorum lineamenta
qui
diutiſſime aſſeruet.
Cum ex incendiis urbem reſtitueret Nero
ſcribit
tacitus ſaxo gabino et albano uſum pro trabibus / quod is la
pis
ignibus imperuius ſit: Apud Liguriam et apud Venetias / in
umbria
piceno apudque Belgas ſuppeditat albus lapis: quem ſerra
re
dentata ſerra et dolare poſſis perfacile: Et ni alioquin natura eſ
ſet
inualidus et imbecillis / omnium egreſſus foret in operibus:
Sed
pruina et gelu et aſperugine rumpitur: et contra auras maris
minime
eſt robuſtus.
Habet hiſtria lapidem marmori non diſſi
1milem: Sed his uapore et flammis pertactus illico finditur et diſ
ſilit
: quam ipſam rem euenire aſſeuerant cuique lapidi qui fortis ſit:
preſertim
albo ſilici et item nigro ut igniſ nequicquam perferat.
In
Campania
lapis eſt fuſco cineri ſimillimus: cui etiam mixtos pu
tes
et interiectos eſſe carbones: is quidem ſupra quam poſſis exiſtima
re
pondere leuis eſt & ferro dolabilis et prorſus tenax / et item con
ſtans
: et contra ignes et contra tempeſtates non inualidus: ſed adeo
arens
& ſitiens / ut calcis humores confeſtim abſorbeat et uret:
Exhauſtaque
et uanida pulueris inſtar relinquet illimenta: Hinc
breui
diſſolutis compaginibus labeſcit opus ultro atque corruit.
At lapidi huic natura contrarius eſt globoſus lapis / præſertim qui
ſit
fluuiatilis: nam ſemper madens cementis non coheret.
Quid il
lud
quod in marmorariis lapidicinis compertum habent marmora
excreſcere
.
Romæ per hæc tempora inuenta ſub tellure ſunt fiſtu
loſi
lapidis tyburtini minutalia unum in ſolidum lapidem tempo
ris
terræque ut ita loquar fomento concreuiſſe.
Ex lacu Reatino ui
debis
quo loci per abruptum illud praecipitium aqua redundans
in
Nar fluentem corruit ripæ ſupremum labrum in dies concreuiſ
ſe
:
ut argumentum hinc non nulli ſumpſerint ex iſtiuſmodi addi
mento
lapidiſque incremento conualle ipſa faucibus abſtruſa effec
tam
lacum.
Sub agro Lucano non longe a Silari fluuio qua par
te
ad orientem uerſus ex altis rupibus aquæ ſtillanteſ defluunt con
creſcere
in dieſ uidebiſ grandia pendentium lapidum glaceonia /
ad
magnitudinem ut ſint eorum quodque onuſ carrorum per quam plu
rimorum
.
Iſ lapiſ recenſ & materno ſucco madenſ admodum te
ner
eſt: Vbi uero aruerit / fit duriſſimuſ: et ad omneſ uſuſ accom
modatiſſimuſ
.
Id ipſum euenire ex non nulliſ ueteribuſ aquæduc
tibuſ
ſpectaui: ut formarum latera concreta quadam gummatione
lapidiſ
concruſtetur.
In Gallia duo ſpectaſſe hac ætate licebit di
gna
memoratu: Namque extat quidem agro Corneliano per alta tor
rentiſ
ripa: ex qua grandeſ & plurimi globoſi lapideſ terræ uiſce
ribuſ
intimiſ concepti paſſim in dieſ crebriſ lociſ parturiuntur.
In agro Fauentino propter lamoniſ fluenti ripam adſunt natura pro
tenſi
uaſti lapideſ: qui non modicam in dieſ uim ſaliſ uomant:
1ſpatioque lapideſcere arbitrentur. In agro florentino ætrurie apud
Clatim
amnem fundus eſt in quo alternis ſepteniis prædura quibus
abunde
conſperſus ſit / ſaxa in glebas redeunt.
Apud ciſicenos &
item
circa Caſſandream uerti gleboſam terram in ſaxa refert Pli
nius
.
In puteolano puluis ſuppeditat qui aqua maris dureſcit et fit
lapis
.
Toto etiam littore ab oropo uſque Aulidem quicquid mari
abluatur
lapidem fieri & concretum reddi referunt.
In Arabia eti
am
glebas ait Diodorus effoſſa terra ſuaue olentes: quæ quidem
ueluti
metalla fuſe igni in lapidem uertantur: Addit et hoſce de
mum
lapides eiuſmodi eſſe / ut cum in eos guttæ aquæ pluuiæ ce
ciderint
/ iuncturis colliqueſcentibus toto fiant in muro lapis uni
tus
.
Sarcophagum quoque lapidem apud Troadem aſiæ defodi fe
runt
/ qui fixili uena coniungatur: In hunc lapidem defunctorum
commiſſa
corpora ante diem quadrageſimum tota præter dentes
aſſummi
aſſerunt: et quod magis mireris / ueſtem calciamentaque
et
eiuſmodi una cum corporibus illata uerti in lapidem prædicant
Contrarius
huic eſt comites lapis / quo Darium condidiſſe referunt
Is
enim corpora præſeruat integerrima.
Sed de his hactenus.
Atqui conſtant quidem lapidis loco ueteres perlubenter uſos lateri
bus
: credo equidem inopia rerum et neceſſitate ductos homines
primum
uſurpaſſe / ut lateritia ponerent ædificia: quod poſteaquam a
nimaduerſum
eſt quam id ſtructuræ genus opera facile / ad uſum com
modum
/ ad gratiam aptum / ad perennitatem firmum conſtanſque
exiſteret
: proſecuti ſunt cum cætera tum et regias ædes ſtruere la
teritias
.
Demum poſteaquam ſeu caſu / ſeu induſtria percepere quid i
gnis
ad firmandos denſandoſque lateres ualeret / teſtaceo paſſim o
pere
omnia attollere perſeuerarunt: Et quantum ex uetuſtiſſimis ſtruc
turis
annotaui: hoc profecto auſim dicere / nihil ad omnis quos ue
lis
ædificationum uſus inueniri commodius latere non crudo / ue
rum
cocto: ubi coquendi & ducendi ratio diligens adhibeatur.
Sed de lateritii operis laude alias. Ad rem fit quod aiunt lateri du
cendo
terram probari eam / quæ ſit albicans et cretoſa: Item proba
ri
quoque rubicoſam et eam quæ maſculus dicitur ſabulo.
Harenoſam
uero
et penitus ſabuloſam uitandam et in primis calculoſam omnino
1abigendam ſtatuunt: quod huiuſmodi intercoquendum diſtorque
antur
et perfindantur / tum excocte ſponte ſua atterrantur.
Lateres
non
ſtatim effoſſa terra ducendos putant: ſed fodi terram autum
no
iubent / commacerari totam per hyemem & uere primo duci.
Nam ſi ducas bruma / in promptu eſt rumoſas fieri gelatu: ſin aut
ſolſtitio
/ acri æſtu findentur ſummotenus ſicciſcendo.
quod ſi cogat
neceſſitaſ
ut per hybernos algores fingas lateres: operito illico ſic
ciſſima
harena: Sin per æſtatem feruentem / humectis paleis: nam
ſic
habiti non finduntur neque contorquentur.
Sunt qui lateres ui
tro
habere illitos uelint.
Id ſi iuuabit / curaſſe oportet ne ducantur
ex
ſabuloſa aut nimium macra arentique terra / nam uitrum abſor
berent
.
Verum ducendi ſunt ex albicanti et cretoſa et lenta: haben
dique
ſunt tenues / nam craſſiores qui forte ſint ægre percoquuntur
et
fixura immunes non euadunt.
quod ſi craſſiores facere oportebit
incommodo
prouidebitur multa ex parte ubi medias per craſſitu
dines
uno & item alteris locis ſtilo perforabuntur / quo et ſiccari
et
excoqui commodiuſ ualeant ſudore uaporeque per iſtas ipſas qua
ſi
æſtuationes aſpirante.
Figuli fictilibus ſuperilliniunt cretam al
bariam
/ qua fiat ut uitrum patinis equabilisſime alliqueſcat incu
tim
: Id etiam operi lateritio conferet.
Aduerti ex ueterum ædifi
ciis
in lateribus mixtam eſſe partem non nullam harenæ præſertim
rubræ
: et rubricam et marmor immiſcere aſſueuiſſe inuenio.
Exper
ti
ſumus eadem una ex terra reddi latereſ multo firmiores / ſi uelu
ti
panes facturi maſſam prius quaſi fermentarimus: demum iterum
atque
iterum ſubactam reddiderimus / ut ſic admodum cerea / et om
nibus
etiam minutis calculis per purgatiſſima.
Dureſcunt quidem
coctura
adeo ut multa flamma in ſiliceam duritiem uertantur.
Et
lateres
ſeu fiat igne id dum coquuntur / ſeu forte fiat aere dum ſic
ceſcunt
/ quæ eadem res euenit panibus / cruſtam adducunt ſolidam
Iuuabit
igitur tenues facere / quo plus adſit cruſte / minus medul
.
Et in his experiri licet ſi terſi et perpoliti aſtruantur / durabunt
ille
ſi contra tempeſtates quod cui uis lapidum æque eueniet / ut
terſi
ſcabritie non exedantur: Atqui teſtas quidem tergendas pu
tant
aut nuper exemptas ex fornace ante quam commaduerint / aut ſi
1madent antequam ſicceſcant. Nam ſemel madida atque rurſus exſicca
ta
dureſcit teſta adeo ut ferri aciem delimet atque conſumat.
Sed
nos
commodius proxime ductam & adhuc urentem radimus.
At
qui
laterum tria apud ueteres fuerunt genera: Vnum longum ſex
qui
pede latum pedem: Alterum palmos quinque quoque uerſus: ter
tium
palmos non plus quatuor.
Videmus in ædificiis teſtas præ
ſertim
ad arcus et nexuras pedes quaſque uerſus latas binos.
His
non
æquæ uſos ueteres publicis atque priuatis operibus recitant: ſed
maioribus
publica / minoribus priuata ſtruxiſſe ædificia.
De his
quoque
annotaui cum alibi in ueterum monumentis: tum uia appia
alia
atque alia extare maiorum & minorum laterum genera: quibus
uarie
uterentur: ut non modo quicquid ad utilitatem / uerum etiam
quicquid
ad gratiam aptum et condecens uenerit in mentem: id
ſedulo
uoluiſſe perficere arbitror: Vt cætera omittam lateres ui
di
longos digitos non plus ſex / craſſos unum / latos tris: Sed his
potiſſimum
pauimenta ſpicatim inſternebant.
Præcæteris mihi
probantur
trianguli / quos faciebant hunc in modum: Laterem e
nim
quaque uerſus pedali amplitudinem ducebant craſſum digitum
et
ſemis hunc dum uirebat duabus lineis diametralibus ab angulo
ad
oppoſitum angulum ſignabant linea profunda / quæ uſque dimi
diam
lateris craſſitudinem ſcinderet.
Hinc igitur quatuor habe
bantur
trianguli æquales: Lateres has præſtabant commoditates:
Nam
minus capiebant cretæ / coaptabantur in fornace / eximeban
tur
/ deferebantur in opus habilius: puta qui una manu quatuor ha
berentur
: Hos faber leui ictu inter abſtruendum alterum ab alte
ro
diuidebat: Hiſque per frontes parietum ordines inducebat late
re
pedali extrinſecus ut pateret: Angulo uero introrſus obiecto /
Ex
quo impenſa quidem minor / opus gratius / ſtructura firmior
reddebatur
: Nam cum toto pariete nulli non integri adeſſe late
res
apparerent: tum anguli densatim infarturis parietum illigati
opus
firmiſſimum reddebant.
Ductos lateres ne illico in fornacem
imponas
iubent / ni perſicci ſint: et non ante biennium ſiccos red
di
: & in umbra commodius ſiccari quam in ſole aſſerunt: Sed de his
quoque
hactenus / ni forte addas / quod annotauere terram ad huius
1modi opera quæ plaſtica nuncupantur probari inter egregias ſami
am
arretinam et mutinenſem.
In Hiſpania pergameam: In Aſia
unum
hic breuitatis gratia non prætermittam / quæque de lateribus
uſque
dicta ſunt.
Eadem in tegulis tectorum atque imbricibus: atque
tubulis
: atque omni denique plaſtico fictilique opere fore obſeruanda.
Diximus de lapide: Sequitur ut de calce dicendum ſit.
Calcem ex uario lapide Cato cenſorius improbat: Et calcem quæ
fiat
ex ſilice ad omne opus damnat.
Tum et ad calcem efficien
dam
uehementer eſt in utilis lapis quiſquis exhauſtus / arridus /
putrens
/ in quo excoquendo ignis non inueniat quid abſummat:
quales
ſunt tofinei: et qui circa Romam agro fidenate atque albano
ſubruffi
atque pallentes ſunt.
Tertia enim parte ſui ponderis quam ſu
us
fuerat lapis leuior ſit calx oportet ea / quam periti probent.
Quin et lapis nimium ſiccoſus et natura et natura madens / quod
ſub
igne uitreſcat / haud quaque eſt ad calcem efficiendam utilis.
Viridis inquit Plinius / lapis igni uehementer reſiſtit. At nos de
porphirite
lapide compertum habemus / non modo flammis non
excoqui
/ uerum et contigua quæque circumhereant ſaxa intra forna
cem
reddere / ut ignibus ne quicquam ſatis excoquantur.
Atqui &
terricoſam
quoque lapidem / quod calcem impuram reddat / reſpu
unt
.
Sed calcem in primis laudant uetereſ architecti: quæ de lapi
de
fiat præduro et admodum ſpiſſo & præſertim albo: Hanc. n.
cum
cæteris uſibus non incommodam: tum maxime teſtudinibus
firmiſſimam
ducunt: Secundo loco probant calcem eam: quæ ſit
ex
lapide alioquin non leui et putri: ſed fiſtuloſo: Hanc enim ad
opus
tectorum eſſe omnium præcipuam & cæteriſ ductibiliorem
et
reddere opera ſplendidiora cenſent.
Vidimus & in Gallia uſus
architectos
calce non alia / quam quæ facta ſit ex collectitio torrertium
ſaxo
globoſo / fuſco / præduro & eiuſmodi ut poſſis putare ſilicem
eam
tamen in opere tum ſaxo tum lateribus multa per tempora e
gregiam
præſtitiſſe firmitatem conſtat.
Inuenio apud Plinium e
am
quæ fiat ex molari lapide calcem eſſe natura pingulentam: id
circo
ad omnes uſus percommodam.
Nos experto intelleximus
eum
molarem lapidem qui guttatim ſale aſperſus est / cum rudior
1ac perinde aridior ſit non ſuccedere Eum uero alterum ſalibus non
mixtum
/ qui ſpiſſior et limacum frangatur tenuiore eſt puluere /
ſuccedere
: Sed lapis uticunque ſit / ad calcem effoſſus utilior erit quam
collectitius
: et ex umbroſa humentique fodina exemptus quam ex aren
ti
: et ex albo ductibilior quam ex fuſco.
In Galliis apud marittimas
eduorum
regiones calcem lapidis inopia exoſtricis conchiliiſque ef
ficiunt
: Eſt et calcis genus gipſum: fit enim et ipſum lapide excoc
to
: tam & ſi Cypro et Thebis fodi gipſum referunt ſumma tellu
re
ſolibus concrematum.
Sed gipſeus omnis lapis a calcis lapidi
bus
differt / quod tenerrimus ſit / friabilis / præter unum / qui in ſy
ria
foditur: Nam prædurus quidem eſt.
Differunt etiam quod gip
ſeus
lapis horis non plus uiginti.
Qui uero lapis ad calcem eſt /
horis
non minus ſexaginta coquitur.
Gipſi quatuor aduerti eſſe
per
Italiam ſpecies: harum dua tralucidæ / duæ non tralucidæ.
Tralucidarum
una glebis aluminis / ſeu potius alabaſtro eſt ſimi
lis
: hanc ſquameolam nuncupant / quod tenuiſſimis quaſi ſquamis
coherentibus
et paginatim compreſſis conſtet: Altera ſquameoſa
quoque
eſt: ſed magis ſali ſimilis fuſco quam alumini.
Non tralucida
rum
autem ſpes ambæ cretam dens obdenſatam imitantur
Sed
eſt altera albicans et ſuppallens: altera pallori ſuffuſum colo
rem
habet ruffum.
Poſtremæ prioribus denſiores inter poſtremas
ſubruffa
tenacior.
Inter priores quæ purior / ea candidiora & ſplen
didiora
inde albariis operibus ſigilla et coronas præſtat.
Apud
Ariminum
gipſum inuenies ſolidum / ut dicas eſſe id marmor:
aut
alabaſtrum: ex eo iuſſi tabulas ſerra dentata ſerrari ad opus
cruſtationum
commodiſſimas.
Omne gipſum ne quid prætermit
tam
/ malleis
ligneis affligi et conteri / uſque infarinam reddatur: loco ſicciſ
ſimo
accumulatum ſeruari / ſtatim produci / aqua celerrime infun
di
confeſtim ad opus adigi oportet: Calx contra: non enim tun
ſam
uerum ex gleba infundi: et multo quidem ante commacera
ri
oportet aqua exhuberante prius quam in opus præſertim tectorum
immiſceas
quo ſiqua fortaſſis gleba parum fuerit ignibus excoc
ta
maceratione diutina ſoluatur atque liqueſcat.
Nam cum recens
et
non penitus proluta et commacerata ſummitur / quod in ea ſit
1latentes ſuberudi aliqui calculi / euenit ut hi quidem in dies putre
ſcant
: et ſubinde emittant puſtulas / quibus omnis expolitio uitietur.
Adde quod calce non uno ſimul ut ita loquar proluuio infundere
ſed
ſenſim oportet madefacere alteris atque alteris / atque item alteris
aſperſionibus / quoad plane ſit ebria reddita.
De hinc loco humecto
et
ſub umbra pura ſine ulla rerum aliarum mixtura / et nihil plus quam
ſummotenus leui operta harena aſſeruanda eſt / quoad temporis mo
ra
liquidius fermentetur.
Et compertum quidem habent calcem
diuturna
huiuſmodi fermentatione multum ad uirtutem augere.
Nos quidem ueteribus ac deſtitutiſſimis in ſcriptis relictam / poſt
annos
uti ex multis coniecturis perſpicue patebat / quingentos nuper
inuentam
uidimus madidam et liquentem / et ut ita loquar matu
ram
adeo ut mollitie mella oſſiumque medullas longe ſuperaret:
Atque
ea quidem ad quemuis uſum non eſt ut putes commodius poſſe
quippiam
inueniri.
Duplum refert ſic habita harenarum quam quæ
recenter
extincta miſceatur.
In his igitur calx atque gipſum no con
ueniunt
/ in cæteris conueniunt.
Illico enim eximas ex fornace: ac
ſub
umbra et ſicco in loco habeas / mox infundas oportet: Nam ſiue
fornace
ipſa / ſiue alibi ad auram ad lunam / ad ſolem adſeruetur:
præſertim
æſtate ociſſime reſoluetur in cinerem / et fiet inutilis.
Hactenus de his. Fornacibus lapidem ne imponas monent ni con
fregeris
/ ita ut ſint fruſta glebis non minora / ſino illud quod fa
cilius
coquantur.
Compertum quidem eſt mediis in lapidibus præ
ſertim
globoſis interdum adeſſe uacuas aliquas concauitates: qui
bus
aer incluſus plurimum afferat detrimenti: Nam ſuccenſo forna
cibus
igne fit ut iſtic ſeu frigore introrſus abſcedente aer perſtrin
gatur
/ ſeu in caleſcente demum lapide idem ipſus aer in uaporem
exaugeatur
/ fit inquisitus ut contumeſcat et quaque uerſus perfracto carcere
quo
cohercebatur immani ſonitu acrique impetu erumpat / totamque for
nacis
congeriem diſturbet atque peruertat.
Et ſunt qui lapidibus
iſtiuſmodi
uiderunt media intus uigere animantia cum alia et di
uerſa
/ tum uermes piloſo dorſo et multi pedes / qui quidem forna
cibus
ſoleant diſpendium afferre.
Neque hic non ſubiungam digna
quædam memoratu d rebus iſtiuſmodi / quæ noſtra ætate uiſa ſunt:
1Non enim hæc ſcribimus ſolum fabris / uerum et ſtudioſis etiam
rerum
dignarum: Qua de re iuuat intermiſcere interdum quæ dele
ctent
: et ab re tamen atque inſtituto aliena non ſint.
Martino quinto
pontifice maximo / allatus extitit anguis reptus latio a fabris apud
fodinas
uitam ducens in uaſto quodam lapide / circum omnibus aſpi
ramentis
obſtruſis: Repertæ et aliquot ranæ / et item cancri / ſed hi
quidem mortui.
Tum et candidiſſimo marmore in medio per hæc
tempora
frondes arborum repertas teſtor.
Vellinus mons / qui Bru
tios
a marſis diuidit / omnium præcelſus toto uertice calueſcit lapi
de
albo / et rediuiuo illic qua parte in brutios ſpectat / paſſim uide
bis
diſfractos lapides refertos ſigillis conchiliorum maritimorum:
non
amplioribus quam ut ea ſub uola manus capias.
Quid illud ? Ex
agro
Veronenſi in dies colliguntur ſaxa cælo ſtrata ſigno quinque
folio
certis et comparibus lineis aptiſſime perſcripta atque belliſſime
imbricata
naturæ arte admirabili et perfinita / ut imitari ſubtilita
tem
operis poſſit prorſus mortalium nemo: Et quod magis mirere
nullum
huiuſmodi inuenies lapidem niſi inuerſum / impreſſumque
ſigni
formam obtegentem: quo facile putes naturam non admira
tioni
hominum / ſed ſibi effinxiſſe tantas delitias artificii ſui.
Ad rem redeo. Non hic inſiſtam referens quo pacto foci ueſtibulum
præfurniumque teſtudinare / et interiorem ignium ſedem coaptare opor
teat
/ ut extuans flamma reſpiret / ut ſuis quaſi limitibus coherce
atur
/ ut in unum ad opus coquendi confluat tota ignium uis atque
conſpiret
.
Neque proſequar quo pacto ſenſim ſuccendere et ignem
non
intermittere uſque dum flamma ad ſupremum uſque nequicquam fumo
ſa
exeat: et ſummi intra fornacem lapides candeſcant / et coctum la
pidem
non eſſe niſi cum flammis turgefacta quæ circunhiaret fornax
ſeſe
receperit atque perſtrinxerit.
Mirum in quo naturam ſpectes
elementi
.
Nam ſi calce cocta ignem ſubdemeris / fiet calcaria ſen
ſim
minus in imo calens / in ſummo uero magis multo reddetur
ignita
.
Nunc quoniam his operibus perficiendis non calce tantun /
uerum et harena opus est: de harena ipſa nobis dicendum eſt.
Harenarum tria ſunt genera / Foſſicea / Fluuiatilis / Marina. Om
nium
optima foſſicea.
Atque ea quidem multiplex eſt / Nigra / Cana /
1rubra et carbunculus et glareoſa. Siquis me roget quidnam eſſe
harenam
ſtatuam: fortaſſis dixero eam eſſe / qua maioribus confra
ctis
lapidibus minutulis conſtet lapilliſculis: Tametſi Vitruuio
placuit
harenam / et præſertim in ætruria / quam carbunculum di
cunt
/ genus eſſe quoddam terræ ignibus a rerum natura intra mon
tes
incluſis peruſtæ et redditæ / ut ſit iam terra non cocta ſolidior
et
tofo ipſo mollior.
Verum inter haſce omnes harenas praeferunt
carbunculum
.
Aduerti romæ publicis ædificiis uſos no in poſtre
mis
rubra: Caua intra foſſiceas ultima eſt: Glareoſa fundamentis
farciundis
commoda eſt: Sed inter primarias proximo loco annume
rant
glaream tenuiorem præſertim quæ angularis et ab omni terræ
immixtione immunis ſit: uti eſt quæ apud uilumbros abunde ſuppe
ditat
: Subinde harenam probant / quæ ex fluento poſt primam ſu
premam
cutem abrepta eximatur: Et inter fluuiatiles torrentium /
et
inter haſce utilior quæ intra montes pronioribus profluuiis ſub
ſtitit
.
Extremo uenit loco harena quæ ex mari excepta ſit: et inter
maritimas
nigrantem ac uitroſam non omnino uituperant.
Apud
Picentes
agro ſalernitano harenam ex mari ſumptam foſſiceæ non
poſtponunt: Sed eius regionis non omni ex littore deſumptam pro
bant
: Nam compertum quidem habent littoribus / quæ ad hauſtros
excipiendos pateant / harenam eſſe omnium deterrimam: Quæ uero
ad
lybicum ſpectent littora / ea quidem harenam ferre minime poſ
ſimam
.
At inter maritimas harenas eſſe commodiorem conſtat / quæ
ad
rupes ſubſideat: granoue craſſiore ſit.
Atqui habent harene qui
dem
cur etiam differant inter ſe: Namque marina inhareſcit difficile et
ſalſugine
diſſolubilis madeſcit continuo atque ſubfluit: Inde igitur
onera
ægre et numquam fidiſſime ſuſtinet.
Fluuiatilis quoque humecti
or
eſt quam foſſicea: eaque de re ductibilior et tectoriis habilior.
Foſſi
cea
propter pinguedinem tenacior: ſed facit rimas: ea de re (cum)
rationibus
adigunt / non ad tectoria.
Sed erit harena optima ſuo in
genere
quæque fricata et perſtricta manibus ſtridorem faciat: et quæ
in
candidam ueſtem excepta non coinquinabit: neque terram ſubſi
dentem relinquet.
Contra erit harena non bona: quæ per ſe lenis et ne
quicquam
aſpera: et colore odoreque luteam terram imitetur: quæue intra
1aquam exagitata / aquam reddet plurimum turbulentam et limoſam:
quæue
in area relicta ilico herbeſcet: eritque non bona / que dudum
conuecta
diu extiterit ſub aere ad ſolem et lunam et pruinas: nam
terricoſa
efficitur et putris: et perinde cum ad producenda arbu
ſcula
et caprificos parata: tum ad continendam ſtructuram infir
miſſima
.
Diximus de materia / lapide / calce / et harena: quæ a maioribus pro
barentur
.
Sed locis non omnibus dabitur / ut ea pro inſtituto rebus
agendis
commoda et parabilia inueniamus.
Aſiam aiebat Cicero pro
pter
copiam marmoris / ſemper ædificiorum et ſignorum gloria
floruiſſe
: At marmora locis omnibus non inuenies: alibi aut nullus
eſt
lapis: aut ſi eſt / is quidem non ad omnem uſum eſt habilis.
Tota
italia
ab ea parte quæ ad meridiem uergit / foſſiceam reperiri hare
nam
teſtantur: ab apennino citra non reperiri.
Babylones inquit
Plinius
bitumine: Carthaginenſes luto utuntur.
Alibi omnino la
pidis
inopia cratibus et argilla ædificant.
Budinos refert Herodo
tus
cum priuatas / tum etiam publicas ædes non re alia ædificare
quam ligno: ut etiam urbis moenia atque ipſa deorum ſimulacra ſint
apud
eos lignea.
Neuros ligno penitus carere ait Mella: ut ligno
rum
loco ſuccedere cogantur oſſa.
Aegypto iumentorum ſegeſti
onibus
focum fouent.
Hine eſt ut alii alia ſibi habere pro neceſſi
tate
et rerum oportunitate diuerſoria cogantur.
Apud ægyptios
ſunt
qui uel regias domos harundinibus: apud Indos qui cætarum
coſtis
ſibi ædificent.
Apud Dedaliam in Sardis ſuffoſſa tellure ha
bitare
ſcribit Diodorus.
Carris Arabiæ oppido muros domoſque
maſſis
efficiunt ſalis.
Sed de his alias. Itaque ut diximus non omni
loco
eadem lapidis harenæque et huiuſmodi eſt copia: Sed diuerſis
diuerſa
et naturæ et rerum exiſtit ratio atque modus: Iccirco his uti
oportet
quæ ſuppeditant: et in his ipſis adhibenda eſt cautio: pri
mo
ut habiliores et commodiores / ſelectos paratoſque habeamus: pro
xime
ut ædificando aptioribus utamur / ſuis quibuſque locis cuncta
recte
diſpartiendo.
Sequitur ut paratis rebus / que recenſuimus / materia / lapide / calce /
harena
: nunc de conſtruendi ædificii ratione et modo tranſigamus.
1Nam ferrum quidem æs atque plumbum et uitrum er reliqua iſtiuſ
modi
ut pares nihilo plus opus eſt induſtria, quam ut coemis atque in
unum
cogas / quoad in opere perficiundo non deſint: tam etſi de his
ſeligendis et diſtribuendis dicemus ſuo loco / quæ ad operis ornamen
torumque
rationem abſoluendam conueniant: Atque nos quaſi opus fac
turi
ſimus et manu ædificaturi ab ipſis fundamentis rem ordiri ag
grediemur
: Sed hic prius eſt ut iterum admoneam / penſanda eſſe
tempora
cum publica / tum et priuata noſtra noſtrorumque eiuſmodi
ſint
: ne quid aggrediamur: in quo perturbatis rebus aut inuidiam
captes
ſi perſeueres ædificando: aut diſpendium ſi deſeras.
Adde quod
et
naturæ tempora inprimis erunt obſeruanda: Nam uidere quidem
licet
/ uti ea quæ per hyemem ædificantur / locis præſertim frigidis
gelent
: Ea uero quæ per æſtatem / locis præſertim æſtuoſis areſcant /
prius
quam cohereant.
Hinc igitur admonebat Frontinus architectus
eſſe
ad opus exequendum apta accommodataque tempora: quæ ſunt
a
chalendis aprilis / ad chalendas uſque nouembris / intermiſſo æſtatis
feruore
.
Sed pro locorum uarietate et coelo opus maturandum aut
producendum ſtatuo.
Itaque ſi cum his cumque cæteris rebus quæ ſupra
recenſuimus
/ bene tibi conueniet: erit demum area futuri operis
deſcribenda / ſignatis in ſolo ſpaciis ſua et linearum et angulorum
dimenſione
.
At ſunt qui admonent bonis initiis inchoandam eſſe ædificationem:
permaximi quidem intereſſe quo quidque temporis momento in rerum
præſentium
numero causae occeperit.
Lucius Tarutius urbis Romæ
natalem diem adinueniſſe fortunæ ſucceſſibus annotatis prædicatur:
Tantanque habere uim ad res futuras ipſum hoc initii momentum pu
tarunt
ſapientiſſimi ueteres: ut fuiſſe Iulius firmicus maternus re
ferat
/ qui mundi genituram ex rerum euentibus compertam fecerint:
ac
de ea re accuratiſſime ſcripſerint.
Namque Eſculapius Annubius
que
: et iſtos ſecuti Petoſiris et Necepſo ſic fuiſſe hanc affirmant:
ſurgente
ab orizonte Cancro et luna ex dimidio / ſole in leone / ſa
turno
in capricorno / ioue in ſagittario / marte in ſcorpione / uenere
in
libra / mercurio in uirgine.
Et profecto tempora ſi recta interpre
tamur
plurimum pleriſque in rebus poſſunt.
Nam et quod illud quod aiunt
1die brumali pulegium aridum floreſcere / inflatas ueſicas diſrumpi
ſalictorum folia: Malorum grana uerti ac circumagi / murumque iocuſcu
lis
fibras numero in dies ad lunæ numerum congruere atque æquari.
Ego uero etſi iſtius diſciplinæ profeſſoribus et temporum obſeruato
ribus
non tantum tribuam / ut eos exiſtimem ſuis poſſe artibus certam
præſtare
fortunam rebus / non tamen eſt ut aſpernandos ducam ſiquando
diſputent præſcripta iſtiuſmodi tempora monente coelo utramque in par
tem
poſſe quam plurimum.
Sed uti ea ſeſe habeat res / ſeruaſſe quæ admo
nent
: aut plurimum proderunt ſi uera ſunt: aut minimum nocebunt ſi
erunt falſa.
Adderem hic aliqua ridenda / quæ ueteres probauere in
choandis
rebus: ſed nolim interpretentur ſecus atque res ferat: Et pro
fecto
ridiculi: qui bono item omine cum cæteras res: tum et imprimis
areæ
præſcriptionem inire iuſſerint.
Veteres his ſuperſtitionibus adeo
uacabant: ut eſſe primum militem in delectu conſcribendo curarent: ne
ei
eſſet nomen ulla ex parte infauſtum: tum et luſtranda colonia atque
exercitu
bonis nominibus eligebant / qui hoſtias ducerent: et locan
dis
uectigalibus cenſores Lucrinum lacum ob nominis felicitatem
eſſe
omnium primum inſtituere: Tum et malo nominis nomine permoti quæ
prius
epidannum uocabatur: ne indannum eo nauigantes ire dicerentur:
Dyrrachium appellari uoluere.
Eadem ronne et Beneuentum / quod
prius
Maloeton diceretur nuncupauere.
Rideo hic: nam bona etiam
uerba
et precantia adiungi placet.
Et ſunt qui affirment hominum
uerba
tanti causae / ut uel a feris mutiſque rebus audiantur.
Sino illud Ca
tonis
uerbis laſſatas boues inſtaurari.
Solere quidem homines aiunt
impetrare a ſolo patrio uerbis et precibus / ut inſuetas et alienas alat
arbores
: ipſaſque arbores exorari poſſe ut tranſmigrent / et in alieno
accreſcant
.
Iam mihi poſtea quam inepti causae coepimus / aliorum ineptias
recenſendo illud ridiculi gratia non omittam / quod aiunt adeo au
diri
hominum genus / ut rapam affirment ampliorem creſcere: ſi dum
ſeratur
obſecretur / ut ſibi et familiæ et uicinis benigne conferat.
Quæ quidem res ſi ita ſunt: non intelligo cur ocimum herbam pu
tent
/ quo magis cum maledictis et probris ſatum ſit / eo fructus
lætiores
afferre.
Sed miſſa hæc faciamus. Cæterum præſtare qui
dem
arbitror / ſi omni opinionum incerta ſuperſtitione deſpecta / rem
1ipſam ſancte et religioſe aggrediemur. Ab Ioue principium mu
ſæ
: iouis omnia plena: Ergo purificato animo: et ſancte pieque ado
rato
ſacrificio / inchoari tantam rem perplacebit: his maxime ha
bitis
precibus ad ſuperos / quibus poſcatur / ut opem auxiliumque præ
beant
operi / et faueant cæptis / quoad fauſte/ feliciter / proſpereque
eueniat
res: ſitque longa cum ſua ſuorumque hoſpitumque ſalute et ſalu
britate
: cum rerum firmitate: animi æquabilitate: fortunarum in
cremento
/ et induſtriæ fructu / et gloriæ propagatione: bonorumque
omnium
perhennitate / atque poſteritate.
De his hactenus.
LEONIS BAPTISTAE ALBERTI DE
OPERE
LIBER TERTIVS INCIPIT.
oMNIS ASTRVENDI OPERIS RA
tio
/ hac una in re uerſatur atque conſumitur: ut
pluribus
ordine congeſtis et arte compactis rebus:
ſeu
ſint illi quidem quadrati lapides: ſeu cemen
ta
: ſeu materia: ſeu quod aliud uis ſolida ex eis /
et
quoad eius fieri poſſit integra unitaque conſtru
ctio
producatur.
Integra counitaque ea dicentur, quo
rum
partes a partibus neque reſectæ / neque diſiunctæ / neque non ſuis
inſitæ
locis ſint: Sed toto linearum tractu cohereant atque conſe
quantur
.
In ſtructura igitur conſideraſſe oportet / quænam in ea
primariæ
ſint partes: et quæ partium lineæ atque ordines.
Structuræ
perficiundæ
partes minime obſcuræ ſunt.
Namque ſummum / infimum /
dextrum
/ ſiniſtrum / proximum / diſtans: et quæ inter has extre
mitates
intercurrant media / ex ſe patent: Sed quid cuique inſit: cur
inter
ſe differant: non omnes intelligunt.
Neque enim est opus tollere ut
putant
imperiti / lapidem lapidi: et cementa cementis ſuperaſtru
ere
: Sed diuerſæ cum ſint partes: longe diuerſis indigent rebus
et
induſtria: Aliud enim fundamentis: aliud procinctui et coro
nis
: Aliud angulis et apertionum labris: Aliud extremis cuti
bus
: Aliud intimis parietum in farctionibus et craſſationibus de
betur
.
Quod autem cuique debeatur / noſtrum erit proſequi,
1In his igitur abſoluendis ab ipſis fundamentis incipiemus: eos ut di
ximus
imitati: qui manu ſint opus effecturi.
Fundamentum / ni fallimur / ſtructuræ pars non eſt: ſed locus uideli
cet
ac ſedes: in qua ſtructura ipſa tollenda ſtatuendaque ſit.
Nam ſi da
bitur
area penitus ſolida atque omnino conſtans lapidea fortaſſis: quales
apud
Veios nonnullas inuenias: quænam tibi illic erunt fundamenta
iaciunda potius quam ut ſtructuram ipſam attollas.
Apud Senas uiſuntur
maximæ
turrium moles / ipſo primo et nudo in ſolo poſitæ: Eſt enim
mons
ſolidus ſubſtratus tofo.
Fundatione igitur hoc eſt itione in fun
dum
atque fossura erit opus ubi firmum ſtabileque solum proſciſſa de
miſſaque
fouea quærendum ſit: quod ipſum fieri ferme pleriſque omnibus
in
locis conuenit : de quibus poſtea.
Commodum futurum ſolum inditio
erunt
hæc / ſi mille aderunt herbæ / quæ humectis in locis ſoleant:
ſi
arborem aut nullam ferat: aut eam tantum: quæ niſi in præduro et
denſiſſimo
oriatur: Si circum multo erunt omnia ſicciſſima et penitus
arentia
: Si lapidoſa lapide non minuto / non globeo: ſed angulari ſo
lido
præſertim ſiliceo: Si ſub ſe neque ſcaturient fontes / neque fluen
tum
peruader: Fluenti.
n. natura eſt / ut aut rapiat ſempiterne quoad
motu
ualeat / aut importet: Ea re fit ut plana / quæ propter fluuius
excurrit
/ ſoli firmitatem præſtent non prius / quae ubi ſub alueum deſcen
deris
.
Tu priusquam quicquam fodere incipias angulos arearum et omnes
laterum
lineas diligentiſſime iterum atque iterum annotaſſe oportet:
quales
futuri ſint et quo ſtatuantur loco: His angulis ponendis
norma
opus eſt non puſilla / ſed prægrandi: quo directionum lineæ
certiores
conſequantur: Normam ueteres conficiebant tribus rectis re
gulis
in unum triangulum coniunctis: quarum erat una cubitos tris: al
tera
quatuor: tertia cubitos erat quinque.
Atqui hos quidem angulos
ponere
imperiti / niſi rebus omnibus quæ aream occupent / amotis:
et
ſolo prius reddito uacuo et penituſ complanato neſciunt: Eaque
de
re / quod in hoſtium agro moderantiuſ facerent / repente rap
tiſ
malleoliſ / fabroſ uaſtatoreſ ad diruenda et delenda omnia im
mittunt
: Quorum eſt error caſtiganduſ: Nam multa et fortu
iniuria / et temporum aduerſitaſ / et rerum caſuſ atque ne
ceſſitas
poſſunt afferre: Quæ moneant uetentque ne quid cæp
1ta proſequare: Et interea dedecet profecto non parcere ueterum
laboribus
/ et conſulere ciuium commodis / his quæ aſſuctis maiorum
ſuorum
laribus capiant: quando et perdere et proſternere et fundi
tus
conuellere quæque ubique ſunt / ex arbitrio ſemper relictum ſit.
Itaque priſtina uelim ſerues integra quoad noua illis non demollitis
attolli
nequeant.
Fundamentis deſcribendis meminiſſe oportet prima parietum exor
dia
et ſoccos / quos etiam fundamenta nuncupant / habenda eſſe quo
ta
parte ſui ampliora / quam ſit futurus paries: eorum imitatione qui
alpibus
ætrurie per niues ambulant: Nam hi quidem pedibus adi
gunt
cribros funiculis in eum ipſum uſum contextis: quorum am
plitudine
ueſtigia minus immergantur.
Anguli ipſi quo pacto an
notentur
/ eſſet non facile examuſſim proſequi uerbis ſolis.
quod
ſit
eorum captandorum ratio ex mathematicis ducta: et linearum
exemplo
indigeat: res ab inſtituto aliena: de qua alibi in commenta
riis
rerum mathematicarum tranſegimus.
Tentabo tamen atque eni
tar
quantum hic conferat ita loqui: ut qui ingenio ualeas / facile in
telligas
multa / unde totam rem poſtea ex te conſequaris.
Obſcurio
ra
fortaſſis quæ uidebuntur / ſi libebit ad unguem tenere ex commenta
riis
ipſis petita percipies.
Nos quidem fundamenta diffinientes
aſſueuimus
lineas dirigere / quas radices nuncupamus / hunc in mo
dum
: A media enim fronte operis / ad poſticum protendo lineam:
ad
cuius dimidiam longitudinem figo telluri clauum: per quam
tranſuerſam duco ex geometrorum monitis perpendicularem.
Itaque ad
haſce
duas lineas / quicquod demetiendum eſt redigo: ſuccedunt omnia
belliſſime
: præſto ſunt æquidiſtantes certiſſimi finiuntur anguli:
partes
partibus reſpondent / apteque conformantur.
Quod ſi forte dabitur
ut
interiectis parietibus ueterum ædificiorum captandi anguli ter
minum
ac ſedem radio uiſus expedire notaſſe non queas: tibi æque
diſtantes lineæ ducendæ ſunt ea / qua libera et expedita patebit uia:
hinc
ſignato interſectionis puncto / cum gnomonis / tum diametri
productione
/ tum etiam aliis æquediſtantibus ad normam coequa
tis
lineis rem pulcherrime aſſequemur.
Neque erit non accommoda
tiſſimum
radios uiſus locis ſupereminentibus terminare linea:
1quo illinc dimiſſo perpendiculo certa præſtetur directio atque pro
greſſio
.
Signatis perinde lineis et angulis foſſionum conueniret qui
dem
oculorum et intuitus uim habere / qualem per hæc habuiſſe tem
pora
hiſpanum quempiam fabulantur.
qui aquarum uenas per terræ
intima
ſerpientes / non ſecus diſternebat ac ſi in aperto fluerent:
Tanta
ſub terra ſuccedunt incognita: quibus non tuto onus et im
penſam
ædificationis ſubſtinendam committas.
Et oportet profecto
cum
toto ædificio / tum præſertim ipſis fundamentis nihil negli
gere
: in quo cauti et circumſpecti ædificatoris ratio et diligentia de
ſiderari
poſſit: quando in cæteris ſiquid erratum eſt / lædit leuius:
et
emendatur facilius: et perfertur commodius quam in fundamentis: in
quibus
nulla errati excuſatio admittenda eſt.
At ueteres / quod
fauſtum
et felix ſit / fodito inquiunt / uſque dum ſolidum inuenias.
Habet enim tellus ſubduplices et multiplices cutes: alias fabulo
sas
: alias harenoſas: alias calculoſas et eiuſmodi: ſub quibus ordi
ne
uario et incerto denſa et concreta ſubſtitit cutis / ferendis ædifi
ciis
ualidiſſima.
Quæ et ipſa quidem uaria est: neque cæteris ſui ge
neris
ulla pene in re ſimilis: Sed alibi duriſſima et ferro prope in
expugnabilis
: alibi craſſior: alibi nigricans: alibi albicans: quam
cæteris
imbecilliorem plerique putant: Alibi cretamoſa: alibi tofinea:
alibi
ex quadam argille genere immixta glarea: De quibuſ omnibuſ quenam
ſit
optima certum dari aliud nullum iudicium poteſt.
preter unum: Vt
eam
probent: quæ errfum egre excipiat: quæ ue aqua immiſſa minime
diſſoluatur.
Et ſolidum ea de re nullum haberi putant certiuſ atque conſtan
tiuſ
.
quam quod ad aquam perterre uiſcera ſcaturientem ſubſit. Nos uero
doctos
et peritos omnes incolas et uicinos architectos conſulendos
putamus
: Qui quidem & ueterum ædificiorum exemplo: et po
nendorum
in dies uſu recte iſtius: ædifices: regionis ſolum quale
ſit
& quid ualeat facile didiciſſe potuere.
Dantur tamen argu
menta
de ſoli firmitate prætentanda & congnoſcenda.
Nam ubi
graue
aliquid per ſolum prouolutaris / aut exalto cadentem dimi
seris
: & non ſubcor tremuerit locus: aut aquam / expatina / illic
ſtatuta
/ criſpantem non reddiderit: nimirum firmitatem iſtic
polliceri
inter petrabimur.
Tu tamen ſolidum inuenies non
1ſemper omni in loco: Sed dabitur regio uti eſt apud Adriam apudque
Venetias
/ ubi ſub congeſtitia inuenias aliud nihil ferme præter ſo
lutum
limum.
Diuerſa igitur tibi erit fundationis ratio / pro lo
corum
diuerſitate exequenda.
Locorum alius elatus / alius depreſ
ſus
: alius inter hæc medius / ut puta qui accliuis ſit: hic adeo alius
ſiccior
et aridior: uti ſunt præſertim montium iuga et uertices:
Alius
penitus madens et infuſus: uti eſt qui apud mare: apud lacu
nas
et intra conualles ſubſidat: Alius ita eſt poſitus / ut neque ſiccus
omnino
: neque penitus madens ſempiterne ſit: uti natura ſui ſunt ac
cliuia
: ut quibus aquæ non perſiſtunt immotæ et contabeſcentes:
ſed
lapſu aliquo per pronum deducuntur.
Nullis locis ilico fiden­
dum
eſt inuento quod ferrum reſpuat: poſſet enim id eſſe in cam­
peſtri
parte ue et infirmum: ex quo maxima iactura et totius ope­
ris
ruina olim conſequeretur.
Noſque uidimus turrim apud Mneſtorem / Ve
netiarum
oppidum / que poſt annos aliquot quam abſoluta extitit / pon
dere
ſui perforato cui incumbat ſolo / uti res monſtrauit / tenui et
imbecilli ad ſumma uſque propugnacula immerſum ierit: quo magis incul
pandi
ſunt quae non ſolido iſtiuſmodi a natura ſubſtrato et ſubſtituto
præcipue
ut ferat ædificia: ſed uel macerie aliquam ueteris ruinæ inuen
ta
/ non eam quanta et qualis ſit funditus perſcrutantur: Sed in ea
præaltos
parietes attollunt inconſiderate: et minuendæ impenſæ
auiditate
/ omnem ædificationem ultro perdunt.
Præclare iccirco
admonentur
/ ut omnium primi fodiantur putei: Id quidem cum
cæteras
ob res / tum ut apertiſſime pateat quanti quæque ſeſe habeat
cutis
ad opus tolerandum aut infirmandum.
Accedit quod ad mul
tas
rerum agendarum commoditates et aqua inuenta et quæ egeran
tur
conferet.
Accedit etiam quod hinc adaperta reſpiratio a ſubterra
neis
exalationum motibus tutam illæſamque præſtabit ædificio fir
mitatem
.
Itaque ſeu puteo / ſeu ciſterna / ſeu cloaca / ſeu quauis pro
fundiore
foſſione recognitis quæ ſub terra latitabant cutibus / commo
diſſima
eligenda en / cui opus committas.
Tum et elato et quocunque et
in loco: unde profluens unda conuellere aut aſportare quippiam ualeat:
profundiorem omnino induxiſſe foſſam conferet.
Nam aſſidua imbrium ite
ratione
montes ipſos ablui / abſtergi atque perinde imminui inditio est: quod
1extantes ſpeculæ in dies expeditius uiſuntur: quæ interiecto mon
tis
primitus non apparebant.
Maurelius mons qui ſupra Floren
tiam
eſt / patrum noſtrorum ætate multa uirebat abiete: At nunc
nudus
et aſper relictus eſt / imbrium ni fallor abſterſionibus.
Decliuibus areis iubebat Iunius Columella inferiori a parte et lo
co
preſſiore fundamenta ordiri auſpicaremur: Perite id quidem:
Namque præter id / quod illic iacta / et præſtructa admodum ſuis co
aptata
locis perſiſtent: quaſi fultura ualida renitentur ad curſus ea:
quæ
mox ſi ædes prolatare libuerit / ad partem ſuperiorem appli
cabuntur
: Fiet etiam ut quæ fortaſſis uitia ſubſequi ad iſtiuſmodi
foſſiones
interdum ſoleant hyante ſolo atque labente / minus te la
teant
: minuſque noceant.
Paludoſis in locis laxam adaperire foſſam
conuenit: foſſæque latera palis / cratibus / tabula / alga / limo et iſtiuſ
modi
rebus munienda hinc atque hinc: ne aqua ſubinsiuat: Mox ex
haurienda
ſiqua reſidua intra munitiones ineſt aqua: egerendaque
harena
: abruenduſque lutoſus alueus funditus: quoad inuenias ubi
pes
ueſtigio ſiſtat.
Idem ipſum ſabuloſo in ſolo quoad res poſtu
let
faciundum eſt.
Cæterum omnis foſſionis fundum ad libellam
plane
coequandum eſt: ne quam in partem uſpiam ſit decliue / quo
imponenda
coequatis ponderibus collibrentur: Habet enim pon
dus
in ſe hoc inſitum et innatum: ut depreſſiora ſemper oppetat et
opprimat
.
Sunt quæ in paluſtribus fieri iubent / ſed magis ad ſtru
cturam
quam ad fundationis rem pertineant: Atqui ſic enim iubent.
Sudium et palorum copiam cacumine præuſto / pede inuerſo ad
ſublime
figito: ut ſit operis huius area lata duplo / quam futurus eſt
murus
: ſintque pali ad muri futuri altitudinem / longi nihilominus
una
partium ex octo: ſintque craſſi ut ad ſui longitudinem / ita ut
pars
reſpondeat nihil minus duodecima denique conferti configan
tur
quoad ubi plures interfigas aditus non pateat.
Configendorum
palorum
machinas uticumque illæ ſint habere oportet malleos non
grauiſſimos
: ſed crebro ictu incudentes: Nam prægraues cum ſint
pondere
immani impetuque intolerabili materiam protinus perfrin
gunt
.
Crebritas quidem omnem ſoli contumaciam et peruicaciam
aſſiduitate
laſſat et domitat.
Videre licet ubi tenuem uelis duram
1in materiam clauum infigere. ſi malleo utaris graui / non ſuccedit:
ſi
puſillo et apto / penetrabit.
Hæc de foſſionibus hactenus: niſi
forte
illud addendum ſit / quod interdum aut parſimoniæ gratia /
aut
uitandæ ſoli intermedii labilitatis cauſa iuuat non una et con
tinuata
foſſa opus ſolidum perducere: ſed interuallis intermiſſis:
quaſi
pilas tantum aut columnas poſituri fundamus: quo inde ab al
teris
ad alteras ductis arcubus / reliquus paries ſuperextollatur.
In his eadem obſeruanda ſunt / quæ uſque recenſuimus. Sed quo plus
oneris
in haſce impoſiturus ſis: eo latiores et obfirmiores ſubigas
fundationes
atque pedamenta oportet.
Hactenus de his: Reliquum eſt ut ſtructuram aggrediamur. Sed
cum
tota fabri ars ordoque aſtruendi pendeat / partim ex lapidum na
tura
/ et forma / et habitudine: partim ex calcis fulturæque glutino
atque
illigamentis.
De his igitur prius breuiſſime recenſenda ſunt
quæ
ad rem faciant.
Lapidum alii rediuiui et fortes et ſuccoſi / qua
les
ſunt / silex / marmora / et eiuſmodi: quibus innatum eſt ut ſint
graues
et ſonori: Alii exhauſti / leues / ſurdi: quales ſunt tofinei et
ſabuloſi
.
Item lapidum alii plauis ſuperficiebus / rectis lineis / æqua
libus
angulis: quos quadratos nuncupant: Alii ſuperficiebus / lineis /
angulis
multiplicibus et uariis: quos incertos appellabimus.
Rur
ſus
lapides alii prægrandes: hoc eſt quos ſingulos nudæ hominum
manus
abſque traha / uecte / rutulo et gerulis et iſtiuſmodi agere ad
arbitrium
nequeant: Alii minuti: quos uel una manu tollere collo
careque
poſſis ex ſententia.
Tertii lapides inter iſtos qui pondere
et
magnitudine medii ſint / iuſtos appellamus.
Omnem lapidem
et
integrum et minime lutoſum et bene madentem eſſe oportet:
Integer
an quaſſatus ſit / indicabit ſonus quem ſub ictu refert.
Ab
luetur
nullibi purius quam torrente.
Non penitus madidum reddi aquis
ante
diem nonum ſatis conſtat / qui iuſtus ſit lapis: qui autem præ
grandis
/ tardius: Nuper exemptus ex fodina / longe ueterano com
modior
: Qui ſemel calcem expertus ſit lapis / ſecunda non amat
coniugia
.
Hæc de ipſo lapide.
Calcem quidem / quæ ex fornace apportata glebis fuerit non integris
ſed
reſolutis atque admodum pulueruloſis / reprobant: et ualidam
1futuram in opus negant: Eam probant / quæ ignibus perpurata
candicans
et leuis et ſonora ſit: quæ ue cum aſpergas multo crepi
tu
/ acrem uaporis uim in altum euomat.
Superiori quod impotens
ſit
/ harenæ minus deberi conſtat: At ualidiori huic plus.
Cato ſta
tuebat
in ſingulos pedes dari calcis modium unum: harenæ duos
Alii
aliter.
Vitruuius quidem atque item Plinius / harenas iubent
admiſceri
: ut ſit ad foſſiceas pars quarta: ad fluuiatiles atque mari
timas
tertia.
Cæterum ubi pro lapidum natura et qualitate / uti
mox
referemus / materia futura erit / liquidior et mollior / in cer
niculis
harena excipietur.
Vbi uero ſpiſſior / tunc glarea angula
ris
et fractionum minutalia admiſcebuntur una cum harena ex di
midia
.
Tertiam ſi tunſæ teſtæ partem adieceris affirmant omnes
futuram
multo tenaciorem.
Tu tamen uticumque miſcucris / ite
rum
atque iterum ſubigas oportet: ad minutorum uſque corpuſculo
rum
commixtionem: Et ſunt ea de re qui probe commiſcendi gratia
mortariis
diutius uerſant atque intundunt.
Et de calce quoque hacte
nus
: Ni forte his quæ diximus / illud deſit: calcem ſuis et præſer
tim
eadem ex fodina / cognitis lapidibus / tenacius quam cum exter
nis
coherere.
Pedamentis extruendis: hoc eſt fundamentis ad aream uſque com
plendis
/ quidnam
moneant nihil inuenio apud ueteres / præter unum
illud
: ut lapidem / qui ſub diuo / uti ſupra diximus / biennium ha
bitus
uitium fecerit / fundamentis coniicias.
Nam ueluti in mi
litia
deſides et imbelles / qui perferre ſolem et puluerem nequeant:
domum
ad ſuos non ſine nota remittuntur: Sic et iſtic molles et
eneruatos
lapides reiiciunt: ut priſtino in ocio / aſſuetaque in um
bra
ignobiles conquieſcant: Tam etſi apud hiſtoricos aſſueuiſſe
in
terra comperiam ueteres ponendis pedamentis / omni induſtria
et
diligentia eniti: ut eſſet illic ſtructura / quoad eius fieri poſſet
omni
ex parte nihilominus quam in cætero muro ſolidiſſima.
Nice
rini
filius ægyptiorum rex Aſithim / cuius id fuit institutum: ut
qui
ære alieno tenerentur / patris cadauer in pignus darent / lateri
tiam
ſtructurus pyramidem / fundamentis iaciundis præfixit in pa
lude
trabes: hiſque ſuperduxit lateres.
Memoriæ quoque proditum eſt
1Creſiphum optimum illum: qui celeberrimum Dianæ templum
apud
epheſum aſtruxit cum ſibi locum delegiſſet planum et emun
ctum
: qui demum a terræ motibus futurus eſſet immunis: princi
pio
/ ne lubrico illic atque parum ſtabili in ſolo / tantæ molis funda
menta
temere collocarentur / ſtrauiſſe aiunt calcatis carbonibus:
Deinde
uelleribus tantum palorum media interualla expleri cro
berrimo
carbone atque inconculcari / et mox quadrata ſuperextendi
ſaxa
iuncturis quam longiſſimis.
Comperio et apud hyeroſolimam
in
fundamentis publicorum operum fuiſſe qui lapides ponerent
longos
uigenos: altos non minus denos cubitos.
Verum alibi ex
perciſſimorum
ueterum ampliſſimis operibus aduerti uarium il
lis
fuiſſe modum atque inſtitutum complendis fundamentis.
Ad
ſepulchrum
Antoniorum fragmentis præduri lapidis non maiori
bus
quam ut manum impleant / natante cemento compleuere.
In foro
argentario
ex cemento omnis generis fractorum ſaxorum: Apud
Comitium
fruſtis quam glebis ex lapide ignobili ſubſtrixere.
Sed hi
mihi
perplacuere: qui apud Tarpeiam imitati naturam ſum ope
re
collibus præſertim aptiſſimo.
Nam ueluti ſtruendis montibus
illa
ſolidis lapidibus molliorem materiam intermiſcet: Sic hi du
um
pedum ſubſtrauere opus quadrato quam potuere integro lapide.
Huic ſuperinfundere quoque duum pedum quaſi pultem cementi
tiam
: Atque ſic deinceps alternis ordinibus lapidum et pulte fun
damenta
oppleuere.
Alibi cum glarea foſſili: tum et item collec
titio
ſaxo / firmiſſima uidi a maioribus facta perſtare poſt multas
ætates
opera fundamentorum huiuſmodi et ſtructuras: Apud Bo
noniam
turris excelſæ atque firmissimæ / cum demoliretur inuenta
fundamenta
ſunt infarcita ſaxo globoſo & creta ad cubitoſ fer
me
ſex: Cætera deinceps aſtructura erant calce.
Itaque uaria in his
ratio
eſt: & quod horum preceteris probem non facile dixerim tam
ex
omni iſtorum genere inuenio: quod longe firmiſſimum & uali
diſſimum
exiſtat: Sed parſimonie inſeruiendum ſtatuo modo rude
ra
& que putrebilia ſint non per fundas: Sunt & alia pedamentorum
genera
: Vnum quodam porticibus & locis his debetur: Vbi colum
narum
ordines conſtituantur: aliud quo maritimis utimur locis:
1ubi ſolidi ad arbitrium captandi ſoli certa facultas non pateat.
De maritimis tum dicemus / cum de portu et mole intra profun
dum
mare ſiſtenda tractabimus: Nam pertinet id quidem non
ad
uniuerſorum ædificiorum opus / de qua re hic loquimur: ſed
ad
propriam urbis partem quandam: de qua una cum aliis ſui ge
neris
tractabimus: cum de publicis iſtiuſmodi operibus membra
tim
referemus.
Ordinibus igitur columnarum complere in ob
longum
foſſam totam non eſt opus perpetuato ſtructuræ ductu:
ſed
columnarum ipſarum primo ſedem cubiliaque conuenit obfir
mare
: Hinc ab altero ad alterum / quoadque horum ducendi ſunt
arcus
/ dorſo in profundum inuerſo: ut ei pro corda ſit ex area pla
nities
: Sic enim unum in locum plura hinc atque hinc ſuperadiecta
pondera
/ minus erunt ad perforandum ſolum prompta / arcuum
fultura
iſtiuſmodi obſiſtente.
Et quam ſint columnæ ad ſolum perfo
randum
aptæ: et quam courgeant preſſentque pondera in eas poſita / in
ditio
eſt ad nobile Veſpaſiani templum angulus: qui ad æſtiuum
occaſum
uergit: Nam cum illic uiam publicam / areæ angulo in
terceptam
reddere peruiam uoluiſſent / paulula facta ad inter are
am
diuerſione forniceque per templi ſtructuram adacta: angulum
ipſum
quaſi pilam ad uiæ latus reliquerunt: et confirmarunt ope
ris
ſoliditate anteridiſque ſubſidio.
At is tandem premente uaſta
ædificii
mole / et indulgente ſolo fecit uitium.
De his ſatis.
Iactis fundamentis expeditus inſequitur paries. Hic illud præter
miſiſſe
nolim: quod cum ad fundamenta complenda / tum ad to
tos
parietes abſoluendos pertineat: Nam uaſtis quidem in ædifi
ciis
/ ubi craſſior futura murorum moles eſt ab ipſis fundamentis me
dium
per opus ad ſummum uſque relinquenda ſunt aperta extuaria ſpira
mentaque
non penitus interrara: Vnde ſiquid uaporis concreti et
coacti
ſub tellure moueatur / libere id abſque ulla ſtructuræ perni
cie
profuſe poſſit exalare.
Veteres huiuſmodi non nullis in locis
cum
iſtius ipſius rei gratia / tum et commoditatis: quo in ſummum
opus
aſcenſus pateat: tum et fortaſſis impenſæ minuendæ cauſa
ſcalam
cocleam intimum perducebant.
Ad rem redeo. Inter pe
damentum
atque expeditum parietem hoc intereſt: quod id lateribus
1foſſæ coadiutum conſtare ſola poteſt infarctura: hic alter pleriſque
componitur
/ uti mox referam partibus.
In pariete primariæ in
ſunt
partes: ima quæ ilico ſupra fundamenti infarcturam ſurgit:
hanc
ſi ita licet appellabimus podium ſuggeſtum ue: Media quæ
parietem
circumambit atque amplectitur: hanc procintum dicunt.
Suprema hoc eſt pars ea quæ ultimum parietis illaqueamentum
habeat
: hanc demum coronam nuncupant.
Sunt et inter prima
rias
parietum partes uel in primis præcipue anguli et inſertæ con
ceptæque
ſeu pilæ / ſeu columnæ / ſeu quiduis iſtiuſmodi: quod qui
dem
ſubſtinendis trabeationibus arcubuſque, tectorum illic colum
narum
ſunt loco: quæ omnia appellatione oſſinum ueniunt.
Sunt
et
apertionum ſtantia hinc atque hinc labra: quæ angulorum colum
narumque
inſimul naturam ſapiunt.
Præterea et apertionum tec
tum
hoc eſt ſuperliminare / ſiue recto ſit poſitum trabe: ſiue arcu
ducto
ipſa / inter oſſa computabitur: Nam eſſe arcum quidem
non
aliud dicam / quam deflexam trabem: et trabem quid aliud quod in
tranſuerſum
poſitam columnam: Quæ autem inter has primari
as
partes intercurrunt atque extenduntur / recte complementa nun
cupabuntur
.
Vniuerſo etiam in pariete aliquid eſſe quod ipſum
cunctis
/ quas hic recenſuimus / partibus conueniat: hoc eſt media
muri
infarcinatio: et gemini hinc atque hinc ſeu coria nuncupes:
ſeu
cortices: quorum alter extrinſecos uentos ſolemque excipiat:
alter
inteſtinam areæ umbram foueat.
Sed corticis infarcinamen
torunque inter ſe ratio pro ſtructuræ uarietate uaria eſt.
Structuræ
genera
ſunt hæc: ordinarium: rheticulatum: incertum.
Et hic illud
Varronis
non nihil faciet ad rem: quod refert tuſculanos quidem
ſeptos
ad uillas ducere ſtructura ex lapide.
In agro uero gallico
ex
coctilibus lateribus: In ſabinis crudo: per hiſpanias terra ex
lapillis
compoſita ædificare.
Sed de his poſtea. Ordinaria ea ſtruc
tura
eſt in qua lapides quadrati / ſeu iuſti / ſeu potius prægrandes
coaugumentantur: ita ut ſint ſuis lineis ordine ad regulam libellam
et
perpendiculum poſiti: Qua ſtructura nulla eſt firmior / nulla con
ſtantior
.
Rheticulata ea eſt in qua lapides quadrati ſeu iuſti ſeu
potius
minuti ponuntur non iacentes in latus / ſed in angulum ſtantes
1fronte ad regulam et perpendiculum expoſita. Incerta ea eſt in qua
lapis
incertus ita inſeritur / ut quodque latus quoad per eius lineas li
cuerit
contigui lapidis lateribus hæreat ad unguem.
Huiuſmodi la
pidum
adiunctionibus in ſilicea uiarum ſtructura utimur.
Cæterum his generibus uariis locis uarie utemur: Nam ad podium
cruſtam non niſi quadrato ponemus lapide prægrandi præduro.
quod ſi
ſtructuram quidem eſſe / uti diximus quoad eius fieri poſſit / integram
et
ſolidiſſimam oportet: Et toto ipſo in muro nuſquam eſt ſoliditate
firmitateque
opus maiore quam iſtic: Quid in unico ſi queas lapide: aut
certe
numero lapidum firmabis eo: qui ad unius integritatem perpe
tuitatemque
ſit per quae proximus.
Prægrandis quidem quo argumento la
pis
tractetur atque admoueatur: quando id genus uel maxime ad orna
mentum ſpectat: ſuo dicemus loco: Atqui ducito / inquit Cato / ex
firmo
lapide et calce uti ſupra terram opus extet pedes: reliquam ue
ro
parietis partem / uel etiam crudo ſi libeat latere fieri non uetant.
Hunc ea ratione hic motum in promptu eſt: quod guttis ſtillantium ex
tectis
imbrium ea parietis pars abroditur.
Sed nos cum ueterum ædificia
repetimus
intuemurque / cum alibi paſſim has recte conditorum ædifi
ciorum
partes præduro eſſe ſubſtitutas lapide: tum et apud eas gen
tes
/ ubi pluuiarum iniuriam non uereantur: ſuiſſe qui ad pyramidem ro
tam
ſubſtrauerint baſim apud ægyptum nigro lapide præduro: fit
ut
rem latius interpreter: Nam ueluti in ferro ære ac cæteris eiuſ
modi
/ ſi iterato atque iterato in contrarias partes inflectantur fatiſcunt:
et
poſtremo laſſata rumpuntur: Ita et corpora alternis offenſionibus
laceſſita
maxime uitiantur atque corrumpuntur.
Quam rem ipſam aduerti
ex
pontibus præſertim ligneis: Nam quæ partes temporum uiciſſitu
dinibus
modo ſiccæ ſolis radio et uentorum afflatu: modo madentes
nocturnis
aquæ uaporatonibus ſunt: eas quidem ociſſime reddi exeſas
atque
penitus carioſas uidemus.
Ipſum idem licet uidere ex murorum
partibus
his quæ imæ propter ſolum extent: Nam alternis humorum
et
pulueris contaminationibus commacerantur atque abroduntur.
Qua de re
ipſe
ſic ſtatuo totius ædificii podium / duro et firmiſſimo et præ
grandi
lapide aſtruendum: quo crebris contrariorum offenſionibus
tutiſſimum
perſeueret: Et duriſſimi quales ſint lapides / ſit libro
1ſecundo recenſuimus.
Verum lapides ipſi cum iſtic/ tum et alibi permaxime intereſt
quo
ponantur contextu atque connexu in opere: Nam ueluti ligno
ita
et lapidi inſunt cum uenæ / tum et nodi / tum et partes aliæ aliis
imbecilliores
: Quin et pandi marmora et contorqueri in promptu
eſt
.
Habentur in lapidibus apoſtemata et collectiones putris ma
teriæ
: quæ temporibus intumeſcit aeris inhauſti / uti puto / humecta
tione
imbibita: ex quo grauiores puſtulæ et collaceratione colum
narum
atque trabium ſequuntur.
Quare præterea / quæ de lapide ſuo
loco
ſuperius tranſegimus: noſſe oportet lapidem creari a natura
uti
uidemus procumbentem / materia uti interpretantur / liquente et
fluxibili
: quæ cum ſenſim concreuerit et obduruerit: ipſa maſſa
primas
ſuarum partium figuras aſſeruata: Hinc eſt quod in eo infi
partis corpuſculis / ut puta grauioribus conſtat maiuſculis / quam
ſupremæ
: et intercurrunt uenæ: prout materia materiæ ſuperinfuſa
et
obducta cohæſit.
Ea ergo qua uenæ iniaceant / ſeu ſint illæ qui
dem
primioris materiæ ſpumamenta / una cum ſuperadductæ mate
riæ
fecibus commixta: Seu quid aliud ſunt: quando has ipſas ſic
diſpares
couniri penitus natura non ſiuerit: fixilem nimirum eſſe
in
lapidem conſtat.
Præterea uti ex re ipſa palam atque in promp
tu
eſt tempeſtatum / ut ita loquar / contumelia nequid reconditiora
pſtruemur
: compacta et concreta omnia corpora conficiuntur / diſſol
uuntur
: Ita et in lapide quæ partes tempeſtatibus perferendis obnoxiæ
extiterunt: maceratiores ſunt atque putribiliores.
Quæ cum ita ſint /
ponendis
lapidibus aduertiſſe iubent / his præſertim partibus ædi
ficii
: quas eſſe robuſtiſſimas oportet: ut firmiſſimæ et minime de
ciduæ
lapidum facies contra aduerſarias rerum offenſiones obiici
antur
.
Ergo non in latus uena ſtans collocabitur: ne quid decruſtetur tem
peſtatibus
: ſed iacebit proſternata: ut preſſa mole ſuperincumbentium
nuſquam pandat: Et interior quæ in fodina abdita fuerat facies ſiſtetur
ut
extet patula: Succoſior enim eſt et ualidior.
Verum nulla to
lerantior
habebitur facies toto in abſciſſo lapide: quam quæ maſſam
ipſam
non per fodinæ tractum deſciuerit: Sed quæ tranſuerſam
iacentis
maſſæ protenſionem obtruncarit.
1
Anguli inſuper totum per ædificium: quod eos quidem per quam ægre
gie
ualidos eſſe oporteat / ſtructura admodum ſolida firmandi ſunt.
Namque profecto ſi recte interpretor / angulus quiſque totius ædificii
altera
eſt pars: quando unius quidem uitium anguli abſque duorum laterum
iactura
non ſuccedat.
Quod ſi huc ſpectes: proculdubio comperies nul
la
ferme ædificia coepiſſe deficere aliunde/ quam ab anguli alicuius in
firmitate
.
Recte igitur ueteres angulos aſſueuere ponere craſſiores
multo
quam parietes: et in columnatis porticibus ad angulos firmiora
adigere
alamenta.
Anguli igitur firmitas non eo tantum deſideratur:
quo
tectum ferat: eſt enim id columnarum opus uel magis quam angu
lorum
: uerum et inprimis quo parietes in officio contineantur: ne a
perpendiculi rectitudine ullam in partem deflectantur.
Ergo habebit is
quidem lapides præduros / et longitudine prolixos: ut quaſi brachia
et
ulnæ per coniugatorum parietum protenſionem inuehantur.
Eruntque lati pro parietis craſſitudine lapides hi: ut nulla ſit opus
media
infarcinatione.
Similia eſſe angulis oſſa in pariete et apertionum latera condecet:
et
eo firmiora / quo maioribus ponderibus fortaſſis fuerint ſubſti
tuenda
.
Et inprimis oportet manus hoc eſt aliquos hinc atque hinc
alternis
ordinibus lapides promittant / quaſi adminicula ad reli
qui
parietis complementa ſubſtentanda.
Complementi partes ſunt / quas uniuerſo parieti conicare diximus
cortices
et infarcimenta.
Sed corticum alii extimi: alii e regione poſiti
inteſtini
.
Extimum ſi lapide poſueris duriore conferet: id quidem ad
ædificii
perhennitatem alioquin totis complementis: opere quo libuerit
ſeu
reticulato / ſeu incerto induxeris non redarguam: modo infeſtis
et
acriter laceſſentibus / ſeu ſolibus / ſeu uentorum moleſtiis / ſeu et
ignibus
aut pruinis lapidem obiicias eum / qui natura ſit ad impetum
molemque atque iniuriam tolerandam ualidiſſimus: Et præſertim illic
ubi
ex fiſtulis tectorum aut ſtillicidiis / maiores cadentes imbres uen
to
illidantur: omnino adhibenda robuſtiſſima materia eſt: quando id
quidem in uetuſtis ædificiis paſſim uidiſſe liceat iſtiuſmodi aſperſionum
iniuria
ipſum marmor / ut ſic loquar / prefreſum atque penitus exe
ſum
eſſe: Tam etſi plerique omnes periti architecti / quo huic iniuriæ
1prouiderent: imbrem a tectis collectum aſſueuere per impluuia in
tercluſum
diducere atque diſpellere.
Quid illud quod annotarunt
maiores
/ folia per annuos autumnos ſolere parte arboris quæ ad
hauſtrum
et meridiem ſpectent prius decidere.
Nos aduertimus
collapſa
uetuſtate ædificia omnia coepiſſe ad hauſtrum deficere.
Et cur id eueniat: fortaſſis in cauſa eſt / quod ſolis ardor et uis / dum
uirebat
opus / immaturæ ſuccos aſſumpſit calcis.
Adde quod hauſtri
nis
flatibus iterum atque iterum humectatus atque ſubinde ſolis incen
ſionibus
inferuefactus paries commaceratus imputruit.
Ergo his et
huiuſmodi
iniuriis apta et ualidiſſima obiicieda materia eſt.
Illud inprimis obſeruandum cenſeo: ut coeptos ordines toto ſtru
cturæ
ambitu coæquato et minime diſpari ducas: ne quid ad dex
tram
prægrandi: ad ſiniſtram uero minuto conſtet lapide.
Namque
preſſari
quidem aiunt ſtructuram nouiſſimo pondere iniecto: et
calcem
preſſione inter ſicciſcendum deſiſtere: ex quo per opus la
cerationes
fieri neceſſe eſt.
At corcicem inteſtinum una cum tota
ſui
parietis facie molliore ducas lapide non uetabo.
Sed quocunque
utare
tam inteſtino quam extimo tollendus cortex eſt: ut fiet is quidem
ad
ſuam lineam atque perpendiculum extenſus et perfinitus: Sua erit
linea
quæ ad areæ circumſcriptionem coæquata reſpondeat: ita ut
ſit
ea penitus omni parte ſui nuſquam tumida / nuſquam incaua / nuſquam
undoſa / nuſquam non directa et probe coaptata et perfinita.
Inter
ſtruendum et dum murus uiret ſi primam induxeris harenationem:
fiet
deinceps ut quam adegeris ſeu cruſtam ſeu albarium
indele
bile
opus præſtetur.
Infarcinamentorum duo ſunt genera: Vnum quo inter cortices
ad
uacuum quod ineſt cementis congeſtis opplent: Alterum quo
id
lapide non niſi ordinario: ſed ignobili potius interſtruunt quam
oppleant
.
Vtrumque parſimoniæ cauſa inuentum apparet: Quan
do
quiuis lapis minutus atque ignobilis huic murorum parti de
mandatur
.
Nam ſi dabitur ut prægrandis et quadrati lapi
dis
copia ſuppeditet : quis aut minuto aut fractitio ſponte ute
tur
lapide : Atqui hac una in re a complementis oſſa ip
ſa
differunt: Quod in his media inter cruitas inſarciuntur /
1fractitio et commutilato quocumque datur lapide / opere prope
congeſtitio
et tumultario: In his alteris nulli aut perquam modici im
miſcentur
lapides incerti: Sed tota totum id intimum ordinario
extexunt
opere.
Mallem ad æternitatem plenis ordinibus uniuer
ſum
parietem quadrato lapide completum redderent: Tamen qua
licumque
uacuum id inter cortices lapide opplendum inſtitueris: quo
ad
res patitur curato ut ductu coæquato librati ordines connectan
tur
.
Tum et officii quidem erit ab altero extimo ad alterum inte
ſtinum
corticem / aliquos non penitus interraros ordinarios lapides
mediam
per parietis craſſitudinem ad cortices ipſos mutuo connecten
dos
traducere: quo infuſa infarcinamenta ſpondas cruſtarum non
protrudant
.
Infarcinationum ductus obſeruarunt ueteres una perpe
tuaque
refuſione attollere non altiores quam ut in quinos quoſque pedes or
dines
ſuperextenderent: quo ueluti neruis illigamentiſque ſtructura ar
ctata
concinctaque redderetur: quo etiam ſiquid totam per infarcinati
onem
aliquo aut fabrorum uitio / aut caſu deſidiſſe comperit: non ilico
in
ſe reliquorum ſuperurgentium pondus trahat: Sed habeant ſuperiora
quaſi
innouatam ad conſiſtendum baſim.
Cæterum admonent /
quod
apud omnes ueteres probe obſeruatum uideo: ne quid maio
ra
inter farciendum ſaxa interſerantur: quam ut libræ pondus comple
ant
: minutiora enim quæ ſunt / facilius ueniri atque ad nexuras adæ
quari
arbitrantur quam prægrandia.
Et faciat ad rem quod apud Plu
tarcum
de Mino rege traditur: Nam is quidem cum plebem per
artes
diuideret: ſic cenſebat corpus omne quo magis minutas diui
ſum
in partes ſit: eo facilius ad arbitrium tractari atque coæquari.
Illud non negligendum puto: quod caua omnia compleſſe / et ni
hil
uſpiam interuacuum reliquiſſe oportet / cum cæteras ob res /
tum
ob id ne iſtuc animantia ingrediantur: quæ nidificatu et con
geſtis
ſordibus atque ſeminibus caprificos per murum excitent.
Dictu incredibile quantas lapidum moles / et quas congeries com
motas
una eſſe arboris radice uiderim.
Illiganda igitur et complenda
quæ
conſtruas omnia diligenter ſunt.
Inter procinctus aliqui præterea nexus lapidum maiorum indu
cuntur
: qui et cruſtas exteriores cruſtis interioribus: et oſſa etiam
1ossibus illaqueata reddant: quales hi ſunt / quos in pedes quinos
interſerendos
diximus.
Alii uero et hi quidem primarii procinctus
ſunt
: qui angulorum prehendendorum / operiſque detinendi gratia /
per
totam parietis longitudinem perducuntur: Sed hi poſtremi ra
riores
adhibentur: et unico in pariete plusquam binos aut interdum tris
me
nuſquam uidiſſe memini: Eorumque ſitus ſedeſque primaria eſt: ut
ſummum parietis ueluti corona / immunem frequentioribus illis in
nexuris
æqui inpedes quinos fiunt: Lapides ſi aderunt tenuiores
non
dedecebit.
In his uero alteris / quas coronas nuncupamus: quo et rariores illæ
quidem
ſunt / et plus habent negocii: eo robuſtiores et craſſiores
appoſuiſſe
lapides conuenit.
In utriſque ſuo in genere longiſſimi et
latiſſimi
et firmiſſimi deſiderantur.
Sed ita collocabuntur mino
res
illi: ut una cum cæteris parietis corticibus ad perpendiculum et
regulam
conueniant.
Hi uero alteri coronas imitati frontis proiec
tura
prominebunt.
Ponunturque lapides iſtiuſmodi prælongi et ad
modum
lati ad libellam / et ordinibus bene connectuntur: ut quaſi
ſuperaddito
pauimento ſubinſtructa operiantur.
Lapidum iſtic nexu
ra
eſt: cum nouiſſimus quiſque nunc ſuperinſternatur lapis: ita in iam
tum
ſubſtratos coagmentatur et concinnatur: ut in duorum ſubſtitutorum
commiſſuram / æquata et collibrata extenſione medius accumbat.
Quæ lapidum nexura uniuerſa in ſtructura minime negligenda cum
ſit
: cum eſt eadem in procinctibus huiuſmodi maiorem in modum
obſeruanda.
Aduerti reticulatis operibus ueteres aſſueuiſſe procin
ctum
inducere: ut conſtaret ordinibus laterculorum quinque: aut nihilo
paucioribus
tribus: quorum eſſent cum cæteri / tum ad minus ordo
unus
lapide poſitus non craſſiore quam cæteri illic iuncti: ſed longiore
atque
latiore.
Ordinariis uero inſtructuris lateritiis uidimus quoſque
in
pedes quinos illigamenti loco fuiſſe uno contentos ordine lateris
perampli
bipedalis.
Vidimus etiam quod laminas plumbeas prælongas pa
rietibusque
pares latitudine illigamenti gratia interſparſerit.
Verum in
lapide
prægrandi aſtruendo procinctu rariore uel quaſi ſolis coronis con
tentos
uideo.
In coronis abſoluendis quando quoque parietem firmiſſima
recingunt nexura: neglexiſſe nihil oportet eorum que hactenus de pro
1cinctu ipſo diximus: ut in his nulli niſi prælongi et admodum
latiſſimi
et omnium firmiſſimi lapides imitantur: coaptenturque
nexura
continuata et recte compacta / ordinibus ad libellam exac
tis
: et pro cuiuſque ratione ad regulam redactis et coæquatis.
Eoque
maiorem
iſtic curam et diligentiam adhibeas / ipſa res poſtulat:
quo
et percingunt opus coronæ ipſo loco labiliore: Et tecti præ
terea
munus ſuos in parietes obtinent.
Hinc eſt quod aiunt late
ritiis
parietibus crudis teſtaceam coronam adigito: ne ſiquid ex
ſummo
tecto aut ſtillicidiis impluat / officiat: Sed protectura
tueantur
.
Ea de re adeo in omni reliquo pariete quouis obſeruan
dum
eſt: ut ei pro tecto bene obſtructa ſtet corona ad omnem im
brium
iniuriam refellendam.
Rurſus conſideraſſe oportet / quo fultu / quibus ue adminiculis la
pides
plurimi una in parietis ſoliditatem cogantur atque contine
antur
.
Conſideranti nimirum ſeſe offert: ut in primis ad iſtam
rem
opus eſſe calce intuear: tam etſi non omnem lapidem calce
iungendum
ſtatuam.
Marmora enim contactu calcis non modo
candorem
amittunt: uerum etiam obſcenis maculis cruoris deho
neſtantur
: Tantaque in marmore ineſt candoris ſuperbia: ut uix
alium
poſſit perferre quam ipſum ſe.
Quid putes? fumos dedigna
tur
: oleo illibutum palleſcit: nigro infuſum uino luteſcit: aqua
ex
materia caſtaneæ perducta fuſcatur intimum atque inficitur: ut
ne
abradendo quidem iſtarum rerum notæ deleantur.
Hinc uete
res
nuda in opus marmora / nullo calcis illinimento obducto quo
ad
poterant adigebant.
Sed de his poſtea.
Nunc quando ad periti fabri officium pertinet / non tam ſeligere
commodiora
/ quam apte accommodateque / uti his quæ ſuppeditent:
rem
nos ſic proſequemur.
Calcem intelliges excoctam eſſe uſque
ut
probes: quæ infuſa et inde poſt feruorem extincta / ſpumam
lactis
imitata ſeſe ſuſcitans totis glebis tumuerit.
non ſatis commace
ratæ
indicium erunt calculi interharenandum offenſi.
Plus forte ſi admi
ſcueris
harenæ quam par ſit / aſperitate ſui non coherebit: Sin aut minus
quam eius natura et uis ferat: quaſi uiſcus lentitudine improba reſti
tabit
ægreque obſequetur.
Calcem non uſque quoque maceratam /
1atque alioquin imbecilliorem indemnius committes fundamentis
quam cætero parieti: et inter farcinamenta quam in cruſtis.
Ab angulis
uero
et oſſibus præcinctibuſque / procul abigenda eſt omnis calx:
in
qua uel minima inſit menda: et præſertim arcubus fidiſſima
intermiſcenda
eſt.
Anguli / oſſa / procinctus / coronæ / harenam
tenuiorem / graciliorem / purioremque exigunt: præſertim ubi ter
ſo
ducantur lapide.
Infarctinamenta glanduloſiorem non reſpu
ent
materiam.
Lapis arens natura et ſitiens / fluuiatili cum hare
na
non peſſime conueniet.
Madens natura lapis et humectus / ha
renas
foſſiceas adamabit: ad hauſtrum nolim ſumptam ex mari
harenam
obiicias: ſeptemtriones ad uentos fortaſſis commodius
exponetur
.
Minuto cuique lapidi materia debetur ſpiſſior: Sicco
et
exhauſto craſſior: Quamuis uniuerſa in aſtructione ueteres craſ
ſiorem
pultem iſtiuſmodi tenaciorem putent quam tenuem.
Præ
grandes
lapides non niſi per liquentem et fluxibilem materiem
fulcturæ
ex arbitrio recumbunt: ut forte magis lubricandi cubi
lis
gratia: quo ſunt illi quidem dum coaptantur ſub manu ad mo
tum
faciles / quam conglutinandi cauſa / huiuſmodi eſſe inducta mate
ries
uideatur.
Atqui omnino plurimum conferet aliquid molle
iſtiuſmodi
et leuigatum cubile ſubmittere: Quo fiat ut lapides
iniquo
ſub pondere laborantes non defringantur.
Sunt qui ubi
paſſim
ex ueterum operibus prægrandes intueantur lapides / me
diis
iuncturis illibutos rubrica / uſos interpretentur ea pro calce:
Id
mihi non fit ueriſimile: uel maxime ea re / quod non utraſque ad
iunctionis
ſupſicies / ſed tantum alteram illibutam uideam.
Eſt etiam circa parietes quippiam: quod neglexiſſe non conferat.
Nequod enim præcipi ti feſtinantia et tumultuaria manu eſt paries
coaceruandus
/ opera nuſquam intermiſſa: Neque per ſegnitiem
deſidioſam
/ quaſi inuitus ædifices / coepto eſt opere procraſtinan
dum
: Sed proſequi rem oportet modo et ratione: in qua ſit celeri
tas
coniuncta cum conſilii et diligentiæ maturitate.
Altius attolli opus uetant periti: niſi pars hactenus exacta du
ruerit
: Nam recens et molle opus / impotens et reſolubile
1cum ſit / quæ ſuperaſtruxeris nequaquam perferet. Videre quidem
licet
/ hyrundines natura edoctos cum nidificent / primas illu
tationes
ad tigna: quæ quidem pro fundamentis et radice operis
ſunt
: atque item his primis proximas aggeſtiones apponere nequicquam
temere
: ſed opere intermiſſo / mature ſenſimque aſtruere: quoad
primordia
operis firmitudinem conſecuta ſint.
Duruiſſe calcem
ſtatuunt
/ cum lanuginem floſculoſque fabris cognitos deſuda: it.
Quot in pedes inter calandum ſit ipſa muri craſſitudo / et loci et
coeli
temperies admonebit.
Vbi duxeris intercalandum operito
ſummum opus ſtrumentis: ne uento et ſole ſuccus materiae hauſtus
euaneſcat
: potius quam attemporato ſicceſcat et cohereſcat.
Vbi opus
reſumpſeris
/ pura iterum atque iterum aqua infundito / quoad pro
be
immadeſcat: Et pulueres ne quid caprificibus gignundis fomen
ta
relinquantur / poenitus abluantur.
Nihil eſt quod opus ad ſo
liditatem
ſtabilitatemque magis confirmet: quam abundanti lapidem
commadefeciſſe aqua.
Madidum negant lapidem eſſe / qui ſi dif
fregeris
/ non tota ſit facie intima infuſus et nigricans.
Adde his
quod
inter aſtruendum in ſingulis locis / quibus ad uarios ædificii
uſus
et uoluptates / deſideraſſe quiſpiam nouas apertiones poſſit
per
parietis ductum inter extexendis arcus eſt: quo poſtea inde
ſuffoſſus
paries / tutam et connatam habeat quieſcendi ſedem ar
cum
.
Neque dici poteſt / uti unico interdum ſubdempto ex parie
te
lapillo / tota ſtructuræ uis et nerui labefactentur.
Et profecto
aſſequemur
nunquam / ut ueteratis ſtructuris nouæ applicentur: ita
ut
non continuo inter ſe diſcidium faciant: Et eam ob cicatricem
debilitatus
paries / quae reddatur ad ruinam promptus / non eſt ut re
feram
.
Craſſus paries armamenta non poſtulat: quando fabris la
titudine
ſui præſtet: ut aſtruendo conſiſtant.
Diximus de legitimo aſtruendi genere: quo quidem lapide attol
latur
et duratum reddatur calce.
Sed cum ſint captandi lapidis genera alia
quæ
non calce ſed luto ſtent interlita: et alia quæ lapidibus nullo ful
ta
glutino coaptentur.
Et ſine præterea alia ædificandi genera: quæ
ſola
infarctura: et alia quæ ſolis firmantur corticibus: et huiuſmodi bre
uiſſime
tranſigemus.
Lapidem quem illiniatur terra / cum quadratum / tum et
1maxime arentem eſſe oportet: eamque ad rem nihil eſt commodius
latere
ſeu cocto ſeu potius crudo bene exſiccato.
Paries crudo du
ctus
latere ualitudini habitantium aptus: et contra ignes tutiſſimus
cum
ſit: tum et terræ motibus non multo commouetur: Sed idem
ni
fiat craſſior / contignationes non tolerat: Hinc pilas iubebat Ca
to
interſtrui lapideas: quibus trabeamenta ſubſtituerentur.
Limum
quo
fulcias / ſunt qui eſſe optant bitumini perſimilem: et eſſe optimum
arbitrantur
eum: qui immiſſus aqua lente diſſoluitur: qui de manu
ægre
abluatur: qui longe denſetur cum ſicceſcat: Alii harenarium
præferunt: quia ductibilior ſit.
Veſtire oportet opus hoc cruſtula
extrinſecus
ex calce: interius ſi libet gypſo /aut etiam creta argen
taria
: Ea ut cohæreſcat aptius inter componendum teſtacea ſunt frag
menta
/ rimulis iuncturarum ſparſim interſerenda: quæ ueluti den
ticuli
promineant: ut eis cruſtula firmius contineatur.
Nudum lapidem cum quadratum eſſe oportet: tum et præ aliis
grandem
atque etiam ſolidum et firmiſſimum: Hic nulla infarcina
menta
/ æquatiſſimi ordines / perpetua nexura exigitur: crebraque
debentur
anſarum clauiculorumque illigamenta.
Anſæ ſunt quibus
æquate
appoſiti lapides binatim iungantur: et continuatum in or
dinem
couniantur.
Clauiculi ſunt qui inferiores et una ſuperiores
in
lapides infixi cauent ne quid forte protruſi ordines alteri ab alte
ris
diſtrahantur.
Anſas clauiculoſque fen eos non reprobant. Sed
nos
ex ueterum operibus intelleximus ferrum corrumpi et nequicquam
durare
: æs uero durare et prope æternum eſſe: Quin et ferri rubi
gine
marmora commacerari et circumrumpi aduerti.
Viſuntur et lig
neæ
anſæ lapidibus uetuſtiſſimorum operum interſertæ: quas ego
ferreis
haud quaquam poſtponendas duco: æreæ ferreæque anſæ plumbo
firmantur
: ligneæ ſat firmæ ſunt ſuapte forma: quæ ſic dolantur
ut
ſimilitudinis gratia caudæ hirundineæ nuncupentur.
Inſerendæ
anſæ
ſunt ita ut imbrium ſtillæ ad eas uitiandas non penetrent.
æneas contra uetuſtatem firmari putant / ſi dum conflantur trige
ſima
ſtagni pars immiſceatur: Rubiginem minus uerebuntur / ſi
bitumine
aut etiam oleo perungantur.
Ferrum ceruſa gypſo
et
liquida pice temperari / ne rubiginem ſentiat / affirmant.
1Anſæ ligneæ cera pura et amurca illibutæ non putreſcunt: plurimum
liquentis
plumbi et admodum feruentis / ad captas anſarum quod in
fuderint
lapides ſubcrepuiſſe uideo.
Sola et infarctura ductos paſſim inuenies in ueterum & aedificiis pa
rietes
per quos firmiſſimos.
Hi ducuntur quemadmodum et terrei: qui
bus
Africa et hiſpania utebatur / duabus utrinque ſeu tabularum ſeu
craticiorum ſpondis adactis / quæ pro cruſtis adſtent quoad infuſum
opus
duruerit.
Sed in hoc differunt / quod hic cementitiam pultem
prope
undantem infundunt: illic terram lentoſam humectatione
et
ſubactione redditam ductibilem inculcant pede et planetoriis
uectibus
.
Iſtic etiam pro nexura in pedes trinos quaſi ruderamenta
inſternunt maiuſculos lapides preſertim ordinarios: aut etiam fra
ctitios
angulares: Nam globoſus etſi contra iniurias plane ſit for
tis
: niſi tamen multa deuinctus erit ſuffragatione: in omni ſtruc
tura
longe infidelem habebit ſe.
Illic uero terreis Africæ parietibus
ſpartum
aut maritimum iuncum luto immiſcent / opus ductu mirabi
le
: quod uentis et imbribus incorruptum duret.
Ad Plinii tempora
turres
et ſpeculæ terrenæ iugis montium impoſitæ / uſque ad Hanni
bale
ſpectabantur.
Solas inducimus cruſtulas / ut ſic eas potius quam cortices appellem:
craticiis
atque ſtoriis ex harundine non recentibus opus illiberale:
Sed
quo paſſim uetus romana plebs uteretur.
Illiniuntur crates lu
to
una cum paleis triduo ſubacto: poſt ueſtiuntur / uti mox dixi /
calce
aut etiam gypſo: demum pictura ſignis ue honeſtantur.
Gyp
ſo
ſi teſtam tunſam ex tertia immiſcueris / aſperuginem nimis uere
bitur
: Calce immixtum maiorem in modum inualeſcit: in humido
pruina
et gelu / gypſum omnino inutile eſt.
Reſtat ut quaſi epilogum / legem referam apud architectos uetu
ſtiſſimam
: quam pro oraculo obſeruandam ſtatuo: ea eſt huiuſmo
di
: Muro baſim ſubigito firmiſſimam: ſuperiora inferioribus me
dio
centro ad perpendiculum reſpondeant / ponito: Angulos oſſaque
parietum
ab ſolo in ſublime robuſtiore lapide obfirmato: Calcem
commacerato: Lapidem in opus niſi madentem ponito: infeſtis offen
ſoribus
duriorem obicito.
Structuram ad regulam et libellam et
1perpendiculum ducito: commiſſuras antecedentium medii deinceps
lapides
obtineant curato.
Integros ordinibus exponito: medium
parietem refractis farcito: ordines ordinibus crebris traductis lapidum
nexuris
coadiugato.
Hactenus de pariete. Venio ad tectum.
Sed nolim illud præteriiſſe: cuius argumenta apud ueteres maiorem
in
modum obſeruata intelligo.
Sunt in rerum natura / quibus pro
culdubio
ineſt uis non aſpernenda: laurum arborem: aquilam aliter uitulumque
maritimum
piſcem aiunt fulgura non petere: Hæc ſi operi interlu
dantur
: ſunt qui fortaſſe putent futurum intactum fulminibus et
immune
.
Equidem id ego æque poſſe uideor ſperare: atque illud
et
dere quod aiunt ranam rubetam fictili incluſam medioque defoſ
ſam
agro / arcere alites ab ſementis.
Et oſtrim arborem / ſi in domum
inferatur
/ reddere partus difficiles: Et enomion leſpiam frondem
ſub
tectis habitam præcipitare aluum et inanitate peſtem inferre.
Redeo ad rem. Hic repetere oportet quæ ſupra cum de lineamen
tis
ædificiorum tractaremus / perſtrinximus.
Tectorum igitur alia ſub diuo: alia non ſub diuo: Et horum aliqua
lineis
conſtant rectis: aliqua flexis: aliqua mixtis.
His addito
quod
hic faciat ad rem: Nam aut ex arborum materia pone tectum
aut
lapide.
Ordiemur inde adeo rem principio hic ſumpto: ut ſta
tuamus
quippiam eſſe / quod ipſum ad uniuerſi tecti ratiocinati
onem
pertineat: et ſit huiuſmodi.
Tecto cuiuis et oſſa et neruos
et
complementa et cortices et cruſtulas ineſſe æque atque in muro
interpretemur
: tamen hoc ita ne ſit re ipſa conſideremus.
Princi
pio
ut ab his qui rectis lineis ex materia ſyluarum conſtant inci
piamus
.
Tectis quidem ferendis opus eſt firmiores a pariete ad
parietem
ſubſtituas trabes: atque has uti modo commentabamur eſſe
intranſuerſum
poſitas columnas non inficiabimur.
Oſſis ergo lo
co
erit trabs: quod ſi per impenſæ rationes liceret: quis non optet
totum
habere opus / ut ita loquar oſſeum et ſolidiſſimum: hoc eſt
continuatis
columnis / et counitis trabibus compactum et obfirma
tum
?
Sed parſimoniæ proſpicimus / ſuperfluum putantes quicquid
ſeruata
operis firmitate poſſit detrahi: ea de re trabium hic ſinun
tur
interualla: Ex quo et trabibus tranſuerſalia imponuntur tigna :
1et abducuntur decurrentes quadruli: et ſiqua ſunt iſtis ſimilia:
Quæ
omnia haud quaquam dedecet putaſſe illigamenta.
In his demum
aſſes
tabulæque ampliores coaptatæ nimirum complementi uicem
tenebunt
: parique ratione pauimentum tegulaſque corticem eſſe exti
mum
: Coelum uero tecti / quod ſupra caput pendeat intimum eſſe
corticem
non negabimus.
Ergo hæc ita eſſe ſi conſtat / inueſtige
mus
ſiquid ſit / quod cuique horum debeatur: quo his recognitis fa
cilius
quæ lapideis tectis conueniat intelligamus.
De his igitur quoad res poſtulet breuiſſime tranſigamus. Sed fa
ciat
hoc ad rem / huius ætatis architectos non laudo: qui contigna
tionibus
habendis / uaſtas foraminum lacerationes ipſis in oſſibus
parietum
relinquunt: quibus abſoluto pariete trabium capita im
mittant
: Ex qua re paries imbecillior atque aduerſus ignium popu
lationes
/ ædificium male tutum redditur: quod pateant inde ad pro
ximam
aulam aditus incendio.
Quare placent apud ueteres qui
aſſueuere
parietibus lapideos mutulos firmiſſimos bene commen
dare
: quibus quæ dixi trabium capita imponantur: quod ſi concate
nari
trabeatione parietes uelis / non deerunt anſæ et fibulæ aeneæ /
et
captus extantes ex mutulo: quibus commodiſſime ad eam rem utare.
Trabem omnino integram eſſe et admodum ſincerem: mediaque
præſertim
longitudine ſui uacare menda oportet.
Aure ad alterum
caput
poſita / ictus altero ex capite reſonantes accepti ſi erunt in
quaſſi
: et obtuſi intimum latere morbum indicabunt.
Nodoſites
in
trabe longe repudianda: præſertim ſi erunt nodi crebri / et unum
in
cumulum contuberoſi: Quæ ligni pars medullæ adſit proxi
ma
dolabitur / ut ſtet in opere ſuprema.
Ex inferiore autem quæ
futura
eſt trabis ſuperficie dedolata / præter corticem / aut nihil / aut
quam id queat minimum.
Quo autem in latere tranſuerſi aliquid ap
paruit
uitii: ponito id ut ſtet ſupremum: Oblonga ſiqua excurret
directam
per trabem fiſſura / lateribus ne committito: Sed aut ſupre
aut potius infimæ mandato ſuperficiei.
Siqua perterebranda
aut
fortaſſis conuulneranda ſit: parcito mediæ longitudini: infi
infi
mamque
ne lædito ſuperficiem.
Sin autem uti in baſilicis obſeruarunt /
binatim
erunt trabes ponendæ / laxamenta digitorum aliquot inter
1mittito: qua reſpirent / ne quid mutuo incaleſcendo inficiantur.
Et conferet quidem per ſingulum par trabes ipſas alternatas collo
caſſe
: ne iuxta eodem in cubili amborum capita conquieſcant: Sed
ubi
iſtius pes / iſtic alterius caput incumbat: Sic enim mutuo firmi
ore
pedis robore mutuæ leuioris partis imbecillitati ſubuenient:
et
trabes ipſas cognitas eſſe hoc eſt uno materiæ genere / unaque ſyl
ua
/ una coeli fronte adultas / ſi fieri poteſt / eademque die abſciſſas
oportet
: Quo paribus naturæ uiribus par officium gerant.
Cubilia
trabibus
ad libellam ſternito: ita ut ſit eorum quodque ſolidum et
firmiſſimum.
Cauetoque ponendis trabibus / ne quid materies calcem
attingat
: et ſinito circumaperta et libera ſpiramenta: ne quid ullius
penitus
contactu uitietur aut concluſa tabeſcat.
Ad trabis puluil
lum ſubſternito filicem herbam harentem / aut carbones / aut potius
amurcam
ſuis commixtam nucleis.
Sin autem erunt arbores mino
res
/ quam ut queas integram unico ex trunco trabem ponere: plures in
unam
compacturam coagmentato / ita ut in ſe artius uim obtineant
hoc
eſt ut ſuperior compactæ trabis linea fieri nequicquam poſſit pon
derum
preſſura breuior: et contra inferior linea fieri haud poſſit lon
gior
: Sed quaſi corda ad ſuperadactos / qui ſeſe contrarus frontibus
protrudent / truncos obfirmandos neruoſo ſiſtat captu.
Tigna proxime omniſque reliqua materies / quod ex trabe ſecta expe
diantur
/ trabis ſinceritate integritateque probabuntur.
Tabulas ni
mium
ſpiſſas putant non commodas: quoniam detorqueri cum excepe
rint
/ clauos extrudant: et aſſeribus quamvis tenuioribus clauos appo
ni
iubent duplices: præſertim ſub diualibus coaſſationibus quibus
tabularum anguli et media lateraque firmentur.
Clauos qui pondera
in
tranſuerſum ferant craſſiores fieri iubent: Alios autem gracili
ores
ubi ſint / non reprobant: Sed longiores eſſe hos et capite dila
tatiores
conuenit.
æneos clauos ſubdiuo et inhumecto perhenniores:
ferrei
inteſtino in opere et ſicco neruoſiores fore compertum ha
beo
.
Vbi ex uſu ad firmandam contignationem ueniat / ligneis
clauiculis
delectantur.
Quæ autem de ligneis tectis diximus: eadem et in lapideis trabi
bus
obſeruabuntur: Tranſuerſæ enim et uenæ et mendæ a trabium
1uſu reicientur ad eficiundas columnas: aut ſi erunt mende moderate
& leues latera lapidis quibus apparuerint / cum in opus ponentur reſu
pinabuntur
.
Per longum excurrentes uene quibus uis in trabibus tole
rabiliores
habebuntur quam tranſuerſæ: Tabulæ item lapideæ cum alias
ob
res: tum et ponderis gratia minime craſſiores ponentur.
Que
demum
in totis aut ligneis aut lapideis apponentur aſſeres tigna /
trabes
/ neque adeo graciles / neque adeo rari ponentur ut ad ſe ſe onus
que
ferendum ſint inualidi.
Et contra neque adeo craſſi neque adeo con
ferti
ut opus illepidum et informe reddant.
Sed de operis forma
& gratia alibi.
Itaque de rectilineo tecto quæ uſque dicta ſunt / ſuffici
ant
: Ni forte illud deſit ut moneam quod quidem omni opere uehemen
ter
obſeruandum cenſeo.
Aduerterunt phyſici in corporibus animam
tium
naturam aſſueſſe opus ſuum ita perfinite: ut nunquam oſſa ab oſſibuſ
ſeparata
aut diſiuncta eſſe uſpiam uoluerit: ſic etiam nos oſſa oſſi
bus
coniungemus: et neruis illigamentiſque belliſſime affirmabimuſ:
ut
ſit oſſium ſeries et compactura: qua ſola etiam ſi deſint cætera /
ſter
opus ſuis perfinitum membris atque firmitatibus.
Venio ad tecta flexilinea. Atqui ea quidem quæ omnes ad nume
ros
rectilineis tectis plene reſpondeant conſideremus.
Flexilineum
tectum conſtituunt arcus: et arcum eſſe trabem inflexam ſuaſimus.
Procurrunt etiam hic illigamenta: adduntur et quæ interuacua com
pleant
.
Sed uelim apertius intelligi / quid arcus ipſe ſit / quibus
ue
conſtet partibus: Et enim ducendi arcus rationem traxiſſe ho
mines
hinc puto: Nam cum uiderent trabes duas iunctis capitibus
poſſe
imis pedibus diuaricatis ita firmari / ut mutuo innexu pari
busque
contra ſe ponderibus ſiſterent: placuit inuentum / et coeperunt
iſtoc
opere diſpluuia ædificiis tecta apponere.
Poſt id fortaſſe cum
ex
inſtituto maiorem cooperire aream trabium breuitate nequiuiſ
ſent
: intermedium ad ſublimia truncorum capita aliquid interpo
ſuere
: ut eſſet prope atque apud græcos littera. . Appoſitumque
ipſum
id fortaſſis cuneum appellauere.
Succedente inde argu
mento
multiplicatis cuneis iſtiuſmodi arcus effigie effectam ſpe
ctantes
probauere: eamque ducendi arcus rationem ad opera lapi
dea
tranſferentes / integrum additamentis arcum effecere: ut iam
1fateri oporteat arcum ipſum cuneorum pluſculorum compactio
ne
conſtare: Quorum alii capitibus infirmis ad arcum ipſum ſub
ſideant
: alii ad dorſum inſidentes nodum ſpinæ obtineant: Aliquando
reliquum
expleant ambitum coſtarum.
Non ſit ab re eadem repe
tere
: quæ primo in libro recenſuimus.
Arcus inter ſe differunt:
Nam
eſt quidem rectus / quem integer ſemicirculus conſtituit:
huius
corda per circuli centrum dirigitur.
Eſt et qui trabis natu
ram
magis quam arcus ſapiat: hunc comminutum dicimus / quod ſit non
integer
ſemicirculus: ſed ſit eius quota aliqua pars: huius corda
a
centro diſtat et ſupra eſt.
Eſt et copoſitus arcus: quem undem
aliquando
angularem / alii actum dicunt: qui ex arcubus duobus commi
nutis
componitur: habetque ſua in corda duo duarum flexarum ſe
ſe
mutuo ſecantium linearum centra.
Rectum arcum omnium
eſſe
firmiſſimum cum re ipſa cenſet: tum et ratione argumentoque
monſtratur
.
Et diſſolui quidem ſponte quo poſſit pacto non ui
deo
: ni cuneorum alter alterum extrudat: ab qua quidem iniu
ria
tam longe abſunt: ut etiam alter alterius ope confirmetur:
Quin
etiam ubi forte id moliri aggrediantur / ponderum natura
quibus
aut ſubſiſtunt / aut imbuti ipſi ſunt cunei / uetantur.
Hinc
illud
Varronis / quod ait in arcuatis operibus dextra non magis
ſtare
ex ſiniſtris / quod ſiniſtra ex dextris.
Et ſpectare licet rem: Su
premus
quidem cuneus / qui ad ſpinam mediam unicus ſit / quo
nam
modo erit ualidus cuneos propellere collaterales: aut illis
ipſis
prementibus quando poterit is quidem ex ſede iam occupata
protrudi
?
Qui uero proximi per coſtas ſuccedunt cunei libramen
tis
ponderum facile in officio continentur.
Demum et alterutra
ad
capita qui ſubſideant cunei / quid erit cur moueantur ſuperio
ribus
in officio perſiſtentibus.
Ergo rectis arcubus / qui ſeſe facile
tueantur
cordam non exigimus: in comminutis autem ferream ca
tenam
/ aut quod cordæ uim obtineat / parietum extenſionibus hinc
atque
hinc confirmamus: haſque eſſe extenſiones optamus non bre
uiores
/ quam
quibus comminutus / qui deeſt ambitus queat integrari:
Quod
ipſum facere ueteres architecti nunquam neglexere: et com
minutos
omnes arcus ubi id licuit / nunquam non intra parietum
1latera integrarunt: Quin et præclare illud obſeruarunt / ut rectis
trabibus
/ ubi occaſio præſtabatur / comminutum arcum ſuperadduce
rent
: Tum et comminutis ipſis arcubus rectos arcus etiam ſuperadi
gerent
: qui ſub ſe poſitos comminutos confouerent: et ponderum mole
ſtias
interciperent.
Compoſiti arcus apud ueteres non uiſuntur.
Sunt qui turrium apertionibus in ducedos putent: quo nimia ſuper
impoſita
pondera quaſi prora obiecta diffidant: Tam etſi compoſiti
arcus
iſtiuſmodi ponderibus confirmentur ſuperadiectis magis quam
opprimantur.
Cuneos quibus arcus ducatur omnes de lato / et quo
ad
fieri poſſit prægrandi uelim eſſe ex lapide.
Nam eſt quidem
cuiuſque
corporis pars indiſſolubilior: quæ a natura concreta et eo
unita
eſt: quam quæ hominum manu et arte coniuncta atque compacta est.
Eſſe etiam oportet mutuo coæquales / ut quaſi in libra dextera ſi
niſtris
reſpondeant facie / magnitudine / pondere et eiuſmodi.
Arcus plures ſi ad porticus perapertiones continuatas a columnis et
capitulis
duxeris: facito cunei unde bini aut plures arcus iuncti in
ſurgunt
non duo: aut pro arcuum numero totidem ſint lapides et diſ
ſecti
: Sed unicus atque idem prorſus integer: quo huius et iſtius ar
cus
capita contineantur: Qui uero ſecundi proximi in hos primos
inſurgent cunei / ſi prægrandi erunt ex lapide curato ambo/ alter ad
alterum
ſuis hæreat iunctis ad lineam renibus.
Tertius qui ſecun
dos
hoſce operiet lapis ad murorum leges libella coaptabitur nexura
comparili
: ita ut iunctis ambobus arcubus ſeruiat: amborumque cune
os
detineat captu.
Toto in arcu facito ut iunctionum adhæſiones /
et
conclauſuræ ſuum ad centrum dirigantur.
Spinæ cuneum periti
unico
et integro et prægrandi ſemper lapide appoſuere: quod ſi erit
muri
craſſitudo maior quam ut cuneos iſtiusmodi queas integres po
nere
: is demum iam non arcus / ſed eſſe teſtudo potius incipiet: quam
nos
fornicem appellabimus.
Teſtudinum uaria ſunt genera. Diſquirendum quid inter ſe diffe
rant
/ et quibus lineis conſtituantur: Fingenda mihi erunt nomina:
quo
ſim / quem eſſe me his libris maxime elaborandum inſtitui: fa
cilis
et minime obſcurus.
Neque me præterit Ennium poetam ma
ximas
coeli appellaſſe fornices: et Seruium cauernas dixiſſe eas eſſe
1quæ in carinarum ſint factæ modum. Sed peto hanc ueniam ut
his
libris id tandem ſatis putemus dictum latine: quod cum apte
ad
rem: tum et apertiſſime intelligatur.
Teſtudinum iſta ſunt ge
nera
/ fornix / camera / et recta ſpherica: et ſiquæ iſtarum quota ſunt
pars
: Ex his recta ſpherica ſui natura non niſi parietibus a circulari
area
ſurgentibus imponitur.
Camera uero teſtudo quadratis debe
tur
areis: Fornicibuſ autem areæ angulorum quatuor: ſeu breuiores
illæ
quidem / ſeu oblongæ ſint: quales uidemus criptoporticus ope
riuntur
.
Teſtudo ea quæ perforati ad mentis ſimilitudinem ducat:
Verbi
etiam ſimilitudine apud nos fornix appellabitur.
Erit igi
tur
id ueluti unum atque item alteros ad arcum arcus adegeris: aut
quaſi
flexæ trabis latitudinem extenſam multo ac protinus dila
tatam
reddideris: Ex qua re aſſequemur / ut quaſi inflexus paries
in
caput pro tecto adſtet.
Sin autem fornicem hanc fortaſſis a ſe
ptemtrione
ad meridiem protenſam / tranſuerſa altera fornix ab ori
ente
ad occidentem ſolem peruadens totis lineis ſecuerit / teſtudinem
conſtituent: quam inflexorum cornuum ſimilitudine: quæ in angu
los
procurrant cameram nuncupabimus.
Quod ſi arcus ipſi complu
res
et coæquales mutuo unicum in punctum medii culminis ſeſe
interſecuerint
: teſtudinem conſtituent coelo ſimilem: rectam inde
ſphericam
appellari hanc placuit.
Quæ teſtudines aliqua iſtarum
e
partibus conſtet / ſunt.
Nam ſi coeli emiſpherium natura per
pendiculari
et recta ſectione ab oriente ad occidentem uerſus duas
in
partes diuiſerit: Teſtudines dabit geminas: quæ quidem ſca
phis
emiciclorum pro tecto ſunt.
Sin autem ab orientis angulo ad
angulum
meridier: et a meridiano iſtoc ad angulum occidentis:
et
ab iſto ad angulum ſeptentrionis: et a ſeptentrionali quoque iſtoc
ad
primarium illud orientis angulum pari ratione natura circum
ſeptum
et commutilatum coeli emiſpherium reddiderit: teſtudinem
tum
quidem in medio relinquet: quam nos turgidi ueli ſimilitu
dine
auleam nuncupabimus.
In qua uero perficiunda plures forni
cis
partes conueniant: qualeſ uidemus ſex octo ue angulorum are
aſ
teſtudinari: hanc noſ ſphericam angularem appellabimuſ.
Teſtudinum aſtruendarum ratio eadem quæ in muriſ aſſeruabitur :
1Oſſa enim integra ad ſummum uſque teſtudinis ex oſſibus parietis
inſurgent
: et pro illorum modo iſtic impoſita perducentur: et inter
ſe
quota aliqua diſtabunt parte.
Ab oſſibus uero ad oſſa illigamen
ta
protrahentur: et media complementa infarcientur.
Sed in hoc dif
ferunt
: quod in pariete ad rectam regulam normamque et libellam / lapi
des
et ſinguli ordines coagmentantur atque componuntur: In teſtudi
ne
autem ordines ad flexam regulam / et lapidis omnes conclauſuræ
ad
ſui arcus centrum diriguntur.
Oſſa ferme nuſquam induxere uete
res
niſi cocto ex latere / codemque ut plurimum bipedali: monentque te
ſtudinum
complementa abſoluas lapide leuiſſimo: ne quid muri
iniquo
abhinc pondere fatigentur.
Conſueſſe tamen aduerti aliquos
non ſolidiſſima Semper oſſa perducere: Sed oſſium loco ſparſim
ſtantes
inlatus lateres inter ſe ruiſſe / capitibus pectinatim in ſe iun
ctis
: uti ſiquis dexteræ manus ſummos digitos ſummis ſiniſtris digi
tis
interſtringat: Et intermedia complere cementitio congeſtu: et
præſertim
pumice conſueuerunt: quem omnium lapidem teſtudina
tionibus
complendis commodiſſimum eſſe omnes profitentur.
Sed ar
cubus
et teſtudinibus ſtruendis armamento opus eſt: id rudis et tem
poranea
quædam eſt contignatio ad flexæ lineæ ambitum diffini
ta
: cui pro corio et cute aut crates aut harundines / aut uilia iſtiuſ
modi
conſternuntur ſuſtinendæ coaggerationis in teſtudine quoad
duruerit
.
Eſt tamen inter teſtudines una omnium recta ſpherica
quæ
armamenta non poſtulet: quando ea quidem non ex arcubus ſo
lum
conſtat: uerum etiam coronis.
Et quis poſſit referre aut me
ditari
/ quae
ſint horum uterque innumerabiles hærentes adacti sese mu
tuo
interſecantes / ad pares angulos et ad impares: ut quotocumque
loco
per uniuerſam teſtudinem iſtiuſmodi aliquem interſecueris
lapidem / plurimorum intelligas re et arcuum et coronarum cuneum
appoſuiſſe
: et coronam qui coronæ ſuperaſtruxerit: et iam arcum /
qui
alterum arcum perduxerit/ fingito uelle id opus labeſcere / un
de
incipiet?
Cunctis præſertim cuneis unum centrum petentibus
pari
et uiribus et innixu.
Huius teſtudinis firmitate plerique apud
ueteres
adeo abuſi ſunt: ut ſolum in quotos aliquos pedes teſtace
as
ſimplices coronas inſtrauerint: Cæteram uero teſtudinem opere
1tumultuario cementariam perfundendo materiem perfecerint.
Sed longe eos probo qui interducendum opus curarint ut qua ar
te
lapides in pariete illigantur / eadem hic coronæ inferiores pro
ximis
ſuperioribus: et arcus inuicem arcubus locis non rariſſimis
innectantur
: praeſertim ſi harenæ foſſiceæ copia non ſuppeditabit
aut
maritimis hauſtrinis ue opus obiiciatur.
Angularem quoque
teſtudinem
ſphericam modo per eius iſtius craſſitudinem iectam
ſphericam
interſtruas / poteris attollere nullis armamentis: Sed
iſtic
nexura potiſſimum opus eſt: qua huius imbecillæ partes par
tibus
illius firmioribus arctiſſime illigentur: Tamen conſeret
ductis
iam una atque alteris lapideis / et duratis ceronis / leuia il
lic
ſubillaqueare amenta et anſas: quibus tantum armamenti com
mittas
: quantum ſat ſit ferendis coronis his quæ aliquot inde in
pedes
ſuperaſtruantur quoad ſicceſcant: Et deinceps cum quaeque
partes
duruerint / in quotos quoſque ordines iſta hæc armamenti ſub
ſidia
ad ſuprema perficiunda tranſterre: quoad uſque opus absolu
tum
reddideris.
Teſtudo / Camura / atque item fornix armamen
tis
ſubſtitutis inducatur neceſſe eſt.
Sed uelim iſtarum primas
ordines
/ et arcuum capita firmiſſimis ſedibus commendari.
Neque
placent
qui prius totos parietes extollunt ſolis pediculis mutulo
rum
relictis / quibus poſt tempora teſtudinem committant infirmum
opus
atque inconſtans.
Quare ſi me audient una hi quidem arcus
et
paribus ordinibus cum ſuo pariete cui inhæreant / ducentur:
quo
id opus pluribus perquam ualde id fieri poteſt firmiſſimis nexi
bus
conueniatur.
Vacua uero inter aſſurgentes inflexus teſtudinum
et
parietem cui adhæreant relicta / quem secum fabri coxam nun
cupant
/ infarciantur non tellure aut ſolu s ruderibus ſiccis: ſed
potius
ſtructura ordinaria et ſtabili / parietique iterum atque iterum
connexa
.
Et placent qui leuandi oneris grata / fictilia uaſa
a
uaria uacua per coxarum craſſitudines indidere rimoſa atque
inuerſa
: ne quid collecta illic humiditate ingraueſcat: Et ce
menta
ſuperinfundere ex lapide minime graui / ſed alio quin
tenaci
.
Tota demum in teſtudine uticumque illa ſit /
1naturam imitabimur: quæ quidem cum oſſa adiunxit oſſibus: tum
et
carnes ipſas intexuit uillulis nexura per omnes diametros inter
ductis
in longum / in latum / in profundum / in obliquum ?
Hoc
nobis
artificium naturæ lapidibus interſerendis ad teſtudines imi
tandum
cenſeo.
His abſolutis proximum eſt ut inſternantur / res in tota ædificatione
primaria
/ et non magis neceſſaria quam difficilis: in qua aſſequenda et
perficiunda
omnis omnium cura et diligentia iterum atque iterum ela
borauit
.
De his nobis dicendum eſt: Sed prius illud interſerendum
iuuat
: quod ad teſtudinum opus inprimis ſpectat.
Et enim inter te
ſtudines
abſoluendas differentia eſt: Nam qui arcus aut teſtudo
ſubiectis
armamentis facienda ſit / confeſtim atque minime intermiſ
ſo
opere aſtruatur neceſſe eſt: Quæ uero ſine armamentis fiat / in
tercalationibus
prope ſingulos in ordines indiget: quoad congeſta fir
mentur
: ne partes nouiſſimæ ſuperadiectæ / priſtinis non ſatis firma
tis
/ reſolutæ defluant.
Et præterea armamentatis teſtudinibus iu
uat
ilico / ubi ſummis concluſæ fuerint cuneis paulo / ut ita loquar /
relentare
ſubices / quibus armamenta ſubſtineantur: Id quidem ut
recenti
adhuc in opere commiſſi cunei non natent inter fomenta et ful
tum
calcis: Sed coequabilem inter ſe acquieſcendi ſedem ſuis libratis
ponderibus
occupent: Alioquin inter ſicciſcendum congeſta non
ut
opus poſtulat / conſtipatæ congruerent: ſed rimas relinquerent ſe
dendo
: Idcirco ſic fiat / non prorſus adimantur ſed in dies ſenſim
relententur armamenta: ne ſi non attemperate ſubdemas / crudum opus
ſequatur
.
Poſt dies uero aliquos pro operis magnitudine adhuc
pluſculum
relentato: Sic deinceps facito / quoad lapidei per teſtudi
nem
cunei ſeſe coaptent / et opus dureſcat.
Relentandi modus hic
eſt
: Nam cum operis armamenta in pilis aut ubi conducat conſtitu
eris
: primum illic ſubigis capitibus ipſis armamenti cuneos ligne
os
ad bipennis ſimilitudinem acuminatos.
Cum igitur relentate
opus
libueri / malleolo cuneos hoſce diſtrudes ſenſim quoad uo
les
/ ſine periculo.
Denique ſic ſtatuo / non ante integram per
peſſam
hyemem armamenta eſſe ſubdemenda: Id quidem cum
ob cæteras res: tum ne imbrium madefactione eneruatum reſolu
1tumque opus proruat: Tam etſi dari teſtudinibus nihil commodius
poteſt
: quam ut aquam abunde combibant / et nunquam ſitim ſentiant.
Hactenus de his.
Redeo ad tecti cruſtam. Nempe ſi recte interpretamur / nihil eſt
in
toto ædificio antiquius / quae habere ſub quo urentes ſoles atque e
coelo
cadentes tempeſtates profugiens excipiare.
Id adeo benefi
cium
tibi ut perhenne ſit / præſtat non paries / non area / non quod uis
iſtorum
omnium: ſed una inprimis quantum uidere licet / extrema te
cti
cruſtula: quam ipſam habere contra omnes temporum iniurias
ualidam
/ prout rei neceſſitas poſtulat / atque conſtantem hominum
induſtria
et artes facto rerum omnium periculo uix dum ſatis reper
tam
reddidere.
Neque facile reperiri poſſe confido: Nam cum non
ſolum
imbrem: uerum et gelationes et æſtus / et omnium item infe
ſtiſſimi
uenti laceſſere nuſquam intermittant: quis tam aſſiduos tamque
acerrimos
hoſtes tolerare uſpiam diutius poſſit: Hinc eſt quod alia
ilico
putreſcunt: alia diſſoluuntur: alia parietes deprimunt: alia fin
duntur
/ rumpuntur: alia abſterguntur: ut ne metalla quidem alibi
contra
tempeſtatum iniurias inuicta iſtic tam multas perferre offen
ſiones
queant.
Sed homines pro locorum natura copiarum rerum /
quæ
ad manus ſubueniret non aſpernati / quoad licuit neceſſitati
prouiderunt
: Ergo uariæ contegendorum operum ortae obſeruatio
nes
.
Pyrges inquit Vetruuius / harundine: et apud Maſſiliam
ſubacta
cum paleis terra operiunt.
Thelophagi apud Garamantas /
ut
refert Plinius / teſtudinum ſuperficiem cruſtis tegunt.
Maxima
pars
Germaniæ aſſerulis utitur.
In Belgica prouincia candidum
facilius
ſecant lapidem / quae lignum tenues in laminas: quas pro tegu
lis
exponunt.
Ligures ætruſcique tegendis ædibus lataſtras adhibent
cruſtoſo
ex lapide diſceptas.
Alii pauimenta de quibus mox referam
experti
/ tandem omnibus periclitatis / nondum tamen ingenia et indu
ſtria
mortalium inuenere commodius tegula teſtacea: Nam pauimen
torum
quidem opus pruinis ſcabreſcit / findit / ſidet.
Plumbum
feruoribus
ſolis colliqueſcit.
æs ſi graue eſt / magno ponitur: ſi
tenue
/ uentis deturbatur / atque ærugine gracileſcit / ablaceratur.
Tegulam ciprium quendam Criniam agricolæ filium inueniſſe ferunt.
1Eius duo ſunt genera: unum planum / latum pedem / longum cubi
tum
ſpondis hinc atque hinc hirtis extantibus ad ſui latitudinem
partem
nonam: Aliud aduolutum et crurium tuendarum arma
imitetur
: Ambo qua imbrem defluentem capiant apertiores: qua
euomant
arctiores.
Sed plani imbrices commodiores ſunt: modo
ita
iungantur ad regulam et libellam / ne in latus pendeant: necubi
lacunæ
intercurrant / aut tumuli extent: ne quid tranſuerſi fluen
tem
pluuiam interpellat: ne quid interuacuum relinquatur.
Va
ſta
ſi erit tecti ſuperficies / ampliores exigentur tegulæ: ne imbri
um
riuuli canalibus non recipientibus ſuperfundantur.
Tegulam
ne
turbines aſportent / uelim omnem fultu calcis affirmari: præ
ſertim
in publicis operibus: Nam in priuatis ſat erit ſi prima ſtil
licidia
contra uentorum impetum affirmaris: tum et ſoluti aptius
inſtaurantur
/ ubi uitium factum ſit.
Alio quid id hunc in modum
fiet
aptiſſime: Nam in tectis quidem ligneis aſſium loco teſtaceæ
tabellulæ
ad decurrentes quadrulos extendentur uinctæ gypſo.
In has tabellulas ſuperinſternentur plani imbrices / et firmabun
tur
calce: Opus id contra ignes tutiſſimum / et ad uſum incolarum
accommodatiſſimum: Et minore fiet impenſa / ſi tabelluſarum lo
co
cannam græcam ſubinſtraueris / calceque firmaris.
Tegulam /
quam
præſertim operibus publicis calce affirmaris / uelim non ni
ſi
biennio ſub gelu et ſole habitam ſumas: Inualida enim ſi fuerit
poſita
/ non ſine operis diſpendio tolletur.
Subuenit ut illud refe
ram
/ quod apud Diodorum hiſtoricum celebres illos ad hortos
penſiles
Syriæ nouo et minime inutili inuento factum legimus:
Nam
in trabibus quidem harundines aſphalto oblitas appoſuere:
in
eas coctos lapides coaptauere duplici inſtratura uinctos gypſo:
Tertio
loco plumbeas adiunxere tegulas ita conflatas atque coagmen
tatas
: ut nullus humor ad primos lateres penetraret.
Venio ad pauimenta: quando ea quidem tectorum naturam ſa
piunt
.
Horum alia ſubcliuo: alia contignatis: alia non contigna
tis
: utriſque ſolidam et ad ſuas lineas exactam eſſe oportet ſuperficiem:
ubi
inducantur.
Subcliuo ſuperficies faſtigiabitur: ut indenos quoſque pe
des
nihil minus binum declinet digitum.
Et habebit quo aqua
1defluens aut in ciſternas excipiatur: aut deriuetur in coaclas. His
ex
cloacis ſi aut in mare aut in amnes non poterit refundi / infun
dito
aptis locis puteos ad aquam uſque ſcaturientem: feſſamque re
pleto
ſaxo globoſo.
Id demum ſi non licebit / foueas inquiunt fa
cito
capaces / et indito carbones: deinde completo ſabulo / hac hu
moris
exuberantiam ſorbebunt atque abſument.
Cæterum ſi erit
areæ
ſolum congeſtitium / feſtucabitur acuratiſſime et ſuperindu
cetur
/ cum ſcatumine rudus: Sin autem erit ſubcontignata ſuper
ficies
: tunc altera ſuperaffigatur tranſuerſa coaſſatio / et ſtatumi
netur
/ et inducatur rudus craſſum pede: Subrudus ſunt qui ſpar
tum
aut filicem ſubſternendam putent: ne quid materia calcis con
tactu
uitietur.
Rudus ſi erit nouum / ad tres partes una calcis mi
ſceatur
: ſi reſiduum ad quinque duæ: inductum conſpiſſetur / ce
dendo
uectibus celeberrime: His ad craſſitudinem digitorum ſe
num
addatur pultis extexta trita: quæ ad tris partis unam habeat
admixtam
calcis.
Vltimo inſerantur fertilia / aut teſta ſpicacea /
aut
teſſere ad lineam et regulam.
Tutius erit opus / ſi inter ſcatu
men
et pultem imbrices tegulæ iunctæ calce ex oleo inſternentur.
Pauimentum non ſubdiuale / quod eius obſiccitatem egregie pro
bant
/ ſic fieri iubet Varro: fodito ad pedes binos / et feſtucato ſo
lum
: et in ducito aut rudus aut teſtaceum pauimentum: Dimittito
apertas
nares: unde ſuos per canales humor extillet: congerito
carbones
: hiſque proculcatis atque admodum inſpiſſatis inducito fa
bulone
et calce et fauilla mixtam offam craſſitudine ſemipedali.
Hæc quæ hactenus recenſuimus ex Plinio atque inprimis Vetru
uio
interpretati ſumus.
Nunc quæ de pauimentis ex ueterum operibus ſumma et cura et
diligentia
collegerim / referam: a quibus plura me longe quam a ſcri
ptoribus
profiteor didiciſſe.
Atqui incipiam quidem a ſumma
cruſta / quamque non infirmam et rimoſam habere per quam difficile qui
dem
eſſe: Nam cum humore pregnans eſt humida / fit ſole uen
tis
ue ut ſummotenus ſicceſcat.
Ex qua re uti in reſiduo alluui
onis
uidemus luto contrahitur cutis / atque fiſſuras pandit ine
mendabiles
: Nam illic partes quæ aruerint / quouis artificio
1amplius non cohærent. Humectæ uero partes facile protrahenti
bus
cædunt et ſecuntur.
Cruſtam uideo aut teſtaceam impoſuiſſe
ueteres
/ aut lapideam: Nam tegulas quidem maxime ubi pedibus
non
preſſentur / poſitas uidi quaque uaſus latas cubito iunctas calce
ex
oleo: et uiſuntur laterculi minuti craſſi unum lati binum digi
tum
: longi duplo quam lati iuncti ſtantes in latus ad ſpicarum imita
imita
tionem
.
Lapideas cruſtas uidere paſſim licet ex tabulis marmoreis
grandioribus
: et item ex reſectis minutioribus atque teſſerulis.
Præterea ſpectantur uetuſtæ cruſtæ ex ſola materia: quæ fiat iun
cta
calce / harena et tunſa teſta minutiore quantum coniector ex ter
tia
.
Compertum habeo cruſtas haſce fore firmiores et conſtantiores
ſi
partem adieceris quartam tunſi lapidis tyburtini.
Sunt qui pu
teolanum
puluerem / quem rapillum nuncupant / huic operi probent
mirum in modum.
Cruſtas item quæ ex ſola ſint materia obductæ
experiri
licet / uerberatu crebriore et in dies iterato acquirere ſpiſ
ſitudinem
et duritiem prope ut ſuperet lapidem: Et cruſtis iſtiuſ
modi
conſtat / ſi lotura calcis aſpergantur: ſi oleo linaceo oblini
antur
/ importari duritiem quandam uitream / et contra tempeſta
tes
illæſam.
Calcem oleo ſubactam affirmant nihil pauimentis no
ciuum
admittere.
Sub cruſta uideo affuſam materiam ex calce et
minutulis
teſtæ perfractæ ad craſſitudinem digitorum binum tri
numque
: Sub ea offenditur quaſi infarctura partim ex teſta perfra
cta
: partim ex minutulis lapidum / quæ fabri excuſſerint ſcalpro:
et
hanc ferme craſſam pedem alibi inter ſuperiorem: atque hanc in
uenio
teſtaceos laterculos ſubſtratos poſtremo infimum ſaxa ſub
ſidunt
pugnis non maiora.
Videre licet in torrente ſaxa quæ ma
ſcula
dicuntur: uti ſunt globoſa ſilicea et uitraria / ilico ex aquis
ſicceſcere
: Teſtam uero et tofum et iſtiuſmodi diu ſeruare concep
tum
humorem.
Ex quo ſunt qui affirment non penetrare admodum
ad
cruſtas humorem ex tellure: ubi ſubinſtratum iſtoc fiet ſaxo pa
uimentum
.
Vidimus etiam qui in puſillas pilas ſexquipedales qua
drato
ordine per ſolum binos in pedes diſpoſitas / appoſuere tegulas te
ſtaceas
: quibus inſtruxere quale diximus pauimentum.
Sed hoc pauimenti
genus
præcipue ad balneas pertinet: de quibus ſuo dicetur loco.
1humore humectoque aere gaudent pauimenta dum fiunt. Et in um
broſo
atque humido firmiora et integriora ſeruantur.
Et pauimen
tis
nocua inprimis ſunt / ſoli infirmitas / et repens exſiccatio.
Nam
ueluti
reiteratis pluuiis denſatur in aruis tellus: ita et pauimenta
abunde
humectata unam integramque inſoliditatem ferruminantur.
Quo in loco pauimenti ex fiſtulis tectorum imber cadens excipi
tur
/ lapideam poſuiſſe oportet cruſtam perquam integram et admo
dum
ſolidam: ne impotentium guttarum aſſidua / ut ita loquar /
improbitate
refodiatur atque uitietur.
Præterea pauimentum quod
in
materia et contignato inſternitur curandum eſt ut oſſa quibus
ſuſtineatur
/ uiribus ſint ualida et inter ſe coæqualia: Quæ res ſi
non
erit: puta ſiquo loco aut paries aut trabs ualde robuſtior cæte
ris
ſubiecta ſit: eo loci findetur pauimentum atque uitiabitur.
Nam
cum
materia non ſemper eodem tenore uigoreque conſiſtat / ſed tem
porum
uarietatibus moueatur / humidis molleſcit: ſiccis ad rigi
ditatem
ſeſe reuocat atque obfirmat: ea re partibus eneruatioribus
ſub
pondere laborantibus atque ſidentibus nimium finditur.
De his hactenus.
Sed illud nolim præteriiſſe quod probe faciat ad rem. Namque, alia
quidem
fundamentis fodiundis: alia complendis.
alia parietibus
attollendis
: alia teſtudinibus imponendis: alia cruſtis obducendis
tempora
atque anni acriſque modus et facies debentur.
Et enim fodi
untur
quidem commodiſſime per caniculam atque ipſum per autumnum
tellure
arenti et humoris exuberantia foſſiones non impediente.
Complent etiam haud omnino incommode ad primum uer / maxi
me
ubi profundiora ſint: nam ab æſtatis ardoribus ſatis protegen
tur
tellure obſidente atque circumfouente.
Sed longe commodius
complebuntur
ad brume initium: modo ea regio non ſit ſub coeli
axe
et eiuſmodi: ut e ueſtigio gelet potius quam cohæreat.
Paries
quoque
cum æſtus nimios: tum et acres algores atque ſubitas gelationes
atque
præcæteris aquilones uentos odit.
Et inprimis teſtudo omnium
maxime
æquabilem et contemperatam coeli tempeſtatem optat:
quoad
obfirmauerit opus ſeſe / atque duruerit.
Cruſtas per quam attem
perate
inducemus ad uergiliarum ortum: et per eos demum dies
1quibus multo afflarint humectarintque hauſtri: Nam ni prorſus
humectum
ſit quod cruſta aut opere dealbario ueſtiatur / non cohe
reſcent
appoſita: ſed paſſim diffiſa diſcerptaque decident: crebraque
ſcabritie
opus dehoneſtabitur.
Sed de cruſta albarioque opere ſuo
loco
diffuſius dicetur.
Nunc abſolutis rerum dicendarum gene
ribus
/ ad reliqua diſtinctius conſideranda tranſeamus.
Et primo
de
ædificiorum generibus et uarietate: et quid cuique debeatur: pro
xime
de ædificiorum ornamentis: poſtremo de iſtorum uitiis: quæ
aut
opificis errore / aut temporum iniuria facta ſint / emendandis
aut
inſtaurandis tranſigemus.
LEONIS BAPTISTAE ALBERTI DE VNI
VERSORVM
OPERE LIBER. IIII. INCIPIT
a
EDIFICIA HOMINVM ESSE CAV
ſa
conſtituta in promptu eſt.
Nam principio
quidem
/ ſi recte interpretamur / facere opus ho
mines
coepere: quo ſe ſuaque ab aduerſis tempe
ſtatibus
tuerentur.
Proxime item proſecuti
ſunt
non modo uellent quæ ad ſalutem eſſent
neceſſaria
: uerum et ſiqua etiam ad expeditas
quaſque
commoditates aſſequendas conferrent: ea nuſquam eſſe præter
miſſa
uoluere.
Inde adeo rerum oportunitate admoniti atque illec
ti
eo deuenere: ut etiam quæ ad uoluptates explendas facerent ex
cogitarint
/ in dieſque uſurparint: ut ſiquis ita dixerit / ædificia fore
aliqua
ad uitæ neceſſitatem: alia ad uſus oportunitatem: alia ad
temporum
uoluptatem diffinita: fortaſſis apte ad rem aliquid di
xerit
.
Sed cum ædificiorum circumſpicimus copiam et uarietatem:
facile
intelligimus non tantum hos eſſe ad uſus omnia: neque horum
tantum
aut illorum gratia comparata: Sed pro hominum uarietate
inprimis
fieri / ut habeamus opera uaria et multiplicia.
Quod ſi
ædificiorum
genera / et generum ipſorum partes ſatis / uti inſtitu
imus
/ adnotaſſe uoluerimus: omnis inueſtigandi ratio nobis hinc
captanda
ſit atque inchoanda: ut homines / quorum cauſa conſtent
1ædificia / et quorum ex uſu uarientur accuratius conſideremus quod
inter
ſe differant: quo inde ſingula clarius recognita diſtinctius
pertractentur
.
Repetamus ea de re / quid de hominum cætu par
tiundo
ueteres illi rerum publicarum legumque conditores uiri pe
ritiſſimi
ſenſerint: qui ſtudio / cura / diligentiaque iſtiuſmodi rebus
perſeruerandis
atque recenſendis ſumma cum laude inuentorumque
admiratione
uerſati ſunt.
Theſeus / inquit Plutarcus / rem publicam diuiſit in eos qui leges
diuinas
atque humanas conſtituerent atque interpretarentur: et eos qui
artificio
exercerentur.
Solon pro cenſus diuitiarumque copia et modo
ſuorum
habuit ciuium ordines diſtributos: ita ut qui minus.
ccc.
ex agris annua exciperent prope in ciuium numero cenſendos non
putarit
.
Athenienſes primos ſibi habuere uiros doctrina et uſu re
rum
cultos / ac peritos: proximos oratores: poſtremo opifices.
Romulus a plebe equites et patritios diſcreuit. At Numa rex ple
bem
diuiſam fecit per artes.
Apud Gallias plebs pene ſeruorum du
cebatur
ſorte: Reliquos aut milites fuiſſe tradit Cæſar: aut ſapien
tiæ
religionique deditos: quos illi Druides nuncupant.
Apud Pan
theos
ſupremi ſunt ſacerdotes: ſecundi agricolæ: tertii milites:
cum
quibus et paſtores et duces ouium.
Britanni ſuos quatuor di
uidebant generibus: Primi erant quibuſ fiant reges: alteri ſacerdo
tes
: tertio loco milites: poſtremo uulgus.
Aegyptii primos dede
re
gradus ſacerdoti: ſubinde reges præfectoſque locarunt: tertio po
ſuere
ordine bellatores: et multitudinem diuerſe itidem inter agri
colas
pecuarios artificeſque / atque etiam / ut inquit Herodotus / mer
cennarium
et nautam.
Hippodamum referunt ſuam quoque diuiſiſſe
rem
publicam in partes tris: artificem / agricolam / et propulſatorem
belli
.
Non improbaſſe Ariſtoteles eos uiſus eſt: qui a multitudi
ne
ſelegerint dignos: quos conſiliis / magiſtratibus / iudiciis ue præ
ficerent
: Cæteram uero plebem diuiſam reliquerint inter agrico
las
/ artifices / mercatores / mercenarios / equites / pedites / et turbam
naualem
.
Cui haud multo diſſimilem ex Diodoro hiſtorico fuiſſe
apud
Indos rem publicam apparet: Nam illic ſacerdos / arator / pa
ſtor
/ artifex / miles / effori: et qui publicis conſiliis præſunt.
1Plato rem publicam alteram dixit pacatam eſſe: et ocii quietiſque
cupidam
: Alteram ardentem et bellatricem: prout eorum eſſent
animi
/ qui rebus præ eſſent.
Exque animi partibus omnem ciuium
multitudinem
partitus eſt: Vnam eorum / qui ratione conſilioque
cuncta
'
moderantur: Alteram eorum qui armis iniurias proſequan
tur
: Tertiam eorum qui alimenta / quibus patres et milites ſub
ſtententur
/ præbeant et ſubminiſtrent.
Hæc de multis ueterum
commentariis excerpta breuiſſime perſtrinxi: Ex quibus illud admo
neri
uideor: ut quas collegerim / omnes eſſe rerum publicarum par
tes
ſtatuam: ſinguliſque ſingula deberi ædificiorum genera diiudi
cem
.
Sed nos quo ex inſtituto rem totam diſtinctius tranſigamus
iuuet
ſic diſſeruiſſe.
Mortalium numerum ſiquis in partes diui
ſurus
ſit / quidnam huic aliud principio ueniet in mentem: quam ut
ſentiat
non eoſdem cenſendos eſſe: ſi una loci alicuius incolas uni
uerſos
conſideres: atque ſi partibus ſeparatos diſtinctoſque recenſeas.
Proxime naturam ipſam contemplatus num ſentiet illos quidem
in
qua potiſſimum re alter ab altero differat: ex ea ſibi re notas ca
ptandas
eſſe: quibus alteros ab alteris ſecernat.
Atqui nihil eſt /
quo
magis homo quiſpiam differat ab homine / quam una illa in re:
qua
ab genere beluarum longiſſime abeſt / ratione et artium opti
marum
cognitione: adde ſi uelis fortunæ proſperitatem: Quibus
in
dotibus omnibus pauci una inter mortales præſtant atque excel
lunt
.
Hinc igitur prima nobis patebit diuiſio: ut paucos ex om
ni
multitudine ſeligamus: quorum alii ſapientia conſilio ingenioque
illuſtres
: alii uſu rerum et peritia probati: alii opum copia et for
tunarum
affluentia exiſtant celebres.
His primarias rei publicæ
partes
committendas quis neget?
Ergo egregiis uiris qui conſilio
polleant
/ prima et cura et moderatio rerum commendabitur.
Hi
rem
diuinam religione ſtatuent: iuſti æquique modum lege conſti
tuent
: bene beateque uiuendi uiam monſtrabunt: pro auctoritate
dignitateque
ſuorum ciuium tuenda in dieſque augenda aduigilabunt:
Atque
ubi quid commodum/ utile / neceſſarium fore præſenſerint:
cum ipſi ætate forte feſſi contemplandis rebus occupari maluerint
quam exequendis: demandabunt peritis uſu rerum atque ad agendum
1expeditis: ut de patria bene mereri proſequantur. Hi uero al
teri
ſuſcepto negocio / cum domi ſolertia et ſolicitudine: tum fo
ris
labore et tolerantia rem ex officio procurabunt: dicent ius: du
ctitabunt
militem: exercebunt ſeque ſuorumque manus et induſtriam.
Demum cum rebus perficiundis intelligent fruſtra inniti: niſi et
facultates
adſint: Ad iſtos igitur proximi ue: quibus aut ex agro
aut
mercatura facultates ſuppeditent.
Cætera omnis hominum ma
nus
et numerus hiſce primariis prout uſus poſtulet obtemperabunt
atque
ſubminiſtrabunt.
Hæc ſi ſatis conueniunt ad rem compertum
quidem
habemus ædificiorum genera deberi alia ciuium cætui uni
uerſo
: alia primatibus: alia multitudini: Tum et primatibus alia
his
qui domi conſiliiſque præſunt: alia his qui negocio exerceantur:
alia
his qui facultates congerant: Quorum omnium quidem cum
pars
quædam ad neceſſitatem / uti diximus / pars ad commoditates
referatur
: ſit quoque nobis / qui ædificia commentamur / par aliquid
animi
gratia dediſſe: dum premii loco iſtiuſmodi partitionum exor
dia
eſſe ex philoſophantium rudimentis repetenda inſtituerimus.
De his igitur nobis dicendum eſt / quid una uniuerſis: quid pauci
oribus
primariis ciuibus: quid minorum multitudini conueniat.
Sed exordium ad res tantas unde captabimus? An uti homines iſta
ſibi
comparare in dies proſecuti ſunt?
Ita et nos a priuatis egenorum
caſunculis
rem inibimus: et inde ad ampliſſima iſta / quæ uidemus
theatrorum
/ termarum / templorumque opera perueniemus.
Nam
conſtat
quidem orbis gentes diu nullis cinctas urbium moenibus
degiſſe
.
Et ſcribunt quidem hiſtorici / Dyoniſio Indiam peragrante
nullas
fuiſſe apud eas gentes muro cinctas ciuitates: Graciamque
olim
nullis munitam fuiſſe muris ſcribit Tuchidides.
Et per Gal
lias
item ad Cæſaris tempora / tota Burgundiorum gens non urbibus
cogebantur
: ſed paſſim in uico congruebant.
Quin et primam qui
dem
fuiſſe urbem comperio Biblum a Foenicibus occupatam: quam
circumobducto ſuis ædibus muro cinxerit Saturnus.
Tam etſi uſque
ante
diluuium conditam Iopem dinumeret Pomponius.
Aethiopes
inquit
Herodotus / cum ægyptum occupaſſent / nullum delinquen
tium
occidebant: ſed erat ut terræ cumulos ad uicos / quos incolebant
1exaggerarent: Hinc per ægyptum conſtitiſſe urbes dicunt. At
de
his alias.
Nunc etſi natura quidem uti aiunt / omnia quæ fi
unt
leuioribus principiis excreuiſſe uideam: placet tamen a dig
nioribus
ordiri.
Vniuerſis urbis / et quæ urbis partes ſunt publica omnia debentur.
Vrbis habendæ ſpeciem cauſamque ſi ex philoſophorum ſententia eſſe
hanc
conſtituemus: ut uitam eo ducant accolæ pacatam / et quoad
eius
fieri poſſit uacuam incommodis / omnique moleſtia liberam: Pro
fecto
iterum atque iterum excogitaſſe oportet: qui ponatur loco ſitu
et
linearum ambitu.
De his alii aliter ſenſere. Summam ſcribit
ſar
ad laudem / ſolitos Germanos ducere / ubi latiſſimas circumuaſta
tis
finibus haberent ſolitudines: Id quidem ita quod repentinas hoſtium
excurſiones
ea re maxime abuetari arbitrarentur.
Exercitum in
æthiopiam
Seſoſtrim ægyptiorum regem immittere deſtitiſſe putant
hiſtorici
: quod frugum inopia et locorum difficultate abſterreretur.
Regem Aſſyrii aduenam deſertis et inaquoſis tutati locis paſſi ſunt
nunquam.
Arabes itidem quod aqua et fructibus deficiant / ab externorum
impetu
et iniuria æternum fuiſſe immunes ferunt.
Italiam nulla
re
alia ſæpe a barbaris petitam armis ſcribit Plinius / quam uini ficique
uoluptate
.
Adde quae rerum iſtarum copia / quæ ad uoluptates
faciat
/ uti aiebat Crates / et ſenibus et iuuenibus nocua eſt: Nam
illos
efferatos: hos effeminatos reddit.
Apud æmericos / inquit
Liuius
/ regio fertiliſſima eſt: Sed quod plerunque ubere ſolet agro eue
nire
/ homines alit imbelles.
Contra Ligii quod terram incolant lapi
doſim
/ qua exerceri aſſiduo et extrema uictus parcitate diem tra
here
oporteat: per quae induſtrii et robuſtiſſimi ſunt.
Quæ res cum
ita
ſint / huiuſmodi fortaſſis regiones aſperas et difficiles conden
dis
urbibus erunt qui non uituperent.
Alii ſecus: Namque optabunt
quidem
agi apud ſe naturæ beneficio et munere: ut cum ad neceſ
ſitates
/ tum et ad uoluptates et delitias addi amplius nihil poſſit.
Bonis enim ut bene utamur / dari poſſe legibus et patrum inſtitu
tis
.
At uero quæ conferant in uita / iucundiora quidem nimirum ea
eſſe
ſi domi ſit / quam ſi aliunde quæſito opus ſit.
Et cupient quidem
agrum
dari / qualem apud Memphim: quem ſcribit Varro frui coelo
1adeo clementi / ut nulli arborum ne uitibus quidem folia integrum
per
annum decidant: Qualem ue ſub tauro monte locis quæ ad aqui
lonem
ſpectant: Namque illic Strabo racemos dari cubitorum binum
atteſtatur: et ſingulis a uitibus ſingulas uini amphoras: et unica ex
ficu
modios colligi.
Ixx. Qualem ue India hyperboreaque in inſula
ad
occeanum colit: cuius agro bis annuos fructus capi prædicat He
rodotus
: Qualem ue apud Luſitanos: unde ex reciduis ſeminibus
alteras
atque alteras capiant meſſes: Aut potius qualem Talge Caſpio
in
monte: qui ager fruges etiam incultus præbeat.
Rara hæc: et
quæ
facilius optes quam reperias.
Ergo præſtantiſſimi ueteres / qui de
huiuſmodi
rebus ab aliis accepta / et ab ſe excogitata mandarunt lit
teris
.
Ciuitatem ſtatuunt ita eſſe oportere poſitam: ut agro conten
ta
ſuo: quantum rerum humanarum ratio et conditio patitur / nullis
aliunde
petitis indigeat: Et ita munitam finium ambitu: ut cum ab
hoſte
non facile poſſit inuadi: tum et alienam emittere in prouinciam
militem
ad arbitrium ualeat hoſte etiam inuito: Sic enim habitam
ciuitatem et libertatem tueri / et ſe imperiumque multo propagare poſſe
conſentiunt.
Sed quid ego hic dixerim ægypto ad laudem inprimis
datur
: quod ſit quaque uerſus mirum in modum munita / et penitus inac
ceſſibilis
/ hinc mari / illinc deſerti uaſtitate obiecta: dextera mon
tibus
abruptiſſimis: ſiniſtra paludibus diffuſiſſimis: Tum et agri
tanta
eſt fertilitas / ut eſſe ægyptum ueteres publicum orbis orreum
dixerint
: Solereque deos eo animi gratia et ſalutis confugere: Hanc
tamen regionem tam munitam tam fertilem: ut cunctos mortales pa
ſcere
/ deos ipſos excipere hoſpitio ſaluareque poſſe glorientur: nunquam
fuiſſe
omni ab æuo liberam teſtatur Ioſephus.
Probe igitur ad rem
admonent / qui res mortalium ipſius etiam Iouis in gremio tutas /
nequicquam futuras fabulentur.
Iuuet idcirco illud Platonis imitare /
cum
rogaretur ubinam eſſent præclaram illam quam ſibi effinxiſſet
ciuitatem inuenturi: non inquit agimus iſtuc: ſed cuiuſmodi fore
omnium optimam ſtatuiſſe deceat perueſtigamus: tu eam cæteris præ
ferendam ducito: quæ ab iſtius ſimilitudine minus aberrarit.
Sic et
nos
quaſi exemplaria afferentes eam perſcribamus urbem: quam omni
ex
parte futuram commodam doctiſſimi arbitrentur: in cæteris tempori
1et rerum neceſſitati obſequentes: Illud Socratis tenebimus: ut quæ
res
ita per ſe conſtet / ut niſi in peius queat immutari: eſſe hanc pu
temus
optimam.
Itaque eſſe oportere urbem ſtatuimus eiuſmodi: ut incommodorum
omnium quæ primo recenſuimus libro / nulla omnino adſint.
Et ſi quæ
res
ad uitæ frugalitatem optentur nullæ deſint.
Habebit agrum ſa
lubrem
/ latiſſimum / uarium / amoenun / feracem / munitum /
refertum
ornatum
omni fructuum copia / omni fontium exuberantia: Aderunt
flumina
/ lacus / mariſque oportunitas patebit: unde commodiſſime ſi
qua
deſint conuehantur: et quæ ſuperſint exportentur.
Denique ad res ciui
les
bellicaſque præclare conſtituendas atque augendas omnia ſuppedi
tabunt
: quibus et ſuis præſidio / et urbi ornamento / et amicis uolu
ptati
/ et inimicis terrori ſit futura.
Et bene quidem agi cum ea ci
uitate
ſtatuam: quæ bonam aliquam agri partem poſſit inuito hoſte
colere
.
Cæterum locaſſe urbem oportet agro immedio: unde ſpec
tare
in oram ſuam / et diſcernere oportuna / et attemperate præſto esse
quo
neceſſitas poſtulet.
unde uillicus aratorque ad opus prodire fre
quens
et ex agro cum fructu et meſſe onuſtus momento reuerti poſſit.
Sed parenti ne in campo an littore an montibus colloces permaximi
intereſt.
Nam habet quidem horum quodque quod præſtet: et contra quod
minus
probes.
Cum exercitum Dyoniſius per Indiam ageret confectum
æſtu
deduxit ad montes: ilico ſalubri captata aura conualuit.
Et
montes occupaſſe urbis conditores uiſi ſunt: quod illic tutiores fortaſ
ſis
futuros intellexerint: Sed aquis deficiunt.
Fluminum aquarumque
commoditates
præſtabit planities: Sed eadem craſſiori operitur coelo
quæ
æſtate ferueat / hyeme algeat intemperanter: eſtque eadem ad im
petus
aduerſos minus ualida.
Littora ad contrahendas merces opor
tuna
: Sed quod illi aiunt / maritima omnis urbs rerum nouarum illcce
bris
/ et nimia negociantium ui excitata atque uexata aſſiduo fluc
tuat
: et ad multos periculorum externarumque claſſium caſus et diſ
crimina
expoſita eſt.
Quare ſic ſtatuo. Quocumque ponas urbem
loco
/ conandum ut iſtorum omnibus commoditatis ſit particeps: incom
modis
uacet.
Et uelim montibus dari planitiem / et planis tumulos
ubi
urbem ſtatuam: Id ex arbitrio aſſequi locorum uarietate ſi
1non licebit / utemur ad res neceſſarias captandas argumentis huiuſ
modi
: ut maritimis plagis urbs non littori nimium uicina / ſi erit in
plano
: ne ue nimium ſemota ſi erit in monte ſita relinquatur.
Mu
tari
littora teſtantur cum pleræque alibi aliæ urbes: tum in Italia
Baiæ
mari immerſæ.
Apud ægyptum Pharus / quæ prius mari fue
rat
circumdata: nunc ueluti Chersoneſſus ad continentem hæret.
Sic et
Tyrum
et Clazomenas fuiſſe ſcribit Strabo.
Quin et templum
hammonis olim fuiſſe ad mare ferunt ſecessumque maris longe immedi
terraneis
reſtitiſſe.
Atqui monent aut ipſum ad litus / aut porro
longe
ab mari ponas: Nam maris quidem auram uidere licet ſale
grauem
eſſe atque aſperam.
Ergo cum ad mediterranea præſertim
plana
appulerit: humentem illic aerem offenderis inhauſto deli
queſcente
ſale / nimirum coelum reddit craſſum et prope muculentum:
ut
pleriſque iſtiuſmodi in locis uolui nonnunquam aere telas aranearum
ſimiles
uideas: Aiuntque cum aere non ſecus atque cum aquis agi: quas
in
promptu eſt mixtione ſalitarum corrumpi / quoad etiam foetore
ostendant
.
Probant urbem ueteres præſertim Plato: quæ a mari mi
lia
diſtet.
x. Quod ſi ab mari longe poſuiſſe non licebit: ſitu locabitur
quo
auræ iſtiuſmodi niſi diffractæ et laſſæ ac depuratæ appellant:
Locabiturque
pone / ut montium intercurſu uis omnis a mari noxia
intercepta
fruſtetur.
Ex littore aſpectus ipſe maris perquam iucundus
eſt
: neque item non ſalubri luſtratur coelo: Quæ enim aſſiduis uentis
agitatæ
continuis momentis reſpirent: has eſſe Ariſtoteles ſaluber
rimas
regiones putat.
Sed caueant ne ſit mare iſtic herbidu depreſſo
littore
et immerſo: ſed profundum / abruptis uiuo ſaxo hirtiſque ripis ri
gens
: Ipſamque urbem ſuperbo / uti loquuntur / montis dorſo ſtatuiſſe
cum
ad dignitaten / tum ad amoenitatem / tum et inprimis ad ſalubri
tatem
atque ſalutem conferet.
Nam quo loci ad mare immineant mon
tes
: nuſquam eſt illic mare non profundum.
Tum ex mari ſiqua ua
porum
craſſitudo inſurgat / aſcenſu deficit.
Et ſiquid repentina ho
ſtilis
manus attulerit aduerſi / maturius præuidetur / et tutius ſub
mouetur
.
Collibus poſitam urbem probant ueteres: quæ ad ori
entem
uergat.
Probant etiam quam pertingat calida in regione
boreas
.
Alii fortaſſis eam probabunt: que ad occidentem prona ſit:
1ductique ea ſub coeli facie fertiliores eſſe cultus ſenſerint. Atqui
ſub
tauro monte / quæ partes ad aquilonem ſpectent / longe ante
alias
eſſe ſalubres: ea præſertim re qua et fertiles prædicant hiſto
rici
.
Demum ſicubi in montibus ponendum ſit oppidum / inpri
mis
animaduertendum eſt: ne quod iſtiuſmodi in locis aſſolet: ma
xime
ubi celſiores circum alii ſeſe attollant colles: grauis et diuti
na
nebularum collectio atram diem / et fuſcum aſſiduo rigidumque
coelum
præbeat.
Tum et uentorum immodica excurſitatio et mo
leſtia
ne quid immanius uexet prouidendum eſt: et præſertim bo
reas
iſtic: Nam is quidem inquit Heſiodus cum cæteros / tum in
primis
ſenes reddit torpentes et inflexos.
Incommoda erit urbis
area
/ in quam ſuperextenſa rupes a ſole conceptos uapores refun
dat
: aut in quam auernæ conualles auram acrius obfundant.
Alii
præcipitiis
locorum eſſe urbis latus finiendum monent.
Sed præ
cipitia
ipſa ferme omnia / quae ex ſe contra motus et tempeſtates inua
lida
ſint monſtrant cum alibi pleraque oppida / tum et in ætruria uo
la
terræ: labuntur enim temporum ductu: et quæ impoſueris tra
hunt
in ruinam.
Et cauiſſe quidem oportet nequis ſupra immineat
contiguus
mons: quo occupatio infeſtus hoſtis urgeat: neue ulla
ſubtendatur
hoſti tuta planities tanta: ut eo loci caſtra uallare ad
obſidendum
/ aut aciem ſtruere ad oppugnandum poſſit.
Vrbem
condidiſſe
Agrigentinam Dedalum legimus ardua in petra / dif
ficili
aditu / ut tribus non plus uiris cuſtodiretur aptum præſidium:
modo
non æque paucis obſtruatur armis exitus / atque arceatur in
greſſus
.
Cingolum in Piceno a Labieno conditum / periti rei mi
litaris
uehementer comprobant / cum cæteras ob res: tum quod pleriſque
ferme
omnibus montanis oppidis euenit / ut ubi conſcenderis æqua
pateat
dimicatio / id illic non ſit: Rupe enim educta et præcipiti
refutantur
.
Nec habet quidem hoſtis qui agrum una circum excur
ſione
populari ac uaſtare ad arbitrium poſſit: neque omnes una ob
ſidebit
aditus.
nec ſe iuxta caſtris poſitis tuto recipiet: Nec pabu
latum
/ lignatum / aquatum emittet ſine periculo.
Contra oppida
nis
ſit: nam ſubiectis ſubnexiſque hinc atque hinc collibus crebris in
teriectis
uallibus habent qua e ueſtigio egredi laceſſere: atque impro
1uiſum ad omnem ſubitam ſpem et occaſionem poſſint irrumpere
atque
opprimere.
Neque minus probant in Marſis oppidum Biſſeium
ipſo
in triuio confluentium hinc atque hinc fluminum: atque inde uallium
arcto
ingreſſu / acceſſu difficili / aſperis et inuiis circum ſurgenti
bus
montibus: ita ut neque loco aſſidere hoſtis / neque omnes obſeruare
uallium
fauces poſſit: oppidanis ad ſubſidia et commeatus recipien
da
atque importanda / et ad laceſſendum egregie expeditis.
Hactenus de montibus. Quod ſi plano poſueris loco: et uti aſſolent
adfluentum ita ut is quidem media fortaſſis peruadat moenia: curato
ne
ab hauſtro aut in hauſtrum defluat: Nam illinc humiditas / hinc
frigiditas
adaucta fluii uaporibus moleſtior infeſtiorque perueniet.
Sin autem extra oppidi ſeptum præterlabetur: præſtanda erit circum
regio
/ et quibus eo ſit uentis aditus expeditior / his muros abiicien
dos
: fluuius habendus pone.
In cæteris illud nautarum faciet ad
rem
/ quod putant uentos quidem natura ſui admodum ſubſequi ſolere
ſolem
et orientales auras.
Aiunt phyſici mane diei puriores eſſe:
cadente
ſole humidiores.
Contra occidentales eſſe auras ſurgente
ſole
ſpiſſiores: occidente leuiores.
Quæ res ſi ita eſt / fluenta ad ori
entem
atque item ad occidentem dimiſſa haud quaquam improbabuntur.
Nam cum ſole ipſo perueniens aura aut diſpellet ſiquid trans ur
bem
exhalarit uaporis nocui / aut ſuo acceſſu minimum adaugebit.
Poſtremo ad boream fluenta / lacum et eiuſmodi ſubtendi malim / quae
ad
hauſtrum: modo ne ſit oppidum poſt umbram montis poſitum: quo
quidem esset nihil triſtius.
Sino cætera quæ ſupra diſſeruimus. Com
pertum
habent hauſtrum grauem quidem eſſe et natura moroſum: ut
eius
mole preſſis uelis nauigia quaſi addito pondere multo obmer
gantur
.
At Borea contra mare proraſque leuigari: Sed horum quiduis
præſtat
ſubmotum esse procul / quae aut immiſſum aut ad muros adiunctum
atque
applicitum.
Et præſertim reprobant fluuium qui depreſſus ripis
admodum hirtis / profundo alueo / ſaxeo umbroſoque fluat: quod is quidem
et
potus det nocuos: et aerem inſalubrem: tum et a ſtagno paludeque
pigra
et lutoſa longe abfugiſſe omnino prudentis ac bene conſulti eſt.
Non repeto coeli morbos qui infunduntur iſtinc / innatas quidem ha
bent
cum cæteras æſtiuas peſtes foetoris / culicum foediſſimorumque
1uermium et eiuſmodi: Tum et ubi alioquin terſiſſima perpurgatiſ
ſimaque
putes esse: illud non deeſt ut quod de planis diximus: multo
iſta
magis atque magis hyeme algeant: et ſub æſtu intemperanter fer
ueant
.
Poſtremo iterum atque iterum prouidiſſe oportet / ne ſiue mons
ſiue
rupes / ſiue lacus / ſiue palus / ſiue flumen / ſiue fons ſiue quid
uis
horum ita ſe habent: ut hoſtem munire tutarique / aut urbi et ci
uibus
afferre ulla ex parte incommodum poſſit.
Hæc de urbium
regione
ac ſitu hactenus.
Ipſius urbis ambitum et partium diſtributionem intelligimus pro
locorum uarietate futuram eſſe oportere uariam: quandoquidem mon
tibus
non dari in promptu eſt: ut ſeu rotundam / ſeu quadrangulam /
aut
quam aliam probes / murorum deſcriptionem poſſis æque atque
aperto
in plano ducere.
Veteres architecti oppidis circumdandis /
murorum angulos improbarunt: quod hoſtibus laceſſentibus magis quam
incolis
defendentibus opitulentur: quod item ad machinarum iniurias to
lerandas
ſint nequaquam ualidi.
Et certe anguli ad inſidias atque telo
rum
miſſiones / expugnatoribus non nihil conferunt: ubi excurrendi
et
ſeſe recipiendi facultas præſtetur.
Montanis tamen urbibus iidem
maximo
interdum præſidio ſunt: ubi ſe aduerſus uiarum occurſus
offerant
.
Ad Peruſiam urbem celebrem / quod uicos hac illac quaſi
a
manu diſpanſos digitos per obductos colles porrigat: ſi uolet ho
ſtis
anguli frontem petere / non patebit illic ubi multa inceſſet ma
nu
/ et quaſi aliqua ſubinſidente arce exceptas / tela eruptioneſque
non
perferet.
Itaque non locis omnibus circumdandæ urbis una ea
demque
ratio eſt.
Poſtremo inquiunt ueteres / urbem atque nauim
haud
quaquam eſſe oportere tam amplam / ut uacillet uacua / aut non
ſufficiat
plena: Sed alii quod tutiorem putarint / confertiſſimam uo
luere
: Alii quod optimam ſibi ſpem pollicerentur in poſterum / ſa
xioribus
ſpatiis delectati ſunt: Alii fortaſſis celebritati et nomi
nis
poſteritati conſuluerunt.
Namque urbem quidem ſolis a Buſi
ride
conditam / quam Thebem nuncupant.
CXL. Memphim cen
tena
et quinquaginta: Babylonem ſupra trecenta item quinqua
ginta
: Niniuem bis ducenta atque.
lxxx. circuiſſe ſtadia ex ueterum
hiſtoriis
comperio.
Et fuerunt qui tantum concluſerint areæ:
1ut intra ſeptum ex urbis ſolo annua alimenta colligerent. Hic ex
uetere
prouerbio illud probarim quod aiunt / omnia ut nihil nimis:
aut
ſi in alteram peccaſſe partem iuuet: hanc malim quæ ad auctum ci
uium
numerum percommode poſſit excipere: quam quæ ſuos honeſte non
capiat
.
Adde quod non ad tectorum modo uſum et neceſſitatem urbs ha
benda
eſt: uerum et ita habenda ut a curis ciuilibus ad platearum / Cur
riculorum
/ ortorumque
et ambulationum et natationum et huiuſmodi orna
menta
delitiaſque grauiſſima pateant ſpatia et diuerſiones.
Referunt ueteres / Varro / Plutarcus aliique: ſolitos maiores urbium
moenia
ritu et religione diffinire: Iugatis enim bobus mare et foe
mina
diu auſpicato æneum aratrum trahebant: fiebatque ſulcus primige
nius
: quo moenium ambitus deſignaretur: Boue femella interiore:
maſculo
exteriore ſequebantur aratrum.
Coloni patres glebas ſub
motas
et ſparſas proſciſſum in ſulcum refundentes incumulanteſque
ne
quid diſſeminaretur: cum ad locos portarum uentum erat aratrum
manibus
ſuſtinebant: quo intactum portarum limen relinqueretur.
Ea
re
præter portas totos murorum ambitus et opus ſacratum ducebat.
Portas ne appellare quidem ſacras erat fas. Per Romuli tempora
inquit
Dyoniſius alicarnaſſeus / patres inchoandis urbibus ſolitos
facto
ſacrificio ignes ante tabernacula incendere: eoque populum edu
cere
: ut expiationis gratia flammas tranſilirent: Pollutos nimirum
ad
eam rem ſacram non admittendos arbitrabantur.
Hæc illi. Alibi
comperio proſeminata puluere ex tellure alba / quam puram nuncupant
ſolitos
ponendorum murorum lineam deſignare.
Et Alexandrum in
huius
telluris locum / cum Pharon conderet / quod pura defeciſſet / fa
rinam
ſubieciſſe: quæ res uatibus futura prædicendi occaſionem præ
ſtitit
:quod iſtiuſmodi præſagiis per natales urbium dies annotatis cer
tos
putarent euentus temporum poſſe prædicari.
Quin et apud
ætruſcos
ritualibus libris docebantur quænam forent ex natali urbium
die
ſecula ſucceſſura: Id quidem non ſpectato coelo / de qua re ſu
pra
ſecundo diximus libro: ſed captis ex præſentium rerum argumentis
atque
coniectura.
Sic eos ſcripſiſſe meminit Cenſorinus. Quo die urbes
conſtituantur / de his qui eo die nati ſunt:quod diutiſſime uixerint die mortis
ſuæ
/ primi ſeculi modulum finire: eoque die qui essent reliqui in ciuitate:
1de his rurſum eius mortem / qui longiſſimam egiſſet ætatem / finem
eſſe
ſeculi ſecundi.
Sic deinceps tempus reliquarum terminari: mit
ti
a diis portenta / quibus admoneremur quodque ſeculum eſſe fini
tum
.
Hæc illi: Tum et addunt his argumentis ætruſcos didiciſſe
perpulchre
ſua ſecula.
Sic enim mandarunt memoriæ quatuor pri
ma
ſuorum ſecula annorum fuiſſe.
C. Quintum. cxxiii. Sextum. xx.
et. C. Septimum totitem. Octauum tum demum agi per tempora
ſarum
.
Nonum et decimum ſupereſſe. Tum et ſecula ipſa qualia
futura
ſint non ignorari arbitrabantur hiſce inditiis.
Romam quodem
orbis
imperium habituram ex eo coniectarunt: quod qua die condita ſit
ex
natis per eam diem unus regnum adeptus ſit: Hunc inuenio fu
iſſe
Numam: Nam conditam urbem et natum Numam.
xiii. chalen
das
maias meminit Plutarcus.
At muro incinctam urbem Lacenæ
quod
non haberent gloriabantur: Freti enim ſuorum ciuium armis et ro
bore
/ ſatis ſe quidem putabant munitos eſſe legibus.
Aegyptii aut
Perſæque
contra maiorem immodum ſuas urbes murorum praeſidiis mu
niendas
putarunt: Namque cum alii / tum et Niniues / atque item Se
miramis
murorum craſſitudinem ſuis eſſe urbibus uoluere / ut iuncti
currus
ſupremam per operis amplitudinem traherentur: Altitudineque
tanta
eduxere / ut centenum excederent cubitum.
Apud Tyrum al
ta
fuiſſe moenia pedes.
CL. meminit Arrianus. Et compti qui ne
unis
tantum contenti fuerint moenibus.
Carthaginenſes triplici ur
bem
cinxere muro: Deioces urbem Cebatanam / tam etſi eſſet in
ædito
poſita / ſeptimo cinxiſſe orbe ait Herodotus.
Nos uero
quando
ad tuendam ſalutem et libertatem hoſtibus aut fortuna aut nu
mero
ſupantibus potiſſima ineſſe ipſis in muris præſidia intelligi
mus
.
Neque iſtos probamus / qui prorſus nudam uoluerint urbem esse:
neque
illos qui omnem tuendi ſui ſpem / ipſa in moenium extructione po
ſuiſſe
uideantur.
Platoni tamen aſſentior: Nam eſſe quidem ciuitati
cuiuis
inſitum atque innatum / ut ſingulis momentis temporis ſit
periculis
proxima captiuitatis: quando ita ſeu natura / ſeu homi
num
moribus comparatum ſit: ut habendi terminos et concupi
ſcendi
fines / nullius ratio ſibi neque publice neque priuatim præ
ſcripſerit
.
Ex qua una potiſſimum re armorum omnis iniuria
1oborta eſt. Quæ ſi ita ſint / utique cuſtodibus cuſtodias / et muniti
omnibus
munitiones addendas quis negabit?
Cæterum quod alibi
diximus / omnium erit capaciſſima urbs / quæ ſit rotunda: tutiſſima
quæ
ſinuoſis anfractibus murorum obualletur: qualem fuiſſe hie
roſolimam
ſcribit Tacitus.
Non enim ſine diſcrimine hoſtem in
tra
ſinus / aut certa cum ſpe frontibus machinas admoturum ſtatuunt.
Commoditatibus tamen ipſo ex oppido capiendis proſpiciemus:
quam
rem pro locorum oportunitate et neceſſitate feciſſe ueteres
aduertimus
.
Namque Antium quidem uetuſtam urbem latinam ad
littoris
ſinum amplexandan / oblongum fuiſſe ex ueteris ruinæ reſi
duis
apparet.
Carræ ad Nilum quoque oblongum tenduntur. Polum
botram
urbem Indorum in graſsis longam fuiſſe ſcripſit Megaſthe
nes
ſtadia. lxxx. latam. xv. diſtentam ſecundum fluuium.
Quadran
gulum
habuiſſe murorum ductum Babylonem: Memphim uero in
deltæ
litteræ modum perfinitam referunt.
Denique quamcumque proba
ris
ambitus deſcriptionem / ſat pro rei neceſſitate prouiſum putat
Vegetius
: ſi tam latos poſueris muros / ut propulſatores armari
mutuo
ſe obuia excurſione non impediant: Si excitarimus tam al
tos
/ ut ſcalis admotis tranſcendi nequeant: Si ita calce ſtructuraque
firmarimus
/ ut arieti machiniſque no cedant.
Etenim machinarum
duo
ſunt genera: Vnum / quo ictu impulſuque proſternunt opus: Al
terum
quo ſuffodiunt muros atque ſubruunt.
Vtriſque magna ex parte
prouidebitur
non muro magis quam foſſa: Nam murum iſtic niſi ab infi
ma
aqua aut firmo a lapide perductum non probant: ſed ipſam foſ
ſam
et latam et admodum profundam exigunt.
Nam ea quidem teſtu
dinem
et turrim ambulatoriam et iſtiuſmodi excludet: ne admoueri
iuxta
queant: Et inuenta aqua aut ſaxo / omnis cuniculorum agen
dorum
conatus fruſtrabitur.
Eſt apud militares quæſtio / foſsam
ne
præſtet aqua repletam habere: an ſiccam præferant.
Incolarum
enim
ualitudini / non in poſtremis conſulendum ſtatuunt: tum et
hanc
probant / in qua ſiquid miſſilium impetu corruerit / ilico id
tollere
et purgare poſſis commode: ne iſtinc aggeratus ingreſſus
hoſti
relinquatur.
Sed redeo ad moenia. De his ducendis ſic monent ueteres / inter
1uallo uigenum pedum interpoſito / duo intrinſecus muri fabrici
tentur
: deinde terra ex foſſis egeſta intermittatur uectibuſque den
ſetur
: tollenturque muri iſtiuſmodi ita/ ut de plano ciuitatis ad ſi
militudinem
gradus quaſi cliuo molli uſque ad propugnacula poſ
ſit
aſcendi.
Alii ex foſſa inquiunt exemptam tellurem pro agge
re
ad urbis ambitum ponito: murumque unum ab ipſo foſſæ alueo
tollito
craſſitudine ut terræ ſuperurgentis onus perquam ualde ſub
ſtineat
: Ab hoc item alium intra urbem uerſus murum educito
celſiorem
/ a priorique diſtantem ſpacio non anguſto: Sed quanto il
lic
facta acie cohortes habeant ſpacia dimicandi expedita.
Mu
ros
itidem ab exteriore ad interiorem murum tranſuerſos interia
cito
: quorum nexu et adminiculo primarii inter ſe his iuncti deti
neantur
: et telluris intermiſſæ uim urgentem perferant ualidius.
At nos quidem præter hæc eos muros probamus: qui ita ſtatuan
tur
/ ut ſi tandem impetentium machinarum ui ſternantur / habe
ant
ſubſtitutum areæ ſpacium: quo loci montes aſſideant: et foſ
ſas
ruina ſui non compleant.
In cæteris perplacet Vitruuius:
Opus
inquit muri ſic faciundum cenſeo: ut eius per craſſitudinem
tabulæ
oleagineæ uſtolatæ quam creberrimæ interſtruantur: ut utræque
muri
frontes inter ſe quemadmodum fibulis hiſtaleis colligatæ /
æternam
habeant firmitatem.
Huiuſmodi ferme a Peloponeſſi
bus
obſeſſi Plateenſes obieciſſe hoſtibus murum refert Tuchidi
des
: Nam laterculis quidem ligna intermiſcuere / atque multo fir
mauere
.
Et muros omnes inquit Cæſar apud Gallias hac fere for
ma
ſunt: Trabes directæ perpetuæ in longitudinem paribus inter
uallis
diſtantes inter ſe introrſus reuinciuntur: et grandibus ſaxis
effarciuntur: ita ut trabs trabem non contingat: huiuſmodi ordini
bus
coagmentandis iuſtam muri altitudinem explent: Id opus
et
ſpecie non deforme / et ad defenſionem eſt ualidum: nam ab incen
dio
lapis / et ab ariete materia defendit.
Haſce in muris connexi
ones
ſunt qui non ualde probent: nanque aiunt quidem calcem et materiem
diu
non conuenire / quod uratur et abſumatur ſalibus ardoreque calcis:
Tum
ſi erit ut miſſilibus machinarum opus impetat fiet / inquiunt
ut
uniuerſi muri connexa exaggeratio quaſſata commoueatur: et una
1omnis ad ruinam reddatur prona. At muros contra miſſilium in
iurias
ſic pulcherrime firmari arbitramur.
Anterides baſi trian
gula
uno in hoſtes angulo proiecto denum interuallo cubitorum
inter
ſe diſtantes per muri directiones excitabimus: et arcus ab his
ad
alteras interducemus atque teſtudinabimus: Et interuacua quæ
illic
ueluti ſcaphæ relictæ ſunt / ſubacta paleis argilla uectibus den
ſantes
complebimus.
Fiet hinc ut tormentorum uis et impetus ap
pellens
lentitudine fruſtretur argillæ: Fiet etiam ut non niſi ſparſim
et
ilico obſtruendis feneſtris murus tormentorum aſſiduitate queat
debilitari
.
Apud Siculos pumicis copia perpulchre id præſtabit:
quod
iſtic quærimus.
Alibi pumicis et argillæ loco non incommo
de
utuntur cofo: Gypſum etiam huic operi no recuſabimus.
Demum
ex
his ſiquid adſit / quod humoris hauſtro nocturniſque uaporibus
obiectum
ſit / id lapidea cruſta atque rectura ueſtiatur.
Et inprimis
iuuabit
ripam foſſæ exteriorem paulo ponere elatiorem accliuitate
quam cæterum agri ſolum eſt.
Sic enim miſſilium deſtinationes mu
ros
urbis non attingent: ſed ſuperuolabunt.
Et ſunt qui murum con
tra
machinamenta miſſilium tutiſſimum putent eum qui lineamen
to
ita ducatur / ut ſerræ denticulos imitetur.
Atqui placent ad ur
bem
Romam muri: quibus decurſorium ad mediam altitudinem
ineſt
: Suntque per murum aptis locis relictæ foſſuræ / unde furtim
a
ſagittariis incautus et properans hoſtis ſaucietur: Et ad murum
turres
quinquagenos in cubitos quaſi anterides adigendæ prodeun
tibus
in rotundum frontibus et proceritate celſiores muro: ut qui
propius
applicuerit miſſilibus nudum obiiciat latus et conficia
tur
: Sic enim et murus a turribus / et turris a turre mutuo defen
detur
.
Turres quo latere urbem ſpectant / muro nudatas poni
to
et apertas: ne hoſtem fortaſſis immiſſum protegant.
Tur
ribus
muriſque coronæ et decori ſunt / et firmitatem ex nexura af
ferunt
: et admotarum ſcalarum irreptiones prohibent.
Sunt qui
per
muros ſub ipſis præſertim turribus intermiſſa præcipitia re
linqui
uelint / et muniri pontibus ligneis: qui confeſtim aut redu
cti
/ aut deiecti prout res exigat uſui aut ſaluti ſunt.
Ad portarum utrumque latus / ueteres aſſueuere geminas
1grandiores turres præſtituere multa ſui parte ſolidas: quæ ueluti
brachia
ſinus fauceſque ingreſſus foueant.
Turribus nulla teſtudo
ſed
lignea tabulata interitruantur: quæ ubi opus ſit et reuelli et
igne
abſumi queant.
Turrium tabulata clauis figi uetant: quo ma
turius
poſſint hoſte peruincente deturbari.
Tecta et ſeceſſus non
deerunt
: quibus excubiæ hybernas pruinas et eiuſmodi temporum
iniurias
tolerent.
Propugnaculis pendentia ſubſint foramina: qui
bus
lapidem et faces in hoſtem / et aquam etiam ſiquid portam in
cenderit
/ fundas.
Valuas corio et ferro tectas ab igne uindicari
prædicant
.
De his hactenus.
Portarum ratio pro uiarum militarium numero habenda eſt: Nam
uiarum
quidem aliæ militares: aliæ non militares.
Non hic illa iu
riſ
conſultorum proſequor: ut actus iumentorum iter hominum ha
beri
gratia uiam utrumque complecti ſtatuam.
Sunt quidem mili
tares
qua in prouincia proficiſcimur cum exercitu atque impedimen
tis
.
Ergo militarem no militaribus multo eſſe ſpatioſiorem opor
tet
.
Et aduerti aſſueſſe ueteres ponere ut eſſent cubitos nuſquam
minus
octo.
Ex lege. xii. tabularum uiam ſic finiunt: ut quæ in
porrectum
ſit / latitudinem habeat pedes.
xii. Quæ in anfractum
id
eſt ubi flexum eſt.
xvi. Non militares ſunt quibus a militari
egredimur
aut in uillam oppidum ue: aut æque aliam in uillam mi
litarem
: uti ſunt per agrum actus: per urbem diuerticula.
Eſt
præterea
uiarum quoddam genus / quod quidem plateæ naturam
ſapiat
: uti ſunt quæ ad certos aliquos uſus habeantur / præſertim
publicos
: puta quæ in templum / in curriculum / in basilicam du
cat
.
Viarum militarium ductus non eoſdem ipſum per agrum
eſſe
atque intra urbem oportet: Extra urbem omnino ſeruanda hæc
ſunt
: ut patula et apertiſſima ad omnem circumaſpectum fiet: ut
impeditionibus
cum aquarum / tum ruinarum ſit libera et expedi
tiſſima
: ut latronibuſ ad inſidias captandas nullæ penitus latebræ
nulli
ſeceſſuſ relinquantur: ut in eam non paſſim unde uiſ adituſ
ad
populationeſ pateant: Poſtremo ut directa breuiſſimaque ſit:
omnium
erit breuiſſima / non ut illi quæ rectiſſima: ſed quæ tutiſsi
ma
: Maloque prolixiorem paulo / quam parum commodam.
Sunt qui
1putent agrum priuernatem eſſe tutiſſimum quod eum profun
uiæ quaſi dimerſæ foſſæ perſeccent / ingreſſu ambiguæ / pro
greſſu
incertæ et minime tute: ripis extantibus: unde ho
ſtis
facile poſſit obteri peritiores tutiſſimam putant que coequae
tum
per colliculorum dorſum agitur.
Proxime ad hanc ac
cedit
quæ ex uetere more extructo aggere medios per cam
pos
dirigitur.
Quin et illam ueteres ea de re aggerum nun
cuparunt
: et profecta ſic perducta multas de ſe præbebit com
moditates
: nam cum ex proſpectus amenitate per celſam
exaggerationem
ambulantes uiatores ab itineris labore et
molestia
plurimum leuentur: tum et multo intereſt hoſtem
longe
præuidiſſe: et habere qui poſſis infeſtum urgentem
aut
modica manu diſtinere: aut nulla tuorum iactura ſi ſu
peret
cedere: et ad rem ſit quod ad uiam portuenſem annotaui
quando
enim egypto / affrica / libia / hiſpaniis / germania in
ſulis
hominum ingens numerus: mercium maxima uis con
fluebat
: ſtratam effecere.
duplam: et in medio lapidum or
do
eminens uti limes extabat pedem / ut prodirent altera:
redirent
altera / uitata properantium offenſione.
huiuſmodi
eſſe
militarem uiam extra urbem oportet / expeditam dire
ctam
atque tutiſſimam.
Cum ad urbem applicuerit ſi erit ciuitas clara et prepotens
uias
habere directas ampliſſimas condecet: que ad dignita
tem
maieſtatemque urbis faciant.
Sin autem erit colonia / aut
oppidum
tutiſſimos preſtabit aditus: ſi non expedito in
portam
rectabit: ſed in dextram aut ſiniſtram prope menia
ac
preſertim ſub ipſis murorum propugnaculis diducetur
intra
urbem uero non directa / ſed fluentum more in hanc
atque
in hanc / atque iterato in hanc ipſam / eſſe partem molli
flexu
ſinuoſam condecet.
Nam preter illud quod ea quidem
ubi
prolixior uidebitur: illic urbis amplitudinem opinione
adaugebit
: profecto uehementer quoque confert ad gratiam
ad
uſus commoditates / ad temporumque caſus / et neceſſita
tes
.
Etenim et quanti erit hoc et rectantibus ad ſingulos
1gradus: ſenſim nouæ ædificiorum facies obiiciantur: ut cuiuſque do
mus
egreſſio et proſpectus ex media uiæ ipſius amplitudine di
rigatur
: ut cum alibi nimia laxitas indecora ſit et etiam inſalubris:
Hic
ipſa quoque uaſtitas conducat.
Vrbem Romam ſcri
bit
Cornelius / dilatatis a Nerone uiis effectam feruidiorem
et
ea de re minus ſalubrem: alibi contra in arctis uiarum
crudeſcunt
: eſtate nunquam erit non umbroſa: nulla item
aderit
domus: quam non diei radius ingrediatur.
Et aura
nunquam
erit immunis.
Nam unde uis mota appulerit re
ctam
et magna ex parte expeditam preterfluendi aream inue
niet
.
Et uentos eadem nunquam infeſtos experietur: illico
enim
retundentur parietum obiectu.
Adde quod ſi ingredietur
hoſtis
: non minus a fronte atque lateribus / quae a tergo laceſ
ſitus
periclitabitur.
De militaribus hactenus: non militares haſce imitabuntur
ni
fortaſſis hoc interſit / quod iſtic quidem ad lineam directe
ſi
erunt: cum angulis parietum et partibus ædificiorum
magis
conuenient.
Sed intra urbem placuiſſe comperio ue
teribus
uias adeſſe aliquas inextricabilis atque aliquas nul
lius
exitus quas ingrediens hoſtis noxiuſue anceps ſuique
diffiſos
heſitet: aut ſi eſſe audacior perſeueret: mature pe
riclitetur
.
Eſſe et minutiores uias conferet / non in longum
productas
: ſed in primam tranſuerſam uiam terminatas:
ut
quaſi non publicum expeditunque iter / ſed potius obiectæ
domus
aditum prebeant: nam id et domibus lumina paratiora:
et
urbi quam uolunt hoſtilem excurſionem impeditiorem preſtabit.
Vicis intra urbem diſparſis et minime continuis habitam
fuiſſe
babilonem ſcribit Curtius.
Platoni contra non uicos
modo
ſed parietes etiam domorum haberi coniunctos pla
cuit
/ idque opus urbi eſſe pro muro uoluit.
Pons quidem
potiſſima
uiæ pars eſt.
pontis habendi locus erit idoneus
non
omnis.
nam preter id: quod non extremum ſecluſumque in
angulum
paucorum commoditatibus relinqui: ſed medias
in
regiones uſibus uniuerſorum patere pontem conuenit.
1Profecto locandus is quidem erit / ubi et facile ponere: et im
penſa
non grauiſſima perficere: et eternum futurum ſperaſſe
liceat
.
Captanda igitur uada non profundiora: non abruta:
non
incerta: non mobilia: ſed coequata et manſura.
Vitan
di
uortices: gurgites: uoragines et eiuſmodi: quæ mala per
fluenta
uerſantur.
Vitandique in primis anfractibus riparum
cubiti
: cum cæteras ob res / ſunt enim iſtic ripæ ut uidere licet
ruinis
obnoxiæ / tum quod per eos ipſos cubitos alluuiorum tem
peſtatibus
rapta ex agris materia et trunci et ſiluæ non re
cto
expeditoque lapſu deuehuntur / ſed obuerſantur: aliaque alias
retardando
glomerantibus congruuntur: uaſtumque coactæ in
cumulum
hæreſcunt pilis: unde fauces arcuum obſtipatæ
ſuccumbunt
quoadiu moleque preſſantium aquarum detur
batur
opus / atque diruitur.
Sed ſunt pontium alii lapidei / alii
lignei
.
De ligneis prius / quod opere ſint faciliores: poſt de la
pideis
tranſigemus.
Vtrumque firmiſſimum eſſe oportet.
Ergo is multa et ualida lignorum copia corroborabitur.
Quam ad rem pulchre exequendam / illud Cæſaris maiorem im
modum
confert.
Nam pontis quidem efficiendi rationem
ſic
inſtituit.
Tigna bina ſexquipedalia paululum ab imo
præacuto
dimerſa ad altitudinem fluminis / interuallo pe
dum
duorum inter ſe iungebat.
Haec cum machinationibus
immiſſa
in flumen defixerat: figiſticiſque adegerat non di
recte
ad perpendiculum / ſed prona ac faſtigiata: ut ſecun
dum
naturam fluminis procumberent.
His item contraria
duo
inter ſe ad eundem modum iuncta: interuallo pedum
quadragenum
ab inferiore parte contra uim atque impetum
fluminis
conuerſa ſtatuebat.
Haec utraque uti diximus con
ſtituta
bipedalibus trabibus ſuperimmiſſis iungebat longis
quantum
inſtitorum tignorum iunctura diſtabat.
Huiuſmodi
autem immiſſæ trabes binis utrinque fibulis ab extrema parte de
ſtinebantur
: quibus diſcluſis atque in contrariam partem re
iunctis
/ tanta erat operis firmitudo atque ea rerum natura:
ut
quo maior uis aquæ ſe incitaſſet / hoc arctius colligata
1tenerentur iuga. Hæc materia iniecta contexebantur longu
riis
: cratibuſque conſternebantur: ac nihilo ſegnius gratilio
res
trabes quas ſubiciendo ſubucas nuncupant / ad inferiorem
partem
fluminis obliquæ agebantur / quo pro ariete ſubie
ctæ
/ et cum omni opere coniunctæ uim fluminis exciperent.
Et aliæ item trabes ſupra pontem extabant fluuio mediocri
ſpatio
infixæ: ut ſi arborum trunci ſiue naues deiiciendi ope
ris
cauſa eſſent a barbaris miſſæ: his defenſoribus earum re
rum
uis minueretur: neu ponti nocerent.
Hec Cæſar. Non
ſit
ab re quod apud ueronam aſſueuere ligneos pontes inſter
nere
ferreis uirgis: ea præſertim parte qua redam et carros
trahebant
.
Sequitur lapideus pons: eius partes ſunt. Su
bices
riparum pilæ: fornix inſtratura.
Inter ſubices riparum
atque
pilas hoc intereſt: quod ualido penitus obnixu per
ſtent
neceſſe eſt.
Nam ad ſuſtinenda modo ſuperiniectæ for
nicis
pondera uti et pilæ: uerum et amplius ad prima pontis
capita
et arcuum uim arcendam et continendam nequid pan
dant
.
Ergo eligendæ ripæ uel potius rupes lapideæ namque ob
firmiſſimæ
: quibus pontis capita committas.
Pilarum nume
rus
ad fluuii latitudinem referetur.
Arcus impares cum de
lectant
numero: tum et conducunt firmitati.
Nam medius
fluenti
curſus quo a cohertione riparum remotior eſt: eo et
liberior
: et quo liberior / eo et concitatior atque impetuoſior
deuoluitur
.
Ergo is quidem linquendus eſt uagus: ne pila
rum
firmitati officiat illuctando.
Et locandæ per fluuium
pilæ
quidem ſunt / ubi caſtigatiores et ut ita loquar deſidio
ſiores
undæ preterlabantur.
Huius argumenta loci dinoſcen
di
alluuiones monſtrabunt: alioquin ſic rem captabimus.
Eos enim imitati qui nucem flumine ſparſere: quibus col
lectis
obſeſſi ueſcerentur / perpetuum fluminis tranſitum ſu
pra
longe ad paſſus puta mille quingentos: quo præſertim
tempore
fluuius excreuerit: quippiam cale quod aquas ſu
pernatet
deiiciemus.
Indicio erit aquas maiore illic ſe con
citare
impetu: quo loci quæ ieceris plurimum conueniant.
1Ponendis igitur pilis hunc uitabimus locum: eum captabi
mus
: ad quem iacta rariora tardioraque deuenerint.
Mina
rex
cum ad memphim pontem facere inſtituiſſet: nilum de
duxit
alio per montes: abſolutoque opere ſuum in alueum
reſtituit
.
Nicoris aſyorum regina paratis omnibus que ad
pontem
inſtruendum facerent: effoſſo lacu ampliſſimo / flu
uium
diuertit eo: atque interea dum lacus impletur ſicco flu
minis
alueo pilas extruxit.
Hæc illi. At nos ſic rem proſe
quemur
.
Pilarum fundamenta per autumnum aquis deficien
tibus
ſiſtentur: ſepto circumacto.
Septi faciundi modus
hic
eſt.
Pali non infrequentes duplici ordine figuntur: ut ca
pitibus
ab aqua emergant in uallorum ſpeciem: obducun
turque
introrſum ad pilas / pro uallorum ambitu crates: et
complentur
ordinum interualla: alga et luto: inſpiſſanturque
conculcatione
quod influere amplius aqua nequicquam poſſit.
Moxque intra ſinum ſepti reſident: ſeu aqua ſeu preter aquam
limus
harena ue ſit / ſeu quid aliud operi incommodum ſit
eximitur
.
Cætera perficiuntur uti libro ſuperiore perſcrip
ſimus
.
Ad ſolidum enim defoditur: uel potius palis præu
ſtis
ſolum arctiſſime conſpiſſantur.
Iſtic aduerti egregios
architectoſ
aſſueſſe perpetuo pontis ipſius tractu perpetuam
ſubſtituiſſe
baſim eam effecere non una omnem clauſo flu
mine
unico ſepto: Sed additamentis nouiſſima iam tum
poſitis
adigendo.
Tota enim uis aque omnino arceri et con
tineri
nequicquam poteſt.
Ergo ſinenda fluento dum opus
ducimus
æſtuaria ſunt / quibus laſſetur contumacia protur
gentium
undarum.
Aeſtuaria iſtæc aut ipſo in uado aperta
dimittentur
aut ubi conferat parabuntur formæ ligneæ / et
canales
penſiles / quibus exuberans fluentis aqua ſuperfluen
do
labatur.
Quod ſi tantæ piguerit impenſæ ſingulis baſis
pilis
baſes ponito ſimplices / ut ſint ex liburnæ ſimilitudi
ne
oblongæ / prora et puppi in angulum promiſſa / et perfi
nita
/ atque ſecundum aquæ ipſiuſ decurſum ad lineam di
rigito
/ ut pre impotentium aquarum uim diſpartiundo com
1minuant. Meminiſſe oportet undas puppibus pilarum quam pro
ris
eſſe infeſtatiores.
Id monſtratur ex ea re quod ad puppes pi
larum
fecundior illuctatur aqua quam ad proras.
Tum et uiſun
tur
illic gurgites in profundum excauati: cum proræ ipſæ
alueo
harena oppletiore perſiſtant.
Quæ quom ita ſint has
eſſe
partes in omni operis mole munitiſſimas / et ad toleran
das
aquarum aſſiduas moleſtias firmatiſſimas oportet.
Ad
rem
igitur uehementer confert / ſi profundum opus ipſum
pedamenti
multo quaque uerſus/ et maxime ad puppim pro
tendetur
quoad etiam quouis caſu ſubdempta pedamento
rum
parte / multa ſuperſint quæ oneri pilarum ferendo non
deficiant
.
Confertque imprimis quamuis baſim iſtic ipſo a pri
mordio
producere in accliue: ut aquæ ſuperuadentes non præ
rupto
irruat: ſed lapſu molli facile dilabitur.
Nam præci
piti
cadens aqua fundum commouet / et inde facta turbidior
aſportat
commota: et locum momentis excauat.
Pilas aſtrue
mus
lapide quam id queat prægrandi / longitudine et latitudi
ne
eximia: qui natura ſui gelicidiis reſiſtat: et aquis non ma
ceretur
: neque alioquin facile diſſoluatur: neque fraceſcat ſub
onere
: coagmentabiturque omni diligentia ad regulam / ad
perpendiculum / ad libellam / nexuris nunquam intermiſſis /
in
longum / intranſuerſum iuncturis mutuo complicitis / ſpre
ta
omni minorum lapidum infractura.
Adigeturque ex ære
acus
et anſæ crebræ / eorum loculis ita preſſis et ita diſpoſitis
ut
ulceribus non debilitentur lapides: ſed firmentur captu:
tolleturque
in altum opus / prora et puppi angulari: toto uer
tice
eminenti uſque etiam exuberantes alluuiones pilarum
frontes
ſuperet.
Pilarum craſſitudo ad pontis altitudinem
erit
ſub quadrupla.
Fuere qui non in angulum proras iſtiuſ
modi
et puppim ſed emiciclo finierunt ductos credo linia
menti
uenuſtate.
Et ciclum tametſi habere anguli uires di
xerim
angulum tamen iſti inprimis probo: modo non ita
acuminetur
: ut ad omnes leues iniurias decuſſatus dehone
1ſtetur. Quin et is quidem ciclo decuſſatus detonſuſque pla
cebit
: ſi erit non ita obtuſus relictus et impetentis undæ ce
leritas
infenſa reſiſtet.
Iuſtum pilis angulum ſtatuemus fo
re
cui rectus angulus ſexquitertius ſit: aut ſi minus delectet
ſexquialter
.
Hæc de pilis. At riparum ſubices ſi quales op
tamus
natura loci non præſtabuntur: pilarum opere firma
bimus
: nouiſſimaſque inter ad ripam pilas ipſo in ſicco ar
cuſque
aliquos protendemus: ut ſiquid forte undarum aſſi
duitas
tempeſtatum ſucceſſu ex ripa abſterſerit / uia tamen
producto
in agrum ponte minime interſecetur.
Fornices et
arcus
cum cæteras ob res: tum propter acres et nuſquam in
termiſſas
carrorum in tremitationeſ eſſe oportet per quam egre
gie
ualidas et mirifice obfirmatas.
Adde quod interdum tra
henda
per pontem ſunt uaſtiſſima fortaſſis pondera coloſ
ſorum
/ obeliſcorum et eiuſmodi: utque ſcauro limitarem la
pidem
trahenti euenit: redemptores publici damna infecta
metuant
ea re pons et lineamento et omni opere ad perpetui
tatem
erit accomodandus contra carrorum incuſſiones cre
bras
atque moleſtiſſimas deberi pontibus integros lapides
prægrandes
: inducit ratio facile ut aſſentiamur incudis exem
plo
.
Nam ſi grandis et perinde grauis illa quidem ſit: mal
leorum
incuſſationes facile ſuſtinet.
ſed ſi leuior: ictibus re
ſultat
et commouetur.
Diximus fornicem arcubus compli
mentiſque
contineri: et arcum eſſe firmiſſimum cum qui ſit
rectus
: Quod ſi ex pilarum diſpoſitione ita reſpondeat re
ctus
: ut eius nimium procera incuruitate offendare: utemur
comminuto
: riparum ſubicibus maiori craſſitudine multo
confirmatis
.
Denique arcus quiuis qui ad fornicis iſtius fron
tes
extabit coaptabitur ipſo ex lapide præduro et prægran
di
nihilo ſegnius quam is quem pilis mandandum duxeris.
Et
ne
erunt quidem graciliores in arcu lapides: quam ut craſſitu
dine
ad cordam ſui ex decupla reſpondeant.
Corda ne erit
1quidem longior quam ut ad pilæ craſſitudinem ſexcupla: ne bre
uior
quam ut quadrupla reſpondeat: aderuntque ad cuneos iſti
uſmodi
mutuo innectendos acus ærei inſiti: atque anſæ mi
nime
inualidæ: tum ad arcum ſupremus cuneus / qui ſpina
dicitur
/ erit cum ad compares lineas cum cæteris dolatus:
tum
habebit amplius quippiam altero ſui capite craſſitudi
nis
: quo non niſi fiſtigica inſeri: et leui ariete poſſit intru
di
.
Sic enim ſubinde reliqui per arcum ſubiecti cunei ar
ctius
perſtricti conſtantius in officio perdurabunt.
Comple
menta
omnia interſtruentur lapide / quo nullus integrior ne
xura
/ qua nulla coniunctior afferri poſſit.
Quod ſi firmiſ
ſimi
lapidis copia uſque non ſuppeditabit complementis per
ficiundis
imbecilliores pro neceſſitate non recuſabo modo
toto
ipſius fornicis dorſo ſpina et utrinque contigui ad ſpi
nam
adacti ordineſ nequicquam niſi expræduro lapide aſci
ſcantur
.
Sequitur ut inſternatur id opus non magis ponti
bus
quam perpetuis quidem uiis denſandum eſt ſolum / inſpar
gendumque
glarea / ad cubiti craſſitudinem: poſt ſuperin
ſtruendus
lapis fultu harenæ puræ fluuiatilis aut marinæ.
Pontibus autem ſubſtratura et ſolum cementio opere ad ſui
arcus
parem craſſitudinem erit coequandum.
Poſt id quæ
inſtraueris
calce fulcienda ſunt.
In cæteris par ambobus
erit
ratio.
Nam munientur quidem latera ſtructura firmiſ
ſima
/ et ſuperinſternentur lapide / nec puſillo / nec uolubili:
qui
leui appulſu diuellatur: nec item ampliſſimo / adeo ut
illic
ueluti in lubrico prolabi iumentum ſi ceperit ruat: pri
uſquam
fixuram inueniat ubi ungula reſtitet.
Atqui pluri
mum
quidem intereſt quo inſternantur lapide: aut quid pu
tas
longo et aſſiduo iumentorum rotarumque attritu fieri:
quando
formicas ipſum per ſilicem pedum attritu excauaſ
ſe
callem admoneamur ? Sed ueteres aduerti: tum alibi: tum
ad
tiburtinam uiæ medium ſiliceo lapide inſtrauiſſe.
Late
uero
hinc atque hinc operuiſſe glarea minuta.
Id quidem
1quo iſtic rotæ inſtrata corrumperent minus recuteret iumen
torum
ungulas: alibi et præſertim pontibus ſublatos lapideis
gradibus
toto pontis tractu calles habuere ad ſpondas / qui
bus
ambularent pedites nitidius.
Medium autem plauſtris
equitibuſ
ue relinqueretur.
Cæterum ueteres huic operi ſi
liceum
lapidem egregie probauerunt.
Inter ſilices fiſtulo
ſus
commodior: non quia durior / ſed quia ueſtigiis minus
lubricus
.
Qualicumque dabitur lapide pro rerum copia ute
mur
: modo præduriſſimi ſeligantur quibus ea ſaltem uiæ
pars
inſternatur: quam potiſſimum iumenta reptando petant.
Et petunt quidem æquabiliorem: accliuiorem penitus re
cuſant
: poneturque ſeu ſilex / ſeu quiuis lapis latus / cubitum
craſſus
ne minus pede.
Suprema ſuperficie æquabili / lateri
bus
cohærentibus nullis intermiſſis hiatibus diſpoſitus ad
faſtigium
quo exceptus imber diffundatur.
Faſtigiatio tri
plex
.
Nam aut in medium ſtratæ decurret accliuitas quod la
tioribus
debetur uiis aut in latera quod arctiores minus impe
dio
: aut rectam per longitudinem perducetur.
Iſta quidem
moderantur
prout cloacarum riuulorumque exitus in mare: in
lacum
: aut in fluentum preſtantur.
Iuſta erit faſtigatio bi
nos
in cubitos digytum ſemis.
Aduerti ueterum accliuia qui
bus
in montes aſcenderent triginta quouſque in pedes pedem
faſtigiaſſe
unum.
Et locis nonnullis ut puta ad pontium ca
pita
uiſuntur faſtigiata altitudine ut ſint ſingulos in cubi
tos
palmo: ſed ſunt ea quidem breuia: quæ onuſtum iumen
tum
uno innixu præteruolet.
Cloacas ad opus uiarum ſpe
ctare
arbitrantur: quod ſubtermedias per uias ducendæ
ſint
: quod ad inſternendas / coæquandas / purgatioreſque
reddendas
uias conferant.
Has ea de re hic non negliga
mus
.
Enim uero cloacam quid eſſe ego aliud dixerim quam pon
tem
/ uel potius arcum aliquem longe latiſſimum nimirum
iccirco
in his cloacis conſtituendis quæ hactenus de ponte
ipſo
aſtruendo recenſuimus: omnia admodum obſeruabun
1tur. Atqui cloacarum quidem uſum ueteres tanti fecere:
ut
in nullo opere abſoluendo tantum impenſæ et diligentiæ
adhibuiſſe
uſpiam uideantur.
Cloacas inter mirifica ur
bis
romæ opera primas annumerant.
Non hic inſiſto / quan
tas
afferant cloacæ commoditates / ad urbis lautitiem / ad
publicarum
priuatarumque ædium munditiem / ad aeris ſa
lubritatem
et ſinceritatem non inficiendam.
Smyrnam
urbem
in qua Trebonium Dolabella obſidione liberauit uia
rum
directione et operum ornamentis alioquin fuiſſe pul
cherrimam
ferunt: ſed cloace quod non adeſſent: quibus for
des
emiſſæ exciperentur / feditate hoſpites offendebat.
Senis
in
ethruria ad lautitiem deeſt quod deſunt cloace.
Ex quo fit
ut
non ſolum prima ultimaque noctis uigilia quibus horis
collectarum
ſordium uaſa ex feneſtris funduntur / tota fete
at
: uerum et inde interdum obſcena et grauiter humectata
ſit
.
Cloacarum aliæ ſunt quas diffuſorias appello quod im
miſſas
aquas in fluentum / in lacum / aut in mare defundant.
Aliæ ſubcliuæ quibus conceptæ aquarum ſordes non alio euo
mantur
: ſed quaſi terræ alueo inhauſtæ ſidendo confician
tur
.
Diffuſorias eſſe ſubſtratas oportet ſtratura decliui ac
prona
et ſolida: qua liberrime diffluat: et que illic ſtructa
ſint
aſſidua humectatione non macerentur.
Et haſce confert
habere
a fluuio ſublatas: quoad turbidis alluuionibus non
compleatur
: et limo minime obſtruatur.
Subcliuus ipſo
nudo
erimus contenti ſolo.
Nam terram quidem poetæ cer
berum
: philoſophi lupum eſſe deorum predicant / quod omnia
uoret
: omnia conſumat.
Igitur ſpurcities et quæ immiſſa
concipientur
tellure conficiente euaneſcent: et minus ua
porum
ad seditatem odoris exalabunt.
Sed uelim cloa
cas
in quibus urina fundenda ſit procul abduci a parieti
bus
.
Ardoribus enim solis maiorem immodum inficiuntur
atque
uitiantur.
Flumina præterea et foſſas aquarias quæ
1præſertim ferendis nauigiis ſeruiant cum uiarum rationibus
cenſendas
puto / quando inter uehiculorum genera nauium
aſcribendam non inficientur.
Tum et mare ipſum natura ſui
quid
erit aliud demum quam multo patens uia.
Sed de his nihil
eſt
hoc loco quod prolixius diſſeruiſſe conferat.
Quod ſi
quid
acciderit ut hominum uſibus iſta hæc minus ſuppedi
tent
: erit tunc ut manu et arte quæ forte offenderint uitia /
emendentur
: et quæ deſint commoditates parentur: quarum
rerum
ſuo tractabitur loco ratio.
Nunc ſi qua eſt urbis pars
quæ
cum his conueniat de quibus hic agendum eſt: ea nimi
rum
erit portus.
Atqui portus quidem ueluti in curriculo
eſſe
carcer uidebitur: a quo uiæ curſum ineas: aut peracta
excurſione
deſinas et conquieſcas.
Alii portum fortaſſis na
uigii
ſtabulum eſſe interpretabuntur.
Eſto id uti uis: et car
cer
/ et ſtabulum / et conceptaculum.
Certe ſi portus cuiuſque
proprium
eſt / nauim a procellarum impetu ad ſe recipere:
tueri
profecto neceſſe eſt: adſint latera ualida et alta.
Tum
et
coaptatum habeat ſpatium oportet: ita ut illic nauigia et
grandia
et onuſta excipi commode / et acquieſcere tuto poſ
ſint
: quaſ res ſi præſtabit ipſa per ſe locorum oportunitaſ:
nihil
erit quod amplius deſideres / ni forte / ueluti apud athe
nas
: quam tris habuiſſe portus naturales ſcribit Tuchidi
des
/ animi dubius ſis / quem nam ex pluribus tibi præcipuum
captes
ubi terras quas portus poſtulet proſequare.
At con
ſtat
quidem ex his quæ primo in libro diximus / regiones
eſſe
alias quibus uenti non omnes poſſunt: alias quibus eorum aliquid permo
leſti
et peraſſidui uigeant.
Hunc igitur praeferemus portum: quod fau
cibus
mitiores et ſeditiores auras ſpirat: quem ue ingredi et
egredi
uolentibus uentis neque dudum legum expectatis ualeas.
Omnes inter uentos placidiſſimum eſſe boream arbitrantur: tum
et
aquilone motum mare illico ceſſante uento quieſcere auſtro
ceſſate
poſt diu fluctuare aſſeuerant.
Sed pro locorum uarietate
ad
nauium uſum quæ commodiora et expeditiora ſint eligentur:
1optatur et profunditas cum faucibus tum ſinu tum ripis:
quæ
nauim onerariam grauem conuectis rebus non refutet:
et
fundo eſſe purgato / nequicquam hærboſo conuenit.
Tamet
ſi
complexæque radices ad ancoras obfirmandas.
Malim ta
men
huiuſmodi eſſe portum: ut nihil in ſe concipiat / quod
puritatem
aeris contaminet: aut naues ledat: uti ſunt alga
hærbæque
aquis ortæ.
Nam infeſtiſſimos carinis uermes ti
neas
/ atque lumbriculos: et putreſcentibus littoribus peſti
lentes
fetores excitant.
Portum quoque tabificum et peſtilen
tem
reddent dulces immixtæ aquæ: preſertim quas montes
a
nimbis conceptas dederint: habere tamen conterminos pro
ximoſque
fontes ac riuos.
Vnde puram et naui ſeruabilem
deſumas
aquam: et uelim expeditos et directos / et certus
egreſſus
habeat / immunes ſirtibus: liberos impedimentis:
tutus
ab inſidiis hoſtium / et pyratarum: tum et in caput iux
ta
celſos et conſpicuos uelim aliquos uertices montium im
minere
inſignes / notabiles / quos nautæ procul dinoſcentes
ueluti
deſtinatum uelificationis ſignum petant.
Intra po
tum
ducenda eſt ripa et pons: quo nauis exonerandæ com
moditas
ſit proximior.
Hæc opera ueteres fecere. Alii ali
ter
: de quibus non eſt hic ediſſerendi locus.
Nam eorum
quidem
ratio ad portum emendandum molemque ducendam
pertinet
: que ſuo dicentur loco.
Habebit et in portus circum
ambulationem
/ et porticum / et templum: qua egreſſi naui
excipiantur
.
Non deerunt columnæ et anſæ et anuli ferrei
quibus
nauis illigetur.
Crebri ſtatuentur fornices: quibus
importata
condantur.
Suſcitabuntur et turres pro faucibus
altæ
et munitæ: ut ea ex ſpecula uelorum aduentus præui
deant
: et nocturnis ignibus certos nautis ingreſſus monſtrent:
et
propugnaculis nauigia ſociorum tueantur / et tranſuerſæ
adiicientur catenæ / quibus hoſtis excludatur / et a portu me
diamque
in urbem dirigetur uia militaris: confluentque
uici
non pauci: quibus undequaque inſolentem in claſſem ho
1ſtium fiat irruptio: habebitque introrſus ſeductos ſinus mi
nores
: ubi debilitata nauigia inſtaurentur.
Sed hoc quod ad
portum
pertineat non pretermittatur.
Celebres et fuere et
ſunt
ciuitates ea re tutiores quod fauces et pro faucibus ingreſ
ſum
incertum habeant / et uix in oculis mobiles canalium di
uerſiones
in ſingulas horas annatantibus cognitum.
Hæc
ſunt
quæ de publicis uniuerſorum rebus dicenda uideban
tur
/ ni illud addideris / quod partiri plateas iubeant: quibuſ in
pace
conuecta mercentur: et iuuentus exerceatur: et in bel
lo
lignationes / pabulationes / et iſtiuſmodi tolerandæ obſi
dionis
remedia ſeruentur.
Templum uero delubra et baſi
lica
et ſpectaculum et eiuſmodi magis communia ſunt quam pro
pria
non multorum: ſed ſacerdotes illi quidem: ſeu magi
ſtratus
ſint.
De his igitur ſuo dicetur loco.
LEONIS BAPTISTE ALBERTI DE SINGVLO
RVM
OPERIBVS LIBER QVINTVS
o
PERVM Varietates cum intra urbem tum
et
in agro ad ciuium incolarumque rationes
accomodari
oportere / proximo ſuperiore li
bro
diſſeruimus: compertumque fecimus alia
ciuium cetui univerſo: alia dignioribus: alia
ignobilioribus
deberi ædificia.
Quæ autem
uniuerſorum
gratia conuenirent abſoluimus.
Singulorum
neceſſitati
quintus hic liber commodiſque comparabitur.
Qua
in
re et uaria et ampla et difficili explicanda quoad nobis
erit
ingenii induſtriæque enitemur: ut intelligas uoluiſſe me
nihil
pretemittere: quod aptum ad rem deſiderare quiſpiam
poſſit
: et nihil afferre quod magis ad exornandam oratio
nem
quam ad exequendum inſtitutum faceret.
Ordiendum qui
dem
a dignioribus.
Digniſſimi omnium ſunt: quibus rerum ſumma
et
moderatio committatur.
Hi quidem plures erunt aut unus.
1Digniſſimum nimirum oportet eſſe hunc qui cæteris preſit
ſolus
.
Quæ igitur iſtius unius gratia fiant conſideremus. Si
maximi
intereſt cuiuſmodi fore ipſum hunc conſtituamus
illius
ne ſimilem / qui ſancte pieque imperet uolentibus: quiue
non
magis ſuis emolumentis quam ſuorum civium ſalute et com
modis
moueatur?
an contra eiuſmodi qui ſibi paratam eſſe
cum
ſubditis uelit rem: ita ut etiam inuitis imperet.
Nam
cum
cætera pleraque omnia edificia / tum et urbem ipſam non
eandem
oportet eorum eſſe / quos tyrannos nuncupant atque
eorum
qui imperium / quaſi conceſſum magiſtratum inie
rint
ac tueantur.
Regum enim erit urbs munita / plus ſatis:
ubi
aduentitium arcere hoſtem ualeat.
Tyranno cum ſui ni
hilo
ſegnius hoſtes ſint quam alieni: utrinque munienda ei ciui
tas
eſt / aduerſus alienos / aduerſuſque ſuos: et ita munien
da
: ut alienis atque etiam ſuis contra ſuos uti ſubſidiis ualeat.
In hoſtes urbem ſuperiore libro munitam fecimus: in ſuos
quid
expediat conſideremus.
Perualidum putat Euripides
aduerſarium
eſſe multitudinem natura ſui: eamque ſi frau
dem
dolumque in unum contulerit reddi omnino inexpugnabilem.
Carras apud egyptum urbem populoſiſſimam / adeo ut cum
indiem
defunctorum capita ſi non plus mille efferantur / ſo
ſpitem
et optime ualere arbitrentur.
Prudentiſſimi reges
crebra
foſſa aquaria ita diuiſere: ut iam non unam / ſed plu
rimas
eſſe puſillas iunctas urbes dicas.
Id ita fecerunt credo
ut
niſi commoditas paſſim diffunderetur.
Sed ea re imprimis
aſſecuti
ſunt ut graues multorum motus non uereantur: et quod mo
ueantur leuiſſime comprimantur: uti ſi quis ex magno coloſſo
duas
plures ue effecerit ſtatuas tractabiles atque portabiles.
Romani nullum ſenatorem mittebant proconſulem in egy
ptum
: ſed equeſtres uiros ſingulis locis diſtribuebant.
Id
quidem
ea de re inſtituiſſe aiebat Arrianus: ne tam apta
ad
res nouas prouincia unius imperio ageretur.
Et annota
runt
quidem urbem nullam ciuium diſſidiis immunem da
ri
: cuius aream natura diſcreuerit: uti ſi peruadat fluen
1tum / aut ſi plures emineant colles / aut ſi pars colle / pars
iaceat
plano muro interducto commodiſſime diuidetur.
Ducendum puto / non quia Diametrum tranſuerſam per are
am
: ſed ueluti circulo circulum includas / nam ditiores qui
dem
/ laxioribus delectati ſpaciis: facile priore a muro ex
cludi
ſe patietur / macellumque / mediaſque urbis officinas non
inuiti
/ circumforaneis cupidenariis relinquent: ignauiaque
illa
terrentiani generationis turba / fartorum / laniorum / eo /
quorum et eiuſmodi: plus ſecuritatis et minus ſuſpitionis af
feret
quod ſi ab ea primarii ciues non excluderentur illud non
ſit
ab re quod apud Feſtum legimus.
Ser. Tullium patri
cios
uico iuſſiſſe habitare: in quo ſi quid molirentur: ex
loco
ſuperiore poſſet opprimere.
Murum hunc interiorem
oportet
ita ducere / ut nulla ſit urbis regio qua is quidem
non
pertingat: et oportet cum ceteros urbis muros: tum
maxime
hunc craſſitudine omnique operis artificio / ualidiſ
ſimum
attollere.
et ſublimem: quo ad priuata cunctorum
tecta
excellat / miniſque et propugnaculis / atque fortaſſis etiam
foſſa
conuenit hinc atque hinc munire: ut per eum ſatelli
tes
utroque protecti latere tutentur.
Turres inſuper non ad
apertas
introſum / ſed circumtectas muro: et tam in ſuos quam
in
aduentitios hoſtes expoſitas eſſe locis oportet: preſer
tim
quibus uiæ / aut alta templorum tecta dirigantur.
In
turres
uelim nullos niſi per murum ipſum conſcenſus dari.
Et in murum niſi qua permiſerit principes aditum patere ex
arce
per urbem ad uias nulli arcus / nulle uſpiam turres:
relinquendæ
prohibendæ et menia ni proiecturæ.
Vnde miſ
ſilibus
decurſitantes per uicos milites poſſint ſubmouere.
Denique ita paranda omnis harum rerum ædificatio eſt ut
edita
omnia qui dominetur poſſideat ſolus: et ſuis percur
rendi
uniuerſam per urbem facultatem remoretur nemo.
Ita que his tyrannorum urbs a regum urbe differt. Fortaſ
ſis
ea etiam re differunt: quod liberis populis plana com
modiora
ſint.
Tyrannus monte ſit tutior. Cætera iſtorum
1aedificia quæ inhabitent et regis et tyranni: pleriſque in rebus
non
modo inter ſe uerum et una cum plebeis priuatorum ædi
ficiis
conueniunt: nonnullis etiam ab his atque inter ſe diffe
runt
/ prius dicendum qui conueniant poſt quid cuique ſit pro
prium
.
Hoc genus ædium neceſſitatis gratia conſtitutum
interpretantur
.
inſunt tamen partes aliquæ / alioquin com
mode
quas uſus et conſuetudo ita uiuendi efficit / ut puten
tur
penitus neceſſariæ uti eſt porticus ambulatio / geſtatio
et
eiuſmodi.
ea nos quando ſic ædificationis ratio ſuadeat
non
ita diſtinguemus / ut commoda ab ipſis neceſſariis ſegre
gemus
.
Sed ſic ut quemadmodum in urbibus: ita et in ædibus iſtiuſ
modi
/ alia uniuerſorum eſſe / alia paucorum / alia ſingulo
rum
dicamus.
Porticum quidem et ueſtibulum non ſeruo
rum
magis uti Diorus putat quam uniuerſorum ciuium gra
tia
poſitum arbitramur.
Intra ædes ambulationem aream:
atrium
: ſalam quam a ſaltando dictam puto / quod in ea nu
ptiarum
et conuiuiarum alacritas celebretur non uniuerſo
rum
/ ſed potius incolarum ſunt.
Cenacula alia liberorum
eſſe
/ alia ſeruorum conſtat / tum dormitiones matronarum
uirginum
/ hoſpitum / ſingulorum ferme ſunt.
De uniuerſa
iſtorum
partitione quoad generatim pertinebat diximus
libro
primo: in liniamentis numero enim amplitudine: et
ſitu
pro cuiuſque uſu / apte expediantur neceſſe eſt: nunc iſta
particulatim
proſequamur.
Porticus et ueſtibullim aditu honeſtabitur. Aditus cum uia
qua
pateat honeſtatur / tum et operis dignitate: qua perfi
niatur
interiora cenacula et cellæ et eiuſmodi locis diſpo
nentur
aptis / ut immiſſa commode ſeruentur: ut bene cum
aere
ſolibus uentiſque conueniant.
ut ad uſus expetitos accom
modentur
/ diſtinguenturque / ne quid commercia: aut hoſpi
tum
/ aut aſſiduorum iſtis dignitatem commoditatem uo
luptatemue
minuant: illis petulantiam augeant / ac ueluti
in urbe forum / plateæ / ita in ædibus atrium / ſala / et generis
1eiuſdem habebuntur: loco non reiecto / non abdito nec an
guſto
: ſed prompta ſint ut cetera in eas membra expeditiſſi
me
confluant.
In has quidem ſcalarum et itionum apertio
nes
: in has conuiuarum ſalutationes et gratulationes terminabunt.
Rurſus habebit ædes aditus non multiplices ſed unicum quo iam
nitore
inſcio ingredi nemo aut aſportare quippiam poſſit.
Apertiones cum hoſtiorum / tum et feneſtrarum cauebimus:
ne
furibus ne ue item uicinis pateant ad turbanda / ſpectan
da
/ noſcendaque quæ intus aut dicantur aut gerantur.
Aegy
ptii
ita domos priuatas ædificant ut extrinſecus nullæ fene
ſtrarum
apertiones appareant: Optaret fortaſſis quiſpiam
poſticam
adeſſe ianuam: qua meſſes ſeu reda ſeu iumento in
ueherentur
: ne quid inquinamentis primaria ueſtibula deho
neſtarentur
: adderentque poſticulam ſecretiorem: qua inſcia
familia
ſolus dominus admittere occultos tabellarios et in
ternuntios
egredique ex arbitrio poſſit / prout tempora rerumque
modus
ferat.
Hoſce non improbo / illud peruelim non de
eſſe
abditiſſimas latebras / occultiſſimos receſſus / et celata
diffugia
/ ipſi patrifamilias uix agnita: quibus aduerſis ca
ſibus
argentum / ueſtem / ſeque / ſi id ita mala tempeſtas tule
rit
ſaluet.
Fecerant ad ſepulchrum dauid loculos: quibus
theſauros
ex regis hæreditate conderent / arte mirifica: ita
ut
nullatenus poſſent eſſe manifeſti.
Ex quorum uno poſt
annos
.
M. CCC. Hircanum pontificem ait loſephus auri
talenta
hauſiſſe tria milia ut obſidione ab Antiocho libera
ret
ciuitatem.
Tum et poſt tempora Herodem ex altero ma
gnam
quoque rapuiſſe uim auri prædicant.
In his igitur ædes
principum
cum priuatis conueniunt.
Inter principum et pri
uatorum
ædes hoc maxime intereſt / quod earum utræque ſuam
in
primis naturam ſapiunt.
In hac quidem que plurimorum
ſunt
uſibus addicate / numero et amplitudine excellere: in
altera
que paucorum aut ſingulorum ſunt / cultiora magis
quam ampliſſima fieri conuenit.
Tum et hoc intereſt: quod in his
etiam
ſingulorum receptus naturam ſapiant principum ne
1ceſſe eſt: quæ quidem plurimorum ſint / quando nuſquam in
regum
domibus non ſuperfluit multitudo: in alteris uero
priuatis
domibus partes quæ plurimorum ſunt ita quoque poſu
iſſe
iuuat: ut ne plus quidem regia domus membra penituſ
diſtincta
/ uxoris: uiri: miniſtrorum: ita ut quæque non mo
do
ad uſum: uerum et ad maieſtatem pertineant / ubique ſup
peditent
: et nulla ex domeſticorum multitudine confuſio
redundet
.
Difficile ſane id / et quod haud queas unico ſub
tecto
efficere.
Figo cuique ſua et regio et area / ſuumque in
tegrum
tecti ſpatium et opus dabitur.
Sed ita iungentur te
eto
et itionibus: ut ſeruorum domeſticorumque manus / dum
præſtandis
operibus properant / non ueluti ex uicina aliqua
domo
acciti ſeſe præbeant: ſed præſentes præſto et prompti
ſint
.
Atqui paruuli / ancillæ graculæque cohortis ſtrepitus a
uirorum
commerciis ſecludantur: et miniſtrorum omniſ illau
tities
ſeparabitur.
Principum conſeſſus et triclinia digniſ
ſimo
ſtatuentur loco.
Dignitatem afferet loci celſitudo / et
ſub
oculis ſpectatum mare / colles / et ampla regio.
Tota uxo
ris
domus omnino principis uiri domo ſecernetur: præter
id
quod ultimum conclaue et genitalis lecti dormitioneſ utriſque
communia
patebunt.
Hoſtio et ianitore codem uno ambo
rum
domus claudetur atque cuſtodietur.
Cætera quibus
ab
aliis differant magis propria ſunt priuatorum quam princi
pum
: de ipſis ergo ſuo dicemus loco.
Rurſus inter ſe prin
cipum
ædes in hoc conueniunt.
Nam præter ea quæ priua
tis
eorum uſibus debentur habere quidem oportet aditum ex
ipſa
militari uia: ipſoque præſertim / fluuio aut mari: tum
pro
ueſtibulo laxos receptus: quibus legatorum procerumque
commeatus
ſeu uehiculo / ſeu iumento uecti excipiantur.
Porticum et tecta non hominum ſolum gratia / uerum et iu
mentorum
uelim adeſſe: quibus a ſole et imbri contegantur.
Ad ueſtibulum porticus: ambulatio: geſtatio: et eiuſmodi
pergrata
eſt: ubi iuuentus ſeniores a principis colloquio re
deuntes
expectans exerceatur ſaltu: pila: diſco: lucta.
Pro
1penetralibus ſubinde atrium / baſilicam ue: ubi clientes diſpu
tando
patronos præſtolentur: ubi et princeps ius dicturus
ad
tribunal ſedem ſtatuat.
Subinde concenaculum: ubi ſe
niores
principum ſalutatum conueniant: et rogati ſententi
am
dicant.
Idque fortaſſis aliud æſtiuum / aliud eſſe hiema
le
conuenit: et omnino patrum qui conuenerint ætati feſſæ
et
deliciis proſpiciendum eſt: ne quid illic ualitudini aduer
ſum
influat.
et quantum ratio et neceſſitas temporum poſtu
lat
rebus diſceptandis ſtatuendiſque poſſint ſine ulla uel mi
nima
impeditione commorari.
Comperio apud Senecam pri
mum
omnium Gracchum / mox Liuium Druſum inſtituiſſe
non uno loco audire omnes: ſed habere turbam ſegregatam:
et
alios in ſecretis recipere: alios cum pluribus: alios cum
uniuerſis
: uti amicos primos et ſecundos eo pacto notaret:
id
ſi iſtiuſmodi in fortuna aut licet aut placet: ianuæ diuer
ſæ
fient et plures: quibus alia atque alia parte recipiant / ac
receptos
mittant: et quos nolint excludant ſine contumacia.
Aedibus ſpecula ſuperemineat: qua e ueſtigio cuiuſuis mo
tus
fiat certior.
Itaque in his et iſtorum ſimilibus conueniunt.
In quibus uero differunt hæc ſunt. Nam regum quidem ædes
in
media urbe aditu facilis: ornatu uenuſta: lautitie elegans
magis
quam ſuperba ſit.
condecet tyranno non ædes magis quam arx
locanda
eſt: ut ſit neque in urbe neque ex urbe.
Adde quod ad re
gis
ædes ſpectaculum templum procerumque tecta pulcher
rime
adiunguntur.
Tyrannorum ſedes quaque circumſpatios
in modico ſegregatis omnium ædificiis ſeſe contineat neceſ
ſe
eſt.
Honeſtiſſima et quæ utrumque deceat atque iuuet erit
ædificatio
/ ſi neque exponetur regia: patens adeo / ut inſole
ſcentes
nequeat depellere: neque diſtinguetur arx / ita ut car
cer
magis quam lauti principis diuerſorium uideatur.
Vnum
hic
nolim præterire.
Nam percommodiſſimæ quidem ty
rannis
ſunt occultæ et latentes intra craſſitudinem parietis
fiſtulæ
auſcultatoriæ: quibus furtim captent quid ſeu hoſpi
tes
/ ſeu familiares inter ſe colloquantur.
Sed quom regiæ
1domus proprium ſit / omnibus pene ac maxime primariis in
rebus
aliter ſe atque arcem habere: officii erit arci regiam
adiungere
: quo et rex ſubitis caſibus: arcem ueteres urbi
bus
ponere inſtituerunt: quo in aduerſis tempeſtatibus refu
gium
haberent.
Vbi uirginum matronarumque pudicitiam
cum
ſacrorum ſanctitate tutarentur.
Meminit quidem Fe
ſtus
arcem apud ueteres religioni ſacratam fuiſſe: et appel
lari
ſolitam augurialem: archanumque illic fieri quoddam
ſolitum
per uirgines ſacrificium / occultun / longeque a uulgi
notitia
remotiſſimum.
Ea de re priſcorum arcem nullam
eſſe
templis uacuam inuenies.
Sed arcem tyranni ſibi uſur
pauere
: locique pietatem ac religionem ad ſcelus immani
tatemque
uerterunt: calamitatiſque ſanctum illud refugium
erumnarum
fomentum reddidere.
Nos rem proſequamur.
Amoniis arx ad templum muro circuibatur triplici. Prima
extabat
munitio tyrannorum.
Proxima coniuges cum li
beris
.
Vltima ſatellitum crat ſedes. Aptum opus ni magiſ
ſpectet
qui toleret quam qui inferat uim.
Ac mihi quidem uti
eius
militis fortitudo non probatur quidem: ſi nihilo plus
præſtet / quae ut inſultantem hoſtem obdurate perferat: ſic et
ab
arce expectandum puto / ut non modo ſuſtinere laceſſen
tem
: uerum et compeſcere impetentes ualeat.
Vtrunque ta
men
ita curandum / ut uehementer ipſum ad ſolum quæſiſſe
uideare
.
Hæc ut aſſequamur / loci ſitus et murorum ratio
præſtabit
.
Dubitare uideo peritos rei militaris arcem ne
eſſe
firmiſſimam uelit / colle an plano collocet.
Collinas qui
dem
non dari ubi uis eiuſmodi / ut obſediſſe et diruiſſe ne
queas
: neque plana ſi recte aſtruantur / impune attentari ar
mis
.
De his non diſputo. Tota nempe res locorum eſt opor
tunitatibus
commendanda / ita ut que de urbe diximus omnia
ad
ponendam arcem conſumentur.
Omnino habeat arx opor
tet
expeditas irruptiones: unde in hoſtes / in ciues / in ſuoſque
caſtrenſes
: ſiqua ſeditio aut perfidia id exigat et ſua et ex
terna
poſſit auxilia libere petere atque immittere tellure
1fluento / lacu / mari. Percommoda erit areis deſcriptio quæ
ſibi
iunget omnes urbis muros quaſi.
o. littera ingentes.
C. inflexis cornibus præhendant non circumcludant.
ſic / aut a qua plures radii ueluti ad circumferentiam exe
ant
: ſic enim quod oportere nuper dicebamus: neque intra
urbem
erit arx: neque adeo extra urbem.
Quod ſi quis arcem
uolet
breuiſſime deſcribere fortaſſis non errabit / ſi eam di
xerit
/ poſticam eſſe urbis omni ex parte egregie munitiſſi
mam
.
Sed ſit ea quidem uti uolunt operum ſupremus uer
tex
et urbis nodus: minax: aſpera: rigidaque ſit oportet, per
uicax
: inuicta: puſilla quam ampla erit tutior.
Nam hic pauco
rum
fide: illic multorum officio indigebimus.
Et quid il
le
apud Euripidem: nunquam fuit multitudo non referta ma
lis
ingeniis: ita iſtic in paucis fides minus incerta erit quam in
multis
perfida.
Arcis podium ponetur ſolidum / uaſtis lapi
dibus
/ linea extrinſecus obliqua: quo ſcalæ admotæ curua
tu
debilitentur: et qui applicuerit hoſtis hærendo ad murum
dimiſſos
lapides non euitet: et tormentis immiſſa non usque
arietent
: ſed ex obliquo diſſiliant.
Area introrſus paſſim la
tiſſimis
et craſſis lapidibus duplici atque etiam triplici fo
lio
dimiſſis inſternetur ne quid cuniculis furtim obſidentes
irreptent
: Murus altiſſimus ſolidiſſimus craſſiſſimuſque ad
ſupremas
uſque coronas attollatur: qui pulcherrime ma
chinarum
uim et miſſilia refutet: et ſcalis aut etiam aggere
quoad
in nos ſit minime queat æquari.
Cætera uti de urbium
muris
diximus perficientur.
Præcipua quidem ad tuendoſ
urbis
et arcis muros in hoc erit ratio: ut cures penitus ne ho
ſtis
impune propius poſſit appellere.
Id fiet cum foſſa qua
diximus
profundaque lataque: tum et furtariis ut ita loquar
ſub
fiſſuris per ipſum imum podii diſpoſitis.
Vnde hoſtis
dum
ſe ſcuto ſuperne proteget / qua ſit parte non tectus tranſ
ueheretur
.
Hoc enim genus defenſionis omnibus ante eſt.
Tutius enim iſtic occaſionem conficiendi hoſtis captant / bre
uiore
finiunt linea / raro petunt hoſtem fruſtra: cui totum cor
1pus operire difficile eſt: unumque obuium hoſtem ſi præte
rit
tælum: petet proximum / aut interdum unum et item alterum
et
alterum: Superne autem immiſſa non ſine periculo deſtinan
tur
.
Vix unum tantum petunt: qui et præuidiſſe et leui mo
mento
declinaſſe / et breui ſcuto refutaſſe immiſſa queat.
Si erit arx maritima circum uada impedientur palis / ſaxis /
ne
nouum machinamenta propius poſſint appellere.
Si erit
plano
: foſſa aquaria circumdabitur: ſed ea ne quid putidi
aeris
afferat uſque fodietur / quo ſcaturiat uiuam aquam.
Si
erit
monte / præcipitiis uallabitur: ubi licebit hiſce omni
bus
utemur.
Quibus uero ex locis tormentorum miſſilia poſ
ſint
impetere: cycli aut potius anguli murorum ueluti pro
in acutum obiicientur.
Non me fugit quod periti aliqui mi
litia
aſſerunt: contra miſſilium impetum muros præaltos
fore
non utiles.
Horum enim ruina equatis foſſis expeditiſſi
mum
præberi hoſtibus irruentibus aditum.
Hoc non eueniet
ſi
quæ ſupra diximus obſeruabuntur.
Redeo ad rem. Ad ar
cem
turris una primaria excitabitur / multa ſui parte ſoli
da
: toto opere robuſta: undique munita: cæteris celſior: ar
ceſſu
ardua: ingreſſu non niſi ponte mobili.
Mobilium pon
tium
duo ſunt genera.
Alterum quo inuerſo clauditur egreſ
ſus
.
Alterum quo porrecto atque retracto utimur: ubi acres la
sſciuiunt
uenti.
Poſterior commodior eſt. Turres quæ circumpe
tere
hanc miſſilibus poſſunt parte huic uerſa nudæ habebun
tur
: aut muro tectæ relinquentur gracili.
Excubiarum ſta
tiones
et propugnatorum fori diſtribuentur: ut alii inſimas
arcis
pártes: alii ſupremas: alii alias diſtinctis muneribus ſedi
buſque
curent: demum aditus et egreſſus et omnis partitio
ſic
habebitur et parata et munita: ut neque amicorum perfi
dia
/ neque inimicorum uis frauſ ue poſſit ledere.
Areis te
cta
ne tormentorum ponderibus obruantur / ad acutum angu
lum
finientur aut ualido opere et ſpiſſiſſimis trabibus obfir
mabuntur
: poſt imponetur cruſta / et in eam præterea tubu
li
: per quorum uacua exceptus imber perfluat / nullo calcis
1aut limi fultu illiti inſternentur. Poſtremo teſtaceis fragmen
tis
uel potius pumice ſuperinſparſis operientur binum ad cu
bitum
craſſitudine.
Sic neque ruentium ponderum in ſe / neque
ignium
iniuriam uerebuntur.
Summatim quidem erit arx
perficienda
: uti ſi puſillam quandam urbem coædifices: pa
ri
igitur atque urbs ipſa munietur opere et arte: cæteraque co
aptabuntur
quæ uſui ſint.
non deerit aqua ſuppeditabit ubi
militem
arma / frumenta / pernam / acetum / et imprimis li
gna
colloces / atque aſſerues: et in arce ipſa turris iſtæc prima
ria
quam dicimus / ueluti minutior quædam aderit arx: cui
prorſus
deſit nihil eorum quæ arcibus deſiderentur.
Habebit
ciſternam
/ et loculos rerum quibus ſeſe abunde alat et tueatur.
Habebit aditus: unde in ſuos etiam inuitos irrumpat: et un
de
petita ſubſidia immittat.
Illud hic non prætereo cunicu
lis
aquariis arces interdum defenſas: interdum urbes cloa
cis
captas fuiſſe.
Horum utrumque iuuat nuntiis emittendis. At
curaſſe
oportet / ut iſtiuſmodi res multo minus ledere poſ
ſint
quam iuuare.
Fient igitur aptiſſimi: ducentur tortuoſi: ex
cipientur
profundo: ut neque armatus peruadere: neque iner
mis
in arcem euadere / niſi uocatus admiſſuſque ſit potis.
Fi
nient
belliſſime cloaca / aut potius deſerta et ignota in are
naria
/ aut ſecretis templorum faniſcis ac buſtuariis.
Tum ſi
humanos
caſus nequicquam neglexiſſe oportet nimirum iu
uabit
notos ſibi habere ingreſſus intimam in arcem quibus
ſi
quando euenit ut excludatur / poſſit attemperare irrumpere
cum
armatis: et fortaſſis conferet ad hanc rem / partem ha
here
aliquam murorum abditiſſimam: quæ non ex calce ſed
creta
obſtructa ſit.
Vnius tantum gratia qui cæteris præſit
ſeu
ſit ille quidem rex ſeu tyrannus quid feciſſe oporteat di
ximus
.
Sequitur ut ea tranſigamus / quæ hi requirant / quod non
unici
tantum preſunt: ſed ſimul plures gubernent rem.
His
aut
tota. r. p. quaſi unus magiſtratus integra committetur
aut
partibus diſtribuetur.
Conſtat. r. p. ſacris quibus ſupe
ros
colimus / his pontifices preſunt: et prophanis quibus ho
1minum ſocietas et ſalus contineatur. His domi ſenator iu
dex
: foris caſtrorum dux et claſſis præfectus et huiuſmodi.
Cui uis iſtorum duo debentur genera domicilii: alterum quod
ad
ſuum pertineat officium: alterum quo ſe familiamque
ſuam
recipiat.
Larem quidem familiarem habebit quiſque
ſimilem
huic: cui ſeſe pro uitæ inſtituto eſſe uelit ſimilem
aut
regi aut tyranno aut demum priuato.
Sunt tamen aliqua
quæ
huic hominum generi apprime debeantur.
Præclare Vir
gilius
.
Secreta inquit erat patris anchiſæ domus: arbori
buſque
obtecta receſſerat.
Intellexit quidem primatum ædes
et
ſua et familiæ gratia a uulgi ignobilitate et fabrorum tu
multu
longe abeſſe conuenire.
cum cæteras ob res ob delitias com
moditateſque
ſpatiorum / hortorum / amenitatum: tum ne tan
ta
in familia / tam multiplici / tam uaria / laſciuiens iuuen
tuſ
dum omnium ferme nemo uiuat ſibi et cibo: potuque alie
no
plerunque inſaniat: maritorum querimonias excitet / tum
etiam
ne quid improba ſalutantium ambitio plus ſatis patro
nos
inquietet.
Et prudentiſſimos uideo principes non mo
do
extra uulgi frequentiam / uerum et ab urbe ſeceſſiſſe: ne
quis
plebeius niſi magna impulſus re moleſtiore aſſiduita
te
infeſtet.
Aut quid tanti erunt iſtorum opes: ſi non licue
rit
interdum ociari et pigreſcere.
Iſtorum quidem domus
qualeſcunque ſint habere admodum oportet ſalutatorum con
ceptacula
capacia: et egreſſum et uiam / qua prodeat in forum
minime
anguſtam: ne qui ſectantur familiares clientuli et
cohortales
/ et qui ſe congerunt / ut togatulorum numerum
augeant
/ inter ſtudia comitandi preſſuris turbentur.
Quæ
autem
ſint ſeſe hi proceres pro ſuſcepto munere exerceant: in
promptu est ſenatus curia iudex baſilica prætorio ue / dux ca
ſtris
claſſeque et eiuſmodi.
Quid pontifex? huic quoddem non templum
ſolum / uerum et quæ illi ſunt caſtrorum inſtar apprime conueniunt
quando militiam et pontifex / et qui ſub pontifice ſacris admini
ſtrandis
additi ſunt: arcem et laborioſam agunt: qualem in eo libro quod
pontifex inſcribitur recenſuimus: uirtutis aduerſus uitia.
Templum
1aliud maximum: quo ſummus antiſtes ſolemni ritu ſtatas cerimo
nias
et factum faciat.
Aliud cui minores pontifices præſint:
quo
in numero per urbem regiones ſacella / et in agro delubra ſunt.
Templum maximum media in urbe fortaſſis commodius: ſedu
ctum
autem a conferta ciuium multitudine et frequentia hone
ſtius
: colle dignius: plano ſtabilius collocabitur ob terre
motus
.
Demum eo ponendum erit loco templum: quo ſit ſumma
futurum
cum ueneratione et maieſtate.
Inde adeo circum longe a
conſpectu
abigendæ ſunt penitus rerum omnium ſordes / impurita
tes
/ indecentia
que: quibus patres / matronæ / uirgines ſupplica
tum accedentes aut offendantur: aut a ſanctimoniæ obeundæ in
ſtituto
preuertantur.
Apud Nigrigeneum architectum quod de li
mitibus
ſcripſit / ſic inuenio: priſcos architectos putaſſe deo
rum
tecta recte haberi quæ frontibus in occidentem uergerent:
ſed
placuiſſe poſterioribus omnem eam religionem conuertere: et
qua
coeli parte primum terra illuminetur: eo uerſus templa et li
mites
obiiciendos putaſſe: ut ſtatim ſurgentem ex aurora ſolem
conſpicarentur.
Illud tamen in delubris ſacelliſque ueteres probaſ
ſe
uideo: ut eorum frontes prodeuntibus aut ex mari / aut ex flu
uio
/ aut ex uia militari porrigantur.
Poſtremo tale ipſum eſſe
oportet
: atque ita omni ex parte comparatum: ut abſentes ad ſe uiſen
dum
illectet / præſentes delectet / atque detineat operis admi
ratione
et raritate.
Teſtudinatum ab incendio erit tutius: con
tignatum
ab terre motibus illeſius.
ſed contra uetuſtatem hoc
robuſtius
: ad gratiam alterum hoc uenuſtius.
De templis hac te
nus
.
Nam permulta quæ dicenda uidebantur ad ornamenta magis
quae
ad uſum templorum pertinent: de quibus alibi tranſigemus.
Mi
nora
templa et ſacella pro loci dignitate et uſu maximi templi
rationes imitabuntur.
Pontificis caſtra quaedem ſunt clauſtra quibus aut
pietatis
aut uirtutis gratia plurimi conuenere: quales ſunt
quae
ſe ſacris addixere: et quae uirginitatem ſuperis uouere.
Sunt et
caſtra
pontificia: quibus ſtudioſorum ingenia in rerum humanarum
diuinarum
que cognitione aſſequenda uerſantur.
Nam ſi pontificis
officium eſt cetus hominum ad uitam omni ex parte perfectam: quoad in
1ſe ſit perducere. Id non re alia fiet pulchrius quam philoſophia.
Quom enim in hominum natura duo ſint / quæ nobis id præ
ſtare
poſſint: uirtus. ſ. et ueritas: Quando fiet quidem ut hæc
perturbationes
animi ſedet atque excludat.
Illa uero naturæ
opus
atque rationes explicet: nobiſque communicet: ex quibus
rebus
ingenium ab ignorantia: mens a corporis contagione
purgetur
.
Per hanc nimirum inimus uitam beatiſſimam pro
pe
ut ſimus diis redditi perſimiles.
Adde quod bonorum eſt
quales
et eſſe et haberi pontifices uolunt / ea meditari: ſtu
dere
: proſequi quæ hominum generi ab homine deberi intel
ligant
: egrotos / imbelles / deſtitutos: et eiuſmodi officio /
beneficio
/ miſericordia / leuando: iuuando.
In his enim ſeſe
ſuoſque
exerceat pontifex officii eſt.
De his nobis ſeu ad ma
iores
pontifices ſeu potius ad minores pertineat dicendum
uidetur
.
Atqui a clauſtris incipiemus. Clauſtrorum genera
alia
concluſorum / ita ut nuſquam in publicum prodeant / præ
terquam
fortaſſis in templo / et luſtrationum pompa.
Alia non
uſque
concluſa / ita ut perpetuis temporibus arceantur.
Horum
item
alio mares / alio feminæ continentur.
Virginum clau
ſtra
neque intra urbem ſi poſita ſint uitupero: neque omnino
extra
urbem laudo.
Illic ſane ſolitudo minus præbebit infe
ſtatorum
: ſed qui ſe ingeſſerint / plus habebunt ocii et licen
tiæ
ad facinus / ubi nulli aſſiſtaret arbitri quam hic inter multos
ſceleris
ſpectatores atque dehortatores.
In utriſque prouidendum
quidem
eſt: ne uelint de caſtitate mereri male: ſed imprimis
ne
poſſint.
Qua de re ita præcludendi aditus omnes ſunt: ut
nemini
pateant: obſeruandi / ut circumuolitare attentator poſ
ſit
nemo ſine præſentis ignominiæ ſuſpitione.
Neque tam
munita
eſſe legionum caſtra uallo foſſaque oportet quam iſtarum
ſepta
ſunt muris obuallanda / altis / integris / nullis uſpiam
apertionibus relictis: quibus non dico caſtimoniæ expugnatoreſ
ſed
ne oculorum aut uerborum quidem faces et ueneres ad animos la
befactandos
poſſint immitti.
Lumina introrſus per aream ſubdiua
lem excipient.
Circum aream porticus / ambulatio cellæ / cenaculum /
1conclaue / et quæ uſui ſunt ex priuatorum ædium rationibuſ
aptis
locis diſponentur.
Neque deeſſe uelim ortuli ſpatia /
et
pratuli: que ad recreandos animos magis quam ad fouendas
uoluptates
ualeant: quæ quom ita ſint / non inconſulte ex me
dia
incolarum frequentia ſum mouebuntur.
Vtrorum ſep
ta
ſi ex urbe conceſſerint conferet id quidem.
Nam eorum
adſcripta
ſanctimoniæ aſſiduitas /et animi pacata religio:
cui
ſeſe totos dedicarunt / minus uexabitur ſalutatorum fre
quentia
.
Sed iſtorum tecta ſeu mares ſeu feminæ ſint uelim
occupent
loca quam id fieri poſſit ſaluberrima / nec clauſtro in
cluſi
/ dum ſolum uacant animo: corpore autem multa ma
credine
/ et uigiliis affecti torpent: uitam durius trahant egro
tationibus
quam ſit par.
His demum quos urbs excluſit imprimis
locum
dari uelim natura munitum: quem repentina latro
num
uis / aut excurrens hoſtis leui manu ad arbitrium ne
queat
populari: eaque de re uallo / muro / turrique pulchre
munietur
: quod loci religio patietur.
Eorum uero conclu
ſorum
ſedes qui ſtudia bonarum artium cum religione con
iunxerint
/ quo
illi quidem pro ſuſcepto officio commodius
queant
hominum rebus conſulere / non omnino medios in
ter
artificum tumultus ac ſtrepitum / ſed'ne etiam ab ciuium
frequentia
ſeductos longe eſſe oportet: id quidem cum alias
ob
res tum quod ſunt eorum familiæ grandes: tum etiam quod mul
ti
ad ſe concionantes diſſerenteſque de rebus ſacris conflu
ant
: Quibus rebus proculdubio tecto indigent immodico.
Recte locabuntur apud diuerſoria publicorum operum thea
tri
/ circi / plateæ / quo multitudo ſponte ſua ſeſe animi gra
tia
per lubenter conferens facilius patiatur iſtorum perſuaſio
ne
/ hortatione / admonitione a uitiis ad uirtutem: ab impe
ritia
ad rerum optimarum cognitionem euocari.
Apud
ueteres
preſertim græcos aſſueuere urbe in media ponere
ædificia
: quas paleſtras appellarunt: ubi populantes diſpu
tando
uerſarentur.
Illic quidem inerant ſpatia feneſtrata et
apertionum
proſpectus: et ſedendi ordines: amorem et hone
1ſtiſſimi aderant et porticus: uirentem hærbis aream et floribus
ueſtitam
circumentes huiuſmodi opera per quae belle condicunt
huic
religioſorum generi: ac uelim quidem ut qui ſtudiis
bonis
delectentur aſſidui apud artium profeſſores commo
rentur
/ ſumma uoluptate / nullo cum faſtidio præſentium re
rum
aut ſatietate ea de re.
ita iſtic parabo et porticum et aream
et
eiuſmodi: ut nihil amplius ad diuerſandi uſum optes.
Le
nes
excipient ſoles hieme: a ſtate uero umbram auram que
quam id fieri queat gratiſſimam.
Sed de his ædificationum de
litiis
ſuo diſtinctius loco proſequemur.
Quod ſi iuuat pu
blica
ſtatuere auditoria et ſcholas / ubi ſapientes doctoreſque
conuenias
: ea ponito loco / ut ſint incolis omnibus æque opor
tuna
.
Ceſſent fabrorum ſtrepitus: abſint nidores: fetores:
non
admittat ocioſorum laſciuias: ſapiat ſolitudinem gra
uibus
et circa res maximas et rariſſimas occupat is condi
gnam
: habeatque auctoritatis in ſe magis quam uenuſtatis.

terum
quo pietatem aduerſus imbecilles et deſtitutos exer
ceat
pontifex: locus erit et uarius et ſumma diligentia con
ſtituendus
.
Nam alibi deſtitutos / alibi egrotantes ſuſcipias
et
foueas neceſſe eſt: tum et inter egrotantes ſunt / quos ca
uiſſe
oportet: ne dum paucis et inutilibus proſpicias: plu
ribus
et utilibus periculum afferas.
Fuere in italia principeſ
qui
ſuis in urbibus uetuerint genus illud hominum ueſte ac
membris
laceros / quos errones appellant / precabundos ho
ſtiatim
petere.
Illico enim ubi appulerant / monebantur ne
quid
plus triduo ſeſe in urbe uideri ſinerent inertes: nullum
eſſe
tam comminutum quin aliqua in re hominum cetui ſua
poſſit
opera prodeſſe: quando cecifunariis ſaltem iuuandis proſunt.
Quos uero grauior aliquis morbus omnino oppreſſerat: hos con
uenarum
hoſpitum magiſtratus apud minores pontifices legioni
bus
diſtribuebant.
Itaque illi neque piiſſimorum conuicinorum opem
fruſtra
poſcebant: nec ciuitas ea sediſſimorum obſcenitate offen
debatur.
Apud etrichiam pro uetere illo ſanctitatis et ueriſſime
religionis
cultu quo ſemper claruit mirifica uiſuntur hoſpitaria
1incredibili habita impenſa: ubi ciuium peregrinorum ue
quiuis
nullam que ad ſalutem pertineat rem / ſibi defuturam
ſentiat
.
Sed quom ſint egroti alii morbidi: qui lepra peſte
et
huiuſmodi contagionum uenenis beneualentes inficiant:
alii
uero ut ita loquar ſanabiles ſint / diſtincta hos habere
uelim
diuerſoria.
Veteres Aeſculapio Apollini / ſalutique
diis
: quorum artibus et minime genus hominum bonam ua
litudinem
recuperare atque ſeruari arbitrabantur ædes loco non
niſi
ſaluberrimo aſtruebant: ubi ſinceræ auræ et purgatiſſi
aquæ ſuppeditarent: quo illic delati egrotantes non ope
deum
tantum / uerum etiam locorum beneficio promptus
conualeſcerent
.
Et nimirum ſaluberrima imprimis loca eſſe
optabimus
: ubi aut publice aut priuatim egrotos habeas:
Siccea
fortaſſis eam ad rem atque ſaxoſa et uentis aſſiduo
abſterſa
: et ſolibus non uſta: ſed facili tempore illuſtrata pro
labuntur
: quando humida putredinum fomenta ſunt.
Sed
palam
eſt naturam in re omni gaudere temperamento: quin
et
ſanitas ipſa haud aliud eſt quam complexi ex quibus cenſtet
temperamentum
: et mediocria ſemper delectant.
In cæte
ris
contagioſi non urbe modo / uerum etiam ab uia publica
longe
excludentur: reliqui urbe aſſeruabuntur: iſtorum omnium
tecta
partiantur et diſtribuantur ſic / ut alibi ſe recipiant quae
curantur
: alibi quos incurandos magis ſuſceperis: quam ſeruan
des
: quoad ſic ſeſe ſua tulerint fata: uti ſunt decrepiti et ca
ti
mente.
Adde quod alibi feminas / alibi mares / ſiue egrotent
ſiue
iſtos curent / ſeparatim habendi ſunt.
Adde etiam quod ue
luti
in famulis ſic et in his: aliorum alias ſecretiores / alias
communiores
eſſe diuerſorii partes conuenit: prout ipſa cu
randi
et cohabitandi ratio moduſque monſtrabit: de quibus
noſtrum
non eſt prolixius proſequi.
Tantum hoc faciat ad
rem
fore iſtiuſmodi omnia ſuis totis partibus ex priuatorum
uſibus
diffinienda.
De his hactenus. Nunc quod reliquum
eſt
proſequamur ordine uti inſtitueramus.
Nam eſſe quidem
partes
. r. p. duas diximus: alteram ſacram: alteram prophanam.
Sacra
1abſoluta eſt tum et prophana aliqua ex parte pertacta: ubi de
ſenatu
et iudicio in ædibus principis habendo diſſeruimus:
illis
quæ addenda ſunt hic breuiſſime annumerabimus: mox
ad
imperatoria caſtra et claſſem deueniemus: poſtremo pri
uata
expedientur.
Senatum ueteres templis cogere aſſueue
re
.
Poſtea increbuit mos ut extra urbem haberetur. Demum
quod
ad maieſtatem atque ad res agendas præſtabat / propria
huic
habere muneri tecta uoluere.
Quibus feſſi ætate pa
tres
/ neque uitæ prolixitate deterrerentur: neque loci incom
moditate
prohiberentur: quominus et conuenirent frequen
tes
: et una diutius adeſſent: media iccirco in urbe curiam ſe
natoriam
locauere: eique iudiciariam / et templum proxime
adiungendum
putarunt: non ea re tantum ut ambitionibus
detenti
/ et cauſis forenſibus occupati commodiuſ non inter
miſſo
aut ſtudio aut officio utriſque ſatiſfacerent: uerum
etiam
ut patres ipſi uti ſunt ferme omnes natu maioreſ ad/
modum
religioni dediti / ſalutatis diis non intermiſſa ope
ra
a templo ad negocium ſe poſſint tranſferre oportune.
Adde quod ſi quando aut legatos aut principes exterarum gen
tium
ſibi dari copiam ſenatus petierint ex. r. p. eſt locum ha
bere
ubi cum dignitate et hoſpitis et urbis præſtolantem excipi
as
.
Cæterum huiuſcemodi publicis diuerſoriis nihil quod ad
ciuium
multitudinem commode excipiendam: honeſte de
tinendam
: oportuneque emittendam faciat / ulla ex parte negli
gendam
eſt: et preſertim curandum / ut itinerum et luminum
et
ſpatiorum et eiuſmodi: quæ uſui uentura ſint / ne ullæ pe
nitus
commoditates deſint.
Ac prætorio quidem: quo loci
plurimi
altercantur / apertiones et plures et ampliores et prom
ptiores
adigendæ ſunt / quae aut templo aut curiæ.
Tum in ſe
natum
aditus quidem munitus nequicquam minus quam hone
ſtius
ſit / neceſſe eſt.
Id quidem cum cæteras ob res: tum ne
temerarius
bachantium tumultus inſana ex plebe ſeditioſo
aliquo
auctore concitatus in patrum pernitiem ad arbitrium
poſſit
irrumpere: quin uel ea maxime re porticus ambulatio
1et eiuſmodi adicienda ſunt: ubi ſeruitia clientelæ familiæque
ſuos
præſtolantes impræmeditatis caſibus ſit præſidio.
Illud
non prætermitto.
Locis quidem omnibus quibus uox aut re
citantium
aut canentium aut diſputantium audienda eſt:
teſtudinata
haud uſque conueniunt quod uocem retundant: con
tignata
conueniunt quod ſonora ſint.
Caſtris ponendis nimirum omnia repetenda penſandaque ſunt
quæ
libris ſuperioribus de urbium ponendarum rationibus diſſe
ruimus
.
Nam ſunt caſtra ueluti urbium quædam ſeminaria:
et
conſtitutas urbes non pauciſſimas comperies illic / ubi pe
riti
bellorum duces metarint.
In caſtris tamen præcipua hæc
ſunt
: ut intelligamus caſtra ipſa quid ſpectent.
Caſtra quidem
ni
repentinos armorum caſus et maiorem hoſtium uim ue
rerentur
non ponerent.
Et penitus ab re id opus eſſe arbitren
tur
: hoſtium iccirco ratio habenda eſt.
Hoſtium alius ar
mis
et manu eſt par: alius concitatior et ualidior.
Caſtrorum
hinc
tria eſſe genera ſtatuemus.
Vnum temporarium et mo
mentis
mutabile: quo inter agendam expediendamque rem
aduerſus
compares armatos utimur / partim continendi in
tuto
militis: partim coaptandæ poſtulandæque occaſionis cau
ſa
ut cepta preclare perficias.
Alterum genus caſtrorum erit
ſtatarium
: ſuiſque diffidentem copiis hoſtem: dum ſe muni
to
aliquo in loco continuerit premere et occupare inſtituas:
Tertium
fortaſſis caſtrorum genus illud erit: quo impeten
tem
urgentemque hoſtem ſuſtineas / quoad laceſſendi ſatietate
aut
obſidionis tedio affectus diſcedat / atque abeat.
In hiſce
omnibus
egregie curandum in primis prouidendum eſt:
ſic
ſe habeant omni ex parte / ut eis nihil deſit rerum omnium
quæ
ad ſalutem / ad ſe tuendum / ad tolerandum / frangendumque
hoſtem
accomodentur.
Et contra ut hoſti nihil quoad in te
ſit
rem omnium ſuppeditet: quibus aut te poſſit laceſſe
re
: aut ſeſe ferre ſine incommodo atque periculo.
Ergo cap
tanda
imprimis erit loci oportunitas: quo et inueniri abunde:
et
comportari expedite: et excipi ad arbitrium commeatus
1ſubſidiaque poſſint. Aqua nequicquam deerit: pabulum: li
gna
haud longe aberunt: ad tuos receptus liber: in hoſtem
egreſſus
expeditus.
Hoſti contra omnia compedita / et dif
ficilia
relinquentur.
Extare uelim caſtra quoad prorſus omnem
hoſtium
regionem deſpectes: ne quid conetur aut inchoet
quiſpiam
/ quod non illico proſpectum tibi et cognitum ſit.
Locum deuexa / deiecta / ardua / abrupta late circummunient.
Ne quid aut multa manu circumuenire: aut ulla ex parte ſe
inferre
ſine graui disſerimine hoſtis poſſit.
Ne quid ubi tan
dem
appulerit / poſſit aut tormenta libere immittere: aut ſi
ne
magno ſuo malo perſiſtere.
Hæc ſi dabuntur locorum opor
tunitates
uſurpentur.
Alioquin conſideraſſe oportebit / et
quæ
tibi caſtra / et quibus locis pro exequenda expeditione
ponenda
ſint.
Nam et ſtataria caſtra munitiora multo eſſe
quam temporaria oportet: et planis locis diffuſiore artificio et
opere
indigent maiore quam in collibus.
Nos a temporariis in
cipiemus
: quando iſtorum quidem uſus frequentior eſt.
Quin et caſtra perſæpe mutaſſe ualitudini militum confer
re
arbitrantur.
Sed caſtris ponendis fortaſſis illud ueniet in
mentem
quam ambigamus / ſuis ne in finibus / an alieno agro com
modius
habeantur.
Aiebat Zenophon mutatione caſtrorum le
di
hoſtes: iuuari tuos proculdubio ad fortitudinis decus fa
ciet
: aliena proculcare: ad commoditates et ſecuritatem con
feret
ſuo ſeſe in ſolo recepiſſe.
Sed ſic inſtituamus ut pute
mus
caſtra ad totam quæ ſubſit et pareat regionem eſſe quip
piam
ſimile atque ad urbem arx: que et in ſuos contiguum re
greſſum
: et in externos per promptum et paratum progreſ
ſum
habeat neceſſe eſt.
Cæterum obuallandorum caſtrorum uaria
eſt
ratio.
Britani ſudibus decempedalibus præuſtis et præ
acutis
ſeſe circumſæpiunt / altero capite intra ſolum infixo
et
exculcato: altero extanti et producto: ut hoſtem aduer
ſum
ſpectent.
Gallos refert Cæſar pro uallo carros hoſti ſo
litos
obiicere.
Iſdem et traces aduerſus Alexandrum uſos
meminit
.
Neruii quo præſertim equitem impediant teneris
1inciſis arboribus atque mutuo inflexis / crebriſque inter ſe ra
mis
reiunctis ſepem obducunt.
Nearcum præfectum Ale
xandri
per indicum mare nauigant quo eſſet a barbaris tutior
muro
muniuiſſe caſtra meminit Arrianus.
Romani erat mo
ris
: ita caſibus ſingulis / et fortunæ / et temporis prouidiſſe
ut
nuſquam ſui penitendum foret / ac militem quidem non minus
caſtris
muniendis: quam omni reliqua militia exercebant: neque
tanti
hoſtium pernitiem faciebant / quae curabant ut ſuos egre
gie
turarentur: poſſeque hoſtem ferre / et ferendo fruſtrari: atque
refellere
.
id demum ad uictoriæ partem non exiguam depu
tabant
.
Ea re quicquid a quoquam: aut referri: aut excogi
tari
: poſſit omnia cornplecti / et exequi ad ſua commoda:
et
ſalutem uſurparunt: edita et circum abrupta ſi deerant /
foſſis
profundiſſimis / et aggere accumulato / precipitia imi
tabuntur
: ualloque et cratibus concingebant.
Horum nos inſtituta ſic ſequemur: loco metabimur non ſo
lum
commodo / ſed quo pro agendis rebus preſentibus inue
niri
nullus poſſit accomodatior: et preter ea que recenſui
mus
.
erit is quidem ſiccus minime lutoſus alluuionibus ne
quicquam infenſus / ſed ita poſitus: ut tuis nulla ex parte ſe ha
beat
impeditum.
hoſti autem nihil præſtet quod tutum ſit:
aquam
neque morboſam in proximo neque ſalubrem longe ab
eſſe
patietur.
fontes intra caſtra puriſſimos excipiet / aut ri
uos
: fluminaque pro caſtris obliciet.
Id ſi minus licebit: cura
bit
usque contigua cuiuſuis aquationis commoditasque ſit.
Tum
erunt
caſtra pro multitudine militum / non laxiora quam ut
diſtributis
ex excubiarum teſſeris / cuſtodiri / et intermiſſis
propugnandi uiciſſitudinibus: defendi per milites poſſit abſque
laſſitudine
.
Et contra ne eunt quidem cotracta adeo et cohor
tata
/ ut ad negocium ſpacia militi non ſuppeditent.
Angu
los
caſtris inutiles putauit Lycurgus in orbenque ponebat / ni
aut
montem / aut flumine / aut moenia poſt ſe haberet.
Alus area
caſtrorum
placuit quandrangula.
Sed poſitiones finitioneſque
caſtrorum
/ accommodabimus
conditioni temporum / ac locorum
1naturæ / prout rerum agendarum / hoſtiumque petendorum / aut
ferendorum ratio poſtulabit: foſſam ducemus tam amplam / ut
non
niſi maxima ui aggeris.
et multa ætate poſſint exæqua
ri
: aut potius binæ foſſæ ſpacio intermiſſo proſcindentur: pu
tarunt
ueteres iſtiuſmodi quoque in rebus numerum pedum im
parem
a religione pertinere et conſueuere latam ducere pe
des
. xv. profundam. ix. directis proſcindetur foſſa lateribus
uti
pateat uno fundo / quantum ſumma inter ſe diſtent labra
ubi
uero labile fiet ſolum / paulatim / anguſtiore ad infimum
faſtigio
deprimetur.
Campeſtribus locis et demiſſis aqua ex
fluento
/ aut ex lacu / aut ex mari / deriuata et diducta comple
buntur
.
id ſi non licebit ſudibus et truncis dolobratis et præ
acutis
/ et item ſtintulis et municibus peralueum / infeſſis / ac
diſſeminatis
exaſperabitur.
Foſſis productis et comparatis
agger
ſtatuetur / tam craſſus ut muſculis proturbari / tam al
tus
ut non modo falces ad diripiendum adigi: ſed ne tela qui
dem
ad militem deterrendum facile manu poſſint mitti: præ
ſentaneum
eſt / ut quæ foſſis eximantur: in aggerem coacer
uentur
.
huic operi ueteres probarunt ex pratis reſectam tel
luris
cutem: que herbarum radicibus contineatur.
Alii inter
perſa
conſtituunt / uimina uirentia ſalictarum / que germina
tu
/ et fibrarum complicatu aggeſtum opus confirment per
labra
foſſæ interiora perque extremum aggerem: configentur
ſpinæ
/ ſtili erit ii / hami et generis eiuſdem: quibus aſcenſus
hoſtium
retardetur.
Aggerem ſupræmum rubuſtei ualli in
coronam perfixi: et tranſuerſariis connexi / obcingentur / cra
te
et pluteis congeminatis / et creta intermiſſa atque excul
cata
locabuntur.
Pinæ et cerui eminentis ſuper exporgentur
Denique
omnia in opus conferuntur: quibus et minus ſub
rui
: proſcindique poſſit / et minus tranſcendndi et ſit miles / pro
pugnaculo
tectior atque tutior.
Turres in pedes centenos
marginibus
excitabuntur: et præſertim ipſis oppugnationum
locis
crebriores / celſioreſque parabuntur / ut etiam inreptum
in
caſtra hoſtem: poſſint deprimere pretorium / et quintanam
1portam et decumanan / et cuiuſmodi quæ ſuis ' caſtrenſium no
minibus
appellantur / habebit locis tutiſſimis: et ad erupti
ones
fundendas / ad commeatus conuehendos / ad militem
recuperandum
expeditiſſima.
Atqui hæc quidem ut dixi
ſtatiuis
caſtris magis debentur quam temporariis: ſed cum ſit of
ficii
omnes uereri caſus quos aut ſors / aut tempora ualeant
afferre
/ ipſis etiam momentaneis caſtris: minime quoad ex
uſu
ſit: quæ diximus negligentur.
quæ autem ad ſtataria
caſtra
præſertim ferendis obſidionibus poſita pertineant.
his
maxime
ſimilia ſunt quæ de tyrannorum arce tranſigemus
obſidionarium
quoddam opus eſt arx: quando eam quidem
ciues
eternis odiis proſequantur: et obſidionis acerrimum
genus
eſt / perpetuo aduigilare occaſionemque momentis aſ
ſiduis
preſtolari / qua poſſis in ea diruenda irritamentis odii
ſatiſfacere
: ea re uti diximus curandum eſt.
Vt ſit ea qui
dem
potens ualida ſtabilis prompta ad ſe tuendum ad hoſtem
fruſtrandum
et propellendum: et contra omnes impetus / et
obſidionis
peruicaciam tuta et illeſa.
Cæterum caſtris qui
bus
concluſum hoſtem premas atque infeſtes: ne quicquam
iſtiuſmodi
omnia erunt indiligentius obſeruanda: et recte
quidem
quod quidem aiunt: rem belli ita ſe haberi / ut obſi
diones
uiciſſim et ipſi multa ex parte obſideantur: quare non
id
ſolum curandum eſt qui potiare quam cauendum etiam ne op
primare
uel hoſtium audacia et ſolertia / uel tuorum indili
gentia
: ut potiare iſta conferent oppugnatio circumuallatio
ne
opprimare itidem duo conferent / repugnatio et præmu
nitio
: oppugnationum conatus omnis eo tendet / ut in oppi
dum
et munitiones irrumpas.
non hic de ſcalis quibus etiam
repugnante
hoſte conſcendas / non de cuniculis / non de am
bulatoriis
turribus / non de tormentis / non de reliquo omni
ledendi
genere quo igne aqua omnique naturæ copia utimur
non
inquam eſt hoc loco de his ut proſequar: alibi de his ca
ſtrenſium
machinamentis diſtinctius proſequemur ſed ſit
hoc
ad rem / quod monent contra miſſilium impetum trabes
1tigna / pluteos / crates / rudentes / faſcicalos / ſaccos / lana / al
ga
/ foenoue infertos obiicito: præſertimque ponito / ut extent
propendentes
/ et deundantes.
contra ignes iſta hæc madifa
cito
/ maxime aceto / aut luto et crudo latere operito.
contra
aquas
ne laterem proluant pelles ſuperextendito: rurſus con
tra
ictus / ne pelles pertonſentur et collacerentur centonas
infuſas
et madentes adiicito.
Circumuallatio obſeſſis moe
nibus
pluribus de cauſis propinqua ſtatuetur / non inconſul
te
: nam breuiore ductu / minore militum labore / leuiore ma
teriæ
copia atque impenſa perfinietur: et peracta paucioribus
indigebit
excubiis: ſed ne ita intra pomeria eſt impingenda / ut
oppidani
muralibus tormentis militem in caſtris aut in opere
opprimant.
quod ſi fit quidem circumuallatio: uti obſeſſis præ
ſidia
: et commeatus aliunde petita abuetentur.
certe modo
hoc
ipſum ex inſtituto aſſequare ubi uis interceperis aditus
atque
intercluſeris commodiſſime habebitur ſiue pontes præ
ualaris
ſiue alibi uada et uias trabe aut maceria perſepſeris
ſiue
ſtagna / lacus / paludes / flumina collesue inter ſe opere
perducto
uinxeris ſiue dederis operam ut aquarum uis re
creſcat
deuexaque circumpleat.
his addenda ſunt quæ ad re
pugnationis
et præmunitonis uſum ualeant.
nam foſſam agge
rem
turrimque et eiuſmodi / et contra oppidanos et contra ſub
ſidiarias
prouincialium manus communiſſe oportet: ne
quid
hi eruptione aut hi concurſu et inuaſione officiant ac
ponentur
quidem præterea locis idoneis caſtella et ſpeculæ
quibus
militi et iumentis aquatio / lignatio / pabulatioque tu
tior
liberior commodiorque ſit: ſed ne ita diſgregabuntur co
piæ
in partes uarias ut non uno impio regi unis uiribus de
certare
una conſpiratione alter alteri ſubſidio eſſe extemplo
poſſit
.
Iuuat hic illud referre dignum memoratu ex Apiano
hiſtorico
.
nam apud Peruſiam quidem Octauianus dum Lu
cium
obſideret: foſſam duxit ſtadia quinquaginta et ſex pro
tenſam
uſque ad tyberim latamque profundamque pedes. xxx.
Adiunxit præterea murum excelſum et ligneas turres qinquaginta
1ſupra mille ſupereminentes pedes. lx. atque ita muniuit opus
ut
obſeſſi non magis arcerentur quam .
etiam excluderentur ne
uſpiam
exercitum poſſent lædere.
De terreſtribus hactenus
ni
forte illud deſit quod digniſſimum ſpectatiſſimumque lo
cum
deligere oportet / ubi ſumma cum maieſtate uexilla rei
publicæ
collocentur et diuina fiant cum maxima ueneratio
ne
et militares magiſtratus ad tribunal et conſilium uocati
conueniant
.
Maritima caſtra claſſibus haberi fortaſſis erunt
qui
negent / dicentque nauibus ſe uti quaſi aquatico elephan
to
quem ſuis frenis moderentur / ac portus magis ad caſtro
rum
uſum referri quam nauium: alii contra nauim affirmabunt
eſſe
haud aliud quippiam quam arcem quandam obambulantem.
nos iſta pretermittamus atque ſic ſtatuamus duo eſſe quibus
noſtra
hæc ratio et ars ædificatoria claſſiariis ducibus et tur
mis
ſalutem atque uictoriam pariat / unum in nauibus ad or
nandis
/ alterum in portibus muniendis / ſiue hoſtem petas ſi
ue
prohibeas.
Nauium primarius uſus eſt : ut te tuaque tranſ
uehant
proximus ut bello ſubminiſtrent opem ſine periculo
pericula
quidem aut ipſa ex naui ueluti iuncta corpori et in
nata
aderunt / aut extrinſecus importabuntur: extrinſeca ſunt
uentorum
uis / undarum moles / ſcopuli ſirtiſque incurſus: quæ
quidem
omnia uſu rerum maritimarum et locorum uentorum
que
cognitione et peritia ſatis mature uitabuntur: innata aut
uitia
facient aut liniamenta aut materia / his uitiis prouiden
dum
eſt.
Materiam omnem reprobant quæ fiſſilis fragilis ſi
dens
putricoſaque ſit clauos et ligulas eneas præferunt ferreis
ex
naui traiani per hos dies dum quæ ſcripſimus commenta
ret
ex lacu nemorenſi eruta: quo loci annos plus mille. ccc.
demerſa
et deſtituta iacuerat aduerti pinum materiam et cu
preſſum
egregie duraſſe in ea tabulis extrinſecus duplicem
ſuperextenſam
et pice atra perfuſam / tela ex lino adglutina
rant
ſupraque id chartam plumbeam clauiculis eneis coadfir
marant
.
Fabricandis nauibus liniamenta ueteres architecti
ſumpſere
a piſcibus ut quod in illo dorſum in hac fit carina
1quod illi caput huic prora / tum et pro cauda temon / et pro
remis
brancæ et aliculæ.
Nauium duo ſunt genera / onerariæ
et
fugaces.
nauis longitudo ad curſus præſertim directos in
primis
confert: breuitas ad temonis imperia faciet.
Onera
riæ
longitudo uelim ad latitudinem ſit / ne minus tripla fu
gacis
ne plus nonupla.
Alibi de nauium rationibus in eo li
bello
qui nauis inſcribitur profuſius proſecuti ſumus / ſed hic
quantam
faciat ad ceptam rem.
Nauium partes ſunt ca
rina
/ pupis / prora / hinc atque hinc latera adde ſi uis temonem
et
uela / et quæ ad curſum pertineant.
Vacuum nauis quantum
ſit
aquæ pondus qua poſſit ad iuſtum impleri tantum inſti
tarum
rerum ponderis ſuſtinebit.
Carinam planam eſſe opor
tet
: cætera omnia ad flexæ lineæ cubitum dolobrabuntur.
Carina quo erit latior eo ponderum tollerantior / ſed curſu
tardior
: carina extenuata et reducta uelocior: ſed ni plu
rimum
indideris ſaburre uacillabit.
Carina ampla uadoſis
apta
gracilis alto mari ſecurior.
Latera et prora celſa et ſub
lata
aduerſus impetentes fluctus peruicax ſed uentis grauio
ribus
peruincitur: prore ductus quo erit argutior / eo ad cur
ſum
promptior et labilior.
Pupis quo gracilior eo ceptis ſul
cis
tenendis perſeuerantior ad nauim umbones et pectora ua
lida
et paulo promptiora eſſe oportet / quo uelorum remorum
ue
appulſu et impetu fluctus propellant: ſubinde ad pupim
uerſus
gracileſcat quo ueluti ſponte ſua lubrico diffugio euo
let
temonum numerus naui auget firmitatem minuit uelocita
tem
arbori atque naui equa dabitur longitudo.
minuta reliquae
et
quæ ad uſum nauis et quae ad uim belli faciant remos ancoras
rudentes
roſtra turres pontes et eiuſmodi minutiora præte
reantur
: illud faciat ad rem trabes et tigna ſpondis et lateri
bus
pendentia et item porrecta.
pro roſtris et contra impetus
contrarios
pro munimento eſſe / tum et arbores excitate pro
turribus
: antennæ et ſcafæ in antennas ſublatæ pro pontibus
egregie
ualebunt / ueteres in prora coruos noſtri prora et pu
pi
propter malum turres excitare / et centonas rudentes ſac
1cos et eiuſmodi prouallo et tecto obiicere: et funibus rehabere
ſuperobducto
tranſcendentes ad ſe prohibere perpulchere
didicerunt
.
Et nauim foros quo pacto crebris perſurgentibus
ſtimulis
unico temporis momento interdimicandum poſſis
penitus
refertos reddere: adeo ut non ſine uulnere accepto
liceat
hoſti pedem paulo dimouere.
Et contra ubi ex uſu ſit
altro
minore momento temporis expurgari omni iſtiuſmodi
offenſione
amota poſſit: excogitauimus atque adnotauimus
alibi
.
Sed non eſt hic ut uelim iſta repetere. Admonuiſſe tam
tum
iuuent bona ingenia.
Tum et inueni qua poſſim arte uni
co
leui malleoli ictu fori tabulata diſſoluere uniuerſa: om
nemque
multitudinem: que conſcenderit deturbare: atque ilico
leui
manu breui momento opus integrum uſui reſtituere.
Quæ etiam excogitarim ad ſubmergendas incendendaſque
nanes
hoſtium ad perturbandam ad occidendam occiſione
miſerabili
turbam naualem non eſt ut referam De his fortaſſis
alibi
: Illud non pretereatur quod locis omnibus eadem na
uis
longitudo: altitudo: amplitudo ue non debetur ponto in
ter
inſularum amfractus uaſtæ carinæ: quibus non niſi multa
hominum
manu imperes: male habent uentis paulo acrius
ſeuientibus
.
Contra ad gades profuſo oceano puſilla flucti
bus
abſorbetur.
Rursus ad rem naualem ſpectat portus
tueri
aut impedire.
Id mole in profundum ducta: et aggere
et
catenis et rebus eiuſmodi obirectis : e quibus libro ſuperi
ore
tranſegimus: belliſſime aſſequemur.
Pali prefingentur:
Lapidum
impedimenta iacientur.
Tum ex tabulis atque, ui
minibus
forme et uacua grauibus completa de mergentur.
Sin autem loci natura aut impenſe magnitudo iſta fieri pro
hibuerit
: puta ſi fluida limoſitas aut nimium profunda alti
tudo
adſit: ſic facito.
Dolus ſubſtratis ordine et iunctis trabes
et
tigna directa atque in tranſuerſum alia ex aliis collocata
et
compacta coaptato adficitoque ut ex rate in hoſtem emine
ant
roſtra ardua præacuta et pali: quos tonſillas nuncupant:
ferrato
cuſpide ne quid leuigata hoſtium nauis plenis uelis
1audeat opus impetere aut tranſlabi. Ratem ab ignium iniu
ria
contergito tellure: crates et pluteos pro uallo circum adi
gito
: locis idoneis turres contabulato: frequenti anchora
locis
ſtabilibus: et quę hoſtem lateant: contra fluctus firmato
iuuabit
opus ducere ſinuatum arcu in fluctus flexo quo robu
ſtius
et ualidius fluctum ferat: et anchora preſidioque extrin
ſeco
minus impigeat.
De his hactenus.
Nunc quandoquidem tantis rebus agendis commeatu atque
impenſa
indigeas: dicendum eſt de magiſtratibus qui iſ a
ſuppeditent
: quo in numero quæſtor: publicani: decumani
et
generis eiuſdem.
His debentur hęc horreum: ærarium: ar
mamentarium
: emporium: naualia: equilia: Pauca ſunt quę
hic
dicenda uideantur: non tamen negligenda.
Nam hor
reum
quidem ęrarium: armamentarium ſatis conſtat media
es
celeberrima eſſe ponendum parte urbis: quo tutiora et
promptiora
ſint.
Naualia propter incendia a ciuium caſis
ſemouenda
.
Illud minime negligendum: quod integros ab ſo
lo
ſurgentes: et præter tecta ſe ſe extollentes toto ędificio in
terſtruxiſſe
oportet parietes: qui populantes incendit flam
mas
intercipiant: uetereque profuſius pertecta defluere.
Em
poria
ad mare: ad fluminum fauces: ad triuia militarium ul
arum
ſtaruentur: An naualia ſinus et aquarum conceptacu
la
adiungentur: quo loci ſubducenda: inſtauranda: et mari
danda
claſſis recipiatur: Iſtic aqua ut aſſiduo agitetur mo
tu
curandum eſt: hauſtro marceſcunt merediano: æſtu fati
ſcunt
nauigia: orientis radio ſeruantur.
Tum horrea quę
uis
ſeruandis rebus aſtruantur: conſtant loci aeriſque ſiccita
te
in primis gaudere.
Sed de his prolixius cum de rebus pri
uatorum
dicemus: ad quorum rationes ea maxime pertine
ant
preter ſalaria.
Etenim ſalaria ſic ſtatuito. Solum inſter
nito
carbone ad cubitum atque compenſato.
Inde ſuper inſpra
gito
ſabulum creta pura ſubactum palmos tris et complana
to
poſtremo latere uſque ad nigredinem decoro pauimentato
1Latera parietum intima ducito ubi lateris iſtiuſmodi copia
non
eſt: lapide quadrato non tofinio neque rediuiuo ſeruatu
ra
intermedio et alioquin pręduro et opus a pariete intror
ſum
ad cubiti ſpatium reducito: atque tignis coadiunctis et
clauis
æris: aut potius in paginibus obnexis ſeptum statui
to
.
Interuallum a materia ad parietem harundine complecto
Maiorem
immodum iuuabit materiam creta ex amurca com
macerata
: et ſparto uincoque confracto intermixto dilutaſſe
Cæterum publica iſtiuſmodi quauis ab furum et hoſtium et
ſeditioſorum
ciuium inſidus: proteruia impetuque prorſus
eſſe
murorum: et turrium: et preſidiis munita oportet.
De publicorum operibus abunde uideor peregiſſe: ni illud
deſit
: quod quidem ad magiſtratus ipſos non in poſtremis
pertinet
: ut habeant quo loci eos committant: quos ob contu
maciam
perfidiam improbitatemque puniendos iudicent: id
demum non negligamus.
Carceris genera apud ueteres tria
fuiſſe
inuenio.
Vnum quo immodeſti et parum exculti
compellantur
: ut noctu a doctis et probatiſſimis bonarum
artium
profeſſoribus condocefiant: quæ ad bonos mores et
uitę
modum pertineant.
Alterum quo alieno ęre obnoxii: et
qui
carceris tedio ab inita uitę petulantia abterrendi ſunt
detineantur
.
Tertium quo immanes conſcelerati cęlo: et
hominum cętu indigni: ac prope diem plectendi: ac tenebris
et
pectori addicandi demandantur.
Poſtremo hoc genus
carceris
ſi fuerit quiſpiam quod ſubterraneum antrum et horren
do
ſepulchro ſimile faciundum curarit: is quidem ad ſontis
penam nimirum ſpectabit magis quam lex ipſa aut hominum ratio
poſtulet
: Nam et ſi perditi homines ultima omnia ſuis fla
gitiis
mereantur: erit tamen et rei p. et principis officium
de
pietate nihil demereri.
Eo ſat adeo ſit firmaſſe opus pa
riete
et apertionibus et teſtudine: ut eripe nuſquam facile ſe
ſe
concluſus poſſit.
Cui reri craſſitudo et profunditas: et cel
ſitas
operis grandibus: et praeduris lapidibus ferro et ære
1iunctis plurimum conferet. Adde ſi uis et trabium et arduas
obretatas
apertiones et eiuſmodi: tam et ſi minora et imbe
cilliora
omnino hęc ſunt: quam ut ea libertatis et ſalutis memor
nequeat
refringere modo exequi ſinas quantum ad rem per
ficiendam
naturæ et ingenii uiribus ualeat.
Ac pręclare qui
dem
illi mihi uidentur admonere qui dicunt adamantinum
eſſe
carcerem cuſtodis aduigilantis oculum.
Sed nos in re
liquis
ueterum mores et inſtituta proſequamur: illud faciat
ad
rem carceribus adeſſe oportere ubi uentri pareant.
Vbi
etiam
foco refocillentur abſque fumi et fetoris iniuria.
Tum
de
tota re carceris eſt: ut ſic ſtatua.
Aream in parte urbis
tuta
et non neglecta cingendam muro ualido: alto nullis aper
tionibus
interſciſſo turribus et decurſoriis munito: A mu
ro
iſtoc introrſum ad concluſorum parietes cubitos tres re
cedendum
eſt: quo excubię noctu obambientes coniurato
rum
fugas intercipiant.
Medium uero quod ineſt areæ ſpa
tium
ita diuidendum: ut pro ueſtibulo aula minime triſtis
paretur
: qua ad capeſcendam diſciplinam miſſi cogantur.
Poſt hac primos aditus cuſtodes armati intra cancellos et
ualli
pręsidia occupent.
Subinde area ſubdiualis ſtatuetur.
Aderunt hinc atque hinc adactę porticus: quibus in cellas
plures
pluribus apertionibus propatulus aſpectus detur.
Has
intra
cellas decoctores et ære alieno obnoxii: non una omnes
ſed
diſtincti aſſeruabuntur: Fronte habebitur carcer aſtric
tior
: quo minoribus criminibus rei mancipentur.
Vltimis
penetralibus
capitales aſſeruabuntur.
Venio ad priuata ędificia. Domum alibi puſillam eſſe ur
bem
diximus Ferme igitur ęque omnia in ea altruenda.
conſide
raſſe
oportebit: quæ circa urbis opus pertineant.: Vt ſit ſalu
berrima
habeat oportunitates: preſtet commoditates: Quę ad ui
tam faciant pacate tranquille atque laute agendam.
Iſta hęc omnia ſuapte
natura
quænam ſunt et qualia eſſe et cuiuſmodi oporteat multa
ex
parte uideor tranſegiſſe libris ſuperioribus.
Sed hic aliun
1de ſumpto principio rem ſic ordiemur: priuatam domum
familiæ
gratia ponendam conſtat: ut in ea commodiſſime ac
quieſcat
/ ſatis commoda nequiequam erit ſedes ni ſub eiſdem te
ctis
habeantur / quæcunque iſtorum gratia debeantur.
Magnus
eſt
hominum in familia et rerum numerus quem non eque in
urbe
atque in agro ad arbitrium colloces.
quid enim urbanis
ædificationibus
euenit ut uicinus paries ſtillicidium publi
ca
area uia et eiuſmodi pleraque omnia impediant / quo minus
ipſe
tibi ſatiſfacias id in ruſticanis non euenit liberiora illic
præpedita
iſtic ſunt omnia: ergo cum aliis pleriſque rationi
bus
/ tum etiam hac iuuat ſic rem diſtinguere / ut alia urba
na
alia ruſticana eſſe: priuatis dicam ædificia i utriſque aliud
tenuiores
aliud opulentiores ciues exigunt: nanque tenuiores
quidem
cohabitandi modum ex neceſſitate metiuntur / lau
tiores
uix ex ſatietate finiunt libidini terminos.
At nos quæ
in
quibuſque bene conſulti moderatio comprobet referamus.
a facilioribus incipiendum cenſeo. Ruſticana expeditiora
tum
et diuites ad impenſam ruri promptiores.
ſed prius pau
ca
breuiſſime repetamus quæ ad ſummas uillae rationes fa
ciant
ea ſunt eiuſmodi.
Caelum calamitoſum / terram cario
ſam
fugiendum medio in agro ad montis radices aquoſa a
prica
ſalubrique in regione / et ſalubri parte regionis aedifi
candum
.
Triſte et inſalubre caelum praeſtare arbitrantur cum
caetera
incommoda de quibus libro prino tranſegimus tum et ſiluas
denſiores praeſertim arboribus refertas quibus amarum ſit follium
quando
illic nec uentis nec ſole pertactus aer incrudeſcat.
tum et ſolum etiam ſterile atque inſalubre a quo tandem ſi quid
capias
/ erunt ſiluae uillam ea parte agri habendam puto quae
urbanis
cum domini aedibus belliſſime condicat.
Eſt apud
zenophontem
ad uillam eundum pedibus exercitu gratia / re
deundum
equo.
Ergo erit non femora penitus ab urbe: e
ritque
uia non difficili / non impedita / ſed hibernis aeſtiuis
que
itionibus et ſubuectionibus apta atque peroportuna /
ſeu
id reda / ſeu pedibus / ſeu etiam naui fortaſſis iuuet,
1conferetque / ſi erit non aliena a porta urbis ſed proximiore / quae
commodius
expeditiuſque ſine maiore ueſtium apparatu et ſi
ne
populo interprete poſſis cum coniuge et liberis urbemque
uillamque
frequens ad arbitrium repetere uillamque habuiſse
condecet
ea qua matutini radii oculis proficiſcentium ſint
non
infeſti / et ueſpertini ſoles domum redeuntes non mole
ſtent
.
Rurſus habenda uilla eſt loco non uſque deſtituto ne
glecto
ignobili / ſed eiuſmodi ut illic et fructus ſpe et cæli
amoenitate
illecti habitent cum rerum copia et uitæ iocun
ditate
et ſine periculo.
Et ne item habenda quidem uilla est
loco
nimium celebri / aut ad urbem / ad uiam militarem et ad
portum
adiuncta / ubi nauium numerus applicet ſed collo
cabitur
apte ut iſtarum rerum uoluptas cum non deſit tum
et
res familiaris prætereuntium hoſpitum frequentia haud
multo
infeſtetur.
Ventoſa inquiunt ueteres loca carere ſo
lent
rubigine roſcida uero et conualles perflatum que non ha
bentes
eiuſmodi nocuis frequenter uitiantur: illud mihi non
ſemper
ubique locorum probabitur quod aiunt ædificandum uil
lam
ut ſpectet equinoctium ſolem orientem.
nam iſta quæ
de
ſolibus et aura feruntur pro regionum ſorte mutari in prom
ptu
eſt / ut non ſemper aquilo leuis neque hauſter ubique inſa
lubris
ſit.
perdocte quidem celſus phyſicus uentos omnes aſſe
rebat
qui amari cadan: eſſe denſiores: qui autem a mediter
raneis
ueniant nunquam non eſſe leuiores: et uitandas uentorum gratia pri
mas
fauces uallium cenſeo: nam illic uenti nimium frigentes
ſunt
/ ſi per umbram ueniunt / aut nimium æſtuoſi ubi per con
ſtratum
et colluſtratum ab multo ſole applicent.
Sed cum
uillarum
tecta alia ſunt quæ ingenui / alia quæ adſtrictii
globe
incolant.
horumque altera emolumenti cauſa in primis
conſtituta
: altera fortaſſis animi gratia adducta uideantur:
de
his quæ agrum apprime ſpectant tranſigamus: horum te
cta
non longe ab herilibus eſſe oportet / quo in horas quæ quiſque
agat
: et quæ facto ſint opus intelligant.
huius quidem par
tis
tectorum proprium eſt ut per eam fructus qui ex agro poſſit
1capi parentur colligantur atque ſeruentur: ni poſtremum hoc. i.
collecta ut ſerues: herilium urbanarumque eſſe munus ædium
putas
magis quam prædit ruſticani: iſta perficies hominum ma
nu
inſtrumentorum copia / et in primis uillici induſtria et dili
gentia
.
Manum ruſticam poſuere ueteres hominum ferme.
XV. horum igitur gratia habere oportet: quo loci algentes fo
ueas
aut tempeſtatibus ab opere depulſos recipias ut cibum
capiant
/ ut acquieſcant / ut comparent quæ uſui futura ſunt
Ergo
parabitur culina ampla minime obſcura ab incendii pe
riculis
tuta cum furno foco aqua et cloaca intra culinam ta
blinum
ubi honeſtiores pernoctent / ubi ciſtam panariam / per
nam / lardumque in quotidianos uſus ſeruent. reliqui ita diſtribu
antur
ut ſuis quibus quiſque præſit rebus curandis preſto ſint:
uillicus
ad ianuam primariam: ne quid noctu ſe inſcio quiſpiam
progrediatur / aut aſportet quippiam.
bubulci pro ſtabulis ne
quid
eorum ceſſet diligentia ubi res poſtulet.
Hæc de hominum
manu
hactenus inſtrumenta alia animata ut quadrupedes:
alia
muta ut uehicula / ferramenta et eiuſmodi.
iſtorum gratia
ad
culinam adiungetur teges immodica: ſub qua ploſtrum
traham
/ burram / iuga / ciſtas fenarias / et eiuſmodi colligas
ſpectabit
teges meridiem quo etiam illic familia per brumam agatur
dies
feſtos in ſole.
et dabitur plero ac torculari ſpacium expedi
tiſſimum
et perpurgatiſſimum: aderit et conclaue ubi alueolus / ca
latus
/ orbiculi / funis / ſarculus / bidentes et generis eiuſdem
condantur atque inſarciantur: i trabium tranſtris et iugamentis / quæ
ad
tegetem ſint crates conſternentur illic uectes / perticas / hiſtaleas
uirgas
/ ſarmenta / et frondem / et ſaginamenta boum et canabis et
linum rude / et eiuſmodi collocabuntur.
Quadrupedum duo ſunt ge
nera
operarium ut bos iumentum / et fructuarium ut porca pe
cus
capra omneque armentum.
De operariis prius quando
inſtrumenti
potiſſimum loco ſint: mox de frutcuariiſ / quæ
ad
uillici induſtriam pertinent.
Bubilia et equilia caueto ne
per
hiemem ſint algida præſepia conſepito ne pabulum diſſipet
Equis
facito ex ſublimi ſtramenta pendeant / ut ſtantes ſub
1lata ceruice non ſine adhibito innixu decarpant: fiant enim
ea
re capite ſicciore / et ſcapulis agilioribus contra hordeum
et
ſemina prebeto ut ex infima ſcrobæ hauriant: minus enim
ingurgitabunt
intemperanter: et minus integra ſemina co
eo
rabunt
: et præterea torulis pectoribusque reddentur firmiores
et
robuſtiores.
Omnino prouidendum ne paries ad præſepe
fronti
aduerſus ſit humectus: craneo eſt equus tenui et hu
moris
frigoriſque impatienti: eo feneſtræ ne lunæ radios ad
mittant
caueto: album oculo inducit luna et tuſſim grauem
et
ſaucio pecori lunæ radius peſtis eſt.
Bobus depreſſa poni
to
quæ tacentes manducent.
Focum ſi ſpectabunt iumenta
fient
horrida: bos hominibus obiectis hilareſcit.
Mula ca
lenti
tenebroſoue habita loco inſanit.
Sunt qui mulam putent
ſatis
tecto opertam eſſe / ſi caput opertum ſit: cæteras partes
corporis
aeri et frigori obiiciendas.
Bobus pauimenta lapi
dea
ſubſternito ne ungulæ illuuiæ putreſcant.
equis pauimen
ta
ſubfodito et liceis aut pluteis robuſteis / foſſam operito /
ne
urinæ lutamentis commadeſcant et contrepidatu pauimen
ta
atque unguem attritam reddat.
Villici induſtria uerſabitur
non
in eo modo ut tantum ex agro colligat: uerum et in pri
mis
exanimante quadrupede / alite / piſce dicendum breuiſſi
me
.
Armentaria ſepta loco ſicco et minime uliginoſo poni
eo
ſolum eruderato et procliue ducito ut euerri facile poſſet
purum
fieri / partim operito ea / partim ſub diuo ſinito hauſter no
ctu
humectaue aura / ne pecus pertingat / neue nimium alii infe
ftent
uenti prouideto.
Lepori profundiorem ad aquam uſque parietem
lapide
obducito quadrato area ſabulo maſculo locis pluſculis
excreta
cimolea tumulos excitato.
Gallinis dato in cohorte
porticulum
ad meridiem conſperſum plurimo puluere cine
ricio
: ſupraque id nidarum adigito: et perticam ubi ſe noctu
colligant
.
Sunt qui gallinas magnis caueis loco haberi con
ſepto
iubent qui orientem ſpectet.
Sed quæ ouorum gratia
et
prolis habeantur / ueluti libertate alachriores ſunt / ita et
foecundiores
in umbra et concluſo exortum ouum diſſipet.
1Palumbariam ſecundum aquam conſpicuam: et moderate
ſublimen
ponito: quo foſſa uolitando ales: et ludens quaſi
alarum
paleſtra et plauſu: pronis alis labens gaudeat appel
lere
.
Sunt qui dicant palumbam de ſumpta ex aruo eſca: quo
plus
uiæ et laboris ſuos ad natos rediens pertulerit / eo pul
los
pleniores dare: id quidem quod allata gurgite ſemina quibuſ
prolem
nutriat ſemicocta fecerit mora: eaque de re palumba
riam
arduo in loco poſitam probant: tum et fortaſſis preſta
re
arbitrantur palumbariam longe habere ab aquis: ne oua pe
dibus
madidis refrigerent.
Ad turrim in angulis tinuncu
lum
alitem ſi concluſeris / ab accipitrum iniuria fiet illeſior
Lupinum
caput cimino aſperſum urceo conditum rimoſo:
ut
nidorem ſpiret / ſi intra aditum infoderis: fiet ut pluri
mus
eo palumbus confluat: maiorum ſedibus relietis paui
mentum
ſi excreta feceris et urina hominis iterum atque iterum
aſperſeris
/ numerum adaugebit, pro feneſtris coronæ lapideæ
aut
tabulæ oleagineæ applicentur prominentes cubitum: quo
ſe
ales e ueſtibulo recipiat / et rurſus euolet.
Minores concluſæ auiculæ arborum atque celi proſpectu con
tabeſcunt
.
Cubilia et areolæ alitibus coaptabuntur locis te
pentibus
, his uero quæ magis ambulent quam uolent depreſ
ſa
: et ipſo in ſolo apponentur: ceteris demum altiora collo
cabuntur
.
ſingula ſpondulis cohercebuntur ouorum / et pullici
norum
continendorum gratia.
Cubiculorum operibus ſutum
commodius
calce / et calx gypſo.
Lapis omnis rediuius noxi
us
teſta utilior tofoſi modice excocta ſit.
materia ex popu
lo
aut abiete utilima.
Alitibuſ omnibuſ ſtabula eſſe oportet
illuſtria
/ pura / pura / munda / preſertim palumbarum: quin
et
quadrupedeſ immundiſſime accubet: ſcaber fiet: ergo fiant
teſtudinata
/ totiſ parietibuſ illita / et leuigata tectorio mar
morato
: et diligenter circum obſtruantur: ne feleſ / muſ / lacer
ta
/ et eiuſmodi nocuæ beſtiolæ / ouiſ / pulliſ: aut parietibuſ
ſint
infeſtæ / addentur eſcariæ aquariæque.
Ideo circa uillam
ducetur foſſa: qua anſer / anax / et ſus / et boſ prolui pro fundique
1poſſit: et ubi eſcam ſumant curabitur: ut cælo etiam pluuio
et
turbato lautiſſimque fiant ſaturæ.
Alitum minorum ſtabulis
aquaria
eſcariaque conceptacula / circa parietem adigentur ca
nalibus
/ ita ut nec diſpergere nec sedare immiſſa ualeant.
Ex his fiſtulæ extrinſecus patebunt: quibus uictus immiſſus
ſuppeditentur
in medio lauacrum / quo abunde aqua ne im
pura
influat.
Piſcinam cretoſo inſolo infundito / profundio
rem
quam ut ſolis radio uicta perferueſcat / aut gelet frigore
tum
et cauernas circa latus aperito: quo etiam ſubitis turba
tionibus
tumultuans confugiat / ne animis deſtitutis conta
beſcat
/ telluris ſuccu piſcis alitur / eſtu acriore languet: ge
latu
interimitur: meridianos ad ſoles ſoluitur alachritate.
Credunt lutoſas himbrium aquas / interdum excipi / non in
commode
/ ſed primæ poſt caniculum excludendæ: quod ſapiant
calcem
/ piſcemque enecent: et deinceps raræ immittendæ / quod
fetenri
muſco aquam / et piſcem latitudine inficiant: illud
curandum
ut perennis in periret atque reſpiret aqua ex fonte /
Fluuio / lacu / mari. Sed de maritimis piſcinis amplius uete
res
percommode monent ſic limoſa inquiunt regio planum
edicat
piſcem: ut ſoleam / et conchilia hareuoſa.
cæteros pe
lagios
paſcit melius / ut auratus et dentices.
Saxa turdos et
merulas
/ et qui inter ſaxa nati ſunt.
Demum ſtagnum eſſe
aiunt
optimum piſcinis quod ſit poſitum ut inſequens ma
ris
unda / priorem ſubmoueat / nec intra conſeptum ſinat re
manere
ueterem pigrulentam.
Minus enim cocaleſcere aquas du
cunt
quæ ſenſi innouentur.
hactenus de induſtria uillici diligentia
multis
rebus: ſed maxime quod facit ad rem meſſibus fructibus
que
colligendis atque condendis probatur.
horum gratia arcam frumentariam paſ
ſe
optet: ſolibus et uentis patulam non longius a tegete de quam nuper
diximus
quo ſubitis ob ortis nimbis posſis ſeruitia collectamque
ſpicam
leui momento ad opertum ſubducere.
Vbi aream facias ſter
nito
ſolum non ad libellam / ſed leuiter caſtigatum et confodito: po
ſtea
amurca conspergito bene ſinitoque cobibat poſtea comminuito
bene
glebis deinde chilidro aut palnicula coequato et paliculiſ
uerberato
poſtea dnuo amucra conſpergito cum aruerit neque mus
1neque formica nidum faciet: neque luteſcet: neque hærba
naſcetur
.
Creta huic operi plurimum afferet ſoliditatis. De
aſcriptitiorum
tectis hactenus.
Herilem uillam ſunt qui di
cant
aliam æſtiuam eſſe: aliam hibernam: atque ſic diffini
ant
: ut cubicula hiemis ſpectent brumalem orientem: cena
tio
æquinoctialem occidentem.
Cubilia uero æſtiua meridiem:
cenatio
hibernum orientem: ambulatio ad meridianum æqui
noctium
expoſita ſit.
Sed ea nos pro coeli regioniſque mo
do
alibi atque alibi aliter habenda cenſemuſ: quoad frigida
calidis
: et uda ſiccis contemperentur.
Cæterum tecta inge
nuorum
uelim occupent locum agri non feraciſſimum: ſed
alioquin
digniſſimum: unde omnis auræ ſolis aſpectuſque
commoditas et uoluptas liberrime capiatur / faciles ad ſe ex
agro
porrigit aditus.
Venientem hoſpitem honeſtiſſimis ex
cipiet
ſpatiis: ſpectabitur ſpectabitque urbem / oppida / mare /
fuſamque
planitiem / et nota collium montiumque capita / hor
torum
delitiaſ / piſcationum uenationumque illecebras ſub ocu
lis
habebit expoſitas.
Quomque uti diximus ædium partes aliæ
uniuerſorum
: aliæ plurimorum: aliæ ſingulorum ſint: in his quæ
uniuerſorum
ſunt imitabuntur.
ædes principum ſpatia quidem
pro
foribus uſurpabit ampliſſima curriculorum equeſtriumque
certaminum
: quæ iuuentutis iaculum et ſagittam longe exu
perentur
.
Intra fores itidem quæ plurimorum ſunt non de
erunt
ambulationes / geſtationes / natationes / et areæ / cum ui
rentes
/ tum
ſiccæ / et porticus / et emicycli: quibus ad gratoſ
per
brumam ſoles ſenes confabulentur: et familia diem agat
feſtum
: æſtate fruantur umbra.
Atqui conſtat quidem in ædi
buſ
alia deberi familiæ: alia rebus hiſ quæ familiæ grata ha
beantur
.
Familiam conſtituent uir et uxor liberi et parentes
et
qui horum uſu una diuerſentur / curatores / miniſtri / ſer
ui
/ tum et hoſpitem familia non excludit.
Familiæ gratia ha
benda
ſunt quæ ad uictum / ut eſca: et quæ ad uſum / ut ueſtiſ:
arma
: libri: atque etiam equus.
Omnium pars primaria ea est
quam
ſeu cauam ædium ſeu atrium putes dici: nos ſinum ap
1pellabimus / proxima ueniunt cenacula: ſubinde habentur
quæ
ſingulorum ſunt cubicula.
Poſtrema exiſtant concla
uia
: reliqua ipſis ex rebus noteſcunt.
Itaque ſinus pars erit
primaria
, in quam cætera omnia minora membra ueluti in
publicum
ædis forum confluant: ex qua ue non aditus mo
do
commodiſſimus / uerum et luminum etiam commodita
tes
aptiſſime importentur: hinc apparet ſinum quemque ſibi
optare
amplum ſpatium / apertum / dignun / promptum.
Sed
ſinu
alii contenti uno ſunt: alii plures producere proſecuti
ſunt
: hoſque aut quoque undique altis parietibus aut partim
præ
altis / partim humilioribus parietibus concluſere.
Et uo
luere
alibi opertos eſſe tecto: alibi ſub diuo: alibi partim oper
tos
/ partim nudos: alibi uno latere / alibi pluribus: alibi omni
bus
lateribus porticum adiunxere: alibi in ſolo coæquan
dos
: alibi ſub teſtudinato poſuere pauimento.
Circa hæc ni
hil
plus dico / niſi ut regionum et tempeſtatum et uſus et omnibus
commoditatis
ratio adhibeatur: ita ut frigenti regione acer
bitas
boreæ et aeris ſolique horror: æſtuoſa autem ſub pla
ga
moleſti ſoles excludantur: coeli ſpiritus gratiſſimus ad
mittatur
: et lucis iucundiſſimæ quantum par ſit copia omni
ex
parte influat: prouidebiturque ne quid abuligine ſoli no
xium
inſudans officiat: ne quid ue ex ſuperioribus deuolu
ti
nimbi obliment.
Patebitque in medium ſinum aditus et
ueſtibulum
honeſtiſſimus minime arctus: minime arduus:
minime
obſcurus: aderitque primario obtutu religioni di
catum
ſacrarium cum ara propalam: quo loci ingreſſus ho
ſpes
religionem ineat amicitiæ et domum: p. f. repetens pa
cem
a ſuperis et ſuorum tranquillitatem poſcat: iſtoc ſalu
tantes
amplexabitur: ſiqua erunt arbitria de conſilio penſi
tabit
amicorum et huiuſmodi.
Cum his conuenient ſpecu
laria
feneſtrarum: meniani porticus: quibus una ſpectandi
cum
uoluptate et ſoles et auras prout tempora poſtulabunt
hauriant
.
Hibernis inquit Martialis obiecta noctis ſpecu
laria
ſoles Admittunt puros / et ſine fece diem.
Et porticum
1ueteres ad meridiem ponendam cenſuere / quod æſtate ſol ſub
limiore
ambiens cyclo non immittat radios: hieme ſubimmit
tat
.
Montium proſpectus qui ſunt ad meridiem quod ea parte
qua
ſpectantur umbra operti ſint: quod que albente eius coeli ua
pore
caligantes reddantur non uſque iucundos præbent / ſi
longe
diſtent.
At iidem proximiores et quaſi in caput incum
bentes
ſi ſint / pruinoſas præbent noctes et umbras prægeli
das
: alioquin ex propinquo gratiſſimi: et quod hauſtros inter
cludant
commodiſſimi ſunt.
Pro ſeptentrione proximus mons
radium
ſolis remittens uaporem adauget: diſtans uero et pro
cul
poſitus latiſſimus eſt.
Nam aeris puritate quæ ſub ea coe
li
plaga perpetuo ſerena uiget et ſolis fulgore quo perfundi
tur
/ illuſtris et mirifice ſpectatus redditur.
Subſolam mon
tes
proximi frigentes horas anticulanas occidui rorulantem
auroram
præbent: ambo ex medio interuallo feſtiuiſſimi.
Itidem et flumina et lacus: neque ſunt commoda nimium pro
pinqua
/ neque ſunt iucunda / ubi nimium diſtent.
At contra
mare
ex mediocri ſpatio ſoles impuros flat: ex proximo mi
nus
ledit / quando æquabiliore perſeueret aere.
Ex longin
quo
illud inſuper ad gratiam confert quod deſiderium ciet ſui.
Tamen intereſt qua coeli parte ſeſe oſtentet. nam patens a
meridie
adurit mare: ſub oriente humectat: ad occidentem
caligat
: ex ſeptemtrione præfriget.
Ex ſinu dabitur in cenacu
la
ingreſſus.
Ea erunt pro uſus necceſſitare alia æſtiua alia
hiberna
/ alia ut ita loquar / medioxuma.
Aeſtiuis cenaculis
aquam
imprimis et hortorum uiridia poſcunt: hibernis tepo
rem
et focum.
In utriſque amplitudo / hilaritas atque lautities
optatur
.
Sunt argumenta quibus facile perſuadeas focos apud
maiores
fuiſſe non quales habere aſſueuimus.
Et fumant in
quit
ille culmina tecti.
Id præter ethruriam et galliam ad
hæc
uſque tempora obſeruatum per uniuerſam italiam uide
mus
/ ut nullæ haberentur fumi ex rectis gulæ.
Triclinus
arebat
Vitrurius hibernis non eſt utilis camerarum coronario
ope
ſubtilis ornatus quod ab ignis fumo et crebris fuliginibus
1corrumpantur. Quin et cameram ſupra focum atramento
illinibant
: ut atrum id pictura inductum pro fumo uideretur
Alibi
reperio lignis uti ſolitos purgatis uſque ut fumo eſſent
immunes
: quæ cocta nuncupabantur: eiuſque rei gratia in
lignorum
appellatione iuriſconſultos cocta non uenire cenſu
iſſe
: ut poſſis arbitrari focis uſos mobilibus ex ære ferro ue
prout
cuiuſque res et dignitas poſtulabat.
Et fortaſſis ca
ſtrenſe
id genus hominum / et duratum militia / uti ad unum
omnes
erant foco minus utebantur.
Neque concedunt phyſici
ut
aſſidue multo utamur igne.
Aiebat Ariſtoteles carnium
ſoliditatem
in animante conſtare a frigore.
Et notarunt qui
iſta
profitentur fabros qui officinis ignariis exerceantur fer
me
omnes uultu et cute admodum rugoſa et criſpa reddi:
idque
fieri ea re atteſtantur quod cloacas gelu planitudines et ſuc
cus
quo caro fiat colliquetur igne: atque uaporibus euaneſcat.
Apud germanos et cholcoſ alibi ue ubi ignium auxilio con
tra
rigores frigorum opus eſt concalefacto utuntur conclaui:
de
quo ſuo dicetur loco.
Ad focum redeamus. Sunt quæ ad
foci
uſum pertineant hæc: ut promptus extet: ut plures una
foueat
: luminis habeat ſatis: uentorum nihil: habebit tamen
qua
reſpiret ſumus: alioquin non conſcenderet.
Ergo non in
angulum
: non multo intra parietem cogetur: non tamen pri
mores
conuiuarum menſas occupabit.
Apertionum flabris non
uexabitur
: imis faucibus ex pariete haud multo promine
bit
: gula erit capaci: et a dextris ad ſiniſtram lata: excitata
ad
perpendiculum: procera quoad toto ſummo capitulo fa
ſtigia
omnia excellat.
Id quidem certe propter incendiorum
pericula
: tum etiam ne uentus offenſis tectorum obiicibus un
das
aereas inglomeret: ac uerticibus fumos retardet atque re
tundat
: fumus ſponte ſua imbuto calore conſcendit: ſed inde
flammarum et foci caloribus acceleratius propellitur.
Gula igi
tur
camini exceptus ueluti fiſtula coharcetur: impetuque ſe
cundantium
flammarum non ſecus atque ſonus ex tuba truditur.
Par igitur uti in tuba ſi nimium lata eſt ſurdeſcit aere obin
1uerſo: ſic fumus. Summi capituli uertex tegetur ob imbrem: naribuſ
fietque
propatuliſ et circumfuſiſ preſeptis tamen alamento quo uenti
moleſtia
abarceatur.
Inter alamenta et nares laxatas relinquetur ad
euomendos
fumi fluuios.
Id ubi non licet: uertulam appello:
quam erectum in acum apponi uelim.
ea est capſis ænea lata quoad ſum
mas
gulæ fauces intra ſe capiat.
Stabit huic proiecta pro fronte cri
ſta
qua ueluti temone acta laceſſentibus uentis inuertat occiput.
Commodiſſime capitulis gularum circumapponentur cornua ænea aut
ex
ope fictili amplo et apto uacuo peruia ore ſupremo ad gulam ip
ſam conuerſo: qua hauſtos bucca inferiore fumos ſuprema euomat
inuitis
uentis.
Canaculis debetur coquina et cella obſonaria ubi
reliquas
cænæ et uaſa et mantilia referantur.
Coquina neque in gremium
conuiuarum habenda eſt / neque porro longius ſemouenda quoad quæ
calida
conuiuiis exiguntur interueniendum refrigeſcant: ſat erit ſi
lixarum
, patellarum cortinarum ſtrepitus et seditas excludetur.
Fercu
lorum
comportationes ne imber aut itionum ingrati anfractus aut lo
corum
obſcenitas impediat: ne ue ab his digniora dehoneſtentur pro
uidebitur
.
Ex cenaculis cubicula petuntur. Lautiſſimi est uti cena
cula
non eadem habere æſtate atque bruma.
Venit in mentem illud
Luculli
.
Ingenuum hominem deteriore in ſorte quam grues atque hirun
dines
eſſe no oportere.
Nos tamen quæ in quibuſque bene mode
rati
ratio comprobet referamus.
Ex Aemilio probo hiſtorico ſoli
tos
memini apud græcos non niſi in conuiuiis propinquorum uxores
adhibere
: et partes ædium ubi ſederent mulieres quaſdam eſſe: quo
præter
cognatos propinquiores homo accederet nemo.
Et profecto
ubi
quodem cogruant muliereſ loca eſſe oportere arbitror non ſecuſ
atque
dicata religioni et caſtimoniæ: tum et lauta ueli iſtiuſmodi
aſſignari
puellis et uirginibus diuerſoria: quo molliculi earum
animi
iſtiuſmodi conclaui minore cum tedio ſui ſeſe contineant.
Matro
na
utilius illic aſſidebit unde quæ quiſque domi agat intelligat.
Sed nos quæ ad patrioſ eiuſque mores condicant ſequamur. Vi
ro
atque uxori dormitio ſingulis ſingula debetur: non id non ut pertu
riens aut malfata mulier moleſta uiro non ſit: uerum et æſtiuos etiam
ſomnos illeſiores peragat / cui lubuerit / ſua cuique aderit ianua et
1præter id commune aderit poſticulum: quo mutuo ſe poſſit pe
tere
ſine interprete.
Sub uxoris conclaue ueſtiaria ſub uiri li
braria
cella comparabitur.
Parens ætate feſſa quod occio et quie
te
indigeat dormitionem habebit tepentem, obtectam ſemotam
ab
omni familia atque externorum ſtrepitu.
Habebit imprimis
foculi
letitiam / et quæ alia ualitudinarii exigunt animi et cor
poris
gratia.
Huius ſub conclaui argentaria erit cella. In hac
liberi
mares adoleſcentuli.
In ueſtiaria uirgines puellæ. In pro
ximo
nutrices pernoctabunt.
Hoſpitem collocabimuſ ædium parte
quæ
ſit proxima ad ueſtibulum: quo ſe ſui liberius ſalutatores
adeant: et familiam reliquam minus ſollicitem.
Prætextati libere e
regione
aut non longe ab hoſpite diuerſabuntur familiaritatis fruen
et fouendæ gratia.
Subconclaue habebit hoſpes: ubi ſecretiora
et
cariora condat: atque ad arbitrium recluſus repetat.
Prætextato
erit
ſubconclaue celia armamentaria.
Curatores miniſtri ſerui
ab
ingenuorum commertiis ita ſegregabuntur: ut pro cuiuſque officio de
cens
et peratus locus attribuatur.
Ancillæ et cubicularii ſuis commiſ
ſi
locis non longius aberunt quam ut extemplo audire: et preſto ad iuben
tis
impia poſſint eſſe.
Curator triclinii ad uinariam cellam et penu
aditum poſſidebit.
Quadrupedum curatores pro ſtabulis accuba
bunt
.
heriles aeque a dorſuariis ſegregabuntur: habebunturque loco unde
fetoribus
domu aut inter ſe rixa no offendant: aut ignium caſu
quippiam obſit.
Triticum ſemenque omne marceſcit humore: palle
ſcit
æſtu: attenuatur afflictu: calcis contactu uitiatur.
Ergo ubi uis
condendum duxeris ſeu ſpeluncis / ſeu puteis ſeu tabulato / ſeu nu
de
in ſolo aceruatum / curato ut habeatur loco ſicciſſimo et penitus
recenti.
Fuiſſe apud ſibolim repta frumenta integra poſt annum cen
teſimum
/ a
quo effoſſa fuerint teſtis est loſephus.
Sunt qui hordea ca
lenti
loco non uitiari putent: poſt annum ocius uitiantur.
Affirmant
phyſici
humido pari corpora ut corrumpantur: calido fieri ut cor
rumpantur.
Lutum ex amurca atque argilla commaceratum ſparto aut
paleis
tritis ualde ſubactum ſi granario induxeris / habebis grana
ſolidiora
et fumiora: et ſeruabis diutius / et curculio non noce
bit
: et formicæ no facient furta.
Quæ horrea ſeminum cauſa fiant
1crudo ex latere præſtabunt. Seminibus atque etiam fructi
bus
condititiis boreaſ uentus amicior eſt hauſtro: et ab lo
cis
humectis ſpirante aura / quauis pertabeſcunt gurgulio
ne
/ uermeque refunduntur.
Tum et pertinaci atque immodico
quouis
uento redduntur uicta leguminibuſ præſertim tabiſ
horreum
cinere atque amurca cruſtato.
Poma in tabulato
occluſiſſimo
atque gelido habeto.
Vtribus turgefactis poma
ſeruari
integrum per annum putabat Ariſtoteles.
Aeris in
conſtantia
omnia conficiuntur: ea re omnes arcebuntur fla
tus
.
Quin etiam ex aquilone ferunt poma rugis deturpari.
Cellam uinariam ſubterraneam et concluſam probant: tamen
ut
uina ſunt quæ umbra langueſcant.
Ventis omnibus qui
a
ſubſolano meridie ab occaſu ueniant præſertim bruma et
uere
uinum pertactum perturbatur: ad caniculæ autem ſy
dus
etiam borea commouetur: ſolis radio areſcit: luna he
beſcit
: motu fraceſcit atque elangueſcit: odoris rapax eſt ui
num
: fetore eneruatur et ſoluitur: ſicco et gelido tenoreque
uno
perſeueranti annos perfert.
Vinum inquit Columella
quam diu frigidum erit: tam diu recte manebit.
Cellam idcir
co
uinariam in loco ponito ſtabili: et a carrorum concuſſu
immuni
: eorum latus et lumina a ſubſolano in aquilonem ob
uertito
.
Sordes et male odorata omina / uligo / craſſus uapor
fumus
, horti ſpiramenta / ex cepe / braſſica / fico / caprifico ex
purgato
/ longe abigi: o / penitus excludito: ſolum cellæ pa
uimento
ſubdiuali ſternito / in medio lacunulam deprimito:
qua
ſi quid dolii uitio effuſum ſit colligas.
Sunt qui opere
cementitio
et muratili dolia faciant.
At dolia quo capacio
ra
/ eo uinum erit acrius et fortius.
Olearia calentes amant
umbras
: odere auras frigidas: tum et fumo atque fuligine
inficiuntur
.
Impura illa pretermittantur / quod aiunt ſterquil
linia
habenda alia ubi nouum ſtercus / alia ubi uetus condas.
Humecto gaudere ſole / et uentis exinaniri. Hoc ſit ad rem
quæ
ignes metuant ut senile: et quæ conſpectu atque odora
1tu terra ſunt abigantur et ablegentur. Robuſteo ſterquilinio
ſerpens
non orietur.
Hoc prætereundum non cenſeo. Nam
quid
hoc mali eſt in agro ſterquillinia ponimus loco abdito
atque
excluſo, ne quid familiam ruſticam offendat fetori
bus
ſub rectis uero et prope ſub puluinari cellis primariis:
quibus
alioquin integras captamus quietes: laterinas habe
re
priuatas hoc estt apothecas peſtilentiſſimi fetoris uolumus.
Si egrotabit trulla et uaſculo commodius utetur. Bene aut
ualentibus
quid ni abigendam iſtanc nauſeam ducas non ui
deo
.
Et ſpectaſſe liceat cum cæteras alites tum imprimis hi
rundines
quantopere curent pullos habere ſuos nido nequicquam
fedo
.
Mirum quid moneat natura. Nam et pulliculi cum pri
mum
per ætatem firmatis membris licet non niſi ex nido onus
uentris
deiiciunt, adſunt et parentes: qui quidem quo lon
gius
seditatem abigant roſtro pullorum ſegeſtionem aere ea
dentem
excipiunt atque: aſportant.
Naturæ igitur bene ad /
monenti
parendum cenſeo.
Sed uilla et urbana locupletiorum
diuerſoria
inter ſe hoc differunt: quod fortunatis uilla æſtiuum
diuerſorium
eſt / urbanis tectis ad brumas commodiuſ tole
randas
utuntur.
Inde adeo ex agro omnem lucis / auræ / ſpa
tii
/ proſpectuſque amenitatem captant / ex urbe umbratiles
et
molliores delitias ſequuntur.
Sat iccirco est ſi quæ ad uſum
ciuilem
oportuna ſunt / intra urbem cum dignitate et ſalu
britate
præſtantur: quoad tamen locorum anguſtiæ et lumi
nis
copia patietur: omnem ſibi uillæ amenitatem atque iucun
ditatem
ædes urbanæ arripient.
Habebunt quidem præter laſſi
tatem
ſinus / etiam porticum / ambulationen / geſtationem /
atque
hortorum delitias et eiuſmodi.
Sin id minus licebit
coæquabili
in ſolo etiam ædificationibus alteris in alteras
ſuperadactis
iuſta membrorum ſpatia comparabuntur.
Na
tura
loci permittente ſubterranea infedientur quibus liquida
ligna
æque ſeruitia colloces: in haſce honeſtiora ſuperædi
ficabuntur
.
Atqui addentur etiam in haſce item alteræ ſi opus
1ſit ædificationes: quoad familiæ uſibus abunde prouiſum ſit.
Primis uſibus primæ: dignioribus digniores partes diſtri
buentur
.
Demum curabitur ut ſint parata diſcretaque loca:
quibus
cum meſſem fructuſ ue / tum inſtrumenta omniſque
denique
ſuperlectilis aſſeruetur.
Non deerit / ubi ad res di
uinas
: ubi ue mundum muliebre / et quæ ad ſeſtes dies: et
quæ
ad uirilem ornatum ſolemnium dierum: et ubi arma atque
tæla
et ubi quæ ad lanificia: et ubi ad epulationes / et hoſpi
tum
aduentum: et quæ ad rara temporum negocia annume
rata
adſcriptaque ſeruentur.
Alibi quod menſtruum: alibi
quod
anuum: alibi quod ad uſus debetur quotidianos: quæ
ſingula
ſub conclaui ubi eſſe non poterunt / curandum eſt ma
xime
ut ſint ſub conſpectu: eo id magis quo in rariore futu
ra
ſunt uſu.
Nam quæ res quotidie uidetur / ea plane minuſ
metuet
furem.
Tenuiorum ædificationes quarum servi facultates
ex
locupletiorum lautitie ſibi exempla uendicabunt: quæ
imitentur
: hac adhibita moderatione ut emolumenti ratio
nes
poſt habuiſſe nunquam uelint uoluptati.
Ergo iſtorum
uilla
non multo minus proſpiciet boui et gregi quam uxori.
Vo
let
palumbariam piſcinam et eiuſmodi ad fructum non ad de
litias
: parabit tamen uillam meliuſcule: quo mater familias
illic
lubentius uerſari: et rem domeſticam diligenter cura
re
aſſueſcat.
neque tantum utilitati fructuique proſpiciet:
quin
imprimis ualitudini conſulat.
Vbi aerem mutare opus
ſit
per hiemem id facias monebat Cellus: minus enim cum
periculo
bruma graue perferre cælum aſſueſcimus / quam æſta
te
.
At nos uillam æſtate potiſſimum petimus. Curandum
igitur
/ ut ſit illa quidem longe ſaluberrima.
Intra urbem
ſub
ædibus tabernam quæſtuariam habere quam triclinium ap
paratiorem
: id demum ad ſuas ſpes et cupiditates coducere
arbitrabitur
: captabitque in triuio angulum: in foro fron
te
: intra militarem uiam perſpicuum reflexum: neque alia
ferme
ſollicitus erit cura / quae ut expoſitis uenalium illece
bris
aucupetur.
Inteſtinis operibus non indecenter utetur :
1crudo latere craticiis: creta acerato materia. In extimis
autem
illud putabit non perpetuo dari: ut uicino frugi et
commodo
utatur: ea re circuet domum pariere contra ho
minum
ac temporum iniurias firmiore: uiculoſque conter
minales
aut ita ponet latos: ut aura mature ſiccentur: aut ita
ponet
arctos ut uno canali amborum ſtillicidiorum efflu
uia
excipiantur atque deuomantur.
Inter pluuiares iſtiuſmo
di
uiculi ac multo magis canales ipſi multo faſtigiabuntur:
ne
reſideat aqua: neue refundatur: ſed confeſtim expurge
tur
uia quam id fieri poſſit breuiſſima.
Cæterum de his omni
bus
ſummatim quæ repetenda uideantur / cum his quæ pri
mo
libro tranſegimus hæc ſunt: Quæ partes ædificii ignium
caſibus
immunes eſſe debent: quæ temporum iniuriis obie
ctæ
ſunt: quæ obeluſiora eſſe: quæ ſtrepitu carere oportet /
teſtudinentur
.
Terrenas omnes habitationes teſtudinari per
placet
: quæ terrenis ſuperaſtruantur ſalubrioreſ reddentior
contignatione
.
Quibus ad crepuſculum uſui uenit lux: uti
ſunt
ſalutatio / ambulatio / et præcipue bibliotheca æquino
ctium
orientem ſpectent.
Quæ tineam / pallorem / mucorem /
eruginem
ue metuant ueſtis / libri / arma / ſemen / eſculetaque
omnia
meridie atque occidente coerceantur.
Si æquabili ortus
eſt
lumine pictori / ſcriptori / ſcalptori et eiuſmodi ſeptemtrio
nem
dato.
Demum uertito æſtiua omnia ut boream excipi
ant
: hiberna meridiem uerna et autumnalia orientem.
Occi
duum
uero ſolem balneis et uernis cenaculis dato.
Hæc ſi
non
licet ex ſententia / æſtiuis commodiſſimas partes præ
occupato
.
Et mea quidem ſententia qui ædificat æſtiuis aedi
ficet
uſibuſ ſi ſapit: nam hibernis ut fiat ſatiſ leue est negocium:
claudito
: et focum incendito.
Contra æſtum multa requeruntur: ſed iu
uant
ea quidem non ſemper multum.
Eo igitur hibernis facito area ſit mo
dica
altitudo modica apertiones modicæ / æſtiua contra omni ex
parte
habento laſſa patula omnia.
Facito ſit captatrix auræ gelidi
uſculæ
ſoles aut et ab ſole miſſos flatus excludito multus
1aer ampla concluſus aula multis una conceptis aquis inſtar tar
dius
conferueſcit.
LEONIS BAPTISTE ALBERTI DE
ORNAMENTO
LIBER SEXTVS
L
INEAMENTA et materiam operum et
manum
fabrilem / et quæ ad publica priua
ta
/ cum ſacra / tum et profana ædificia con
ſtituenda
pertinere uidebantur / quoad eſſent
ea
quidem ad ferendam iniuriam tempeſta
tum
apta: et ad ſuos quæque uſuſ pro locorum
temporum
hominumque rerum que rationibus accomodata / ſuperio
ribus
libris quinque tranſegimus diligentia quantum ex libris
ipſiſ
perſpicere potuiſti: ut eam in iſtiuſmodi rebus tractandis
multo
maiorem non deſideres: labore me ſuperi maiore quam pro
inita
prouincia interdum ex ipſo me fortaſſis poſtulaſſem.
Inci
debant
enim frequentes difficultates / et rerum explicandarum / et
nominum
inueniendorum et materiæ pertractandæ, quæ me abſter
rerent ab incepto atque auerterent.
Alia ex parte quæ ratio ut opuſ
inchoarem adduxerat: eadem reuocabat ut proſequerer atque hor
tabatur
.
Namque dolebam quidem tam multa tamque praeclariſſi
ma
ſcriptorum monumenta interiſſe temporum hominum que in
iuria
: ut uix unum ex tanto naufragio Vitruuium ſuperſtitem ha
beremus
/ ſcriptorem
proculdubio inſtructiſſimum: ſed ita affectum
tempeſtate
atque lacerum / ut multis locis multa deſint / et multis
plurima
deſideres.
Accedebat quod iſta tradidiſſet non culta / ſic
enim loquebatur / ut latini græcum uideri uoluiſſe: græci locutum la
tine
uaticinentur.
Reſ aut ipſa i ſeſe porrigenda neque latinum neque
græcum
fuiſſe teſtetur: ut par ſit non ſcripſiſſe hunc nobis / quod ita
scripſerit
/ ut non intelligamus.
Reſtabant uetera rerum exempla tem
plis
theatriſque mandata: ex quibus tamquam ex optimis profeſſoribus
multa
diſcerentur: eadem non ſine lachrymis uidebam in dies dele
ri
.
Et qui forte per hæc tempora ædificarent nouis ineptiatum
1deliramentis potius quam probatiſſimis laudatiſſimorum opum rationibus
delectari
quibus ex rebuſ futurum negabat nemo quando breui hæc pars
ut
ita loquar uitæ et cognitionis penitus eſſet interitura.
Idcir
co
hæc cum ita eſſent: non poteram non facere / quin de commen
tandis
his rebus et ſæpe et diu cogitarem.
Inter cogitandum quidem tam
eas
res / tam dignas tam utiles tam in uita hominum neceſſarias
quæ
ſeſe ultro afferrent ſcribenti non negligendas inſtituebam: offi
ciique
eſſe cenſebam uiri boni et ſtudioſi conari: ut partem hanc eru
ditioniſ
quam prudentiſſimi maiores ſemper maximi feciſſent ab
interitu uendicarem.
Itaque anceps eram incertuſque conſilii / pro
ſequerer
ne an potius intermitterem.
Peruincebat amor operis
et
ſtudiorum charitaſ: et quod ingenium præſtare ſatis non potuiſſet
ſtudium ardens et incredibiliſ diligentia ſuppeditabat.
Nihil uſque
erat
antiquorum operum / in quo aliqua laus eluceſceret: quin
ilico
ex eo perueſtigarem ſiquid poſſem perdiſcere.
Ergo ri
mari
omnia / conſiderare / metiri / lineamentis picturæ collige
re
nuſquam intermittebam / quoad funditus quid quiſque attuliſ
ſet
ingenii aut artis prehenderem atque pernoſcerem.
Eoque pacto
ſcribendi
laborem leuabam / diſcendi cupiditate atque uolupta
re
.
Et profecto tam uarias res / tam diſpares / tam diſperſas /tam
ab
uſu et cognitione ſcriptorum alienas colligere in unum / et
digno
recenſere modo / et apto locare ordine / et oratione tracta
re
accurata et certa ratione monſtrare prorſuſ eſt facultatis et eru
ditionis
maioris quam in me profitear: me tamen nequicquam penitet
mei
: ſi quod omnino inſtitueram aſſecutus ſum: ut qui me legerint
eſſe
mefacilem dicendo maluiſſe ſtatuant quam uideri eloquentem.
Quod unum quam ſit difficile in iſtiuſmodi rebus commentandiſ ma
gis
nouere experti quam credant qui periculum non fecere.
Et ni
fallor
/ quæ ſcripſimus ita ſcripſimus: ut eſſe latina non neges
et
ſatis intelligantur.
Id ipſum in his quæ ſequuntur pro uiribus
efficiemus
ex tribus partibus quæ ad uniuerſam ædificatio
nem
pertinebant: uti eſſent quidem quæ aſtrueremus ad uſum
apta
: ad perpetuitatem firmiſſima / ad gratiam et amenitatem
peraciſſima
: primis duabus partibus abſolutis reſtat tertia omnium
1digniſſima et perquam ualde neceſſaria. Etenim gratiam quidem
atque
amenitatem non alicunde manare arbitrantur / quae a pul
chritudine
atque ornamento: hinc ducti: quod neminem inue
niri
ſentiant tam triſtem et tardum: tam rudem et ruſticanum:
quin
pulcherrimis rebus maiorem immodum afficiatur: or
natiſſima
omnibus poſthabitis proſequatur: turpibus offen
datur
: incompta omnia et neglecta explodat: et quantum cu
iuſque
rei deeſſe ornamenti ſentiat: tantum deeſſe profitea
tur
quod faciat ad gratiam atque dignitatem.
Digniſſima
igitur
atque imprimis affectanda pulchritudo eſt his præſer
tim
qui ſua uelint reddere non ingrata.
Huic rei maiores
noſtri
uiri prudentiſſimi quantum deberi exiſtimantur: in
ditio
ſunt cum cætera: tum leges / militia / res diuina / toraque
r
.
p. quam incredibile dictu eſt quantopere curarint ut eſſent or
natiſſima
: ac ſi cenſuiſſe uideri uoluerint: iſta hæc ſine qui
bus
hominum uita uix conſtare poſſit / ornamentorum appara
tu
et pompa ſublata inſipidum quid negocii et inſulſum fo
re
.
Deos certe ſpectato coelo et mirificis eorum operibus mi
ramur
/ magis quam pulchra illa quidem uidemus / quam quod eſſe util
lima
ſentiamus.
Aut quid iſta proſequar? ipſa rerum natura
quod
paſſi uidere licet nimia pulchritudinum uoluptate ſub
laſciui
re in dies non deſiſtit: omitto cætera et pingendis flo
ribus
.
Quod ſi qua in re iſta deſiderantur: profecto ædificium
eiuſmodi
eſt: ut hiſdem carere nullo pacto poſſit ſine peri
torum
atque imperitorum offenſione.
Quid enim eſt ut moueamur
lapidum
ſtrue informi et in concinna / niſi ut quo ea quidem
maior
ſit: eo iacturam impenſæ magis uituperemus?
et in
conſideratam
coaceruandorum lapidum libidinem deteſte
mur
: Neceſſitati ſatiſfeciſſe leue quid et perpuſillum eſt:
commoditati
proſpexiſſe ingratum / ubi offenderit operis
inelegantia.
Accedit quod hæc una de quam loquimur commoditati
atque
etiam perennitati plurimum affert adiumenti.
Quis. n. non ſecum
agi
commodius affirmabit / ubi ſeſe intra ornatos / quam ſi negle
ctos
intra parietes recepit: aut quod alioquando tam obfirmatum effici
1ulla hominum arte poterit quod ab hominum iniuria ſatis
munitum
ſit.
At pulchritudo etiam ab infeſtis hoſtibus im
petrabit
ut iras temperent / atque inuiolatam ſe eſſe patiantur:
ut
hoc audeam dicere nulla re tutum æque ab hominum in
iuria
atque ille ſum futurum opus: quam forme dignitate ac uenu
ſtate
.
Huc omnis cura / omnis diligentia / omnis impenſæ ra
tio
conferenda eſt: ut quæ feceriſ cum utilia et commoda ſint:
tum
et præcipue ſint ornatiſſima ac perinde gratiſſima: quo
ad
qui ſpectent / nulla in re alibi tantum erogatum eſſe im
penſæ
malint quam iſtinc.
Sed pulchritudo atque ornamentum per
ſe
quid ſit: quid ue inter ſe differant fortaſſis animo aperti
us
intelligemus quam uerbis explicari a me poſſit.
Nos tamen
breuitatis
gratia ſic diffiniemus: ut ſit pulchritudo quidem
certa
cum ratione concinnitas uniuerſarum partium in eo cuius
ſint
: ita ut addi / aut diminui / aut immutari poſſit nihil / quando
improbabilius
reddat.
Magnum hoc et diuinum quo perfi
ciendo
omnes uires artium et ingenii conſumuntur: raroque
uel
ipſi naturæ cuique conceſſum: ut in medium proſerat quod
plane
abſolutum atque omni ex parte perfectum ſit.
Quibus in
quit
ille apud Ciceronem / athenis extat ephebus pulcher.
Deeſſe aliquid ſpectator ille formarum: aut plus eſſe in his
quos
non probaret intelligebat: quod ipſum cum pulcherrimis
rationibus
non conueniret: illis ni fallor / adhibita ornamen
ta
hoc contuliſſent: fucando / operiendoque ſiqua extabant
deformia
/ aut comando expoliendoque uenuſtiora.
Vt in
grata
minus offenderent: et amena magis delectatent.
Id
ſi
ita perſuadetur / erit quidem ornamentum quaſi ſubſi
diaria
quædam lux pulchritudinis / atque ueluti comple
mentum
.
Ex his patere arbitror / pulchritudinem quaſi
ſuum
atque innatum toto eſſe perfuſum corpore quod pul
chrum
ſit: ornamentum autem afficti et compacti naturam
ſapere
magis quam innati.
Rurſus ſic eſt ut proſequar. Qui ita
ædificant / ut quæ ædificent probari uelint / quod uelle debent
qui
ſalem habent hos certa ſane moueri ratione.
Facere qui
1dem aliquid certa cum ratione artis eſt. Rectam iccirco et
probatam
edificationem quis negabit non niſi ex arte poſſe
duci
: equidem certe ipſa hæc pars quæ circa pulchritudi
nem
ornamentaque uerſatur / primaria omnium quom ſit hu
ius
nimirum ipſius partis aliqua certa et conſtans erit ratio
atque
ars quam qui negligat inſulſiſſimus eſt.
Sed ſunt qui
bus
iſta non probentur / dicantque ſolutam et uagam eſſe quan
dam
opinionem / qua de pulchritudine atque omni ædifica
tione
iudicemus: et pro cuiuſque libidine uariam et muta
bilem
eſſe formam ædificiorum nullis artium præceptis ad
ſtringendam
.
Commune hoc ignorantiæ uitium eſt: quæ ne
ſcias
nequicquam eſſe profiteri.
Tollendum errorem hunc
ſtatuo
: non tamen illud aſſummo ut prolixius rimari opor
tere
cenſeam quibus primordiis emanarint artes: quibus ra
tionibus
ductæ: quibus alimentis creuerint.
Sit non ab re quod
aiunt
artium parentem fuiſſe caſum / at que aduerſionem.
alumnum uſum atque experimentum: cognitione uero atque
ratiocinatione
excreuiſſe.
Sic ſerunt mille annis a mille mi
libus
hominum medicinam inuentam extitiſſe: itidem et nau
ticam
/ et pleraſque omneſ iſtiuſmodi artes minutis addita
mentis
excreuiſſe.
Aedificatoria quantum ex ueterum mo
numentis
percipimus / primam adoleſcentiæ ut ſic loquar /
luxuriem profudit in aſia.
Mox apud græcos floruit. Poſtre
mo
probatiſſimam adepta eſt maturitatem in italia.
Sic
enim
mihi fit ueriſimile: reges illos rerum affluentia et
ocio
abundantes ubi ſe ſuaque opes ſeptrique maieſtatem
et
amplitudinem intuebantur quod eſſe opus tectis grandiori
bus
/ et pariete honeſtiore intelligerent / cepiſſe cuncta ſecta
ri
/ atque colligere: quæ facerent ad eam rem: et quo maximis et
honeſtiſſimis
uteretur ædificiis: maximis fortaſſis arboribus
tecta
ponere: ex lapide minus ignobili parietem ducere uſur
paſſe
: præſtitit opus admirationem atque etiam gratiam.
Indeque
laudari
uaſta fortaſſis opera ſentirent: quod que imprimis regium eſſe
munus
arbitrarentur ea facere quæ priuati non poſſent opum im
1manitate delectati inter ſe ipſi reges ſtudioſius certare pro
greſſi
ſunt ad inſaniam uſque pyramidum extollendarum.
Credo equidem uſum ædificandi præbuiſſe occaſionem ut
multa
ex parte cernerent quid interſit numero: ordine: po
ſitu
: facie ue: quæ aſtruerentur uno aut altero commiſiſſe.
Ac perinde gratioribuſ delectatos ſpernere didiciſſe incon
cinniora
.
Succeſſit græcia: ea quidem quod ingeniis bonis atque
eruditis
floreret et fragraret cupiditate ornandi ſui: cum
cætera
tum et templum imprimis faciundum curauit.
Hinc
cepit
aſſyriorum ægyptiorumque opera diligentius ſpecta
re
/ quoad intellexit quidem in iſtiuſmodi laudari magiſ ar
tificum
manus / quae opes regias.
Nam poſſe quidem magna
facere
fortunatorum eſt.
Pacere autem quæ periti non uitu
perent
eorum eſt / qui laudem mereantur.
ex ea re ſuas eſſe
partes
inſtituit græcia ſuſcepto in opere id conari / ut quos
fortunæ
opibus æquare non poſſent: hos quoad in ſe eſſet in
genii
dotibus ſuperaret.
Cepitque uti cæteras artes / ſic et
hanc
ædificatoriam ipſo ex naturæ gremio petere atque edu
cere
/ totamque tractare / totamque pernoſcere ſagaci ſoler
tia
proſpiciens perpendenſque.
Quid inter ea quæ proben
tur
ædificia interſit / atque ea quæ minus probentur: Iſta in
diſquiſitione
nihil prætermiſit.
Omnia tentauit naturæ ue
ſtigia
luſtrans et repetens.
paria quidem paribus / recta fle
xis
/ prompta ſubobſcurioribus permiſcendo intuebatur an
te
quaſi ex maris feminæque connubio tertium quippiam
oborietur
: quod faceret ad ſpem inſtituti officii: neque de
ſtitit
etiam in minutiſſimis iterum atque iterum conſide
raſſe
partes ſingulas / qui dextra ſiniſtris / ſtantia iacentibuſ /
proxima
diſtantibus conuenirent / adiunxit / detraxit / æqua
uit
maiora minoribus / ſimilia diſſimilibus / prima ultimis
quoad
compertum fecit.
Laudari aliud in his / que ad uetu
ſtatem
perferendam quaſi ſtataria conſtituerentur: aliud in
his
quæ nullam æque ad rem atque ad uenuſtatem fabrica
rentur
.
Hæc illi. Itália tum primum pro innata frugalitate
1ſic ſtatuebat / in ædificio non ſecus, atque in animante conueni
re
.
Nam puta in equo ſentiebat illa quidem ad quos uſus eiuſ
figuram membrorum comprobes raro fieri quando eos ipſos ad uſus id
animans
commodiſſimum ſit: et gratiam formæ perinde pu
tabat
ab expetita uſus commoditate nuſquam excluſam aut ſe
iunctam
inueniri.
Sed parto imperio gentium cum non mi
nore
quam græcia ornandæ urbis ſtudio et ſui flagraret.
Annum
ante
trigeſimum quæ fuerat omnium pulcherrima in urbe
domus
centeſimum non obtinuit locum: cumque incredibili
ingeniorum
copia qui in ea re exercerentur abundaret: ſep
tingentos
inuenio romæ una fuiſſe architectos: quorum ope
ra
uix ſatis pro eorum meritis laudamus.
Cumque imperii uires
ſatiſ
quæ ad omnem admirationem facerent ſuppeditarent.
Tactum quendam referunt priuata impenſa termas donaſſe
hoſtienſibus
centum aſtructas columnis numidicis cum hæc
ita
eſſent: placuit regum potentiſſimorum amplitudinum cum
uetere
frugalitate coniungere: ita ut neque parſimonia utili
tati
detraheret / neque utilitas opibus parceret.
In utriſque aut
quicquid
ad lautitiem uenuſtatemque uſpiam excogitari poſ
ſit
adiungeretur.
Cæterum ædificandorum operum cura et ſollici
tudine
nuſquam intermiſſa ita diſcuſſam reddidit artem hac
ædificatoriam
: ut nihil haberet ea quidem tam recoditum
tam
latens / tam penitus abſtruſum / quod non indagaretur
eliceret
/ in mediumque produceret / uolentibus diis / arteque
ipſa
minime repugnante.
Nam quom in italia uetus habe
ret
hoſpitium arſ ædificatoria præſertim apud ethruſcos: quo
rum
præter ilia regum miracula quæ leguntur: laberynthi
et
ſepulchrorum peruetuſta et probatiſſima extant litteris tra
dita
templorum ædificandorum monimenta / quibus uetus ethru
ria
utebatur / quom inquam uetus haberet hoſpitium in italia:
quomque
intelligeret tantopere expeti ſeſe: uiſa eſt ars hac pro
uiribus
præſtare ut orbis impium quod cæteræ omnes uirtu
tes
honeſtaſſent: ſuis etiam ornamentis multo redderet ad
mirabilius
.
Ergo ſeſe penitus noſcendam habenamque præ
1buit. Turpe nimirum ducens arcem orbis atque gentium decus
æquari
operum gloria ab his / quos omni reliqua uirtutis lau
de
ſuperaſſet.
Et quid hic referam porticus / templa portus /
theatra
/ thermarum que opera gigantea: in quibus tantum admi
rationis
aſſecuti ſunt: ut interdum facta quæ coram intueren
tur
peritiſſimi exterarum gentium architecti fieri negarent
poſſe
.
Quid demum non plus dico cloacis faciundis pulchri
tudine
carere non potuerunt: ornamentis uſque adeo delecta
ti
ſunt: ut uel eam ſolam ob gratiam uires imperii profunde
re
pulcherrimum duxerint: ædificando ſcilicet ut haberent
cui
apte ornamenta adiungerent.
Itaque ſuperiorum exemplis /
et
peritorum monitis / et frequenti uſu admirabilium operum ef
ficiundorum
abſolutiſſima cognitio extat: ex cognitione præ
cepta
probatiſſima deprompta ſunt: quæ qui uelint / quod
uelle
omnes debemus / non ineptiſſimi esſe ædificando pror
ſus
neglexiſſe nulla ex parte debeant.
Ea nobis pro inita pro
uincia
colligenda / et pro uiribus ingenii explicanda ſunt.
Iſtarum rerum præcepta alia uniuerſa omnis ædificii pulchri
tudinem
et ornamenta complectuntur: alia ſingulas partes
membratim proſequuntur.
Prima ex media ſunt philoſophia
excerpta
: et ad artis iſtius modum uiamque dirigendam et con
formandam
adacta: proxima uero ex cognitione quam di
ximuſ
ad philoſophiæ normam ut ita loquar dolata artis ſe
riem
produxere.
Dicam prius de his quæ magis artem ſapi
unt
alteris quæ uniuerſam rem præhendant utar pro epilo
go
.
Quæ in rebas pulcherrimis et ornatiſſimis placeant: ea
quidem
aut ex ingenii cemento et rationibus aut ex artificis
manu
deueniunt: aut a natura rebus ipſis immiſſa ſunt.
Inge
nii
erit electio / diſtributio / collocatio / et eiuſmodi quæ opi
afferant
dignitatem.
Manus erit aceruatio / affictio / ampu
tatio
/ circumciſio / expolitio / et generis eiuſmodi quæ operi af
ferant
gratiam.
Rebus a natura aſcita erunt grauitas / leuitas /
denſitas
/ puritas.
Contra uetuſtatem uirtus et ſimilia: quæ
operi
afferunt admirationem.
Tria hæc partibus pro cuiuſque
1uſu et munere accomodanda ſunt. Partium annotandarum
multiplex
habetur ratio.
Sed noſ hic delectet ædificium ſic
partiri
/ aut per id in quo una conueniunt: aut per id in quo
diſſimilia
ſunt omnia ædificia.
Primo ex libro intelleximus
deberi
ædificio cui uis regionem / aream / partitionem / parie
tem
/ tectum apertionem.
In his igitur conueniunt. Diffe
runt
quidem / quod alia ſacra: alia prophana: alia publica: alia
priuata
: alia ad neceſſitatem: alia ad uoluptatem et eiuſmodi
parantur
.
Ordiamur ab his in quibus conueniunt. Regioni
quidem
manus aut ingenium hominis quod poſſit gratiæ aut
dignitatis
afferre / uix ſatis conſtat: ni forte illud conferat:
ſi
eos imitabimur: qui ſuperſtitioſa quæ leguntur operum
miracula
excogitarunt: quos tamen uiri prudentes non ui
tuperant
: ſi commoda facere aggreſſi ſunt: et non laudant ſi ſunt
non
neceſſaria.
Merito id quidem. Quis enim audeat quicunque
ille
fuerit ſeu Staſicrates ut refert Plutarchus: ſeu Dinocra
tes
ut refert Vitruuius: qui ex monte athos Alexandri effi
giem
facturum ſe polliceretur: in cuius manu ciuitas aſſide
ret
milium capax hominum decem A: Nitocrim reginam
quod
eundem ad pagum aſſyriorum tertio inflexum euphratem
maximis
foſſionibus multo ambitu appellere coegerit non
equidem
delaudabunt: ſi regionem cum munitiſſimam foſ
ſa
profunditate / tum et fortiſſimam aquarum exuberantia red
diderit
.
Sed íuuent iſta reges potentiſſimos. Iungant maria
maribus
proſciſſo ſpatio quod inter utrumque ſit.
Coæquent
montes
uallibus: Faciant nouas inſulas: reſtituantque rui ſus
inſulas
continenti: nihil relinquant aliis: quo ſe poſſint imi
tari
: eoque pacto ſeſe commendent poſteritati.
Certe quo erunt
quidem
eorum opera magis cum utilitate coniuncta: eo et ma
gis
probabuntur.
Aſſueuerunt ueteres afferre dignitatem cum
locis
et lucis: tum etiam regioni religione.
Totam ſiciliam
Cereri
ſacratam fuiſſe legimus: ſed iſta prætereantur.
Illud
perplacebit
: ſi erit quidem regio mirifica re aliqua prædita quæ
ſit
raritate ſingularis: uirtute admirabilis: et ſuo in genere
1præſtabilis / uti quidem ſi forte cælo erit præ cæteris omni
bus
miti / et incredibili æqualitate perſeueranti.
Qualis
apud
mercem / quo loci homines tam uiuant quamdiu uelint.
Vtique ſi feret ea quidem regio aliquid nuſquam uiſum ali
bi
: et generi hominum optabile atque ſalutare.
Qualis eſt
quæ
ſuccinos / cinnamum / balſamum ue ferat.
Vtique ſi di
uina
uis aliqua inerit: Qualis ſolo euboſio inſula quam omni
penitus
nocuo eſſe immunem ferunt.
Aream quando ea qui
dem
pars quota regionis eſt cuncta hæc omnia honeſtabunt
quæ
ornamento regionis conferant: ſed ab rerum natura
plureſ
paratioreſque præſtantur commoditateſ quibus area
quam quibus regio reddatur celeberrima: habentur enim quæ
paſſim
uariam et multiplicem admirationem ſui præbeant
promontoria
petræ / uerrucæ / auerni / antra / fontes / et eiuſ
modi
: quibus admirationis cauſa ædificaſſe præſtet quam alibi.
Neque deſunt ueteris alicuius memoriæ ueſtigia: in quibus
et
tempora et rerum hominumque conditio attulerit quod ocu
los
menteſque moueat cum admiratione.
Mitto illa. Et locum
ubi
troia fuit: et campos cruore madentes leuticos / traſime
nos
/ et mille huiuſmodi.
Hominum uero manus et ingenium
quam multa ad eam rem conferant / non facile dixerim.
Mitto
cætera
quæ faciliora ſunt.
Platanos per mare uſque in inſu
lam
Diomediſ aduectaſ areæ condecorandæ gratia.
Et a ma
ximis
uiris poſitas columnas / obeliſcos arbores / quæ poſteri
uenerentur.
Qualiſ apud arcem atheniſ diu ſtetit olea a Neptu
no
et Minerua poſita.
Mitto et multo aeuo ſeruatas et a ma
ioribus
poſteritati per manus traditas res.
Qualis apud che
bron
therobyntus: quam a principio mundi ad Ioſephi hiſto
rici
tempora duraſſe ferunt.
Illud pulcherrime faciet ad rem
maiorem
immodum honeſtandam: commentum quidem ele
gans
at que peraſtutum: quod lege prohibuere / nequis mas
templum
Bonæ deæ / ne ue in ædem Dianæ ad porticum pa
triciam
ingrederetur.
Et apud tanagram / nequa mulier eu
noſti
lucum: ne ue item interiora templi ieruſalem penetraret
1cum et nequis niſi ſacerdos et ſacrificii tantum gratia ex fon
te
apud panthos ablueretur.
Nequis doliolis loco apud clo
acam
romæ maximam ubi oſſa Pompilii regis ſint diſpensat.
Tum et aliquot ſacellis inſcripſere ne quod ſcortum adhi
beatur
.
Sacellum Dianæ in creta niſi pedibus nudis fas erat
ingredi
.
Et ancillam in aedem Matutæ admittere non lice
bat
: Apud rhodios templum Oridionis preco: Apud thene
dum
tybicen templum Temnii non ingrediebatur.
Ex lo/
uis
Alfiſtii templo egredi fas non erat / ni prius ſacrificaſſet.
Athenis in aedem Palladis: et thebis in aedem Veneriſ hederam in
ferre
non licebat.
In templo faunæ uinum ne licebat quidem nominare
Atque
inſtituere ne porta ianualis romæ unquam claudere
tur
niſi quom eſſet bellum: ne ue templum Iani aperiretur
cur
quom eſſet pax.
Aedemque Hortæ perpetuo aper
tam
eſſe uoluere.
Haec nos ſi quid erit ut imitari inſtitua
mus
/ fortaſſe condicet ſi indictum ſit / ne templa martyrum
mulier
: et uirginum dearum uiri non ingrediantur.
Illud
præterea
per qua digniſſimum eſt modo fiat hominum ingenio
quod
factum quom legimus minus crederemus: ni per hæc
tempora
locis nonnullis ſimilia uideremus.
Sunt qui dicant
hominum
effectum arte: ut biſantio ſerpentes neminem
dant
: graculique illuc intra moenia non peruolent.
Et in
agro
neapolitano cicadæ non audiantur.
Auem creta noctuam
non
ferat.
Aedem Achillis in inſula boriſtene auis nulla in
feſtarit
.
Romæ foro boario ædem Herculis nec muſca intra
rit
nec canis.
Quid illud quod per hæc tempora uenetiis pu
blica
cenſorum tecta nullum genus muſcarum ſubit.
Et apud
tolletum
macello publico non plus unam toto anno uide
bis
muſcam / et eam quidem inſigni albedine notabilem.
Ta
lia
complurima quæ leguntur longum eſſet proſequi.
et ea
quidem
arte ne an potius natura ſuapte fiant / non ſatis ha
beo
quid referam.
Quid tum? Et qua natura id fiat arte
quod
aiunt.
Ex tumulo regis bibrie ponti laurum extares
a
quo ſi quid decerptum inferatur in nauim / iurgia illic ne
1ceſſent donec abiciatur. In fano Veneris apud paplos in ara non
pluere
.
Apud troadem circa ſimulachrum Mineruæ relicta ſa
crificia
non putreſcere.
Ex tumulo Antei ſi quod erutum ſit im
bres
e cælo ſpargi / donec effoſſa repleantur.
Sed ſunt qui hæc
demum fieri poſſe affirmant aite: Iam tum pridem obſoleta ima
ginum
/ quas
aſtronomi ſibi non ignotas eſſe profitentur.
Ex
eo
qui Apollonii uitam ſcripſit memini ad regiam baſili
cam
apud babylonem magos tecto alligaſſe alites aureas
quartuor
: quas illi deorum linguas nuncupabant: habuiſſe
quidem
uim / ut animos multitudinis ad regis amorem con
ciliarent
.
Tum et grauis auctor loſephus a teſtatur Elia
zarum
ſe quendam uidiſſe / qui Veſpaſiano ſpectante et fi
liis
anulo ad nares Maniaci adacto / eum e ueſtigio libera
ret
: profiteturque Salomonem inſtituiſſe carmina / quibus
egritudines
mitigentur.
Et Serapis inquit Euſebius pam
phylus
apud aegyptios / quem nos Plutonem dicimus ſim
bola
edidit / quibus demones expellantur: docuitque quo
pacto
demones aſſumpta brutorum figura inſultent.
Et
Seruius
ſolitos refert homines certis conſecrationibus mu
niri
aduerſus fortunæ impetum: ne ue mori quidem niſi illa
conſecratione
exauctorati poſſent.
Hæc ſi ita ſunt / facile
adducar
ut credam quod ex Plutarcho legimur.
Simulachrum
apud
peleneos fuiſſe / quod a ſacerdote amotum a templo /
quoquo
uerſus ſpectaſset omnia terrore et maxima pertur
batione
conficiebat: quod ue oculi nulli poterant pre timo
re
intueri.
Sed dicta hæc ſint animi gratia. Cætera quæ ge
neratim
ad aream honeſtandam faciant: uti eſt ambitus / cir
cumſcriptio
/ aggeratio / complanatio / ſtabilitio / et
eiuſmodi
non
habeo quid amplius dicam / niſi ut ea ex primo et item
ex
tertio ſuperioribus libris repetas.
Honeſtiſſima quidem
erit
quæ uti admonuimus ſicciſſima æquabilis conſolida
taque
sit etiam ad rem cui ſeruire oporteat aptiſſima atque expe
ditiſſima
/ egregieque confert / ſi erit inſtrata ope cruſtaceo:
de
quo mox dicemus cum de pariete tractabimus.
Hoc etiam
1faciet ad rem quod monebat Plato digniorem futuram loci
auctoritatem
/ ſi ei nomen ſplendidiſſimum impoſueris. Id
argumentum
placuiſſe Adriano principi indicio ſunt licuſ
canopeius
/ academia / tempe / et clariſſima eiuſmodi nomi
na
ab ſe cenaculis uillæ tyburtinæ impoſita.
Partitio item
et
ſi magna ex parte primo libro tractata ſit: de ea tamen ſic
breuiſſime
repetemus.
In re omni primarium ornamentum
eſt
carere omni indecentia.
Erit igitur decens partitio quæ
ſit
non interrupta / non confuſa / non perturbata / non diſſo
luta
/ non ex male conuenientibus compacta: eritque mem
bris
non nimium multis / non nimium minutis / non nimium
uaſtis
/ non nimium diſſonis atque deformibus / non quaſi a
cætero
corpore diuulſis et diſſipatis: ſed erunt omnia pro
natura
et utilitate et tractatione rerum agendarum ita diffi
nita
/ ita explicata / ordine / numero / amplitudine / collocatio
ne
/ forma: ut nullam partem totius operis ſine aliqua neceſ
ſitate
/ ſine multa commoditate / ſine gratiſſima partium con
cinnitate
effectam intelligamus.
Nam cum his quidem ſi
bene
conuenerit partitio omnis: illic ornamentorum iucun
ditas
et decor cum recte conſtabit: tum clarius eluceſcet.
Si non conuenerit: nullam proculdubio ſeruare dignitare
poterit
.
Itaque totam conformationem membrorum dedu
ctam
et perfectam eſſe oportet ad conſenſum quendam neceſ
ſitatis
et commoditatis: ut non tam adeſſe has atque alteras haſce
partes
iuuet quam iſtas ipſas iſtic iſtocque ordine ſitu / adiunctione /
collocatione / conformationeque ipſa eadem qua ſunt poſitas eſſe
egregie
conferat.
Circa parietem atque tectum exornandum
pluribus
tibi erit locus: ubi rariſſima naturæ munera et ar
tis
peritiam et artificis diligentiam ingeniumque uim explices.
Quod ſi forte dabitur facultas ut poſſis ueterem illum Osy
rim
imitari: quem duo condidiſſe templa ferunt aurea: unum
cæleſti
: alterum regio Ioui.
Aut ut poſſis lapide ſupra ho
minum
opinionem maximo attollere: qualem Semiramis
a
montibus deuexit arabiæ: Latum quoque uerſus cubitos.
xx.
1longum ad. el. Aut ſi tanta dabitur lapidum magnitudo:
ut
ex eo poſſis integram aliquam totius operis partem per
ficere
: qualem ægypto fuiſſe ſeruut ad templum latonæ ſa
cellum
/ latum fronte cubitos.
xl. unico et integro exculptum
lapide
: alteroque item unico contectum lapide.
Profecto id
quidem
operi multum afferet admirationis coque magis ſi
peregrinus
difficilique ſit deuectus uia: qualem ſcribit Herodo
tus
ab elephanto oppido petitum fronte latum cubitos plus.
xx.
altum. xv. tractum uſque ſui itinere dierum. xx.
Ad rationes etiam ornamentorum egregie pertinebit: ſi di
gnus
admiratione qui uis lapis loco erit poſitus nobili atque
inſigni
.
Apud chennim inſulam in ægypto ſacellum illic no
tam
est quidem mirabile quod unico ſit tectum lapide / quam quae pa
rietibus
tam altis tantorum cubitorum lapis impoſitus ſit.
Afferet etiam ornamentum ipſius lapidis raritas atque ele
gantia: pata ſi erit ex genere marmoris: quo ædem fortunæ
aurea
in domo ſtruxiſſe principem neronem ferunt: puro /
candido
/ tralucido: ut etiam nullis adapertis foribus in
tus
eſſe lux incluſa uideretur.
Denique iſtiuſmodi omnia con
ferent
.
Sed qualiacunque iſta quidem ſint inepta erunt: ni ac
curatus
in componendo ſeruetur ordo et modus.
Singula enim
ad
numerum redigenda ſunt omnia ut paribus paria: dex
tra
ſiniſtris: ſumma infimis reſpondeant: nihil intermiſcen
dum
quod perturbet aut res aut ordines.
Omnia ad certos
angulos
paribus lineis adæquanda.
Videre quidem licet quam
interdum
ignobilis materia quod arte tractata ſit plus afferat
gratiæ
quam afferat nobilis alibi confuſe aceruata.
murum athe
nis
quem tumultuario factum opere ſcribit Tuchidides ra
ptis
etiam ſepulchrorum ſtatuis / quis ea re pulchrum eſſe af
firmabit
, quod clade ſtatuarum refertus ſit : At contra iuuat
ex ruſticaniſ ueterum ædificiis lapide incerto / minuto ope
reque
congeſtitio aceruatos parietes ſpectare / ubi ordinibus
ſtant
æquatis coloribus alternatim albo nigroque diſtinctis /
quoad
pro operis tenuitate amplius nihil deſideretur.
Sed
1hæc fortaſſis magis ad eam partem parietis quæ cruſtatem di
citur
quam ad perpetuos parietes tollendos pertinet.
Cæterum
omnes
ita diſtribuentur copiæ: ut nihil inceptum niſi ex ar
tis
et conſilii deſtinatione: nihil adactum niſi ex incepti ra
tionibus
: nihil pro abſoluto relictum quod ipſum non ſit ſum
ma
diligentia curaque elaboratum atque perfinitum.
Sed pri
marium
parietis tectique ornamentum præſertim teſtudinati
erit
: ipſa cruſtatio / colum nationem ſemper excipio.
Ea qui
dem
erit multiplex: albaria pura: albaria inſignita: picto
ria
contabulata / ſectilis uitrea et quæ ex his partibus con
ſtet
mixta.
De his nobis dicendum quæ ſint et quæ fiant. Sed
quoniam
maximorum lapidum mouendorum mentio habi
ta
eſt: locus hic admonet: ut prius reſeramus quo pacto tan
te
moles trahantur: atque difficillimis locis imponantur.
Refert Plutarchus Archimedem apud ſyracuſas per medium
forum
traxiſſe onuſtam onerariam nauim quaſi iumentum
loro
et manu.
Mathemathicum ingenium. At nos tantum
quæ
uſibus commodentur proſequemur: poſtremo etiam non
nihil
explicabimus: ex quo docta et acuta ingenia rem hanc
haud
obſcure ex ſe percipere poſſint.
Ex Plinio ſic compe
rio
obeliſcum deuectum thebas a focis foſſa ex nihilo produ
cta
/ ſubmiſſis lapidi nauibus plenis laterculo: moxque exina
nitis
/ ut conuehendi lapidis onus ſuſceptum leuarent.
Ex Amia
no
marcellino hiſtorico ſic comperio.
Conuectum ex nilo
obeliſcum
naui remigum trecentorum impoſitum uolgiis
et
tractum a tertio urbis lapide porta hoſtienſi in circum ma
ximum
.
In eoque erigendo multa hominum milia laboraſſe:
toto
circo referto machinis altiſſimarum trabium et uaſtiſſimo
rum funium.
Ex Vitruuio legimus Creſiphonem patrem et Me
chagenem filium columnas et epiſtilia duxiſſe epheſum a chylin
dris
commento ſumpto quo aream ueteres complanare iubeant.
Affi
xit
enim et firmauit plumbo ſingulis extremis capitibus lapi
dum
ſingulos acus ferreos porrectos: qui quidem pro axe rotarum
extarent
: rotaſque hinc atque hinc axibus iſtiuſmodi adegit
1amplitudine tam latas: ut ferreis illis ex axibus lapides ipſi
penderent
: inde uerſatu rotarum motos ac deportatos.
Che
minium
ægyptium ferunt in pyramide aſtruenda quod eſſet
opus
altum stadia plus ſex factis aggeribus uaſtiſſimos la
pides
apportaſſe.
Clepam Raſinitæ filium ſcribit Herodo
tus
in ea pyramide qua aſtruenda centena milia hominum
annos
plures fatigaſſet / gradus extrinſecus reliquiſſe: quo
uaſtiſſimi
lapides breuibus tignis et aptis machinis admo
uerentur
.
Tum et illud mandarunt litteris: alibi lapideos
uaſtiſſimos
trabes altis columnis fuiſſe impoſitos in modum
hunc
.
In trabis enim mediam longitudinem duos ſubſtitue
runt
tranſuerſos thorulos mutuo contiguos: mox in alterum
trabis
caput aceruarunt ſportulas plenas harena: qua preſſio
ne
caput alterum quod nudum eſſet alleuaretur: et alter tho
ruluſ
pondere immunis relinqueretur tranſlatis ſubinde ſpor
tulis
/ inque alterum iam ſublatum caput alternatim coacer
uatis
/ et thorulis ſubinde altioribus ea parte ſubſtitutis / qua
immiſſio
apertior pateret: aſſecuti ſunt ut ſenſim lapis qua
ſi
ſua ſponte conſcenderet: Hæc breuiſſime collecta ab ipſis
auctoribus
prolixius diſcenda linquimus.
Cæterum pro ope
ris
inſtituto pauca quæ ad rem faciant ſuccincte repetenda
ſunt
: non hic inſiſto: ut illa explicem ponderi naturam ineſſe
ut
continuo premat: obſtinate querat inferiora: attolli totiſ
uiribus
repugnet: nuſquam cedat loco / niſi ut uictor / aut
maiori
pondere peruincente / aut contraria ui prepotente: neque
motus
eſſe uarios repeto: a centro in centrum / circa centrum /
et
uehi alia / trahi alia / impelli alia et eiuſmodi: de hiſce diſ
ſitionibus
alibi prolixius.
Hoc ſtet apud nos: pondera nuſquam
facilius
moueri quam quom deſcendant: ſponte enim mouentur.
Nunquam difficilius quam ubi conſcendant: natura enim repu
gnat
.
Tertium uero quendam atque inter hos medium eſſe
motum
: et fortaſſe qui utriuſque horum naturam ſapiat: qui
quidem
neque ſuapte mouetur: neque obſequi repugnet: uti
quom
plano et minime impedito trahitur uado.
Cæteros
1omnes motus quo huic uel huic proximiores ſunt / eo aut fa
ciliores
aut difficiliores eſſe.
Quo autem pacto immania
pondera
moueri poſſint / ipſa rerum natura multa ex parte
monſtraſſe
uiſa eſt.
Namque uidere quidem licet quæ ſtantem
in
columnam imponantur pondera facili appulſu porturba
ri
: et cum ad caſum moueri ceperint nulla ui admodum con
tineri
poſſe.
Tum et ſpectare quidem licet columnas ipſas
teretes
/ et orbes rotarum / et uolubilia facile moueri: ægre
conſiſtere
ſi rotentur: eadem ſi inſtituas trahere / ita ut non
rotentur
/ non facile perſequi.
Tum et in promptu eſt maxi
ma
pondera nauium leui appulſu ſtagnantes per aquas mo
ueri
ſi trahendo perſeueres.
Si uero arietes eas ne maximo
quidem
ſubito quo uelis ictu moueri: et contra ictu repen
tino
concitatoque impulſu quædam moueri.
quæ alioquin
non
ſine maxima ponderum ui dimouerentur.
Supra glacie
quoque
grauia haud quaquam repugnanter trahentem ſequi.
Præ
longo
item quæ pendeant fune alligata aliquot quidem ſpa
tium
eſſe ad motum prompta perſpicimus.
Iſtorum ratio
nes
aduertiſſe atque imitaſſe conferet: nos ea ſuccincte tran
ſigamus
.
Carina ponderis omnino ſolida et coæquabilis ſit
neceſſe
eſt: ea quo erit latior: eo minus obteret ſubſtrata ua
da
: quo erit gracilior / eo expeditior: ſed ſulcabit uada et ob
uorabitur
.
Ad carinam ponderis ſi aderunt anguli: utetur
quaſi
unguibus ad uada carpenda atque renitendum.
Vada
ſi
erunt lubrica / ſubſolidata / æqualia / conſtantia / nuſquam
cadentia
/ nuſquam ſeſe attollentia / nuſquam obfundentia quod
interpellet
: illud proculdubio non habebit pondus quod con
tra
certet / aut obſequi recuſet / præter unum id quod ipſum
pondus
natura ſui quietis amantiſſimum ſit: et perinde pi
grum
et moroſum.
Iſtis ſimilia fortaſſis intuens Archime
des
et rerum earum quas recenſuimus uim altius repetens adduci
uiſus
est ut diceret.
Si tantæ molis daretur baſis: profecto ſe mundum
poſſe
peruertere.
In carina uadoque parando quæ iſtic quærimus
per
commode aſſequemur.
Trabes enim inſternentur pro poderis ua
1ſtitate numero atque craſſitudine et robore frequentes firmi
coæquales
nuſquam ſcabri nuſquam iuncturis interrupti inter ca
rinam
atque uadum medium quippiam eſſe oportet: quo
id
iter lubricum reddatur.
Lubricant ſapone aut ſepo aut
amurca
/ aut madente fortaſſis lotura cretæ.
Eſt et aliud lu
bricandi
genus quod fit chilindris in tranſuerſum ſubſtitutis.
Hic
ſi
erunt numero complures / difficile ad lineas equi diſtan
tes
atque diſtinatiores pro itinere agendo directos coapta
buntur
: quod omnino neceſſe eſt fieri ne perturbent atque
ſubradant
: ponduſque in alteram partem uehant: ſed una
conſpiratione
in officio ſubſequantur.
Si erunt numero pau
ciores
: illic quidem aut ſub pondere deficientes fatiſcent:
ac
reſoluti remorabuntur: aut qua una linea ſubſtratam ua
di
ſuperficiem: qua ue altera item una linea ſuper impoſitam
ponderis
carinam attingunt quaſi acie penetrando infigen
tur
/ atque hærebunt chilindri corpus coæqualibus circulis
compluribus
altero alteris congeſtis.
Conſtat et circulum
apud
mathemathicos aſſeritur rectam non poſſe lineam
puncto
plus uno attingere.
Hinc nos chilindri aciem appel
lamus
lineam / quam unicam pondus ex chylindro premat.
Iſtis prouidebitur materie denſitate / et linearum notatione
ad
normam atque directione.
Sed quom præter hæc etiam
ſunt
quæ uſu comprobentur.
Rotæ / trocleæ / coclea / atque
uectes
: de his accuratius tractandum eſt.
Sunt enim rotæ
uolgulis
multa ex parte ſimiles.
Semper enim unicum in
punctum
premunt ex perpendiculari.
Sed hoc intereſt quod rotu
li
expeditiores ſunt: rotæ axium interfrictione tardantur.
Rotæ partes ſunt tris: ambiens extremus ampliſſimus lim
bus
circuli: medius axis: et circulus is in quo axis induca
tur
quaſi in armilla.
Id alii fortaſſis polum appellarent /
nos
quod in aliis machinis ſtet / in aliis uero moueat: ſi ita
licet
: axe clam nuncupabimus.
Rota ſi axe uoluetur craſ
ſo
: durius prolabetur: ſi tenui / pondera non tolerabit.
Rotarum extremus ambitus ſi breuis: quod de rotulis di
1ximus infigitur uado: ſi latus uacillat in alterutras partes.
Et ſi diuertendum forte in dexteram aut ſiniſtram eſt: egre
obtemperant.
Axecla ſi plus ſatis aperta eſt rodendo exitat:
ſi
nimium arcta fit contumax.
Medium inter axem et axeclam
lubricum
eſſe oportet.
Nam horum alter pro uado: alter pro
carina
ponderis eſt.
Rotuli et rotæ ex ulmo ilice. Axes aqua
ſolio
et corno aut potius ferro axecla omnium optima ex ære
ſtagni
parte ex tertia immixta.
Cicleolæ puſillæ ſunt rotæ.
Vectis radios rotarum ſequitur. Sed iſtiuſmodi omnia qua
liacunque
ſint: ſiue ſint ingentes rotæ: quas immiſſi homines
calcando
inuertant: ſiue ſint erganæ aut cocleæ / in quibus
uectis
in primis ualet: aut cicleolæ / et quæ uis generis eiuſ
dem
: omnium eſt quidem ratio ex principiis ducta libræ.
Mercurium ferunt uel maxime ob hanc rem diuinum habi
tum
/ quod nullo ſigno manus: ſed ſolis uerbis quæ diceret ita
diceret
ut plane intelligeretur.
Id ego ſi uerear poſſe aſſequi
tamen
pro uiribus conabimur.
Nam inſtitui non ut mathe
mathicus
ſed ueluti faber de his rebus loqui: non plus quam quod
prætereundum non ſit.
Eſto ſit inter manus diſcendæ rei gra
tia
iaculum: in eo tris locos uelim conſideres / quos puncta
nuncupo
.
Duo extrema capita ferrum atque pynnulas: tertium
eſt
medium amentum.
Quæ uero ſpatia inter puncta hæc ſint
ab
amento ad capita radios nuncupo.
non diſputo quid ita
ſit
/ ſed ipſa res patebit experimento.
Namque ſi erit quidem
amentum
tælo ſitum medio / et æqualia pynnulis pondera
reſpondeant
ferro: ſtabunt ſane alterutra iaculi capita mu
tuo
renitentia et collibrata.
Sin erit fortaſſis ferratum ca
put
grauius peruincentur pynnulæ.
Erit tamen in iaculo cer
tus
locus grauiori capiti propinquior: quo ſi amentum re
duxeris
/ ſeſe pondera ilico acquilibrabunt.
Is erit punctus
ille
/ a quo maior hic radius tantum exuperat minorem quantum
minus
hoc pondus ab maiore exupatur: Compertum enim fecere quod
iſta
queritarunt radios non pares ponderibus non partibus aequari
mota numeri partium qui ex radio atque ex pondere una collecti
1ſunt in dextra contrariiſ talibus in ſiniſtram numeris reſpon
deant
.
Nam ſi erit ferrum tria / pynnulæ duo ab amento ad
ferrum
radius duo ſit oportet: et radius alter ad pynnulas tria
Ex
quo cum hic numerus quinque alteris quinque par reſponde
bit
: æquatis radiorum et ponderum rationibus quieſcent æqui
librati
et compares: ſi non reſpondebunt numeri peruincet:
in
quo excedent.
Illud non prætereo / ab eodem amento ſi
pares
protendentur radii pares dum capita mouebuntur aere
circulos
ſignabunt Si uero impares quoque et impares deſcribent
circulos
circulis contineri rotas diximus: monſtratum id /
circo
eſt ſi uno eodemque motu duæ contiguæ unicum affixæ
in
axem rotæ moueantur: ita ut mota una altera non quieſcat:
et
quieſcente una altera non moueatur ex radiorum in utriſque
longitudine
quæ nam in unaquaque ſit uis intelligemus.
Ra
dii
longitudinem notaſſe oportet a medio intimi axis pun
cto
.
Hæc ſi ſatis intelliguntur omnis quam quærimus ratio
huiuſmodi
machinarum in aperto eſt maxime rotarum et uectis.
In trocleis paululum eſt amplius quod conſideremus. Nam
et
traductus per trocleam funis et orbiculi ipſi in troclea pro
uado
ſunt: in quo medius quidem ſit motus / quem eſſe intra
difficillimum
atque facillimum diximus: quod neque aſcendat
neque
deſcendat: ſed in ſuum centrum æquate obinſtet.
Atque
ut
intelligas quid ſit in re: ſummito tibi ſtatuam pondo.
M.
Hæc ſi ex arboris trunco fune illaqueata pendebit / certum
eſt
/ ſimplicem funem iſtunc mille integra ſuſtinere: Adne
ctito
ad ſtatuam trocleam: et per eam traducito funem quo
pendebat
ſtatua: et reducito ad truncum: ut iterato pendeat:
promptum
eſt ſtatuæ pondus duplicato pendere fune: atque
trocleam
per æquilibra medium interſtringi.
Proſequere
addito
etiam trunco alteram trocleam et per eam quoque tra
ducito
ipſum funem: quero a te quota erit ponderis portio:
quam reducta in altum et mox traducta pars funis ſuſtinebit ?
quingenta inquies. non tu exinde intelligis ſecunde huic tro
cleæ
dari pondus non poſſe maius ab fune ipſo quam quod ha
1beat. Habebit ergo. V. non longius progrediar. Huiuſque
ſatis
monſtratum puto diuidi pondus trocleis: exindeque
maiora
moueri pondera minore.
Quot enim erunt iſtiuſmo
di
conduplicationes: tot erunt ponderis diſpartitiones: ex
quo
illud ſequitur / ut quo plures adhibeantur orbiculi: eo
pondus
quaſi conciſum et in partes diſgregatum commodiuſ
tractetur
.
Diximus de rota et troclea et uecte. Nunc uelim
intelligas
cocleam conſtare anulis: qui quidem in ſe pondus
ſuſtinendum
ſuſcipiant.
Hi anuli ſi eſſent integri et non ita
cæſi
/ ut finis unius alteriuſ principio iungeretur / proculdu
bio
motum in eis pondus neque aſcenderet neque deſcenderet:
ſed
æquabili uado per cycli ambitum traheretur.
Cogitur
igitur
ui uectis pondus per anuli obliquitates labi.
Rurſus
ſi
eſſent hi quidem anuli ambitu perpuſilli: et centro fini
timi
nimirum uecte breuiore pondus / et uiribus leuioribus
moueretur
.
Hic non reticebo quid me dicturum non puta
ui
.
Tu ſi rem ita parabis / ut ponderis carina quoad id ma
nus
et fabri ars poſſit aſſequi / ſit non amplior puncto.
et ſta
bili
in uado / ita moueatur: ut motu ſuo lineas in uado effi
ciat
nullas.
Hoc teſtor Archimedis nauim mouebis et iſti
uſmodi
que uoles conſequeris.
Sed de his alibi. Harum rerum
quas
recenſuimus ſingulæ per ſe ad pondus mouendum ua
lidiſſimæ
ſunt.
Quod ſi una omnes iungentur in unum mi
rifice
' ualebunt.
Apud germanos paſſim offendes ludibundam in
glacie
iuuentutem ſocculo ferreo gracili et ſubterleuigato ini
xam
facto impulſu leui teſte lubricitate ſuperlabi tanta mo
tus
uelocitate: ut ne uinci quidem ſe a præpete alite patia
tur
.
Sed quom pondera aut trahantur / aut pellantur / aut
uehantur
: fortaſſis erit ut ſic poſſimus diffinire.
Pondera
quidem
trabi fune: pelli uecte: uehi rotis: et eiuſmodi.
Quo
autem
pacto his una omnibus poſſumus uti im promptu eſt.
Sed in iſtiuſmodi omnibus adeſſe oportet conſtans et obfir
matiſſimum
aliquid: quo immoto caetera moueantur.
Id ſi
trahetur
pondus: adſit oportet maius aliud aliquod pondus
1cui uincula machinarum commendentur: ſi tale non aderit pon
dus
: clauum ferreum tricubitum ualidum infigito fundituſ
in
ſolum denſatum / aut tranſuerſis truncis obfirmatum ad ex
tremum
claui caput / quod ab ſolo emineat / uincla aduolui
to
trallearum atque erganæ.
Si autem erit ſolum harenoſum pro
ſternito
trabes prælongos integros: in quibus uada coapten
tur
: et capitibus uincla ad clauum alligato: Dicam quod im
periti
non aſſentiantur: ni totam rem intellexerint: duo ſi
mul
commodius trahentur per planum pondera quam ſolum unum.
Id fiet ſic moto primo pondere uſque ad extremum ſubſtrati
uadi
caput impediam: id cuneolis quoad præfirmatum hære
at
: et machinam quam ſecundum pondus trahendum ſit: huic
ita
compedito accingam: fiet ut eodem uado per pondus ſed
mobile
ab altero pari ſed refirmato peruincatur.
Si in altum
trahendum
erit pondus / commodiſſime utemur trabe unico
aut
malo nauis minime imbecillo.
Hunc ſi erigemus / calcem
firmabimus
ad clauum: aut ſtabile aliud quid uis.
Extremo
capiti
funes alligabuntur / ne minus tres: unus in dextram / alius
in
ſiniſtram / tertius per trabis longitudinem obtendetur in
productum
.
Inde ſpatium aliquod ab calce mali trocleæ er
gana
ue firmabitur in ſolo: et per eas diſtentus is funis tra
hetur
: trahentem ſequetur ſeſe capite attollens malus.
eum
nos
funibus illis geminis capiti alligatis hinc atque hic qua
ſi
loris moderabimur: ut quoad uelimus ſtet: et in partem
qua
opus ſit pendeat ad onus ponendum.
Laterales isti hinc
atque
hinc funes ſi alia maiora non aderunt pondera quibus
commendentur
hunc in modum firmabuntur.
Effodietur in pro
fundum
foſſa quadrata: truncus in medio fundo ſternetur:
huic
uincla adnectentur ut ab ſolo emineat ſurſum.
In trun
cum
tranſuerſi ſuperinſternentur plutei: mox complebitur
foſſa
terra et denſabitur.
Tum ſi madefeceris fiet grauior:
cætera
omnia expedientur uti in planorum uadis diximus.
Ad
caput
enim trabis et ipſum ad pondus tralleæ adigentur: et
propter
pedem ergana firmabitur: aut quod uis eiuſmodi in
1quo uis uectis inſit. In hiſce omnibus ad uſum operis ſeruan
da
hæc ſunt / ut uaſtiſſimis ponderibus mouendis media iſti
uſmodi
adhibeantur non minuta aut inualida longitudo in
fune
inque radio inque omni quo ad mouendum utamur medio
quod
imbecillitatem ſapit.
Nam eſt quidem longitudo natura ſui
coniuncta
gracilitati: et contra ex breuitate craſſitudo red
ditur
.
Si erunt funes tenues conduplicentur cicleolis. Si ua
ſtiores
ſint / quoque et cicleolæ grandes ſubigantur: ne minu
ti
circuli acumine funis interſecentur: axes immittantur fer
rei
craſſi / ut ſint ex ſuæ cicleolæ ſemidiametro ne minus
parte
ſexta: ne plus ex totius diametri parte octaua.
Funis
madefactus
eſt ab incendio tutior: quod quidem frictione
et
motu fiat.
Eſt etiam cicleolis uoluendis paratior. Adde
quod
et minus abſoluitur.
Aceto ut illius madefit quam aqua: et ma
ritima
quam albula: dulci madefactus aqua feruenti in ſole ociſ
ſime
marceſcit.
Conuolutiones in funibus tutiores quam inno
datio
.
In omnibus cauendum ne funis funem ſecet. Regula
ferrea
utebantur ueteres cui primarias annodationes funium
et
trallearum commendarent / ponderi præſertim lapideo pre
hendendo
forcipe ferreo utebantur forma forcipis ex littera
X
erat ducta digytis infimis intro uerſus aduncis: quibus
pondus
quaſi cancer mordicus inſtringeret ſuprema quo ca
pita
erant armillata: per eas armillas funis traductus / et re
uinctus
tractu ſui forcipem aſtringebat.
Vidimus lapidibus
uaſtis
præſertim columnarum media in ſuperficie alioquin
dolata
atque expolita relictos umbiliculos prominentes qua
ſi
anſas: quibus funium illaqueamenta detinerentur / ne ſub
exfluerent
: utunturque præſertim ad coronas impleolis.
Sic
enim
appello quæ fiant ſic: incauatur formula in lapide ad
crumenæ
uacuæ ſimilitudinem pro lapidis uaſtitate palmos
ore
arctiore: fundo introrſus latiore: uidimus impleolas per
fundas
pedem: hanc complent ferreis cuneolis: quorum duo
hinc
atque hinc collaterales lineamento ad, D. litteræ ſimi
litudinem
finiuntur.
Hic ad ſpatia intus complenda lateri
1bus impleolæ ſub ingerentur. Medius uero cuneus quod in
ter
utrumque uacui eſt poſtremus complet: ſingulorum cuneorum
auriculæ
extant ex formula.
Per auricularum foramina inue
hitur
digytus ferreus: et adiungitur anſa ualida: cui funis
ductarius
illaqueatus.
Nos columnas atque portarum labra et
huiuſmodi
quæ ſtantia ſinenda ſunt hunc modum illaquea
uimus
.
Fecimus ferreum aut ligneum ergaſculum pro pon
deris
uaſtitate bene firmum: quo columnam apto ſui loco
præhenſam
incinximus: cuneiſque gracilibus et oblongis le
ui
malleo inſtruximus et affirmauimus.
Demum uti aiunt
brachas
ex funibus ergaſculo adegimus hoc pacto: neque im
pleolarum
uulneribus lapidem: neque angulares lapidis acies
cincturis
rudentum leſimus.
Adde quod genus hoc ligandi
omnium expeditiſſimum aptiſſimum et fidiſſimum eſt.
Multa
quæ
ad iſtos uſus pertineant prolixius alibi explicabuntur.
Sed hic machinas tantum interpretari oportet eſſe ueluti ani
mantia
manibus admodum ualidiſſima: et dimouere pondus
non aliis fere modis: quam id nos ipſi moueamus.
Ea de re quas
intenſiones
membrorum neruorum que amittendo / pellendo / traben
do
/ tranſferendo adhibeamus: tales machinis imitari neceſ
ſe
eſt.
Vnum admoneo: uaſtiſſima uticunque mouere inſtitue
ris
pondera conferet ſenſim cautim mature aggredi rem ob
uarios
/ incertos / irrecuperabiles caſus et pericula / que iſti
uſmodi
negocio præter opinionem etiam expertiſſimis ſo
lent
euenire.
Neque enim tanta sequetur laus et ingenii appro
batio
/ ſi ſucceſſerit quod tuo fretus conſilio aggreſſus ſis:
quam redundabit deteſtatio et odium temeritatis / ubi male ſuc
ceſſerit
.
De his hactenus. Nunc redeo ad cruſtationes.
Omnibus cruſtationibus adegiſſe oportet harenationum tu
nicas
ne minus tres.
Primæ officium eſt parietis ſuperficiem
præhenſare arctiſſime / et reliquas ſuperadditas harenationes
ad
parietem continere.
Extremæ officium eſt expolitionum
colorum
/ lineamento, que uenuſtates expromere.
Mediarum offi
cium
eſt: utriſque uitia emendare atque prohibere.
Vitia hæc
1ſunt. Nam ſi erunt ultimæ quidem et ſupremæ acres ut ſic
loquar
mordicaces parietum quales eſſe quidem primas opor
tet
/ acrimonia ſui crebris rimulis interfundentur ſicciſcen
do
.
Sin autem erunt primæ illæ molliores: quales eſſe ulti
mas
oportet: non compræhenſabunt tenaci morſu parietem:
ſed
deſciſcent.
Quo plures erunt harenationes: eo illuſtrius
leuigabitur
.
et contra uetuſtatem ſolidiores perſeuerabunt.
Vidimus apud antiquos qui uſque nonam ſuperaddiderint
harenationem.
Harum primas omnino eſſe oportet aſperrimas
ex
harena foſſili et teſta non ualde tunſa ſed glanduloſa ad
craſſitudinem
digytorum / interdum uſque palmum.
Mediis
tunicis
harena fluuiatilis commodior / quod minus findatur.
Haſce item eſſe aſperas oportet. Nam leuigatis ſuperaddita non
adhærent
.
Vltima omnium erit nitidiſſima marmorata: hoc
eſt
cui pro harena ſit tunſus lapis candidiſſimus.
Hanc ul
timam
partem craſſam ponere ſemidigytum ſat eſt.
Aegre
enim
ſiccatur ſi craſſior adiungitur.
Vidimus qui parſimo
niæ
gratia extremam cutim corio calciamentorum non craſſio
rem
ſuperextenderint.
Mediæ harenationes prout his aut illis
proximiores
ſunt deinceps moderabuntur.
Venæ quædam
alabaſtro
tralucido perſimiles lapideis montibus inueniun
tur
: quæ neque marmor neque gypſum / ſed inter utrumque ſint
natura
ſui admodum friabiles.
Is lapis tunſus et pro hare
na
mixtus ſplendentes marmorei candoris ſcintillulas mi
rifice
referet.
Viſuntur paſſim cruſtationum continendarum
gratia
claui parietibus affixi: ætas docuit æneos præſtare.
Perplacet qui clauiculorum loco inter iuncturas ordinum per
parietem
factis minutis foraminibus extantes glebuſculas ſi
liceas
confixere malleolo nimirum ligneo.
Murus quidem quo
erit
recentior / quo ue aſperior / eo harenationes denſius con
tinebit
.
Ergo ſi inter aſtruendum et dum uiret opus primam
quamuis tenuem harenationem induxeris captus præſtabit ſu
perinducendis
tenaces et indelebiles: poſt hauſtros commo
diſſime
omne cruſtationis opus inducetur: per boream et fri
1gora et aſtum aeris inducta / præſertim cutis ultima repen
te
inſcabreſcet.
Porro cruſtationum aliæ inductæ: aliæ ad /
actæ
.
Inducitur autem gypſum aut calx. Sed gypſum non
niſi
ſicciſſimo eſt in loco utile.
Cruſtationibus quibuſuis
ex
uetere pariete ſuffuſa inimica eſt humiditas.
Adigitur
et
lapis et uitrum et huiuſmodi.
Inductarum cruſtationum
ſunt ſpes: albaria / pura / inſignita / pictoria.
Adactarum
autem
: obtabulata / circumexecta / teſſellulata.
De indu
ctis
prius.
Calx ſic parabitur exuberatim et pura aqua oper
to
in lacu diu macerabitur.
Inde ferro non ſecus atque ligna
dolentur
aſciabitur.
Maceratæ ſignum erit / ubi inter aſcian
dum
calculi ferrum non offenderint: tertium ante menſem
non
ſatis etiam maturam putant: lentam et ualde glutino
ſam
eſſe oportet quam probet.
Nam ſi ferrum exierit ſiccum
indicio
erit euanidam eſſe et ſiticuloſam.
Cum harenam aut
quid
tunſum immiſcueris diu et uehementer atque iterum diu
ſubagitato
: etiam rurſus ſubuerſato quoad quaſi ſpumeſcat.
Eam ueteres qua ultimam cutim inducturi erant mortario
compinſabant
: temperabantque ipſam hanc mixturam ut fer
rum
non detineret dum induceretur.
In iam inductam ſub
areſcentem
atque adhuc ſubuirentem altera inducetur: cu
rabiturque
ut tenore uno ſimul omnes cutes inareſcant: leui
bus
planatoriis et bacillis uerberatas cruſtationes dum uirent
denſantur
.
Vltima cutis in puro albario diligenter perfri
cata
ſplendorem dabit ſpeculi: eandemque factam penitus ſic
cam
ſi unxeris cæra et maſtice modicoque oleo una collique
factis
: et ſic unctum parietem carbone ignito ex pelui con
calefeceris
ut unguenta combibat: uincet marmora nitore.
Nos experti ſumus cruſtas eiuſmodi rimis euadere immu
nes
/ ſi inter inducendum ilico apparentes fixuras manipu
lis
uirgultarum ibiſci ſparti ue crudi caſtigaueris.
Quod ſi
per
caniculam aut loco æſtuoſo inducturus lis / tundito et mi
nutiſſime
concidito rudentes uetuſtos / et pulti commiſceto.
Tum et leuigabitur quidem belliſſime / ſi ſapone albo tepen
1ti aqua ſoluto modice inter leuigandum ſuperaſperſeris mul
ta
inunctura expalleſcit.
Signa ſigillis expeditiſſime affi
gentur
.
Sigilla ex ſculpturis haurientur gypſo madente ſu
perinfuſo
.
Ea quidem cum aruerint quo diximus unguen
to
peruncta cutem marmoris imitabuntur.
Signorum iſtiuſmo
di
duo ſunt genera.
Vnum prominens: aliud caſtigatum et
retunſum
.
Recto in pariete non incommode aſciſcentur pro
minentia
: Coelo autem teſtudinum retunſa magis conueni
ent
.
Nam prominentia ſi pendeant / pondere ſui facile deſti
tuuntur
: incoliſque periculo ſunt caſu.
Recte admonent ubi
puluis
multus futurus ſit/ coelatas coronas et prominentes
non
adhibeas / ſed planas et caſtigatas: quo aptius abſtergan
tur
.
Pictoriæ cruſtationes aliæ in udo: aliæ in ſicco. Vdis
color
omnis natiuus ex lapide / terra mineris et eiuſmodi ſumpt
tus
conueniet.
Fucatus autem omnis color et omnis præſer
tim
qui in ignem poſitus mutetur / ſicciſſima deſiderat: cal
cemque
lunamque et hauſtrum odit.
Nouum inuentum / oleo
linaceo
colores quos uelis inducere contra omnes aeris et coeli
iniurias
æternos: modo ſiccus et minime uliginoſus ſit pa
ries
ubi inducatur: tametſi comperio pictores antiquos pin
gendis
puppibus nauium uſos liquenti cæra pro glutino.
Tum
et
uidimus in ueterum operibus inductos parieti colores gem
marum
/ ſi ſatis rem teneo / cæra aut fortaſſis albo bitumine
ad
tantam duritiem redactos uetuſtate / ut ne igne quidem
ne
item aqua diſſolui poſſint: eſſe id uitrum aſſum dicas.
Vidimus et qui lacteo calcis flore colores maxime uitreos
parieti
dum uirebat / adglutinarunt.
Hac de his.
Adactæ autem cruſtationes obtabulatæ quamuis aut puræ qui
dem
ſint aut coelatæ / amborum tamen una eſt ratio.
Mirum di
ctu
quantum diligentiæ ueteres ſecandis tabulis marmore
is
atque illuſtrandis adhibuerint.
Vidi equidem tabulas mar
moreas
cubitos longas plus quatuor: latas duos: craſſas uix
ſemidigytum
: et iunctas linea undoſa: quo magis ſpectan
tes
fallerent.
Exſecandis marmoribus ueteres harenam ethio
1picam in primis probaſſe ſcribit Plinius: indicam proxime
accedere
: ſed molliorem eſſe ægyptiam: itidem præſtare no
ſtris
.
Ex quodam tamen adriatici maris uado repertam fe
runt
/ qua ueteres uterentur.
Nos ex littoribus puteolanis ha
renam
colligimus huic operi non in poſtremis utilem.
Ex
quouis
torrente anguloſa harena ſumpta utilis eſt.
ſed quo
craſſior
quidem eſt: eo laxioribus ſegmentis terit / et acrius
rodit
.
Quo autem leuius delimat: eo polituræ proximior
eſt
.
Expolitio ab extremis limis incipit: deſinit in id quod
potius
lingit quam rodit.
Thebaica fricandis et poliendis mar
moribus
probatur.
Laudant et cotes: ſmirillum appellant
lapidem
: cuius farina nihil præſtabilius.
Et pumex poſtre
mis
delinimentis perutilis est.
Stagni peruſti ſpuma / uſtaque
ceruſa
/ et tripolea imprimis creta et generis eiuſdem quouis
modo
in minutiſſima corpuſcula athomis puſilliora eademque
mordentia
conterantur utillima ſunt.
Tabulis continendis
ſi
erunt illæ quidem craſſæ clauiculi aut marmorei promi
nentes
captus adinterfigantur parieti: ſubinde nudæ tabulæ
applicentur
.
Sin autem erunt tenuiores poſt ſecundas hare
nationes
calcis loco cæra / pix / reſina / maſtix : et gummarum
omnis
numerus confuſe colliquefactus adhibeatur: ſenſimque
concalefiat
tabula: ne repentina ignis moleſtia crepet.
Po
nendis
tabulis laus erit: ſi ex earum expaginatione ac ſerie
aſpectus
concinnitas referetur.
Maculæ enim maculis et colores
coloribus
, et talia talibus coaptanda ſunt: ut alter alteri mu
tuo
praeſtet gratiam.
Veterum perplacet aſtutia: qui quidem pro
ximiora
oculo nitidiſſima expolita reddebant.
In his autem
quæ
diſtantes et in altum erant futuræ parcebant labori.
Quin
et
locis aliquibus ne leuigatas quidem apponebant: quod eo uix
curioſiſſimi
recognitores inſpectaturi eſſent.
Circumexſe
cta
et teſſellulata in hoc conueniunt: quod in utriſque picturam
imitamur
uariis lapidum / uitri / concharum ue coloribus ap
ta
quadam explicatione compactis.
Conchas margaritarum
ſecare
et immiſcere cruſtationibus primum inſtituiſſe Ne
1ronem ferunt. In hoc differunt quod in circumexectis quam maiu
ſculas
poſſumus tabellularum partes adhibemus.
In teſſellu
latis
quadrata minutalia fabis non maiora immittuntur quo
enim
intra minutiora ſunt: eo ſplendoris ſcintillas diffuſius
referunt
.
Teſſellularum ſuperficiebus uarias in partes accep
ta
lumina reiicientibus: differuntque quod illis affigendis com
modior
gummarum pultis eſt: his uero teſſellulatis utilior eſt
calx
: cui tyburtini lapidis farina tritiſſima immixta ſit.
Sunt
qui
operi teſſellulato calcem iterum at quod iterum allutari aqua
feruenti
iubeant: quo ſalis ardoribus exuta mollior et len
tior
ſit.
Rota uideo circumexectorum operum præduros lapil
los
fuiſſe delimatos in teſſellulatis.
Aurum uitro appingitur
calce
plumbi qua nullum fit fluidius uitrum.
Quæ de cruſtationibus diximus omnia ferme ad opus paui
menti
/ de
quo dicturos polliciti ſumus faciunt: præter id quod
neque
pictorias neque adeo inſignitas cruſtationes recipiunt.
ni forte pro pictoriis illud ueniat quod pultem uariis colo
ribus
inficere poſſumus: et ſpatiis circumſeptis limitibus
marmoreis
ad picturæ imitationem fundere.
Inficitur rubri
ca
uſta teſta ſilice et ferri fece et huiuſmodi pauimentis cru
ſtatis
cum ſicuerint opus diſpumabitur.
Id fit ſic. Siliceus
lapis
aut potius plumbum pondo quinque ſupplanata ſuperfi
cie
funiculis horſum iſtorſum trahitur retrahiturque per pa
uimentum
ſpanſa harena aſperrima atque aqua quoad raden
do
belliſſime leuigetur.
Non leuigabitur niſi teſſellularum
anguli
et lineæ ſint conformes.
Quod inductum ſit oleo præ
ſertim
linaceo perfuſum uitream acquirit cutim.
Amurca per
fundere
commodiſſimum: tum et aqua in qua extincta ſit
calx
uehementer conferet ſi iterum atque iterum aſperſeris.
In
his
omnibus quæ recenſuimus uitabitur eiuſdem coloris et
formæ
nimium crebra et uno in loco plus ſatis conferta et
perturbate
compuncta copia uitabitur et coniunctionum hiatus:
omnia
ad unguem componentur atque delicabuntur: ut cun
ctæ
partes operis æqualiter ſeſe abſolutas præbeant.
1
Habet et tectum ſuas contignationum / teſtudinationum et
ſubdiualium
cruſtationum delitias atque uenuſtates.
Extant
in
hanc uſque diem ad porticum Agrippæ contignationes æne
is
trabibus pedum quadraginta: opus in quo neſcias impen
ſam
ne magis an artificis ingenium mirere.
Cedro tectum
epheſiæ
Dianæ annos ſtetiſſe per multos alibi retulimus.
Salaucem colchorum regem habuiſſe uicto Soſoſtre ægyptio
rum
rege trabes aureas et argenteas meminit Plinius.
Tum
et
uiſuntur templa marmoreis tabulis operta: quales ad tem
plum
hieroſolimarum fuiſſe referunt ampliſſimas ſummo nito
re
candentes: ut a longe id rectum intuentibus niueus eſſe ui
deatur
mons.
Catulus primus tegulas romæ æneas capitolii
inaurauit
.
Subinde pantheon romæ æreis opertum ſquamis
inauratis
fuiſſe comperio.
Et Honorium Pont. maximum
eum
/ cuius tempeſtate Maomet nouam ægyptiis lybiaque re
ligionem
et sacra inſtituit / baſilicam petri tabulis totam ope
ruiſſe
æneis.
Germania tegulis uitreatis nitet. Plumbo paſ
ſim
utimur: opus quidem ad diuturnitatem aptum: atque in
primis
ad gratiam: neque impenſa non moderatum eſt: ſed in
eo
hæc ſunt incommoda.
Nam ſi cementitio applicabitur
operi
/ illic quod non ſubreſpiret: ſed ſuccenſis quibus incum
bat
lapillis plus ſatis aeſtuans feruore ſolis colliqueſcit.
Fa
ciat
hoc ad rem / quod experiri licet.
Plumbeum uas igne
non
liquabitur: ſi plenum ſit aqua: iniicito calculum: ilico
colliquefiet
contactu / ac perforabitur.
Accedit quod iſtic ubi
non
habeat crebros et admodum firmos captus: quibus lami
contineantur: facile uentis abſtergitur.
Accedit etiam quod
breui
ſalibus calcis uitiatur atque exeditur: ut materiæ nimi
um
tutius committatur: ni forte ignes metuaſ.
Sed illic quaque
incommodo
ſunt claui præſertim ferrei: quod ſole uehementius
quam calculi ipſi inferueſcant/ et rubigine circumrodant.
Anſas
et
acus idcirco teſtudinatis oportet plumbeos: quibus lamiæ
tegularum
candenti ferro aſſolidentur.
Oportet et opus ſub
inſtratum
reddere leui oblinimento ex cinere ſalictarum loto
1admixta creta albenti. Claui ex ære minus conferueſcunt:
leduntque
minus erugine.
Plumbum ſtercore allitum uitia
tur
.
Idcirco prouidendum / ne ſtationes habeant, quibus ſe
ſe
apte recipiant aduolantes: aut denſior illic materia ſubſti
tuenda
eſt: ubi ſtercus cadens accumuletur.
In ſummo ad tem
plum
Salomonis refert Euſebius catenas extenderant: qui
bus
uaſa penderent ænea. cccc. quorum sonitu alites fugaren
tur
.
In tectis quoque ornantur faſtigia et ſtillicidiorum labra et
anguli
.
Apponuntur enim pilæ / flores / ſtatuæ / bigæ / et eiuſmodi
de
quibus membratim dicemus ſuo loco.
Nunc quod quidem to
tum
genus iſtiuſmodi ornamentorum complectatur amplius nihil
occurrit
: niſi ut aptis locis quæque operi condicant apponatur.
Apertionum ornamenta plurimum operi afferunt iucundita
tis
atque dignitatis.
Sed habent difficultates et graues et mul
tas
: quibus non niſi magna artificis diligentia et graui im
penſa
prouideatur.
Lapidibus enim indiget uaſtis / integi is/
comparibus
/ elegantibus / raris: que omnia neque facile inue
nientur
/ neque tractantur / diriguntur / dolantur / componun
tur
penitus ad arbitrium.
Negaſſe architectos aiebat Cicero
columnas poſſe ad perpendiculum ſtatui: quod ipſum cum fir
mitatis
cauſa tum etiam uenuſtatis gratiam in apertionibus omnino neceſ
ſe
eſt.
Sunt et alia incommoda: ſed omnibus quoad ingenium vale
bit
prouidebimus.
Apertio natura ſui peruia eſt: ſed interdum
paries
parieti quaſi pellis ueſti affulcitur: quoddamque fingitur
apertionis
genus non paruum: ſed percluſum obiecto pariete: quod
quidem
no inepte ea re affictum nuncupabitur.
Hoc genus
ornamenti uti et cætera pleraque omnia ornamenta corroboran
di
opis et minuendæ impenſæ gratia a fabris tignariis primo
inuentum eſt.
Id lapicidæ imitati egregiam operibus uenuſtatem
attulere
.
Quiduis horum pulchrius erit / ſi habebit oſſa inte
gra
unico ex lapide.
Proximum erit / cum ita cunctas habebit
partes
: ut non appareat ubi iunctæ ſint.
Veteres maximos
columnarum cæterorumque oſſium lapides etiam affictis apertioni
bus
prius erigebant: inque ſuis baſibus ſtatuebant quam parietem
1attollerent. Prudenti ſane conſilio. Nam patebat uſus machi
narum
expeditior: et perpendicula liberiora captabantur.
Ad perpendiculum columna ſtatuetur ſic in baſe / et ima in
columna
: et in ſummo centra circulorum notabuntur.
In cen
tro
baſis acus ferreus plumbo affirmabitur.
Centrum uero
imæ
columne perforabitur / quoad acum extantem ex baſi in
tra
ſe concipiat.
Supra uerticem machinæ annotabitur pun
ctum
: a quo perpendiculum in medium cadat baſis acum.
His paratis non erit difficile pellere ſummum columnæ ſca
pum
: ut ſui circuli centrum puncto annotato ſubſtituar ex
perpendiculo
.
Didici ex ueterum operibus complanari poſſe
marmora
teneriora iiſdem ipſis ferramentis: quibus et ma
teria
abradatur.
Illud etiam obſeruarunt / ut rudes adhuc la
pides
aſtruerent ſolis dolatis capitibus lapidum et labris:
quæ
in opere mutuo iungerentur: obſtructo uero ex opere
poſtea
quod rude aderat dedolabant atque leuigabant.
Credo
id
quidem: ut periculis machinarum quam minimum poſſent
impenſæ
committerent.
Grauius enim diſpendium ex terſo
et
plane abſoluto lapide accepiſſent / ſi caſu aliquo diffractum
fuiſſet
quam ex incohato.
Adde quod temporibus conſultiſſime pro
ſpiciebant
.
Aliud enim tempus eſt operis aſtruendi: aliud
ueſtiendi
atque expoliandi.
Affictorum operum duo ſunt ge
nera
.
Vnum quod ita adhæret parieti / ut quota ſui pars in
terlateat
/ et quota promineat ex pariete.
Aliud quod totis
columnis
ex pariete ſolutum exit: et porticum imitari uo
luiſſe
præ ſe fert.
Illud ea re prominens: hoc expeditum nun
cupetur
.
In prominentibus erunt columnæ aut rotundæ aut
quadrangulæ
.
Prominere oportet rotundas ne plus / ne item
minus
ſemidiametro.
Quadrangulas ne plus parte ſui late
ris
quarta / ne minus ſexta.
In expeditis columnæ nuſquam plus
quam totis baſibus et parte amplius quarta ſecedent a pariete:
nuſquam
minus quam ut tota columna et baſis exeat ex parie
te
.
In his autem quæ totis baſibus et quarta ſecederint
quadrangula
ex pariete columna prominens reſpondeat
1neceſſe eſt. Trabis in expeditis non continuus per frontem
parietis
extendetur: ſed interſerabitur ad pares angulos et
libellam contra columnas: ut illic prorumpentia ex pariete capita
intimorum
trabium ad ſingula columnarum capitula carpenda
protendantur
.
Coronæ quæ trabem parietis ornant etiam por
recta
iſtiuſmodi capita circumornabunt.
In prominentibus
autem
licebit utrum uelis aut perpetuo trabe et coronis non in
terruptis
toto ædificii ductu uti aut etiam expeditorum rationes
imitari
ſimulata intimorum trabium eruptione ac prominentia.
Diximus de ornamentis quæ ad eas partes ædificiorum perti
neant
: in quibus omnia conueniunt ædificia: de his uero in
quibus
non conueniunt dicendum erit in proximo libro: Nam
hic
ſatis habet amplitudinis.
Sed cum hic liber ea ſibi ſumpſe
rit
diſquirenda: quæ ad iſtarum partium ornamenta pertineant:
nihil
idcirco negligatur: quod quidem ad eam rem conferat.
In tota re ædificatoria primarium certe ornamentum in co
lumnis
eſt.
Nam et una plures appoſitæ porticum parietem
omneque
apertionis genus ornant: et ſimplices utique non inde
coræ
ſunt.
Triuia enim theatra plateas honeſtant: trophea
ſeruant
/ monumento ſunt: gratiam habent: dignitatem affe
runt
.
Difficileque dictu eſt quantum in ea re quod eſſet elegan
tiſſima
ueteres impenſæ coniecerint.
Alii enim minime con
tenti
pario numidico alabaſtroque marmore et eiuſmodi etiam
artificum
preſtantiſſimorum adiecere manum: fecereque ut eſſent
refertæ
ſignis et imaginibus: quales in templo epheſiæ Dia
fuiſſe ferunt numero plus centum uiginti.
Alii bales et
capitula
ænea atque inaurata addidere: qualia in porticu ro
duplici: quam quidem in Octauii conſulatu eius qui de
Perſio
triumphauit ſtatuerunt: alii totas columnas æreas.
alii
argento
ueſtitas reddidere.
Sed iſta prætereantur. Tereces
eſſe
columnas oportet omnino et tornatiles.
Comperio Theodorum
quendam
et Tholum architectos in eorum officinis paſſe turbines
apud
lemnum: et illic pendentes columnas ita libraſſe: ut puero
circumagente tornarentur.
Græca hiſtoria. Hoc ſit ad rem.
1In columna lineas haſce penſitamus longiſſimas axim et fi
nitorem
.
Breuiores autem ſunt circulorum diametri: qui
uarii
uariis locis columnam cingunt.
Ex circulis quidem
iſtis
notiſſimi ſunt plana ſuperficies: quæ in ſummo eſt capi
te
columnæ: et plana item altera ſuperficies quæ in imo eſt:
quam
eandem planam appellamus.
Axis autem recta eſt li
nea
per medullam columnæ ducta a centro circuli ſupremi
ad
centrum infimi: quæ eadem linea medianum dicitur co
lumnæ
perpendiculum.
In hac ipſa linea axi centra circulo
rum
omnium ſiſtuntur.
Finitor uero linea eſt ducta a limbo
extremo
ſupremi circuli ad infimum huic regione oppoſitum
inſimo
in limbo punctum.
Diametrorum omnium qui per
craſſitudinem
columnæ ſunt extenſionem finiens / eaque ex re
non
unica et recta eſt uti axis: ſed multis partim rectis par
tim
flexis lineis compoſita uti mox explicabimus.
Circulo
rum
penſandorum diametri ſunt locis per columnam quinque.
Locorum hæc ſunt nomina: proiectura / retractio / uenter. Pro
iectura
duplex eſt: in ſummo columnæ una: in imo altera.
Di
ctæ
quod præceteris prodeant atque emineant.
Retractiones etiam
binæ
proiecturis proximæ ſuccedunt tum in imo tum etiam
in
ſummo.
Dictæ quod per eas proiecturæ ad ſcapi ſoliditatem
retrahantur
.
Ventris diameter ſub media columnæ longi
tudine
annotatur.
Dictus quod illic columna ſubinturgeſcere
uideatur
.
Rurſus proiecturæ differunt inter ſe. Nam quæ
in
imo eſt ſolo conſtat nextro et flexione qua ab nextro ad
columnæ
ſolidum retrahatur.
Proiectura uero quæ in ſum
mo
ſcapo eſt præter nextrum et inflexam hanc obliquita
tem
habet etiam torquem.
Polliciti ſumus uelle me quo
ad
in me ſit / latine et omnino ita loqui ut intelligar.
Fin
gere
idcirco oportet uocabula ubi uſitata non ſuppeditant:
et
ſummere a rebus non diſſimilibus nominum ſimilitudi
nes
conducit.
Nextrum appellant apud nos ætruſcos ui
ctam
pertenuem qua capillos uirgines uinciant atque inne
ctant
.
Faſciolam idcirco quæ quaſi regula circumflexa pro
1anulo columnæ calcem obambit / ſi ita licet / nextrum appel
lemus
.
Anulum autem in ſummo præter nextrum qui ueluti
funiculus
aduolutus ſupremum ſcapi ambitum adſtringit /
torquem
appellemus.
Demum finitor linea comparabitur
ſic
: nanque in pauimento quidem aut coæquato aliquo in pari
ete
quem locum picturam nuncupo recta inſcribitur linea
longa
æque atque futura eſt columna: quam ex rupe fabri ex
ſecturi
ſint: hæc linea axis dicitur.
Axim ergo diuidemus
certas
in partes prout futuri operis ratio et columnarum ua
rietas
/ de qua ſuo dicetur loco poſtulabit: ad quarum partium
modum
fiet imæ plantæ diameter: quam iſtic in pictura tranſ
uerſa
lineola ad pares utrumque angulos infimo in axis capi
te
perſcribimus.
Hanc diametrum in partes diuidimus qua
tuor
et uiginti.
Partium unam damus altitudini nextruli:
quam
quidem altitudinem iſtic in pictura deſcribimus li
nea
puſilla.
Rurſus ex quattuor et uiginti particulis plan
capimus tris: ad iſtamque altitudinem in axi ponimus cen
trum
proximæ retractionis.
Per hocque centrum lineam du
cimus
ad pares angulos æquidiſtantem plantæ.
Iſtæc igitur
linea
erit diameter imæ retractionis: cuius longitudo fiet
breuior
quam ſit ipſa diameter plantæ ex illius ſeptima.
Signa
tis
his duabus lineis / hoc eſt diametro retractionis et nextro
a
capite nextri ſoluto ad caput retractionis ducimus lineam
inflexam
dorſo uerſus axem flexione quam id fieri poterit mol
li
atque gratiſſima.
Eius iſtius flexionis initium quartam ha
bebit
circuli puſilli: cuius cicli ſemidiameter ſit nextri al
titudo
.
Poſt id totam axis longitudinem in partes diuidi
mus
æquales ſeptem.
et eas diuiſiones punctis annotauimus.
Quarto igitur in puncto a planta numerare incipiens con
ſtituam
centrum uentris: per quod ſuam ducas diametrum:
cuius
longitudo æqualis ſit diametro imæ retractionis.
Sum
ma
deinceps retractio et proiectura conſtituentur ſic.
Nam
pro
columnæ magnitudine de qua ſuo loco rationabimur /
ſummi
circuli diameter ex diametro ima plantae dedu
1cetur: atque in pictura ad ſupremum caput axis adſcribetur
Quam
quidem diametrum cum erit deſcripta in particu
las
diuidemus duodecim.
Harum particularum integram
unam
occupabunt una torquis et nextrum ſummæ proiectu
.
Sic nam torquis huius ipſius xii. tertiam capiet bis: reli
quum
dabitur nextro.
Sed hac proiectura erit retractio: cu
ius
centrum diſtabit a centro ſupremi circuli proiecturæ ex
particulis
illius. xii. una atque inſuper dimidia.
Eritque retra
ctionis
ipſius diameter minus diametro maximo proiecturæ
ex
illius nona.
Poſt hæc ducetur inflexa linea ductu quali
infimam
duximus inflexuram.
Demum perſcriptis in pictu
ra
proiectionibus / retractionibus / obliquis inflexuris et uen
tris
diametro ducetur linea recta a capite retractionis ſupre
atque item a capite imæ retractionis ad caput diametri:
qua
uentrem notarimus.
Itaque his quas recenſuimus perſcrip
tionibus
linea quæ finitor dicitur compoſita eſt.
Ad cuius
lineæ
modum tabula gracilis deformabitur / qua fabri lapi
cidæ
iuſtum columnæ ambitum et finitiones captent atque
terminent
.
Scapi imi ſuperficies ſi erit columna bene torna
ta
ad pares utrinque angulos medii perpendiculi coæquabitur
ducto
radio a centro circuli / qui in ſuprema columnæ ſuper
ficie
ſit.
Hæc a ueteribus litteris tradita non inuenimus: ſed
diligentia
ſtudioque ex optimorum operibus annotauimus.
Quæ ſequentur ad iſtiuſmodi lineamentorum rationes ma
xima
ex parte pertinebunt: eruntque multo digniſſima et ad
pictorum
delitias mirifice conferent.
LEONIS BAPTISTAE ALBERTI DE RE
AEDIFICATORIA
LIBER SEPTIMVS
QVI
SACRORVM ORNAMENTVM
INSCRIBITVR
.
1
EM AEDIFICATORIAM CONSTA
re
partibus diximus / et partium alias quidem
eſſe
: quibus omne ædificiorum genus quale
cumque
ipſum ſit contineatur: uti eſt area / tectum
et
eiuſmodi.
Alias autem eſſe quibus ædifi
cia
ipſa differant inter ſe.
De illorum ornamen
tis
hactenus recenſuimus quantum ad inſtitutum pertinere
uidebatur.
Nunc de his alteris dicendum eſt. Habebit quidem
hæc
diſquiſitio utilitatis tantum: ut ea ne pictores quidem
uenuſtatum
exquiſitiſſimi ſectatores ullo pacto ſibi caren
dum
eſſe affirmaturi ſint.
Habebit etiam iucunditatis quo
ad
non dico plus legiſſe non poeniteat.
Sed uelim non im
probes
/ ſi nouis propoſitis finibus nouis primordiis rem ag
grediemur
.
Primordia quidem adituſque ex diuiſione et per
ſcriptione
annotatione ue partium ex quibus tota cauſa con
ſtet
rectiſſime panduntur.
Nam ueluti in ſtatua ære auro ar
gentoque
mixtis conflata aliud faber ex pondere conſiderat:
aliud
fictor ex lineamentis: aliud alii fortaſſis quærent.
Ita
et
nos alibi partes haſce rei ædificatoriæ ita diſtribuendas di
ximus
: ut ordinem ſatis aptum atque expeditum præbuerint re
cenſendi
quæ illic ad eam rem facerent.
Nunc partionem præfi
niemus
eam: quæ potiſſimum uenuſtati decorique ædificiorum
ſatiſfaciat
magis quam utilitati ac firmitati.
Tametſi iſtiuſmo
di
omnes laudes ita inter ſe conueniant: ut in qua re aliquid
horum
deſideres: in ea quidem et cætera non probentur.
Aedi
ficia
igitur alia publica alia ſunt priuata.
Tamen et publi
ca
atque item priuata aut ſacra quidem ſunt aut profana.
De publicis ædificiis prius dicam. Vrbium moenia uete
res
ſumma religione ſtatuebant et numini dicabant / in cuius
tutela
futuri eſſent.
Neque ulla quidem hominum ratio
ne
arbitrabantur poſſe mortalium res ſatis a quoquam mo
derari
: quin inter homines contumelia atque perfidia uerſa
rentur
: ſemperque uel ſuorum negligentia uel finitimorum
1inuidia æque urbem eſſe / atque in ſalo nauim arbitrabantur ca
ſibus
proximam / periculiſque expoſitam.
Ea re fabulari ſoli
tos
interpretor Saturnum ut rebus hominum conſuleret quon
dam
heroas ſemideoſque urbibus præfeciſſe: quorum ſapien
tia
tutarentur: quod non moenibus ſolum ad nos tuendos / ſed
deorum
etiam ope admodum indigeamus.
At illi Saturnum id
ita
egiſſe prædicant: quod ueluti in armentis non pecudem ſed
paſtorem
præponimus: ita et hominibus præponendos intel
ligeret
/ genus aliud animantium quod multo præſtaret ſapien
tia
atque uirtute.
Itaque diis dicata moenia. Alii optimi et ma
ximi
dei prouidentia effectum prædicant / ut cum animis ho
minum
/ tum et populis fatales genii aſciſcerentur.
Moenia
igitur
quibus in unum ciues cogantur et tueantur ſacra ni
mirum
habebantur: quomque obſeſſam urbem aliquam eſſent
capturi
: nequid contra religionum ueneratione egiſſe uide
reatur
certo ſacrorum carmine euocabant tutelarios deos ur
bis
illius ut non inuiti tranſmigrarent.
Templum quis du
bitet
religioſum eſſe cum cæteras ob res / tum uel ea re ma
xime
quod illic ſuperis de genere hominum optime merenti
bus
debita gratulatio et ueneratio habeatur.
quæ pietas una
eſt
primaria iuſtitiæ pars: ac iuſtitiam quidem ipſam per ſe
diuinum
quoddam eſſe munus quis non aſſentiatur.
Et iu
ſtitiæ
pars etiam eſt huic ſuperiori finitima / et dignitate prae
cipua
/ ſuperiſque multo gratiſſima / ac perinde ſacratiſſima:
qua
erga homines pacis tranquillitatiſque gratia utimur:
dum
eſſe pro meritis quibuſque retributum uelimus: idcir
co
baſilicam ubi uis dandum ſit religioni adiudicabimus.
Quid monumenta rerum dignarum: quæ eternitati dicata poſte
ritati
commendantur?
ea ni fallor tota ex iuſtitiæ religioniſque
rationibus
conſtant.
De moenibus igitur et templis et baſi
lica
et monumentis nobis dicendum eſt: ſi priuſ quam iſta attin
gamus
: pauca breuiſſime referentur: de ipſis urbibus non
prætermittenda
.
Regionem urbis atque aream uehementer ho
neſtabit
copia ædificiorum aptiſſimis locis diſtributa et col
1locata. Platoni ager et area probabatur diſtincta claſſibus
duodecim
: et in ſingulis ſingula templa ſacella ue conſtitue
bat
.
Nos et compitalia et minorum etiam iudicum ſedes / et
præſidia
/ et curricula / ludorumque ſpatia adiiciamus: et
ſi
qua demum cum his conueniant: modo ager quaque uerſus
tectorum
copia floreſcat.
Atqui urbium quidem aliæ maximæ
aliæ
minores: uti caſtella et minuta oppida.
Eſt apud pri
ſcos
scriptores opinio: urbes in plano poſitas minime uetu
ſtas
eſſe: et idcirco minus habere auctoritatis.
Longe enim
poſt
diluuium conditas interpretantur.
Sed certe urbibus pla
na
et aperta: caſtellis autem ardua et difficiliora magis con
ducunt
ad gratiam atque amoenitatem.
In his tamen mutua
uelim
eſſe hæc: ut plana leuiſſimum in tumulum ſeſe attol
lant
munditiæ gratia: et montana complanatam æquabilemque
ſibi
occupent aream / uiarum ædificiorum que cauſa.
Capuam urbem
Cicero
uiſus eſt urbi romæ præpoſuiſſe ea re quod ſuſpenſa col
libus
et conuallibus interrupta non eſſet: ſed patula atque per
æquata
.
Apud pharum inſulam condere urbem deſtitit Ale
xander
loco alioquin munito et percommodo quod ſpatio ſu
turam
non ampliſſimam intellegeret.
Ne illud quidem hic
prætereundum
cenſeo: inſigne urbis ornamentum extare
ubi
ſic ciuium copia.
Tygranem legimus cum tygranoceram
urbem
conderet / coegiſſe maximam uim honeſtiſſimorum et
ſplendidiſſimorum
hominum: ut in eam cum fortunis omni
bus
conuenirent / poſito edito quæ qui eo loci non compor
taſſent
alibi inuenta fiſco aſcriberentur.
Idipſum quidem uel
ſponte facient finitimi / atque item exterarum: gentium mortales :
ubi
ſe iſtic uitam cum ſaluberrime / tum et lautiſſime inter frugi
et
bene moratos agere putent.
Sed praecipuum urbibus orna
mentum
afferent ipſa uiarum et fori et deinceps operum ſingulo
rum
ſitus / ductus / conformationes / collocationes: ita ut pro
cuiuſque
uſu / dignitate commoditate omnis recte parata et di
ſtributa
ſint.
Nanque amoto quidem ordine nihil prorſus erit
quod
ſeſe aut commodum aut gratum aut dignum præſtet.
1Benemoratam et bene conſtitutam rem p. lege cauiſſe opor
tere
aiebat Plato: ne exterarum gentium deliciæ in urbem com
portarentur
: neue ciuis quiuis natu minor annis.
xl. pere
gre
proficiſceretur.
Et qui hoſpites uirtutis gratia in urbem
conueniſſent
: cum ad tempus bonis eſſent imbuti diſcipli
nis
: ad ſuos remitterentur.
Id quidem quod iſtiuſmodi pe
regrinorum
contagiis fiat: ut ciues ueterem patrum parſimo
niam
in dies dediſcant: et priſcos mores odiſſe incipiant: ex
qua
una maxime re urbes reddantur deterrimæ.
Epidauros
refert
Plutarchus quod ſuos ciues illiricorum commerciis fieri im
probos
aduertiſſent: et meminiſſent malis moribus res no
uas
ciuitatibus excitari: id ueriti ex omnium ciuium multi
tudine
unum in ſingulos annos eligebant imprimis grauem
et
circumſpectum: qui ad illirios accederet: et quæ quiſque ſuo
rum
mandaſſet mercaretur atque contraheret.
Demum in hac
ſententia
periti omnes ſunt: ut iubeant omnino curam ha
bendam
per quae diligenter / ne quid ciuitas aduentitiorum admix
tione
uitietur.
Non tamen eos imitandos duco: qui omne
genus
hoſpitum excluderent.
Apud græcos ex uetere more
populis
non confederatis alioquin tamen non inimicis ſi quan
do
armati ad ſe appuliſſent aſſeuerant neque intra urbem re
cipere
/ neque per inhoſpitalitatem adigere: ſed ab pomeriis ſta
tuebant
non longe forum uenalium quo ſe reficerent aduenæ /
ſi
quid uſui poſcerent :et ciues a periculi ſuſpitione eſſent im
munes
.
At mihi quidem carthaginenſes probantur. Neque enim
non
recipiebant hoſpites aduenas: neque illis omnia cum ciuibus
uolebant communia Cætera patebat in forum uia exteris.
Verum ad ſecretiora urbis / ad nauilia et eiuſmodi ne aſpectuſ
quidem concedebatur.
Nos hinc moniti ita urbis aream partie
mur
: ut non modo ſua peregrini habeant diſtincta diuerſoria ſi
bi
apta: ciuibus non incommoda: uerum et ciues etiam ipſi apte com
modeque
inter ſeſe pro cuiuſque officio et dignitate habitent.
Ad urbis quidem gratiam perquam egregie faciet: ſi uariæ fabrorum
officinæ
uarios uicos et regiones ſibi occupabunt locis ido
1neis. Nanque ad forum quidem argentarii / pictores / anularii.
Subinde aromatariæ tabernæ / ueſtiariæ / et quæ demum ho
neſtiores
putentur.
Extremis autem locis obſcenorum feditas
et
fetores / maxime coriariorum ſterquilinia ſecludentur: atque
ad
ſeptentriones ſubigentur: quod illic flatus aut rari ſint in ur
bem
/ aut adeo uehementes / ut abſtergantur magiſque impor
tentur
.
Eſſet fortaſſis quibus placeret nobilium conuicinias
ab
omni plebicularum colluuie eſſe liberas et purgatas.
Alii
mallent totas urbis regiones ita ornatas eſſe / ut quæ uſus po
ſcat
/ omnia ubique ſuppeditentur: eaque re promiſcuas digniſ
ſimorum
ædibus haberi tabernas meritorias intermixtas non
recuſarent
.
Sed de his hactenus. Aliud nempe utilitati / ali
ud
dignitati debetur.
Redeo ad rem.
Moenibus ueteres præſertim populi ætruriæ quadratum eun
demque
uaſtiſſimum lapidem probauere.
Quod ipſum athe
quoque auctore themiſtocle uſurparunt ad pyreum.
Viſun
tur
et uetuſta oppida cum ætruriæ: tum et uilumbriæ: tum et
apud
hernicos lapide aſtructa prægrandi: incerto: et uaſto:
quod
mihi quidem opus uehementer probatur.
Quandam n.
præſe fert rigiditatem ſeueriſſimæ uetuſtatis: quæ urbibus
ornamento eſt.
Ac uelim quidem eiuſmodi eſſe urbis murum:
ut
eo ſpectato horreat hoſtis: et mox diffidens abſcedat.
Maieſtatem afferet latiſſima profundaque foſſa / ripis abrup
tis
cohercita muro.
Qualem ad babylonem fuiſſe ferunt cu
bitos
regios latam quinquaginta / et profundam plus centum.
Augebit maieſtatem altitudo et craſſitudo moenium: quales
feciſſe
legimus Ninum / Semiramim / Tigranem / et pleroſque
omnes
qui animo ad magnificentiam propenſi fuerint.
In tur
ribus
et decurſoriis moenium romæ uidimus pauimenta pi
cta
opere teſſellata / et parietes cruſtatos uenuſtiſſime.
Sed
non
omnia urbibus omnibus probabuntur.
Coronarum uero
et
cruſtationum delitiæ moenibus non debentur: ſed pro co
ronis
paulo abſterſiores aliqui prælongi lapides ad regulam
et
libellam prominebunt.
Pro cruſtatione autem tametſi aſpe
1ritas frontis ultro contumax et quaſi minitabunda perſtabit.
Velim tamen lapides ita iunctos eſſe ad angulos lineaſque
mutuas
/ ut aſtructa nuſquam hiatibus dehoneſtentur.
Id commo
diſſime
aſſequemur regula dorica: cui ſimilem oportere legem
eſſe
aiebat Ariſtoteles.
Ea. n. erat plumbea flexibilis. Nam
cum
haberent illi quidem apud ſe lapides præduros et intra
ctabiles
impenſæ ac labori parcentes non ad rectos angulos do
labant
glebas: ſed incertis ordinibus / uti ſe quiſque cubilia ca
peret
apponebant: ea re quod circumferre lapidem quoad locos
idoneos
et ſedem aptam captaſſet / laborioſiſſimum eſſet: flexi
bilem
huiuſmodi regulam appingebant: angulunque lateraque iun
gendi
lapidis concingebant: et obflexa pro norma utebantur:
qua
ſtructorum lapidum interuacua prætentarent: uſurparentque
locos
/ ubi
copulandum lapidem confirmarent / atque deinceps in
terſererent
.
Tum et uenerationis gratia intra pomeria et pro
muris
uelim patulam circumſcribi uiam / ſacrarique publicæ li
bertati
: quam quidem ne foſſa.
ne pariete / ne ſepto / neue ar
buſto
quidem homo quiuis impune compediat.
Venio ad templa. Primos templorum conditores fuiſſe compe
rio
Ianum patrem in italia.
Ideoque ueteres aſſueſſe in ſacrifi
ciis
perpetuo præfari Iano deo.
Sunt qui louem apud cretenſes
primum dicaſſe templa ferant: eaque re Iouem deum inter eos
qui
coleretur primarium putari.
Apud phoenices Vſonem
primum ſimulacra igni uentoque erexiſſe: et templa ſtruxiſſe præ
dicant.
Alii Dyoniſium cum apud indos peragraret: et nullæ
tum
primum per eas regiones eſſent urbes / conſtitutis a ſe op
pidis
adieciſſe templa / et certos tradidiſſe cultus religionum.
Alii in achaia Cecropum primum Opi: et archadas primos Io
ui
templa extruxiſſe affirmant.
Iſim quoque quam eandem legi
feram deam nuncuparunt / quod prima ex deorum genere uiuere legi
bus
ſuis inſtituerit / templum Ioui et Iunoni parentibus prin
cipio
feciſſe: ſacerdoteſque decreuiſſe referunt.
Quale autem
apud
quoſque per eam poſteritatem fuerit templum non ſa
tis
conſtat: Mihi quidem facile perſuadebitur fuiſſe quale apud
1athenas in arce: quale ue apud romam in capitolio. Habue
re
etiam florente urbe opertum paleis et culmo.
Sic. n. priſtinam
illam
patrum parſimoniam exprimendam ducebant.
Sed cum regum
cæterorum
que ciuium opulentia ſuaſiſſet: ut ſe urbenque ſuam ædifi
ciorum
amplitudine honeſtarent: turpe uiſum eſt ædes deorum ulla
pulchritudinis
laude a tectis mortalium ſuperari: breuique ad
id
progreſſa res eſt: ut in frugaliſſima urbe unius templi fun
damentis
Numa rex libras argenti quatercentenas decies ero
garit
.
Cuius principis inſtitutum dum proſpexit dignitati
urbis
/ dumque id tribuit deorum uenerationi: quibus omnia debe
mus
/ uehementer laudo.
Tametſi fuit quidem apud nonnulloſ
qui
ſapientes habiti ſint opinio: ut ſuperis templa fieri non
probarint
.
His auctoribus Xerſes inflammaſſe templa græ
ciæ
dicitur quod parietibus includerent deoſ: quibus omnia de
beant
eſſe patentia: quibus ue ipſe mundus pro templo ſit.
Sed redeo ad inſtitutum.
Tota in re ædificatoria nihil eſt: in quo maiore ſit opus in
genio
/ cura / induſtria / diligentia / quam
in templo conſtituendo atque
exornando
.
Sino illud quod templum quidem bene cultum et bene
ornatum profecto maximum et primarium eſt urbis ornamentum.
Deorum equidem certe eſt diuerſorium templum. Quod ſi regibus
et
magnis utris hoſpitibus ædes ornamus: lautiſſimeque ap
paramus
: quid ſuperis immortalibus faciemus?
quos quidem
adeſſe
uocatos ad ſacrificium / et noſtras audire preces ſuppli
cationeſque
uolumus?
Sed ne curent quidem ſuperi caduca hæc
quæ
homines facient plurimi a nitentium puritate et numinis
ueneratione moueantur.
Proculdubio ad pietatis cultum plurimum
intereſt habere templa quæ animos mirifice delectent detineantque cum
gratia
atque admiratione ſui.
Pietatem ueteres tum demum coli
aſſeuerabant / cum templa deorum frequentarentur.
His de rebuſ
uelim
quidem templo tantum adeſſe pulchritudinis / ut nulla
ſpecies
ne cogitari uſpiam poſſit ornatior: et omni ex parte ita
eſſe
paratum opto: ut quae ingrediantur ſtupefacti exhorreſcant
rerum
dignarum admiratione: uixque ſe contineant / quin
1clamore profiteantur: dignum profecto eſſe locum deo quod
intueantur
.
Mileſii templum inquit ſtrabo conſtruxere: quod
propter
magnitudinem remanſit ſine tecto.
Id non laudo.
Gloriabantur Samii templum apud ſe eſſe omnium maximum:
ea
non negabo ita ponenda eſſe ut uix augeri poſſint.
In/
finita
enim res ornamentum eſt: ſemperque etiam in puſillis tem
plis
relinquitur: ut addi aliquid cum poſſe tum et deberi ui
deatur
.
Mihi tamen ea probabuntur: quæ pro urbis amplitu
dine
maiora eſſe non deſideres: tectorumque interea uaſtitate of
fendor
.
Sed illud apprime adeſſe in templis opto: ut quæ
cumque
ſeſe oculis obiciantur / omnina ſint eiuſmodi: ut non facile
ſtatuas
artificum ne ingenia et manus: an ſtudia ciuium in pa
randis
exhibendiſque rebus rariſſimis atque praeſtantiſſimis ma
iore
digna laude ſint: eademque ad gratiam ne magis decoremque:
an
ad æternitatis perpetuitatem faciant.
Cui rei cum cæteris
in
operibus publicis priuatiſque: tum maxime in templis aſtruen
dis
iterum atque iterum maiorem in modum proſpiciendum eſt.
Tam
multas
.n. erogatas impenſas contra ſiniſtros caſus munitiſſi
mas
eſſe condecet ne pereant.
Et uetuſtatem non minus auctorita
tis
/ quae ornamentum dignitatis afferre templis arbitramur.
Sed
templa
ueteres ex diſciplina ætruſcorum moniti non omnibus
diis
omni in loco ponenda cenſuere.
Nam deos quidem qui pau
ci
/ qui pudicitiæ / qui bonis artibus præeſſet / intra moenium
ſepta
collocandos putarunt.
Qui autem uoluptates / rixas /
incendia
cierent: Venerem / Martem / Vulcanum excludendos pu
tarunt
.
Veſtam Iouem Mineruam: quos eſſe tutores urbium aie
bat
Plato: ad medium oppidi arcenque ponebant.
Palladem opifi
cum
deam: Mercurium cui maiore menſe mercatores facerent /
atque
Iſidem ad forum.
Neptunum ad littus maris: lanum ex
cellis
montibus ſtatuebant.
Aeſculapio in inſula tyberina tem
plum
locarunt: quod ægrotos aqua inprimis indigere arbitraban
tur
.
Alibi extra urbem ædes huic deo ponere aſſueſſe aiebat
Plutarchus
: quod illic eſſet aer ſalubrior.
Præterea uariis diiſ
1uarias templorum formas deberi exiſtimabant. Nam ædem qui
dem
ſolis liberique patris rotundam probarunt: Iouiſque tem
plum
quod ſemina rerum omnium patefaciat / tecto ſtare oportere
aiebat
Varro perforato.
Aede Veſtæ quam eſſe terram putarent:
rotundam ad pilæ ſimilitudinem faciebat.
Aliis ſuperis ædificia
a
terra exaltabant.
Inferis ſub terra: Terreſtribus media po
nebant
.
Fit et ut ſic interpreter uariis uſibus ſacrificiorum ua
ria
ſibi templorum ædificia adinueniſſe.
Nam alii quidem ſangui
na
aras perfundebant.
Alii uino et libo faciebant. Alii nouis
in
dies ritibus delectabantur.
Poſthumii lex apud romanos
fuit
.
Vinam in rogum ne aſpergito: eaque de re ueteres non uino
libare
aſſuetos referunt: ſed lacte.
Apud inſulam hyperboream
ad
oceanum ubi natam Latonam ferunt: regia urbs Apollini ſa
crata
erat: cuius ciues quod quotidie cantu deum colerent: erat
eorum
nemo non cythariſta.
Apud Theophaſtrum ſophiſtam
inuenio
ſolitos in hiſtmo Neptuno et Soli formicam immo
lare
.
Aegyptiis fas non erat placare deos ullis rebus præter
quam precibus intra urbem: eaque re Saturno et Serapi extra ur
bem
templa poſuere: quod illis pecudes mactarentur.
At no
ſtri
quidem ad uſum ſacrificii paſſim baſilicas uſurparunt:
id
quidem tum quod a principio baſilicis priuatorum conuocari
et
congruere conſueſſent: tum quod in eis ſumma cum digni
tate
pro tribunali ara collocaretur: et circum aras chorus bel
liſſime
haberetur.
Reliquum baſilicæ uti eſt ambulatio et
porticus
populo aut ſpatianti: aut ad ſacrificium adſtanti pa
teret
.
Accedebat quod concionantis pontificis uox commodius ba
ſilica
audiretur materiata: quam teſtudinato in templo.
Sed de his
alibi
.
Faciat ad rem quod aiunt: Veneri / Dianæ / Muſis / Nym
phis
/ et delicatioribus dearum ædes dicandas eſſe: quæ uirgi
neam
gracilitatem et floridam ætatis teneritudinem imitentur.
Her
culi
Marti et maximis diis ita ponenda eſſe tecta: ut magis
auctoritatem ex grauitate quam gratiam ex uetuſtate praebeant.
De
mum
ubi templum colloces eſſe oportet celebre / illuſtre/ et
uti
loquuntur ſuperbum: et ab omni profanorum contagio ex
1peditum / ea re pro fronte habebit amplam et ſe dignam pla
team
circuetur ſtratis laxioribus / uel potius plateis digniſſi
mis
: quoad unde uis præclare conſpicuum ſit.
Templi partes ſunt porticus et cella interior. Sed in his ue
hementer
differunt.
Nanque templorum quidem alia rotunda: alia
quadrangula : alia demum angulorum plurium.
Rotundis naturam
inprimis delectari ex his quæ ductu eius habeantur / gignantur
aut
fiant in promptu eſt.
Orbis rerum aſtra / arbores / animantia /
eorum
que nidificationes / et eiuſmodi quid eſt ut referam / quæ omnia
eſſe
rotunda uoluit: et delectari naturam ſexangulis et uide
mus
.
Apes. n. es crabrones et interſecta quæuis animantia non
niſi
ſexangulas in ſuis theatris cellas aſtruere didicere.
Ro
tundam
aream ciclo prefiniemus.
In quadrangulis ferme omnibus
templis maiores obſeruauerunt aream produceret ut eſſet ea quidem
longior amplius ex dimidia quam lata.
Alii poſuere ut latitudo
parte
ſui tertia a longitudine ſuparetur.
Alii uoluere longitu
dinem
duas capere integras latitudines.
In quadrangulis areis
maximum erit uitium deformitatis: ſi anguli aderunt non omnes
recti
.
Numero angulorum ueteres utebantur aut ſex aut octo:
aut
itidem et decem.
Iſtiuſmodi omnes areæ in cicli ambitum angulos
terminent neceſſe est.
Atque ex ciclo ipſo recte deducuntur: namque
dimidium
quidem diametri in ciclo latus præſtabit areæ angulorum
ſex
.
Quod ſi duxeris a centro lineas rectas ſecantes in medio
latera
ſingula ſexangulæ inpromptu esse quo pacto aream angulorum
xii
. poſſis efficere.
Tum ex duodenaria et inpromptu esse quo pa
cto
quadrangulam atque et octangulam efficias: quamuis octangulæ per
ſcribendæ alia exiſtat ratio percommoda.
Nam deſcripto quidem qua
drato
æquelatero atque rectangulo diametroſ perduco ad ſinguloſ
quadrati
angulos / et dimidias cuiuſque diametri partes: a pun
cto
ſectionis circumduco ut ſecent hinc atque hinc latera quadram
gulæ
.
Id. n. medium quod quidem binaſ inter haſce factas lateri
ſectiones
ſit / latus erit octangulæ.
Decem angulorum aream item
ex
ciclo perficiemus.
Nam duos cicli diametros ſeſe mutuo
ad
pes utrinque angulos ſecantes perſcribemus.
Tum ex ipſis ſemi
1diametris utram uelis diuidemus binas in partes coæquales.
Inde a puncto iſtic diuiſionis ad ſublime caput alterius dia
metri
lineam rectam uia obliqua adducemus.
Hac igitur ex
linea
ſic ducta ſi ademeris quantum eſt quarta totius diame
tri
pars / quod illic reliquum reſidebit / id erit areæ latus de
cangulæ.
Adiiciuntur templis tribunalia: ſed aliis plura / aliis
pauciora
.
Quadrangulis. n. templis nusquam ferme niſi unicum
idque
ad caput intimum ponetur: ut ingredientibus ilico ad ia
nuam
ſeſe e regione offerat.
Aut ſi demum in lateribus etiam
adiicientur
/ id in cis quadrangulis areis fiet non indecenter:
quæ
duplo ſint longiora quam lata: atque lateribus quidem ipſis
apponentur
haud plura quam ſingula: uel ſiquid iuuabit pluri
ma
adieciſſe: conueniet ſint numero impari.
Rotundis areis
atque
item / ſi ita licet loqui / multangularibus percommode tri
bunalium
numerus adiicietur.
Pro numero. n. lacerum aut ſin
gulis
lateribus ſingula adiicientur tribunalia: aut alterna
tim
latus hoc immune relinquetur: alterum proximum dabitur
tribunali
.
Rotundis percommode adiicientur ſex aut eadem
octo
tribunalia.
In areis plurium laterum curandum eſt ne ſint an
guli
inter ſe non mutuo compares et conformes.
Rurſus tribu
nal
aut erit rectangulum / aut erit ductum ad emicicli ambi
tum
.
Quod ſi erit tribunal unicum habendum ad caput templi:
id
i primis probabitur: cuius ſinus ad emiciclum finiatur.
Proxime accedet quadrangulum. Verum ubi confertus tribuna
lium
numerus affuturus erit / illic ad uenuſtatem faciet / ſi qua
drangula
emiciclis miſcebuntur ſitu alternato: et fronti
bus
mutuo reſpondentibus.
In tribunalibus apertio faucium
ſic
conſtituetur.
Nanque cum erit quidem unicum haben
dum
tribunal in areis quadrangulis / diuidam templi latitu
dines
in partes quattuor: exque his dabo faucibus tribunalis
duas
: Aut ſi ſpatio ampliore delectabimur / diuidam latitu
dinem
in partes ſex: exque his dabo apertioni partes quattuor.
Sic enim quæ adhibenda ſunt columnarum ornamenta fene
ſtræque
et eiuſmodi commodiſſime ſuis locis coaptabuntur.
1Sin autem circum aream plura poſueris tribunalia: licebit ea
quidem
quæ pro lateribus ſunt æque pari facere amplitudi
ne
: atque ipſum eſt tribunal primarium.
Sed malim dignitatis
gratia
primarium id eſſe grandius reliquis ex duodecim.
Hoc
et
intereſt in quadrangulis: quod ſi omnibus lateribus fiat
primarium
tribunal coæqualibus non improbabitur: in alteris
uero
lineæ a dextra in ſiniſtram ductæ duplam habeant longitu
dinem
oportet earum / quæ in receſſum protendantur.
Parietum
pars
ſolida hoc eſt oſſa ædificii / quæ in templis apertiones
plurium
tribunalium diſſeperent / fient ut ſint nuſquam minus quam ex
quinta
latitudinis interuacui: nuſquam ampliora quam ex tertia:
aut
ubi occluſiſſima uelis eſſe ex dimidia.
Rotundis autem
areis
ſi numerus tribunalium erit.
vi. facies / ut intercapedi
nes
iſtiuſmodi hoc eſt oſſa et ſolidum parietis ſibi habeant
apertionis
dimidiam.
Sin autem octo aderunt apertiones / tunc fa
cies
ut habeant hæc præſertim in templis maximis æquam tribu
nalibus
latitudinem.
Sin autem erit numerus angulorum pluri
mus
/ fiet ex tertia tribunalis.
Nonnullis in templis hinc atque
hinc
uetuſto ætruſcorum more pro lateribus non tribunal: ſed
cellulæ
minuſculæ habendæ ſunt: eorum hæc fiet ratio.
Aream
ſibi
ſumpſere: cuius longitudo in partes diuiſa ſex / una ſui
parte
latitudinem excederet: ex ipſa longitudine partes da
bant
duas latitudini porticus / quæ quidem pro ueſtibulo tem
pli
extabat: reliquum diuidebant in partes tris: quæ trinis cel
larum
latitudinibus darentur.
Rurſus latitudinem ipſam templi di
uidebant
in partes decem.
Ex his dabant partes tris cellis in
dextram
: et totidem tris cellis in ſiniſtram poſitis.
Mediæ ue
ro
ambulationi quattuor relinquebant.
Ad caput templi unum me
dianaſque
ad cellas hinc atque hinc aliud tribunal adigebant.
Pa
rietes
pro faucibus cellarum efficiebant ex quanta uacui interualii.
Hactenus de intimis areis. Porticus quidem ad tem
pla
quadrangula erit aut pro fronte: aut item pro fronte
atque
etiam in poſtico: aut cellam circum obfulciet.
Qua
parte
tribunal prodeat / porticus non adiicietur pro fronte.
1Nuſquam erit breuior habenda porticus in quadrangulis templis quam
ut
integram templi latitudinem capiat: et nuſquam erit latior quam
ut
ſit pars longitudinis tertia.
In porticibus quæ ad latera tem
plorum
ſunt columnæ a parietibus cellæ ſpatio diſtabunt inter
columnii.
In poſtico porticus quam uelis iſtarum ipſarum quas re
tulimus
imitabitur.
Templa rotunda aut porticu circumualla
bimos
: aut tantum pro fronte porticum ſtatuemus.
In utriſque
ratio
latitudinis ex quadrangulis templis ducetur.
Sed por
ticus
quæ pro fronte extabunt / nuſquam fient niſi quadrangulæ:
earum longitudo aut totam intimæ areæ latitudinem capiet: aut
cedet
ex octaua: aut demum fiet nuſquam breuior quam ex quarta.
Apud ad templum gradibus conſcendebatur cen
tum.
Apud ebreos ex lege patrum Sit inquit uobis una prima
ria
et ſacra ciuitas loco opportuno et commodo.
In ea ſtruito
templum unicum: altare unicum ex lapidibus non manu dolatis
ſed
collectitiis albentibus et nitidiſſimis.
Acceſſus ad tem
plum
ſit non per gradus.
Vna enim gens uno cenſenſu et inſti
tuto
religioni dicata uno erit deo tuta et munita.
Horum
utrumque
non probo.
Illud. n. ab uſu et commoditate alienum eſt:
eorum præſertim qui templa frequentes petent: uti ſunt uetulæ
atque
imbelles.
Hoc alterum a templi maieſtate uehementer alie
num
eſt: quod alibi uidimus ex proxima patrum noſtrorum
ætate
aſtructa ſacra: quibus pro foribus ad limen gradus con
ſcendas
aliquos: et unde rurſus totidem ad ſacri pauimen
tum
gradibus deſcendas / non dicam ineptum fuiſſe inſtiturum:
ſed
cur inſtituerit neſcio.
Mea quidem ſententia aream porti
cus
et templi totius / quando id ad dignitatem uehementer faci
at
/ exaggeratam atque a cætero urbis ſolo extantem eſſe opor
tet
.
Sed quemadmodum in animante caput / pes: et quale
cumque
uelis membrum ad cætera membra atque ad totum
reliquum
corpus referendum eſt: ita et in ædificio maxi
meque
in templo conformandæ uniuerſæ partes corporis ſunt:
ut
inter ſe omnes correſpondeant: ut quauis una illarum
ſumpta
eadem ipſa cæteræ omnes partes apte dimetiantur.
1Sic comperio pleroſque omnes ueteres optimos architectos
ſuggeſti
altitudinem ſtatuiſſe ſumptam ex templi latitudi
ne
.
Nanque latitudinem quidem diuiſere in partes ſex: atque
ex
his unam dedere altitudini ſuggeſti.
Fuere et qui in ma
ioribus
templis ſeptimam: in maximis autem nonam latitu
dinis
eſſe id elatum uoluere.
Porticus natura ſui uno tantum conſtat integro perpetuoque
pariete
: cæteris autem lateribus perfoſſis pate: apertionibus
peruius
.
Conſiderandum igitur eſt quo genere apertionum
uti
uelis.
Nam eſt genus quoddam columnationum: cum raræ
et
inter ſe pluſculum diſtantes collocantur: alterum ubi con
fertæ
: et alteræ alteris uiciniores ſtatuentur.
In his utriſque
inſunt
uitia.
Nam in rarioribus quidem ob interuallorum la
xitu
lines ſi trabe utare / rumpitur.
Si autem arcu / non ſatis
commode columnis inducitur.
In confertioribus autem arctatis
interuallis
itiones et proſpectus et lumina impediuntur.
Ea
de
re tertium quoddam genus inuentum eſt medium elegans:
quod
iſto prouideat: commoditati ſeruiat: atque præcæ
teris
probetur. His tribus generibus eſſe contenti potuimus
Sed
artificum ſolertia duo itidem genera ſuperadiecit: de qui
bus
ſic opinor.
Nam cum fortaſſis pro areæ amplitudine co
lumnarum
numerus deeſſet ab optima illa mediocritate defle
xere
ad rariores imitandas.
Cum uero columnarum copia ſuper
fuiſſet
placuit non nihil confertiores ponere.
Itaque interual
lorum
genera quinque annumerantur quæ ſic iuuet appellare di
ſpanſum
confertum / elegans / ſubdiſpanſum / ſubconfertum.
Præterea et Illud accidiſſe opinor: ut cum fortaſſis lapidis
prælongi
copia non uſque ſuppeditaret: coactum quidem fu
iſſe
architectum opus facere columnis depreſſioribus.
Idque
coeptuque
cum non ſatis ad gratiam operis ſuccedere intelli
geret
murulos columnis ſubſtituiſſe: quo iuſtam operis al
titudinem
aſſequeretur.
Nanque ex annotatione ſpectationeque
operum
compertum quidem habebat: columnas in porticibus
gratiam
non habere : ni ad certas eſſent rationes altitudinis
1craſſitudiniſque deductæ: Ad haſce rationes quod pertineat
ſic
monent.
Intercolumnia facito imparia: columnas ne poni
to
niſi compares: Mediam apertionum quæ e regione ad oſti
um
obſtet cæteris facito laxiorem.
Vbi intercolumnia arctio
ra
habenda ſunt graciliores columnas adhibeto.
Latioribus
interuallis craſſioribus columnis utitur.
Itaque columnarum
craſſitudines
ex interuallis / et interualla ex columnis mo
derabuntur
his præſertim legibus: Namque confertis quidem ope
ribus
columnarum interualla non erunt arctiora quam ut capiant di
midiam
atque integram unam columnæ craſſitudinem.
In diſpan
ſis
autem capiet nihilo plus quam tris additis ex octo unius co
lumnæ
partibus etiam triſ.
In elegantibus autem duas capiet craſ
ſitudines
/ et partem unius quartam.
Subconfertis duæ: ſub
diſpanſis
dabuntur integræ craſſitudines tris.
Quæ autem
ſuis
in ordinibus erunt media interualla: ea quidem laxiora
fient: ut quarta parte ſui cætera excedat.
Itaque illi ſic monent.
At nos ex dimenſionibus ueterum ædificiorum medias iſtiuſmodi
apertiones
aduertimus non utrobique iiſdem eſſe poſitas ra
tionibus
.
Nanque in diſpanſis columnationibus optimorum nemo
ex
quarta immo plerique ex xii.
poſuere prudenti nimirum conſi
lio
: nequid trabs immoderata longitudine ſui ſeſe ipſam non
ſuſtineret
et defringeretur: Multi demum ex ſexta.
in reliquis:
tum
et non pauciſſimi ex xii. poſuere præſertim apertioni
bus
/ quas elegantes nuncupamus.
Poſitis interuallis excitandæ columnæ ſunt: quibus tecta ſub
ſtineantur
.
Permaximi intereſt columnas ne an pilas exci
tes
: arcuatis ne an trabeatis utare apertionibus.
Arcuata et
pilæ
theatris debentur: et in baſilicis etiam arcuata non aſper
nantur
.
Sed digniſſimis in operibus templorum nuſquam niſi tra
beatæ
porticus uiſuntur.
De his dicendum eſt. Columnatio
num
partes ſunt ara infima / et in eam baſis: in baſim colum
na
: mox capitulum: inde trabs: in trabem tigna aut faſcia.
qua
refecta tignorum capita aut operiantur / aut finiantur.
Su
premo
loco corona eſt.
A capitulis incipiendum cenſeo: qui
1bus maxime columnationes uariantur. Hic peto ex his qui
hoc
noſtrum opus exſcribant / numeros qui recenſebuntur non
figuris
/ ſed nominibus latinis litteris referant: uti ſic / duo
decim
/ uiginti quadraginta et eiuſmodi. non xii. xx. xl.
Ca
pitula
columnis imponere docuit neceſſitas: ut in his trabium
trunci
iuncti aſſiderent.
Sed habebat deformitatem rude id
et
quadratile lignum.
Fuere igitur principio apud doron.
ſi omnia græcis credimus / qui excogitarint ſimile quicpiam
imitari
ad tornum: quo rotunda ueluti lanx quadrangulo ſub
operculo
poſita eſſe uideretur: hancque quod nimium preſſa ap
pareret
collo paulo altiore ſubſtituto ſubleuarunt.
Iones pro
ſpectis
doricis operibus lances in capitulis probarunt.
Sed
lancium
illam nuditatem collique adiunctionem non probarunt:
ea
re corticem arboris addidere: qui hinc atque hinc dependens
et
ſeſe in anfractum conuoluens latera lancium conueſtiret.
Succeſſere corynthii auctore Callimacho: qui non ut illi ſup
preſſas
lances / ſed præaltum uas foliis circumobtectum ad ſe
pulchrum puellæ ſuborta acantho hærba cum ita ueſtitum ui
diſſet
perplacuerat.
Tria igitur capitulorum genera inuenta
ſunt
/ quæ peritorum uſus reciperet: Doricum tametſi hoc ipſum
apud
uetuſtiſſimos ætruſcos in uſu fuiſſe comperio / doricum
in qua / ionicum / et corynthium.
Et quid putes eſſe cauſæ? Nu
merus
capitulorum diſſimilium paſſim offenditur: quæ magna
cura
/ exquiſita diligentia effecta ſunt ab his / qui rebus nouis
inueniendis
ſtuduerunt.
Nullum tamen ſeſe exhibet: quod me
rito
præ his comprobes: præter unum id: quod / ne quidem omina
ab
exteris accepta referamus / italicum nuncupo.
Corynthio
rum
. n. feſtiuitati adiunxit delitias ionicas: et anſarum loco
pendentes
conuolutas affixit: opus gratum et perquam ualde pro
batum
: Columnas quæ ad operis elegantiam facerent / ſic inſti
tuerant
.
Namque doricis quidem capitulis columnas deberi eas di
xere
: quarum ima ſui craſſitudo ſepties ſumpta longitudinem
ſui
quæ a ſummo eſt uſque ad imum æquet.
Ionicis imam craſſitu
dinem
capere nonam ſuæ longitudinis partem uoluere.
Coryn
1thiis uero capitulis columnam octo ſui craſſitudines longam
ſubſtituere
.
His omnibus columnis baſes altitudine coæqua
les
inter ſe: ſed lineamentis uarias ſubſtituendas putarunt.
Quid plura ? Totis fere lineamentis partium inter ſe diſſi
miles
fuere.
In columnarum tamen ratione multa ex parte con
uenerunt
.
Nam columnæ lineamenta de quibus ſuperiore dixi
mus
libro cum ionici / tum et corynthii / tum et dorici probaue
re
: et in hoc etiam conuenerunt imitati naturam / ut truncos qui
dem
columnarum in ſummo nunquam non graciliores habendos duce
rent
quam in ' imo.
Fuere qui dixerint / craſſiores in imo ponen
das
ex quarta quam in ſummo.
Alii quod intelligerent proſpectas
res
eo minores uideri / qui uno ab oculo ſemotiores ſint: con
ſultiſſime
idcirco prælongas columnas minus habendas gra
ciles
putarunt in ſummo quam æque eſſent breues: atque de his ita
conſtituerunt.
Imam columnæ craſſitudinem ubi ea quidem ad pe
dem
uſque quindenum futura longa ſit diuidendam eſſe in partes
ſex
: atque ex his una parte abiecta reliquas quinque dandas ſu
premæ
craſſitudini.
Columnam autem a quindeno ad pedes uſque
uiginti
ita eſſe comparandam putarunt / ut ex tribus atque decem
partibus
imi ſcapi undecim ſummo relinquerentur.
A uigeſi
mo
autem ad pedem uſque trigeſimum columnas imo habendas
ſeptem
ſummo ſex.
Inde ad pedes quadraginta ex quindecim
imæ
columnæ partibus tris atque decem / in ſummo relinquen
das
duas: reliquas abigendas.
Demum ad pedes uſque quinqua
ginta
columnam quidem ad baſim fore oportere craſſam octo:
ad
altum uero ſeptem.
Ea deductione deinceps ratiotinandum
ut
quo altius columnæ caput ſit: eo et craſſius relinquatur.
Itaque in his uniuerſa conuenere. Sed nos ex operum dimen
ſionibus
iſta hæc apud noſtros latinos non penitus fuiſſe ob
ſeruata
comperimus.
Repetam igitur de columnarum lineamentis eadem fere quæ ſuperiore
libro
tranſegimus: ratione tamen non eadem / ſed alioquin uti
li
.
Capiam quidem ex columnis quas publicis operibus pone
re
maiores ſoliti ſint / eam quæ media ſit inter maximas atque
1inter minores hanc eſſe ſtatuo pedes triginta. In hac igitur
plantæ
maximam diametrum in partes diuidis nouem coaequa
les
: ex quibus dabis diametro maximo ſummæ proiecturae
partes
octo.
Erit ea de re proportio iſtarum uti nouem ad octo
quam
ſexquioctauam nuncupant: parique proportione ponam
ut
ſit in imo retractionis imæ diameter ad diametrum plan
.
Nam plantæ quidem nouem huius iſtius retractionis octo.
Rurſus maximam diameter ſummæ proiecturæ ad ſummam retra
ctionem
ponam / ut ſit ſexquiſeptima.
Venio ad lineamenta
partium
in quibus differunt.
In baſibus partes ſunt. La
taſtrum
/ thori / orbiculi.
Eſt quidem lataſtrum quadrangula in
imo
ſuppoſita pars: quam ſic appello / quod ea quidem quaque uer
ſus
in latitudinem diffundatur.
Thori ſunt craſſi torques in
baſi
: quorum alter columna ipſa premitur: alter in lataſtro aſ
ſidet
.
Orbiculus eſt in gyrum in cauus: qui ueluti in troclea
ſic
iſtic inter thoros preſſatur.
Omnem dimentiendarum partium
rationem duxere a diametro imæ columnæ: atque ſic inſtituerunt
principio
Dorici.
Nam baſim quidem craſſam effecere ex di
midia
imæ columnæ: in ea lataſtrum uoluere quaque uerſus eſſe
latum
quoad integrum imæ columnæ diametrum caperet: atque
in
ſuper diametri ipſius partem nihilo plus dimidiam: nihilo
minus
tertiam.
Altitudinem autem totius baſis diuiſere in par
tes
tres: ex quibus unam dedere craſſitudini lataſtri.
Fuit igi
tur
totius craſſitudo baſis tripla ad craſſitudinem lataſtri:
et
latitudo lataſtri quoque tripla ad craſſitudinem baſis: præ
ter
lataſtrum reliquum craſſitudinis in baſi diuiſere in partes
quattuor
: ex quibus ſummam dedere ſummo thoro.
Rurſus il
lud
craſſitudinis in medio / quod inter ſupremum thorum et in
fimum
lataſtrum ſit / diuiſere in partes binas: ex quibus infi
mam
dedere infimo thoro: ſummam excauarunt orbiculo: qui
inter
ambos thoros interpreſſetur.
Conſtat orbiculus ex ca
nali
interſcapto et duobus nextrulis / quæ limbos canalis ambiunt
Nextrulo
ſeptimum ſpatii dedere: reliquum ſubexcauarunt.
In omni ædificatione illud aduerrendum eſſe diximus: ut
1quæ ſuperaſtruantur in ſolido acquieſcant. Non erit solidum
ſi
perpendiculum a pede ſuperimpoſiti lapidis cadens ſub ſe
aerem
atque interuacuum inuenerit.
Idcirco cum excauarent or
biculorum
canales cauere ne ſuperaſtruendarum perpendicula iſtic in
fodiendo
attingerent.
Thori prominebunt ex dimidia ſuæ
craſſitudinis
adiecta parte octaua.
Tum et thori craſſioris
ampliſſimus
circulus perpendiculo ſui æquabit extremam
in
baſi lineam lataſtri.
Hæc Dorici. Ionici quidem craſſitudi
nem
doricam probauere: ſed orbiculos ingeminarunt: medi
oſque
duos anulos inter orbiculos adiecere.
Itaque baſes altas
ex
ſemidiametro imæ columnæ effecerunt: eamque altitudinem
diuiſere
in partes quattuor: unamque ex his dedere craſſitudini
lataſtri
.
Atqui latitudini quidem lataſtri ex hiſce ipſis quar
tis
dedere undecim.
Fuit igitur tota craſſitudo baſis quattuor:
latitudo
aut undecim.
Conſcripto lataſtro reliquum altitudi
nis
diuiſere in partes ſeptem: atque ex his duas dedere craſſitu
dini
imi thori: et rurſus quod præter thorum et lataſtrum eſſet
craſſitudinis
relictum diuiſere in partes tris: ex quibus ſum
mam
dedere ſummo thoro: duas medias dedere duobus orbi
culis
duobuſque anulis qui quidem inter utroſque thoros preſ
ſantur
.
Orbiculorum anulorumque ratio fuit huiuſmodi. Nam ſpa
tium
quidem ipſum quod inter thoros eſſet diuiſere in partes
ſeptem
.
ex quibus ſingulas ſingulis anulis dedere: reliquas
ſibi
æquis portionibus orbiculi adſcripſere: proiecturas in
thoris
eaſdem obſeruarunt / quas et dorici: in orbiculiſque ex
cauandis
pepercere perpendiculis ſuperadiectarum partium: ſed
nextrulos
fecere ex octo ſuorum orbiculorum.
Alii ſic execo
gitacunt
præter lataſtrum diuidendam eſſe baſis craſſitudinem
in
partes ſexdecim: quas modulos appellamus: ex his tho
ro
inſimo quattuor: ſuperiori thoro tris: orbiculo autem in
feriori
tris et dimidium: ſuperiori utique et tris atque dimidium:
duos
autem modulos intermedios anulis tribuendos.
Hæc igi
tur
lonici.
At corynthii ionicam atque item doricam baſim proba
uere
: paſſimque utriſque uſi ſunt.
Quin ad opus columnationum
1nihil præter capitulum addidere. Referunt ætruſcos in baſi
bus
lataſtrum non quadrangulum / ſed rotundum appoſuiſſe: id
genus
baſis nuſquam in operibus ueterum inuenimus: ſed hoc ad
uertimus
in templis rotundis ad porticum: qua quidem id tem
plum
circumdaretur / aſſueſſe ueteres ponere baſes lataſtro in
continuum
producto / ut ſit uniuerſis columnis perpetuus ue
luti
ſubiectus ſocius ad iuſtam altitudinem: quæ lataſtris de
beatur
.
Fecere credo id quidem quod intelligerent quadrangula
rotundis
non conuenire.
Vidimus et qui lineas in operculis
capitulorum
ad centrum medii templi dirigerent: quod et in baſibus
quod
fecerint fortaſſis non redarguas: tamen non ſatis probabuntur.
Sed iuuabit pauca interpoſuiſſe de deorum gratia. Particulæ
ornamentorum
ſunt.
Faſceola / gradus / rudes / funiculus /
canaliculus
/ gulula / undula.
Omnis particula lineamentum
eiuſmodi
eſt / ut ſeſe porrigat atque promineat.
Sed id quidem
uariis
lineis.
Nanque faſceolæ quidem lineamentum imitatur
litteram
.
L. Eſtque faſceola idem atque nextrum: ſed eſt nextro
ipſo
latior.
Gradus faſceola eſt multo prominens. Rudentem
addubitaui
an hæderam nominarem: diſtenſum quidem adhæret:
eſtque
eius prominentiæ lineamentum ueluti.
C. littera ſubiun
cta
ad litteram.
L. ſic . Et funiculus quidem minutus eſt ru
dens
.
Hæc aut. C. ubi inuerſa ſubiungitur litteræ L. ſic. L. C.
efficiet
canaliculum.
Quod ſi S. littera ſub eadem L. iungi
tur
ſic. gulula nuncupabitur: iugulum enim hominis imi
tatur
.
Sin autem ſub ipſa L. adiungetur iacens et inuerſa S.
ſic
ex flexionis ſimilitudine appellabitur undula.
Rur
ſus
particulæ iſtiuſmodi aut puræ habentur / aut interſcalptæ:
In
faſceola ſcalpunt conchilia / uolatilia/ et titulos etiam litte
rarum
.
In gradu denticulos: quorum ratio hæc eſt: ut lati ſint
ex
eorum altitudine ad dimidiam et cauum interuallum inter denti
culos
ex tribus habeat partes latitudinis dua s / rudentem oui
culatum
efficiunt: aut interdum folio conueſtiunt: et oua alii in
tegra
: alii ſuperne decacuminata appoſuere.
Ex funiculo bac
cas
quaſi inſutas filo efficiunt.
Gululam uero et undulam
1non niſi foliis integunt. Nextrulum ubiuis purum ſemper re
linquitur
.
In particulis iungendis hæc eſt ratio: ut ſemper
quæ
ſupremæ adſint magis promineant quam infimae.
Particu
las
a particulis diſtingunt nextruli: ſuntque illi quidem par
ticulis
pro cimatio.
Cimatium quidem ſupremum cuiuſque
particulae
lineamentum eſt.
Conferunt etiam quod leuigata ſuæ
frontis
planitie aſperitates inter ſcalpturarum diſtingunt: fuit
lati
ex ſexta eius particulae cui adiungentur: ſeu denticuli
illi
quidem ſint: ſeu ouicula.
Verum in gulula fient ex tertia.
Nunc redeo ad capitula. Capitulum dorici effecere craſſum
æque
atque baſim: et totam eius craſſitudinem diuiſere in par
tes
tres: primam dedere operculo: alteram occupauit lanx
collo
capituli quod ſub lance ſit.
Vltima tertia relicta eſt
operculi
latitudo quaque uerſus integrum habuit diametrum
et
amplius partem ſemidiametri imæ columnæ ſextam.
hu
ius
operculi partes ſunt.
Cimatium et lataſtrum: et cima
tium
iſtic gulula eſt: ea capit ex quinque operculi partes duas.
Labrum Iancis extremas lineas operculi accingebat. Circa
infimum
lancis alii minutos anulos tris: alii gululam orna
menti
gratia circumcinxere.
Occupauit ornamentum hoc lan
cis
partem non plus tertiam.
Colli diameter hoc eſt infima
capituli
pars / quod in omnibuſ capitulis obſeruatur / ſolidum
columnae
non exceſſit.
Alii ut ex aedificiorum lineamen
tis
collegimus / capitulum doricum effecere altum ex dimi
dia
atque item ex quarta diametri columnæ imæ: totamque
hanc
altitudinem capituli diuiſere in partes undecim: ex qui
bus
operculo quattuor: lanci item quattuor: collo autem de
dere
partes tris.
Mox operculum diuiſere in partes geminas:
ex
quibus fuit ſuperior pars gulula: inferior faſcia.
Rurſus
et
lancem in partes diuiſerunt geminas: quarum dederunt
infimam
ſeu anulis ſeu gululæ: quæ ſubcingeret lancem.
Ad collum uero alii rhoſas: alii ſurgentia folia affixere. Hæc
dorici
.
Ionicum capitulum ſic efficiemus. Tota capituli
craſſitudo
erit ad columnae craſſitudinem infimam dimi
1dia. Hanc tibi craſſitudinem capituli diuidito in modulos
unum
de uiginti.
Operculo igitur dabis modulos tris. Cor
tici
dabis quattuor.
lanci dabis ſex. Infimas autem reliquas
ſex
relinquito uolutis: quas hinc atque hinc faciat dependens
cortex
.
Operculi latitudo quaque uerſus habebit diametrum
ſummi
ſcapi ſuæ columnæ.
Latitudo corticis quæ eſt a fron
te
capituli ad occiput æquabitur operculo.
Longitudo ipſi
us
corticis profluet lateribus / atque perpendebit ſeſe inuoluens
ad
cocleam lineam.
Vmbilicus cocleæ qui in dextro eſt di
ſtabit
a ſiniſtro compari umbilico modulos duoſ atque uigin
ti
.
Et diſtabit ab ultima ſupremi operculi linea modulos duo
decim
.
Cocleam ipſam ſic ducito. In punctum quidem me
dii
umbilici deſcribito punctum puſillum: cuius ſemidia /
meter
modulum capiat unum.
Et contra notato itidem alte
rum
ſubtus/ in ambitu excelſo notato punctum unum: Et
contra
notato itidem alterum ſubtus in ambitu depreſſiore:
tunc
in ſuperiore iſtiuſmodi puncto ponito pedem circini ſta
bilem
: pedem autem mobilem ducito a linea quæ operculam
diuidat
a cortice: et deſcendito urgendo in partem capitu
li
extrinſecam / uſque compleat integrum ſemicirculum: atque
reſpondeat
e regione ſub cicli puſilli puncto.
illic reſtringi
to
circinum: et ponito pedem ſtabilem ſubtus in puncto iſtic
infimo
puſilli cicli.
Mobilem uero pedem ducito ab incoha
to
uortice hactenus deſcripto: et aſcendito introrſus uſque
ſummum lancis labrum attingas.
Sic enim duobus ſemicircu
lis
imparibus uorticem unum integrum effeceris.
Deinceps
reſumito ductum iſtiuſmodi et cocleam / hoc eſt anfractus
circumductæ lineæ ad oculum hoc eſt ad puſillum uſque ciclum
implicato
.
Lancis labrum pandetur / ut frontibus foris pro
mineat
ex cortice modulos duos: fundo autem ſui æquabit
ſupremæ
columnæ amplitudinem: contracturæ uolutatum
quæ
pro lateribus capituli iungunt uolutas anteriores po
ſterioribus
fient graciles ad craſſitudinem lancis addita mo
duli
dimidia.
Ornamentum operculo adiungetur: cimatium
1gulula unius moduli corticis craſſitudo excauabitur cana
liculo
ad profunditatem dimidii moduli.
Nextruli latitu
do
ad canaliculum pars erit quarta.
In medio frontis per ca
naliculum
ſculpentur frondes et ſemina.
Partes lancis quæ
pro
frontibus capituli extant ouiculatas faciunt: et ſub oui
culis
diſtendunt baccas.
Contracturas laterum interuolutas
ſquamis
aut frondibus circumueſtiunt.
Tale igitur ionicum
capitulum
eſt.
Corynthiorum autem capituli altitudo binos
capit
ſemidiametros imæ columnæ.
Tota iſtac altitudo in
modulos
diuidetur ſeptem.
Craſſitudo operculi modulum capit
unum
: reliquos occupat uas: cuius fundi latitudo eſt / quan
ta
in ſummo columna eſt præter proiecturas: eius labrum in
ſummo
æquat amplitudine ſui craſſitudinem columnæ infi
mam
.
Operculi latitudo modulos implet decem. Sed decuſ
ſantur
anguli ad modulum hinc et hinc dimidium.
Aliorum
capitulorum
opercula lineis conſtant rectis.
Corynthiorum
opercula
introrſus inſinuantur / quoad diſtent flexitudines
inter
ſe quantum eſt in uaſe fundi latitudo.
Operculi cima
tium
ex tertia craſſitudinis finietur: eius lineamenta erunt
qualia
ſumis columnarum ſcalpis apponimus.
Nextrulum et
funiculus
ueſtiunt uas ordinibus foliorum duobus inſurgen
tibus
: et cuique ordini folia tribuunt octo.
Primis foliis lon
gitudo
eſt ad modulos duos.
Secundæ itidem ſeſe ad modu
los
attollunt binos.
Reſidui autem moduli dantur canalicu
lis
præſurgentibus ex foliis / et uſque ad uaſis altitudinem con
ſcendentibus
.
Canaliculorum numerus ſexdecim: quorum in
ſingulis
frontibus capituli quattuor aduoluuntur / bini in dex
trum
unico ex nodo: bini in ſiniſtrum / altero unico nodo ſeſe
ita
deducentes / ut extrema pendeant ſub angulis operculi cocleam
imitati
.
Medii aut ad mediam fronte una iunguntur capitibus
ſeſe
quoque in anfractum implicantes.
Ad hoſce medios flos inſi
gnis
ex uaſe ſuperexcellit craſſitudinem operculi non excedens.
Craſſitudo labri ex uaſe circum apparet ubi canaliculi non
1tegunt ea moduli pars eſt: foliorum cincimationes digytis
quinis
diſtinguntur: aut ſi iuuet ſeptenis.
Cimæ foliorum
propendent
moduli partem dimidiam uenuſtiſſimum cum
iſtiuſmodi
capitulorum foliis: tum et in omni interſcalptura
eſt
: ut lineamentorum ductus perquam aſpere infodiantur.
Itaque
iſtiuſmodi
ſunt corynthia.
Italici quot quot in cæteris orna
menta
ſint ſuis capitulis adiunxere.
Eadem. n. uaſis et oper
culi
et foliorum et floris ratio illis eſt / quæ et corynthiis.
Sed
canaliculorum
loco habent anſas quaternis ſub angulis opercu
li
eminentes: quæ duos integros modulos compleant.
Frons
uero
capituli alioquin nuda cum ſit / ex ionicis ornamenta
deſumpſit
.
Fundit. n. canaliolum inuolutas anſarum: et inſtar
lancis
labrum uaſis ouiculatum habet.
Habet etiam ſubtenſas
baccas
.
Multa præter hæc uiſuntur capitula mixta lineamen
tis
iſtorum / et partibus aut adauctis aut comminutis.
Sed ea do
ctis
non probantur.
Hactenus capitula: ni illud deſit quod
aſſueuerit
ſupra capituli operculum / aliud quadrangulum
minutum
et in opere latens operculum deſcendere quo ſubre
ſpirare
capitulum / et non uſque obrui trabis preſſione uidere
tur
: et inter ſtruendum quæ partes operis uenuſtiores et gra
ciliores
eſſent minus periclitarentur.
Conſtitutis capitulis imponitur trabs: in trabe tigna / aſſes
et
eiuſmodi: quæ ad tectum habendum pertineant.
In his omni
bus
cum cæteri tum ionici a doricis multo differunt: tamet
ſi
in aliquibus una omnes conueniunt.
Nam trabem quidem
ita
comparant / ut infimam eius latitudinem uelint ſummæ
columnæ
ſolidum non excedere: latitudinem autem ſummam
trabis
ex diametro imæ columne amplam efficiant.
Coroni
ces
appellamus parteſ eas ſupremas / quæ ſupra tignum pro
mineant
.
In his quoque obſeruarant quod in omnibus promi
nentiis
oportere diximus: ut quanta eius partis eſſet altitu
do
/ tantum ex pariete promineret.
Obſeruaruntque coronarum
opus
hoc ex parte duodecima proclinatum ponere id quidem
quod
compertum haberent eas partes reſupinatas uideri / ubi
1ad rectos angulos porrigerentur. Hic iterum peto ab his qui
hæc
exſcribent / et id iterum atque iterum peto / ut numeros qui re
cenſebuntur
non figuris / ſed ſuis integris nominibus expli
cent
: quo minus uitientur erroribus.
Trabem igitur dorici
craſſam
effecere nihilo minus ſemidiametro imæ columnæ:
Adſunt
in ea faſciæ tris: et ſub prima ſuperiori faſcia breues
aliquæ
ſubtenduntur regulæ: ex quibus ſingulis pendent cla
uiculi
ſex ſubaffixi tignorum retinendorum gratia: quorum capi
ta
ex pariete ad ipſas regulas prominent: id quidem ne regre
diantur
introrſus.
Totam iſtius trabis craſſitudinem diuiſere
in
modulos duodecim: quibus modulis omnes quæ ſequuntur
particulæ
dimetiuntur.
Primae infimæ faſciæ dedere modu
los
quattuor.
Proximæ huic quæ media eſt dedere ſex. Su
premæ
autem relicti duo ſunt moduli.
Atque ex modulis qui
dem
ſex medianæ faſciæ modulus ſupremus unus datus eſt
regulis
et alter clauiculis ſubpendentibus.
Regularum longitu
do
fuit ad modulos bis ſex.
Spatia quæ inter capita regularum
pura
relicta ſunt / modulos patuere duos de uiginti.
In trabi
bus
ſunt tigna: quorum reſecta ad perpendiculum capita extror
ſus
apparent ex moduli dimidia.
Tignorum latitudo æqua
bit
craſſitudinem trabis: altitudini autem addit partem ſui dimi
diam
quoad ſit modulos bis nouem.
Per frontis altitudinem in
tignis
ad perpendiculum ſignantur ſulci tres recti æque inter
ſe
diſtantes proſciſſi angulo normæ: quoad hiatu pateant ad
modulum unum.
Hinc uero atque hinc marginum acies detun
ditur
uſque uacet modulum dimidium.
Vacua inter tigna ubi est
opus
elegans complentur tabulis æque latis: et imponunt ti
gna
perpendiculo ſui aſſideant in ſolido ſuæ columnæ.
Ti
gnorum
uero capita ex tabulis prodeunt ad modulum dimi
dium
tabulatum perpendicula cum infima condicunt faſcia
trabis
ſubſtitutæ.
In tabulis iſtiuſmodi ſculpuntur capita ui
tulorum
/ patinæ / roſæ ue et eiuſmodi.
Tignis et tabulis qui
buſque
ſua imponitur faſceola cimatii loco / lata modulos
duos
.
His perfectis pluteus ſuperapponitur: craſſus mo
1dulos binos: ei lineamenta canaliculus. In pluteum / ſic enim
interpretor
pauimentum diſtenditur: craſſum modulos tris
eius
ornamentum: ouicula ducta / ni fallor / ex ſaxorum muta
tione
/ quæ inter pauimentum ex fultu calcis emergunt: ſupra
id
mutulos collocat latos æque atque tigna: craſſos æque atque
pauimentum
.
Et locantur ſinguli / ut ſub ſe ſingula reſponde
ant
tigna: et porrigunt ſeſe quoad promineant modulos bis
ſex
: eorumque frontes ad perpendiculum præſecantur: appingi
turque
cimatium / in mutulis gulula ex moduli dimidia et quar
ta
.
In ſpatiis autem quæ inter mutulos pendentia ſubapparent /
roſa
ac acanthus inſculpitur.
Supra mutulos frons opis ap
ponitur
: occupatque is modulos quattuor.
Conſtat frons ex fa
ſcia
et cimatio gulula.
Occupat. n. gulula modulum unum et
dimidium
.
Iſtic ſi faſtigium imponendum eſt opi: cornices omnes
ipſo
in faſtigio repetuntur: inque ſingulis ad angulos præfi
nitos
ſingulæ ſui generis partes captantur / ut ad unguem per
pendiculis
reſpondeant: ac ſuis lineis conterminent.
In hoc
differunt
opus faſtigii a primis coronicibus / quod in faſti
gio
nuſquam non apponitur: ſupremo loco ſtillicidium / id quidem
eſt
cimatium undula craſſum in doricis modulos quattuor.
In illis autem coronicibus quæ faſtigium habituræ ſunt / non
apponitur
: quæ uero faſtigium habituræ non ſint / apponitur.
Sed de faſtigiis mox. Itaque hæc dorici. Ionici quidem non im
perite
conſtituere altioribus columnis trabem deberi craſſio
rem
: quod ut in doricis haud quidem inepte obſeruabitur.
Ea
re
ſic diffiniendum cenſuerunt: ubi columna futura ſit ad pe
des
alta uſque uiginti: trabs fiet una ex columnæ partibus treſde
cim
.
Sin autem uſque ad quinque et uiginti: tunc fiet craſſus
trabs
ex duodecima parte longitudinis columnæ.
Sin de
mum
ad triginta futura erit pedes longa columna: detur tra
bi
pars longitudinis undecima.
Denique gradatione iſtac
cætera
deinceps habebuntur.
Trabs ionica tribus præter ci
matium
conſtat faſciis.
Eam diuiſere in partes nouem: ex his de
dere
cimatio partes duas.
Cimatii lineamentum fuit gulula.
1Iterato quod eſſet ſub cimatio diuiſere in modulos duode
cim
: ex quibus imæ faſciæ dedere tris: mediæ quattuor: mo
dulos
uero quinque reliquos dedere faſciæ ſupremæ: quæ qui
dem
ilico ſub cimatio ſit.
Faſciis ſunt qui nullum dedere ci
matium
: et ſunt qui dederint: ex his aliqui gululam ex quin
ta
: aliqui funiculum ex ſeptima ſuæ faſciæ appoſuere.
Com
peries
præterea in operibus ueterum lineamenta aut tranſlata
aut
mixta ex uariis operum rationibus: quæ non uſque uituperes:
ſed
ex omnibus permaxime probaſſe uiſi ſunt trabem in qua
non
plus duæ adſint faſciæ: quam eſſe quidem doricam inter
pretor
amotis regulis et clauiculis.
Hanc ſic fecere. Totam
enim
craſſitudinem diuiſere in modulos nouem: ex quibus
dedere
cimatio modulum unum: et partem moduli tertiam bis.
Sub
inde
faſciæ mediæ dedere modulos tris / et alterius inſuper
moduli
tertiam.
Infimæ autem faſciæ dedere modulos duos re
liquos
.
Cimatium trabis iſtius habuit in ſupremo ex dimi
dia
ſui ſpatii canaliculum cum nextrulo: ex altera rudentem:
Faſciæ
quidem iſtic mediae datus eſt ſub rudente pro cimatio
funiculus
ex totius faſciæ octaua: et faſciae infimae datum eſt
cimatium
gulula ex ſuae latitudinis tertia.
In trabem impo
ſuere
tigna: ſed eorum capita non apparebant uti in doricis: ea
enim
reſecarunt ad perpendiculum ſolidi in trabe: et opta effe
cerunt
tabula una perpetua: quam faſciam regiam appello.
Hu
ius
latitudo tanta eſt: quanta eſt ſub ſe trabis craſſitudo.
Iſtic
aſſueuere
inſculpere aut uaſa / et quae ad ſacrificium facerent /
aut
boum capita interuallis diſpoſita: et a cornibus pendunt
reſtes
pomorum et fructus.
Huic faſciae regiae ſuperappoſue
re
cimatium gululam altum nihil plus quam modulos quattuor: et
minus
nil quam tris.
Supra id appoſuere aſſeres pauimenti gra
tia
prominenteſ quoad effecerint gradum craſſum modulos quattu
or
.
In eos alii inſculpſere denticulos ex imitatione aſſium re
ſectorum
: alii contiguos abſque ulla interſcalptura diſſeparatos
relinquere
.
In aſſes poſuere ſeu pauimentum illud ſit, ſeu
tranſuerſarium ſedile / ex quo mutili promineant / craſſum mo
1dulos tris: ornaruntque id ſpatium ouiclis: inque id impoſuere
mutulos
præ et ſubtectos faſcis tabularum.
Faſciæ autem quæ
pro
fronte eſt altitudo modulos capit quattuor.
Quæ uero
tegit
fundum mutulorum lata eſt modulos ſex et dimidium.
Supra iſtiuſmodi mutulorum frontem uenere imbrices craſſi
ad
modulos binos: eorum ornatus gulula aut rudens.
Supre
mo
loco undula modulos tris: aut ubi ita iuuat / quattuor.
Hanc in undulam cum ionici tum dorici ſculpebant capita leo
num
uomentia conceptas aquas.
Illud cauebant / ne cadens un
da
templum adeuntes / aut intima templi aſpergeret.
Capiti
bus
idcirco iſtiuſmodi quæ apertionibus ſuperimminerent ora
occludebantur
.
Corynthii nihil ad opus trabium et contigna
tionum
addidere præter id ſi recte interpretor / ut mutulos
non
prætectos ponerent: neque uti dorici præſectos ad perpen
diculum
: ſed nudos ac deformatos ad lineamentum undulæ:
qui
quidem inter ſeſe diſtarent quantum frontibus ex pariete
prominebant
.
In cæteris autem ionicos ſecuti ſunt. Hactenus
de
trabeatis columnationibus.
De arcuatis mox dicemus / ubi
baſilicam
tractabimus.
Sunt aliqua quæ ad iſtiuſmodi colum
nationes
pertineant minime negligenda.
Nam compertum quidem
eſt
columnas in aere poſitas graciliores uideri / quae quæ in con
cluſo
collocentur.
Et quo ſtriarum numerus ſit maior: eo craſ
ſiores
columnas uideri.
Ea re ſic monent. Angulares colum
nas
quod libero aere ad proſpectum præ cæteris circumarctentur /
craſſiores
facito: aut ſtriarum numerum augeto.
Sed ſtriantur co
lumnæ
aut canaliculis ductis linea ad imum recta: aut canali
culis
ad columnam aduolutis.
Apud dores canaliculi per di
rectum
columnæ excauantur: hos canaliculos architecti ſtri
as
appellarunt.
Atqui apud dores ſtriarum numerus uiginti:
apud
cæteros quattuor et uiginti.
Canaliculos cæteri deſcri
minant
nexerulo interducto.
Fitque id nihil minus quam ex ter
tia
: nihil plus quam ex quarta apertionis canaliculi.
Incauan
turque
ad lineamentum emicicli.
Dores autem amoto nex
trulo
/ ſimplices ſtrias / aut interdum planas ducunt: aut
1potius incauant ad partem cicli non plus quartam: et terminant
continuas
excauationes in angulum.
Tertiam partem ſtriarum
quæ
infima in columnæ longitudine ſit plerique omnes opplent
rudente
: quo ab ictu et iniuria illeſior columna ſit.
Stria quæ
directam per columnæ longitudinem a ſummo ad imum ducta eſt /
efficit
ut craſſior intuentibus uideatur columna eſſe quam re ipſa
ſit
.
Quæ uero aduoluetur uariabit. Sed quo minus a recta
perpendiculari
linea diuertetur: eo columna craſſior appare
bit
.
Striarum uolutiones non plus tres: et nunquam minus quam inte
gram
unam ponere aſſueuere.
Striam qualencunque duxeris a
ſummo ad imum continuata et compari perduci linea conuenit:
nequid
excauationes non condicant.
Excauandi modum præſta
bit
angulus normæ.
Eſt apud mathematicos linea a quo ue
lis
puncto in ſemicicli ambitu conſtituto a diametri capita
perducta
: illi normæ angulum rectum conſtituere.
Scalptis igi
tur
ſtriarum lateribus tam funditus deprimenda foſſura eſt: quo
ad
normæ angulus libere terminet.
Atqui ſtriatis quibuſuiſ
utrinque
capitibus decens interuallum ſinendum eſt quo a pro
ximis
coronam circumſtringentibus nextrulis uacua ſtriarum
diſtinguantur
.
De his hactenus. Apud memphim circa tem
plum
pro columnis colofos cubitos duodenos affuiſſe referunt.
Alibi columnas totas uolubiles appoſuere ueſtitas pampinis
auiculiſque
diuulſis refertas.
Sed ad maieſtatem templorum de
centius
columna terſa et pura eſt.
Colliguntur dimenſiones quædam quæ ad columnas in opus
componendas plurimum artificii præſtet facilitatis.
Nanque nu
merantur
quidem columnæ quæ in opere affuturæ ſunt: ex illarum que
numero
componendi ratio deducitur.
Atqui in doricis / ut
ab
bis incipiam / ſi erunt illæ quidem affuturæ quattuor / di
uidetur
frons areæ in partes ſeptem atque uiginti.
Si affutu
ſun ſex/ diuidetur in partes unam et quadraginta.
Sin
autem
octo/ diuidetur in partes quinquaginta et ſex.
Exque
his
dabuntur partes duæ ſingulis craſſitudinibus columna
rum
.
In opibus autem ionicis ubi quattuor columnæ apponen
1 ſunt / diuidetur frons areæ in partes undecim atque dimi
diam
.
Vbi uero columnæ ponentur ſex / diuidetur in partes
octo
et decem.
Quod ſi columnas poſuiſſe oporteat octo diui
detur
in partes quattuor et uiginti atque inſuper dimidiam
ex
quibus dabitur craſſitudini columnæ pars una.
Templi pauimentum et ſpatia interiora ſunt qui probent /
ubi
gradum aliquem conſcenderent: et locum ubi ara ſacrificii
ſtatuenda
ſit / omnino celſiorem exigunt.
Aditus fauceſque cella
rum
que pro lateribus ſunt / alii omnino patulas / atque penituſ
expeditas
nulla parietis parte obducta relinquebant.
Alii
duas
inter ſtatuebant columnas ductis rationibus trabium orna
mentorumque
a porticu / de qua nuper diximus: Reliquum ua
cui
quod iſtic ſupra coronas eſſet / ſtatuis et candelabris ha
bendis
relinquebant: alii ad cellas huiuſmodi pariete hinc
atque
hinc producto arcebant fauces apertionis.
Parietes templi qui craſſiſſimos attollendos putat dignita
tis
gratia fallitur.
Nam corpus quidem cui membra plus ſatis tu
meant
quis non uituperet?
Adde quod luminum commoditas tolli
tur
laterum craſſitudine.
Ad templum Pantheon præſtantiſſimus
architectus
pariete cum eſſet opus craſſo / ſolis aſſibus uſus
eſt
: cætera complementa reſpuit: ſpatiaque iſtic quæ imperiti
compleuiſſent: ſcafis et apertionibus occupauit: eoque pacto im
penſam
minuit: moleſtiam ponderum ſuſtinuit: operique elegan
tiam
adiecit.
Paries ex columnæ rationibus craſſus habendus
eſt
: ut in pariete altitudinis ratio ad craſſitudinem ſui æque
atque
in columnis reſpondeat.
Annotaui ueteres in templis
aſſueſſe
frontem areæ diuidere in partes duodecim: aut ubi
eſſet
opus robuſtiſſimum uoluere in nouem: atque ex his unam
dediſſe
craſſitudini parietis.
Parietem in rotundis templis
nemo
minus quam ex dimidia: complurimi duas ex tribus par
tibus
diametri.
aliqui ex quattuor partibus ſumpſere tris:
ad
quas interiorem parietem uſque ad teſtudinem attollerent.
Sed
peritiores
iſtius circularis areæ ambitum diuiſere in partes
quattuor
: et earum unius lineam extenderunt: ad cuius logitu
1dinem parietem iſtic intimum attollerent quam reſpondeat uti
undecim
ad quattuor.
Quod ipſum in quadrangulis ſeu tem
plis
ſeu quibus uis operibus teſtudinatis imitati plerique ſunt.
Vbi tamen præter parietem habendæ hinc atque hinc ad aream
cellæ
ſunt quod illic fiat ſpatii amplitudo ſub aſpectu laxior:
interdum
parietis altitudinem ad areæ latitudinem excita
runt
.
Sed in rotundis non erit altitudo parietis interior ea
dem
æque atque exterior.
Nam finis interioris parietis præ
ſtabit
primordia teſtudini.
Exterior uero parietis pars ad
ſubgrundia
uſque tollatur conuenit.
Ergo pars hæc ex tota al
titudine
teſtudinis quæ parietibus impoſita eſt / partem occu
pabit
tertiam: ſi erit illi quidem tectum gradibus deductum.
Sin
autem
fiet tectum lineis directis et diſpluuiatis: occupabit
tum
quidem extrinſecus paries iſtic altitudinem teſtudinis di
midiam
.
Paries in templis permaxime commodus erit teſtace
us
: ſed ueſtituræ ornamentis decorabitur.
De ornamento parietum ſacrorum uaria uarii ſenſere. Apud ci
zicum
fuere qui parietem delubri lapidibus ornarint terſis:
commixuraſque auro ſolido diſtinxerint.
In ælide ad ædem Mi
neruæ
frater Phidiæ tectorium induxit calce croco ſubacta et
lacte
.
Monumentum ſimandium in quo pellices louis conde
rentur
ægyptiorum reges cinxere aureo circulo ad ſpiſſitudi
nem
integri cubiti: ambitu uero cubitorum trecentorum et quinque
et
ſexaginta: in quo per ſingulos cubitos ſinguli eſſent in
ſculpti
dies anni.
Hæc iſti. Alii contra. Cicero Platonem imi
tatus
lege admonendos putauit ſuos / ut in templis ſpreta orna
mentorum
uarietate atque illecebris / candorem in primis proba
rent
.
Tamen inquit ſpecimem eſto. Mihi quidem perfacile perſua
debitur
coloris æque atque uitæ puritatem et ſimplicitatem ſupe
ris
optimis gratiſſimam eſſe: et habere in templis quæ animos
a
meditatione religionis ad uaria ſenſus illectameta et amoe
nitates
auertant no conuenit.
Sed ſic puto cum alibi publicis
in
rebus tum in ſacris ædibus modo nulla ex parte ab graui
tate
diſcedas.
Laudandus erit qui uolet parietem et tectum et
1pauimentum eſſe omni arte exſculptiſſimum / atque multo ele
gantiſſimum
/ et
in primis quoad in te ſit manſurum.
Quare
percommoda
erit inteſtina ſub tectis cruſtatio ex marmore
uitro
aut contabulata aut circumexſecta.
Extimum uero pro mo
re
ueterum probabitur cruſta inducta calce ſigillis aſperſa.
In
utriſque
curabitur ut ſignis tabuliſque apta et decentiſſima lo
ca
et ſedes contribuantur.
Et præſertim in porticu monumen
ta
rerum geſtarum picturis belliſſime commendabuntur.
Intra ue
ro
in templo tabulas potius habere uolo pictas / quam picturas pa
rietibus
ipſis inductas: uel ſignis potius quam tabulis delecta
bor
: ni forte ſint eiuſmodi / quas Cæſar dictator ut ædem Ve
neris
genitricis ornaret duas talentis ' emit nonaginta.
Et pi
cturam
ego bonam / nam turpare quidem parietem eſt pingere
quod
male pingas / non minore uoluptate animi contemplabor /
quam legero bonam hiſtoriam.
Pictor uterque eſt: ille uerbis pin
git
: hic penniculo docet rem.
Cætera utriſque paria et commu
nia
ſunt.
In utriſque et ingenio maximo et incredibili dili
gentia
opus eſt.
Sed uelim in templis cum pariete tum et paui
mento
nihil adſit / quod meram philoſophiam non ſapiat.
In ca
pitolio
affuiſſe comperio leges tabulis æneis inſcriptas: quibus
imperium regerent: eaſque cum templum arſiſſet: fuiſſe reſtitu
tas
a Veſpaſiano principe ad numerum trium milium.
In limi
ne
Apollinis delii inſculptos fuiſſe uerſus memorant quibus
edocerentur
homines qua hærbarum compoſitione aduerſus omnia
uenena
uterentur.
Nos eas apponendas admonutiones duce
mus
: quibus iuſtiores / modeſtiores / frugalioreſque / omni uir
tute
ornatiores / et ſuperis gratiores reddamur.
Qualia ſunt
quæ
leguntur.
Talis eſto / qualis uideri uelis. Ama / et ama
bere
/ et eiuſmodi.
Maximeque pauimentum refertum uelim eſſe
lineis
et figuris: quæ ad res muſicas et geometricas pertine
ant
: ut omni ex parte ad animi cultum excitemur.
Aſſueue
re
ueteres cum in templis tum in porticibus res rariſſimas or
namenti
gratia imponere.
Quale illud in templo Herculis:
qui
formicarum cornua ab indis deuecta: et Veſpaſiani qui
1coronas ex cinnamo in capitolio: et Auguſtæ quæ in pala
tiis
primario templo maximam cinnami radicem aurea pa
tera
impoſuit.
Apud thermum in ætholia quam Philippus
uaſtauit
/ fuiſſe in porticibus templi arma ferunt numero ul
tra
quindecim milia: et ſtatuas ornamenti gratia ultra duo
milia
: quas omnes Philippus confregiſſe refert Polibius:
præter
eas quæ nomen aut effigiem haberent deorum: et for
taſſis
non rerum iſtarum magis numerus / quae rei uarietas pen
ſanda
eſt.
Apud siculos fuere qui statuas ex sale formare in
ſtituerunt
auctor eſt Solinus.
Et ſtatuam inquit Plinius effe
cit
ex uitro.
Equidem iſtiuſmodi rariſſima erunt ad naturæ
atque
ingeniorum admirationem digniſſima.
Sed de ſtatuis
alibi
.
Apponuntur columnæ parietibus et apertionibus inter
ſeruntur
.
Earum non habetur iſtic uti in porticu. Illud aduer
ti
in templis maximis quod columna ad tantam operis uaſtita
tem
forte non reſpondiſſent: perduxiſſe camurarum cornua /
quod
in eorum arcubus ſagicta ſemidiametrum excederet ex
tertia
: quæ res etiam ad uenuſtatem acceſſit.
Eſt enim ſeſe
in
ſublime attollens teſtudinatio agilior ut ita loquar / atque
explicatior
.
Illud hic non prætereundum cenſeo. In teſtudi
nationibus
arcuum capita ad minus prolixiora ſemidiame
tro
efficienda ſunt: quantum ſpectantibus occupant corona
rum
prominentiæ ne medio ex templo intui poſſint.
Templis tectum dignitatis gratia atque etiam perpetuita
tis
maxime eſſe teſtudinatum uelim.
Ac neſcio quidem quo
id
fato eueniat / ut nullum ferme comperies templum cele
bre
quin ignium iniuria in calamitatem inciderit.
Legimus
Cambiſem
quot quot erant apud ægyptum templa combu
xiſſe
: et aurum atque ornamentum perſepolem tranſtuliſſe.
Delphicum oraculum ter concrematum extitiſſe a tracibuſ
refert
Euſebius.
Id etiam apud Herodotum inuenio reſtitu
iſſe
Amaſim cum iterato arſiſſet ſponte ſua.
Alibi legimus
per
ea tempora incenſum fuiſſe a Phlegia quibus Fenix lit
teras
nonnullas ciuibus ſuis adinueniſſet.
Rurſuſque incen
1ſum regnante Cyro annis paucis ante Seruii tullii romanorum
regis
mortem: conſtatque incenſum demum per eos annos fu
iſſe
: quibus lumina illa ingenii et doctrinæ Catullus / Salu
ſtius
/ Varroque nati ſunt.
Templum epheliæ incenderant ama
zones
Syluio poſtumio regnante.
Rurſus incenſum extitit quo
tempore
Socrates athenis uenenum bibit.
Et in argis periſſe
templum
legimus igni per eum annum quo ſit athenis natus
Plato
Tarquino apud romam regnante.
Quid ſacras porti
cus
hieroſolymas?
quid mileſiæ Mineruæ? Quid templum
Serapis
apud alexandriam?
et romæ pantheon: et ædem Ve
ſtæ
: et Apollinis templum: in quo ſybillæ arſiſſe carmina me
minere
quid referam?
Cætera ferme omnia templa in cala
mitatem
iſtiuſmodi incidiſſe prædicant.
Solum id quod in
urbe
erice dicatum erat Veneri perpetuo illeſum perman
ſiſſe
ad ſua uſque tempora ſcribit Diodorus.
Alexandriam aie
bat
Cæſar ab incendiis immunem fuiſſe oppugnante ſe quod eſſet
teſtudinata
.
Atqui et habet quidem ſua ornamenta teſtudo.
Apud ueteres qualia ornamenta in pateris ſacrificiorum fa
cerent
argentarii: eadem ad teſtudines ſphericas exornan
das
architecti tranſferebant.
Qualia uero ſtratoriis lectorum
pannis
aſſueuere: talia fornicibus et camuris imitabantur.
Ea re uiſuntur quadrangulæ octangulæ et eiuſmodi operum
diſſeminationes
per teſtudinem ductæ ad compares angu
los
et ad lineas coæquales diſtinctis radiis et ciclis ut ad gra
tiam
addi amplius nihil poſſit.
Et faciat hoc quidem ad rem /
ornamenta
teſtudinum proculdubio digniſſima / quæ alibi
paſſim
et apud pantheon uidemus in cauationibus formarum
poſita
qui facerent non tradidere litteris.
Ea nos ſic efficere
aggreſſi
ſumus labore et impenſa leui.
Deſcribimus enim fu
turarum
formarum lineamenta ipſo in tabulato armamenti
ſiue
quadrangula ſiue ſexangula ſiue octangula illa quidem
ſint
: mox quas uolo teſtudinis partes excauatas dari: eas ad
conſtitutam
altitudinem compleo latere crudo inducto cre
ta
calcis loco.
Itaque iſtiuſmodi ueluti tumulus per dorſum
1armamenti aſtructis ſuperaſtruo ex teſta et calce teſtudinum
adhibita
diligentia / ut eius partes graciliores craſſioribus
et
conſtantioribus bene annexa et bene offirmata conueniant
concluſa
perinde teſtudine dum armamenta ſubdemuntur.
Eximo ex ſolida ſtructura teſtudinis congeſtas iſtas luteas
quas
principio diſpoſueram accumulationes: eo pacto for
marum
ſcalpturæ ad arbitrium ex præſcripto ſubſequuntur.
Redeo ad rem. Mihi illud uehementer placet quod ſcribit
Varro
.
Ad teſtudinem pictam affuiſſe formam cæli: et af
fuiſſe
præterea ſtellam mobilem et radium: qui quidem quæ
nam
eſſet hora diei: qui tum extra perflaret uentus indica
ret
.
Itaque iſtiuſmodi perplacet.
Faſtigia tantum afferre operibus dignitatis affirmant ut
ætherea
Iouis domicilia tametſi illic nunquam pluat ſerua
to
decore minime carere faſtigio poſſe arbitrentur.
Faſtigia
tectis
apponuntur ſic.
Nam ex frontis latitudine quæ ad co
ronas
eſt / pars ne plus quarta ſumitur: ne minus quinta: ad
quam
uertex hoc eſt culminis ſupremus angulus attollatur:
extremis
ſubgrundationibus faſtigii: inque illo ſummo cacu
mine
imponentur arulæ ſtatuarum collocandarum gratia:
his
autem quæ in angulis extremis ſubgrundationum ſunt /
altitudo
erit / quanta eſt præter faſciam regiam totius coro
nicis
craſſitudo.
Arula autem impoſita medio cacumini fa
ſtigii
excedet angulares parte ſui octaua.
Buccidem primum
ferunt
extremis tectorum imbribus inſtituiſſe perſonas ap
ponere
ornamenti gratia ex creta rubricata.
Poſtea totis cum
tegulis
marmoreas ponere aſſueuere.
Apertiones feneſtrarum in templis eſſe oportet modicas
et
ſublimes: unde nihil præter cælum ſpectes: unde et qui
ſacrum
faciunt / qui ue ſupplicant / nequicquam ab re diuina
mentibus
diſtrahantur.
Horror qui ex umbra excitatur na
tura
ſui auget in animis uenerationem: et coniuncta quidem
multa
ex parte maieſtati eſt auſteritas.
Adde quod ignes qui
templis
debentur / quibus nihil ad cultum religionis orna
1mentumque diuinius habeas / nimia in luce langueſcunt. Ve
teres
ea nimirum re ſola plerumque apertione hoſtii conten
ti
erant.
Sed mihi quidem probabitur: ubi aditus in templum
omnino
erit illuſtris: interiorque ambulatio minime erit
triſtis
.
Vbi autem ara ſtatuta ſit: maieſtatem præ ſe ferat lo
cus
uelim magisque uenuſtatem.
Redeo ad apertiones luminum. Me
miniſſe
oportet quod alibi diximus apertionem conſtare ex
uacuo
et lateribus et ſuperliminari.
Feneſtras et hoſtia uere
res
nuſquam niſi quadrangula adiunxere.
Sed de ianuis pri
mo
.
Ad ianuas quidem optimi architecti omnes cum iones
tum
dores tum corynthii latera in ſummo ex parte ſui quar
ta
atque decima graciliora fecere quam in imo.
Superliminari
craſſitudinem
dedere hanc / quam in ſummo capite lateris in
uenere
/ et lineas ornamentorum in utriſque compares effe
cerunt
: et iunctiones ad unguem conterminarunt: et ianuæ
coronam
ſummam quæ ſuperliminare faueat ſummis colum
narum
capitulis quæ in porticu ſint æquarunt.
Itaque in his
omnes
quæ diximus obſeruarunt.
In cæteris uero alii ab aliis
multo
differunt.
Nam Dores quidem totam altitudinem
iſtanc
diuiſere in partes ſexdecim: ex quibus dedere altitu
dini
uacui apertionis: quam eandem ueteres lumen nuncu
parunt
.
Dedere inquam partes decem: latitudini autem quin
que
: lateri autem unam.
Hæc Dorici. Iones uero primam
illam
integram altitudinem quæ ſummis capitulis colum
narum
æquatur: diuiſere in partes decem et nouem: ex quibus
dedere
altitudini uacui partes duodecim: latitudini ſex:
lateri
unam.
Corynthii diuiſere in partes undeuiginti: ex
quibus
datæ ſunt partes ſeptem latitudini uacui: altitudi
nem
autem luminis effecere duplam ad latitudinem: fuitque
latus
hoſtri ſeptima latitudinis uacui.
In quibuſque latus
hoc
eſt antipagmentum fuit trabs.
Et ni fallimur iones ſua
delectati
ſunt trabe ornata faſciis tribus.
Dores ſua amotis
regulis
et clauiculis et in trabem ſuperliminarem ornamenti
gratia
quiſquiſ maxima ex parte ſuas coronarum uenuſtates
1adiecit. Sed Dores in trabem non poſuere apparentia capita
tignorum
triſulcata: ſed eius loco faſciam regiam latam ex
craſſitudine
lateris quod ad hoſtium ſtet.
Faſciæque addide
re
cimatium / gululam / et ſuper id gradum plutei purum:
et
in id ouicla / mox mutulos prætectos ſuo cum cimatio: et
ſuppremo
in loco undulam ſumptis particularum dimenſi
onibus
ex his quæ ſupra in doricis trabeationibus tranſegi
mus
.
Iones contra non faſciam regiam quam in trabibus po
ſuerant
: ſed pro faſcia impoſuere turgentem faſciculum fron
dentium
ramuſculorum: concinctum loro craſſum quantum
eſt
trabs dempta parte ex trabe tertia.
Supra id cimatium et
denticulos
et ouicla et craſſum gradum mutulorum conte
ctorum
faſcia ſuo cum cimatio frontis et ſupremam undulam.
Præterea addidere ad alterum quodque extremum lateris ſub
gradu
craſſo tectorum mutulorum: addidere in quae præciden
tes
/ ut ſic eas appellem / auriculas ducta nominis ſimilitudi
ne
a ſagacibus bene auriculatis canibus.
Fuitque auricularum
iſtarum
lineamentum maiuſcula.
S oblonga extremis ſuis
capitibus
ſeſe in anfractum uolutatum implicans hunc in mo
dum
.
Earumque auricularum craſſitudo in ſummo faſci
culo
latitudinem æquarit: in imo arctiores fuere ex quarta.
Longitudo auricularum pependit uſque ad ſupremi uacui
æquilibram
.
Corynthii integrum columnationum opus a
porticu
ad hoſtia tranſtulere.
Ornantur et ianuæ locis præ
ſertim
quæ ſub diuo pareant: ne quid hæc alibi repetantur
porticulo
adpacto hunc in modum.
Poſitis enim lateribus
et
ſuperliminari hinc unam atque hinc alteram columnam appin
gunt
expeditam: atque etiam interdum prominentem.
Co
lumnarum
baſes inter ſe diſtant: quod integrum opus antipagmen
torum
eo ſpatio concipiant.
Longitudo columnarum cum
capitulis
tanta eſt: quanta ſit ab angulo extremo baſis dex
træ
ad angulum extremum ſiniſtræ.
In haſce columnas trabs
faſcia
coronæ faſtigiumque imponitur ex rationibus porticus:
de
qua ſupra ſuo tranſegimus loco.
Fuere qui ad latera ho
1ſtiorum pro trabe adegerint coronarum ornamenta: ex quo
hiatum
ianuæ præpanſum effecere: opus magis priuatorum
ædium
deliciis accomodatum præſertim feneſtrarum quam tem
plorum
auctoritati condecens.
In maximis templis hoſtiis
præſertim
quibus aliæ non adſunt apertiones altitudo uacui
in
partes diuiditur tris: unaque atque eadem ſuprema linque
tur
ut pro feneſtra ſit: æneoque ornatur rete: reliquum ual
uis
datur.
Suas habent rationes particularum ualuæ. Inter particu
las
primaria eſt cardo: iſtius duplex eſt ratio.
Nam aut late
ri
ianuæ commendantur captus ferrei et arpicones: aut ex an
gulo
ualuæ aſſis emittitur: in cuius cuſpide ſtatuta ualua in
uertitur
.
Valuæ templorum quod perpetuitatis gratia fiant æneæ
atque
maximi ponderis ſint axe tutius aguntur quam arpiconi
bus
.
non hic refero quas portas apud hiſtoricos et poetas le
gerim
ueſtitas auro / ebore / et ſignis / tam graues / ut turmis
hominum
reſerarentur: et ſtrepitu terrorem incuterent: in
his
ego facilitatem laudo aperiendi claudendique.
Ergo ad cu
ſpidem
in axis infimo ſubſtituetur ſedile æreum ſtagno im
mixto
: excauabiturque medullitus cum ſedile /tum et caput
axis
cui ualua applexa ſit in modum piſcidis ad concauum
lineamentum
lancis / quoad intra ſe mutuo complexu con
cipiant
pilam ferream bene teretem et bene terſam.
Ad su
premum
quidem axis caput quod in ualuæ ſummo eſt aderit
famella
ænea ſuperliminari interſita: et præter id axis mobi
lem
circa ſe imbuet anulum ferreum uſque quaque terſum et
leuigatum
.
Sic fiet ut nuſquam moroſa ſit ualua: et leui ap
pulſu
ad arbitrium alludat.
Singulis hoſtiis ualuæ erunt ge
mellæ
: quarum altera hoc in latus ianuæ: altera in latus al
terum
ſeſe recipiat.
Valuæ eiuſque craſſitudo fiet ex ſuæ lati
tudiniſ
duodecima.
In ualuis ornamenta ſunt faſciæ quæ qui
dem
amplitudinem ualuæ ſuperadpactæ obambiant nume
1ro ad arbitrium aut duplices aut triplices aut etiam ſimpli
ces
.
Quod ſi erunt geminæ et ueluti gradus alteræ ſuperal
teras
diſtantæ / capient ambæ una ex ualuæ latitudine partem
ne
magis quartam.
ne minus ſextam. Eritque prima ſuper
eminens
adpacta faſcia latior quam ſubſtituta ex quinta.
Quod
ſi
erunt triplices / tunc ex trabe ionica lineamenta ſuſcipi
ent
.
Sin autem erunt faſciæ circum ſimplices: fient ex quin
ta
uſque ex ſeptima.
Faſciis interior linea erit gulula. Lon
gitudo
ualuæ diuidetur faſciis tranſuerſis: ita ut ſuprema
ſpatia
quintam occupent totius altitudinis.
Valuæ bis in
templis
feneſtræ æque ornantur atque hoſtia.
Sed earum ua
cua
quod proximam ſub teſtudine celſam parietis partem occu
pet
: ſuiſque angulis ad ſuperincuruum teſtudinati terminet:
ea
re ſub arcu contra ſunt atque in hoſtiis.
Nanque latiora
quidem
duplo ſunt quam alta: totamque latitudinem diuidunt
columnulis
duabus interſtitutis ex rationibus porticus.
Sed
columnæ
iſtic fere in omnibus quadrangulae ſunt.
Scapho
rum
lineamenta quibus pictæ tabulæ ſtatuæque collocantur /
ex
lineamentis hoſtiorum ſummuntur / altitudine tertiam
ſui
parietis partem implent.
Ad feneſtras templorum lumi
ni
apponebant pro ualuis contra pruinas et uentorum impe
tum
ſtatiuas tabulas tenues alabaſtri tralucidi: aut rete aene
um
marmoreum ue.
Plagas uero intermedias ad rete obſti
pabant
non fragili uitro: ſed lapide ſpeculari petito maxi
me
ex ſogobria hiſpaniæ oppido: aut item ex Bononia gal
liæ
.
Id lamia eſt raro pedali amplior gypſi tralucidi et per
puriſſimi
.
Cui peculiare natura datum eſt: ut uetuſtatem
non
ſentiat.
Poſt hæc ſpectabit quidem ad rem templorum aram in qua
ſacrificent
ſtatuere loco digniſſimo: nimirum aſſidebit iu
ſte
pro tribunali.
Aram ueteres altam fecere pedes ſex: la
tam
duodecim: in qua ſignum ſtatuerent.
Aras autem ſacri
ficii
gratia intra templum complures diſſeminare an deceat alio
1rum ſit iudicii. Apud maiores noſtros per illa noſtræ religi
onis
initia optimi uiri in communionem coenæ conueniebant:
non
ea re / ut corpus epulis ſaturum facerent.
Sed ut conui
ctu
mutuo manſueſcerent: et animo bonis monitis referti do
mum
redirent multo cupidiſſimi uirtutis.
Illic igitur liba
tis
potius quam abſumptis quæ in coenam eſſent per ſummam fru
galitatem
appoſita.
Habebatur et lectio et ſermo de rebus
diuinis
.
Flagrabant omnium ſtudia ad comunem omnium
ſalutem
et ad cultum uirtutis.
Demum quiſque prout facul
tas
ſuppeditabat offerebat in medium quaſi pietati debitum
cenſum
/ et benemeritorum ſtipem / id eſt per antiſtitem ero
gabatur
in eos qui ope indigerent.
Omnia iſtoc pacto inter
eos
ueluti inter amantiſſimos fratres erant communia.
Poſt
id
tempus cum per principes licuit publice facere: non mul
to
quidem a uetere patrum inſtituto deuiarunt: ſed maiore
populo
confluente minutiore libamento uſi ſunt.
Sermones
autem
quibus uterentur diſerti per ea tempora pontifices ex
patrum
commentariis ſpectare paſſim licet.
Itaque unica tum
quidem
erat ara / ad quam conueniebant.
Vnicum in dies ſa
crificium
celebraturi.
Succeſſere hæc tempora quæ utinam
uir
quiſpiam grauis pace pontificum reprehendenda duce
ret
: qui cum ipſi dignitatis tuendæ gratia uix chalendis an
nuis
poteſtatem populo faciant uiſendi ſui.
Omnia uſque adeo
circumferta
reddidere altaribus / et interdum non dico plus.
Hoc affirmo apud mortales nihil inueniri ne excogitari qui
dem
poſſe: quod ſit dignius ſanctiuſque ſacrificio.
Ego uero
neminem
dari bene conſultum puto / qui quidem uelit res di
gniſſimas
nimium perprompta facilitate uileſcere.
Sunt et quædam alia ornamentorum genera non ſtabilia
quibus
ſacrificium ornetur.
Sunt et quibuſ alioquin templa
honeſtentur
: quorum ſpectet ratio ad architectum.
Queri
tur
quid omnium pulcherrimum ſit triuium ne lætum / lu
dibunda
iuuentute.
Mare ne refertum claſſe. Campus ne re
fertus
milite et ſignis uictricibus.
Forum ne refertum patri
1bus togatis et eiuſmodi: an templum alacritate luminum
illuſtre
?
Sed uelim quidem lumina in templis habere ma
ieſtatem
.
Quæ res minutis in ſcintillulis facularum quibus
hodie
utimur non eſt.
Habebunt non nego uenuſtatem ſi ad
aliquam
lineamentorum ſpeciem coaptentur: ſi per corona
rum
lineas lampadibus diſtendentur.
Sed multo perplacent
ueteres
qui candelabris maiuſculas conculas odoratis flam
mis
incendebant.
Longitudo candelabri in partes diuideba
tur
ſeptem.
Duæ dabantur baſi: eratque baſis triangula lon
gior
ex magis quam lata.
Inque imo erat ea quidem
latior
quam in ſummo ex.
Stilus candelabri excita
bitur
uasis gutturiis alteris in alteras ſuperaſtitutis.
In ſum
mo
apponebatur concula gummis et lignis odoratis farci
ta
.
Mandarunt memoriæ quantum balſami ex publicis ue
ctigalibus
iuſſerint principes in ſingulos dies ſolemnes in
cendi
ad baſilicas maximas romæ.
Id fuit ad libras quingen
tas
octuaginta.
Hactenus de candelabris. Venio ad reliqua quitus egre
gie
ornentur templa.
Legimus Gigem crateras dediſſe dono
Apollini
phithio ſex ex auro ſolido pondo milia triginta.
Et apud delphos ſolida ex auro et argento fuiſſe uaſa quorum
quodque
amphoras caperet ſex.
Fuere et qui pluris artificum
manus
atque inuentum fecerint quam aurum.
Apud ſamios in
templo
lunonis cratere ferreis ſignis circumrefertum affuiſ
ſe
ferunt: quod olim ſpartæ ad Creſum miſiſſent dono tantæ
amplitudinis
/ ut amphoras coeperit trecentas.
Delphis quoque ſa
mios
dono miſiſſe olim comperio ferream cortinam in qua miro ar
tificio
animantium capita eſſet inſculpta: quam ue coloſi cubitoſ
alti
ſeptem ſubnixo genu ſubſtinerent.
Mirum illud Api deo ædem
feciſſe
Samniticum ægyptium columnis et uariis ſignis ornatiſſimam
intuſque
ſimulacrum Apis dei continuo quod ad ſolem ſpectandum
uolueretur
.
Illudque iterum admirabilius Cupidinis telum in
templo
Dianæ apud epheſum pependiſſe nullis penitus man
datum
laqueis.
De iſtiuſmodi quod ſtatuam nihil habeo:
1niſi ut ſuo et decenti ponantur loco quoad ſpectentur cum
admiratione
et dignitate.
Baſilicam fuiſſe principio locum conſtat: ubi ſub tectum
ad
ius dicendum principes conuenirent.
Huic loco digni
tatis
gratia additum eſt tribunal.
Poſt id / quo eſſet ea qui
dem
laxior primariis tectis non ſufficientibus circumaddi
dere
porticus patulas intrinſecus hinc atque hinc primum
ſimplices
/ mox etiam duplices.
Addidere inſuper alii ſecun
dum
tribunal tranſuerſam alteram ambulationem: quam qui
dem
causidicam nuncupamus: quod illic rhetorum turmæ cau
sidicique
uerſarentur.
Et iunxere haſce ambulationes inter
ſe
lineamento ducto ad.
T. litteræ ſimilitudinem. Tum et
ſeruorum
gratia additas fuiſſe porticus interpretantur ex
trinſecas
.
Itaque baſilica ex ambulatione conſtat atque por
ticibus
.
Atqui baſilica quod naturam quidem ſapiat templi /
multa
ex parte cuncta ſibi ornamenta uendicabit quæ tem
plis
debeantur.
Ea tamen ita uſurpabit: ut præ ſe ferat imita
ri
templa maluiſſe quam æquari.
Exaggerabitur templorum mo
re
.
Sed ei ex aggeris altitudine quæ templis debeatur adi
metur
octaua: in qua uenerationis gratia cedat digniori:
tum
et cætera quæ ornamento adhibebuntur / nequicquam
eam
habebunt grauitatem / quam habeant quæ templis im
ponantur
.
Præterea inter baſilicam atque templum hoc in
tereſt
quod eam quidem propter frequentiam prope tumultu
antium
litigioſorum / et propter uſum litterarum recogno
ſcendarum
/ ſubſcribendarumque eſſe oportet itionibus per
quam
expeditam / et apertionibus uehementer illuſtrem: pro
babiturque
: ſi ita erit parata ut quam patronos clientes ue ſuos
quæſitum
aduenerint: ubi ſint primo aſpectu repertum ha
beant
.
His de rebus columnæ iſtic cum rariores exigun
tur
: tum et arcuata maxime condecent: et trabeatas eti
am
non recuſant.
Sed baſilicam ſic diffiniemus: ut ſit ea
quidem
perampla / at que admodum expedita quædam am
bulatio
circumſpecta ſub tecto porticibus intimis.
Nam eam
1quidem quæ nuda porticibus ſit / magis ad rationes curiæ
et
ſenatus pertinere arbitramur quam ad baſilicam.
Et de iſtac
ſuo
dicetur loco.
Baſilicas aream habere oportet ita compa
ratam
ut ſit earum longitudo ad latitudinem dupla.
Conue
niet
etiam habere ambulationem mediam utique et cauſidi
cam
liberam et expeditam.
Quod ſi forte cauſidica amota
tantum
erit habitura porticus hinc atque hinc ſimplices hunc
in
modum finietur.
Latitudo enim areæ diuidetur in partes
nouem
: ex quibus dabuntur quinque ambulationi mediæ:
ſingulis
autem porticibus binæ.
Tum et longitudo itidem
in
partes diuidetur nouem.
Ex his una dabitur ſinui tribu
nalis
.
Amplitudini uero tribunalis in faucibus dabuntur duæ.
Sin autem præter porticum addenda erit cauſidica: tunc areæ
latitudo
diuidetur in partes quattuor: duæ dabuntur mediæ
ambulationi
: ſingulæ autem ſingulis porticibus.
Rurſus
longitudo
diuidetur ſic.
Nam ſinus quidem tribunalis ſibi
introrſus
capiet curuatura ſui partem longitudinis duode
cimam
.
Apertura uero interualli capiet duodecimam bis et
eiuſ
inſuper dimidiam.
Latitudo quidem cauſidicæ ſibi par
tem
longitudinis areæ capiet ſextam.
Sin autem una et cau
ſidicam
et porticus habitura erit duplices: diuidetur quidem
latitudo
in partes decem: ex quibus dabis mediæ ambulati
oni
partes / tris uero in dextram / et tris alteras in ſiniſtram
occupabunt
porticus partitis ſpatiis inter ſe ex dimidia.
At
longitudo
quidem diuidetur in partes uiginti: ex quibus da
bitur
curuaturæ tribunalis pars una et amplius dimidia.
Aper
tioni
autem ipſius tribunalis dabuntur tris: et amplius etiam
tertia
.
Cauſidicæ dabuntur integræ partes nihilo plus tris.
Parietes baſilicarum non erunt quidem craſſi / uti ſunt tem
plorum
.
Non enim teſtudinum oneribus: ſed trabibus /
et
deliquiis tectorum ſubſtinendis excitantur.
Fient igitur
craſſi
ex parte uigeſima ſuæ altitudinis.
Parietum alti
tudo
pro fronte ad ſui latitudinem ſpatii addet inſuper di
midiam
et nuſquam plus.
In angulis ambulationum porri
1gentur pilæ parietem ſeſe in lineam columnationum pari
etis
extendentes nihil minus quam ut binas: nihil plus quam ut tris
craſſitudines
eius parietis occupent.
Sunt et qui et media
longitudinis
linea pilam quoque ordine inter columnas ex
citent
firmitudinis gratia.
Eius latitudo aut tris quidem ca
pit
unius columnæ craſſitudines: aut ad ſummum quattuor.
Columnationes etiam nequicquam habebunt grauitatem
quam
habeant quæ templis apponuntur.
Qua de re ſi præ
ſertim
trabeata utemur columnatione ſic rationabimur.
Nam
ſi
erunt illæ quidem corynthiæ: adimetur earum ex craſſi
tudine
pars duodecima.
Si autem ionicæ: adimetur decima.
Si uero doricæ: nona. In cæteris deinceps capitulorum et tra
bis
et faſciæ et coronæ et eiuſmodi coaptationibus templa
imitabuntur
.
Arcuatis imitationibus debentur columnæ quadrangulæ.
Nam in rotundis opus erit mendoſum ea re quod capita arcus
non
ad plenum in ſolido columnæ ſubſtitutæ aſſideant: ſed
quantum
archa quadrati circulum a ſe contentum excedit:
tantum
in uacuo pendeat.
Hoc ut emendarent periti uete
res
ſuperappoſuere capitulis columnarum etiam aliud lata
ſtrum
quadrilaterum altum alibi ex quarta: alibi ex quin
ta
diametri ſuæ columnæ.
Ad lineamentum undulæ huius
ſuperadiecti
quadranguli latitudo in uno æquauit maximam
capituli
extenſionem: in ſummo fuere proiectiones pares al
titudini
: hoc pacto frontes et anguli arcus expeditiora habu
ere
ſedilia atque firmiora.
Arcuatæ columnationes uti et tra
beatæ
inter ſe uariæ ſunt.
Nam aliæ quidem diſpanſæ: aliæ
confertæ
et eiuſmodi.
In confertis altitudo uacui apertio
nis
dimidiam capiet latitudinis ſui ſpecies.
In diſpanſis ha
bebit
altitudo tertiam latitudinis quinquies.
In ſubdiſpanſis
latitudo
iſtæc erit ex dimidia longitudinis.
In ſubconfertis
fiet
ex tertia.
Arcum diximus alibi trabem eſſe flexam.
Ornamenta igitur arcubus dabuntur: quæ eadem trabibus
darentur
: ſi in tales columnas imponerentur.
Præterea qui
1opus eſſe ornatiſſimum uolent: directas inſuper ducent li­
neas
perpetuum per parietem in arcus iſtiuſmodi ſupremum
dorſum
.
Deformabuntque trabem et faſcias et coronas quales
ad
eam altitudinem columnationibus deberi intelligant.
Sed
cum
baſilicæ aliæ uno porticu: aliæ bino circuantur / coro
narum
idcirco ſedes ſupra columnas et arcus erit uaria.
Nam his
quidem quæ uno tantum porticu ſeptæ ſint / ex tota ſui parietis
altitudine
conſenſus coronarum præhendet nonam quinquies / aut
uſque
ſeptimam quater.
In his uero quibus duplices adſunt
porticus
conſcendent coronæ nihilo minus tertia: nihilo plus
quam octaua ter.
Appingentur præterea ornamenti gratia atque
item
utilitatis ad parietem ſupra coronas primas aliæ inſuper
columnæ maximæ quadrangulæ: quæ in ſubſtitutas primarias
columnas mediis centris acquieſcant.
Nam confert quidem quod
ſeruata
oſſium ſoliditate et aucta operis honeſtate pondus atque
impenſa
parietis maxima ex parte leuigabitur: adigeturque
iſtis
ſupremis columnationibus etiam coronarum prominentiæ uti
operis
quidem ratio iſtic exigat.
Adde quod baſilicis biporticatis
alteræ
in alteras columnationes ſtatuentur numero a tecto ad imum
tris
.
In illis autem binæ. Vbi igitur columnationes appoſue
ris
tris / illic ſpatium id pietis quod ſupra columnas primas
uſque
ad ſupremam tecti contignationem ſit / in partes duas di
uidetur
: eoque loci ſecundæ coronices finientur.
Inter primas
coronices
et ſecundas paries ſeruabitur integer: atque cruſta
tionum
figmentis adornabitur.
Paries uero qui inter ſecun
das
ac tertias coronices ſit: feneſtris fiet tranſpertuſus et lu
minibus
peruius.
Atque fient quidem ſuprema per interual
la
columnationum in baſilicis feneſtræ uniformes atque mu
tuo
correſpondentes.
Earum latitudo non erit arctior quam ut tris ca
piat
quartas totius interualli / quod inter columnas ſit.
Altitu
do
uero feneſtrarum percommode duas capiet iſtiuſmodi altitudi
neſ
.
Eadem ſuperliminare ſummas æquabit columnas præter capitu
lum
si erunt quadrangulæ.
Sin aut erunt feneſtræ ipſæ arcuatæ li
cebit
arcus dorſum pene uſque ſub trabem tollere: et diminuto
1etiam arcu licebit iſtic ad arbitrium uti. Sed is columnæ pro
ximæ
altitudinem non prætergredietur.
Subiicietur feneſtris
pluteus
cum cimatio gulula aut ouiclis.
Vacua feneſtrarum
reticulabuntur
: ſed non obſtipabuntur templorum lamiis ex gyp
ſo
.
Habeant ſane condecet quod acres uentos appellentes et in
feſtas
pruinas frangat atque intercipiat / ne qua moleſtia infe
ratur
.
Alia ex parte aſſiduo et liberrime reſpirent neceſſe est:
ne
excitatus ab frequentia pedum puluis officiat pulmonibus
ue
oculiſ ue: Mihi idcirco uehementer probantur iſtic lamiæ
tenues
ex ære plumbo ue crebris et minutis foraminibus ut
ita
loquar expictæ / per quæ lux penetret / et ſpiritus motu au
repureſcat.
Contignatio multo erit decora: ſi fiet intimum in ea cælum ſub
tenſum
ad planiciem coæquabilem / atque tabulis ad unguem com
pactis
.
Deformabunturque aptis dimenſionibus grandes cicli
angularibus
figuris commixti: diſtinguenturque membratim areo
lineamentis ſumptis a particulis coronarum.
Maxime gulula
ouiclis
bacciſque ac frondibus interſertis: fientque areolarum lim
bi
circumredimiti faſciis gemmatis digna et prompta rerum pro
minentia
: interque flores et acanthi inſignes ſplendeſcant: Spa
tiaque
ipſa pictorum ingenio ad omnem uenuſtatis elegantiam ex
poliantur
.
Aurum materiæ adglutinari leucophoro pulte hu
iuſmodi
aiebat Plinius.
Miſcentur. n. ſinopidis ponticæ li
bræ
ſex: ſilis lucidi libræ decem: infunditurque mel græcenſe:
nec
ponitur in opus ante exactum diem duodecimum.
Maſtix
liquatum oleo linaceo mixtum helbica ſinopide bene uſta gluti
num
præbet penitus indelebile.
Altitudo ianuæ in baſilicis
ad
porticum referetur.
Porticus ſi pro ueſtibulo extrinſecus
adiungetur
/ fiet alta et lata atque intrinſeca.
Vacuum latera et
huiuſmodi
ianuarum rationes ducentur a templis: ſed æneis ual
uis
non uſque dignabitur baſilica.
Fient igitur ex materia cu
preſſu
/ cedro et eiuſmodi: ornabunturque æneis bullis: coagmen
tabiturque
omne id opus ad ſoliditate perpetuitatenque magis
quam ad delitias.
Aut ſi demum uenuſtati pluſculum inſeruiendum
1eſt non interſita minutalia / quibus picturas imitamur: ſed
ſigilla
potius affigentur modice prominuentia: quæ opus or
nent
: et ſeſe facile tueantur.
Baſilicas etiam rotundas facere ag
greſſi
ſunt.
In his medii conceptaculi altitudo tanta eſt: quan
ta
et totius baſilicæ latitudo.
Porticus uero et columnationeſ
et
hoſtia et feneſtræ et eiuſmodi hiſdem finiuntur rationibus
quibus
et angulares.
De his hactenus.
Venio ad rerum monumenta. Iuuat hic animi gratia paulo
eſſe
iucundior / quae uſque fuerim.
Dum omnis noſter ſermo in com
menſurationum
numeris uerſabitur.
Sed ero quoad potero
ſubcinctus
et preſſus dicendo.
Maiores noſtri cum fines impe
rii
deuictis hoſtibus ui et uiribus propagare proſequerentur:
ſigna
et terminos ſtatuebant: quibus curſum uictoriæ indi
carent
: et partum armis agrum a finitimis notatum diſtinctumque
redderent
.
Hinc metæ columna que et eiuſmodi rerum dinoſcen
darum
notæ ortæ ſunt.
Poſt id ſuperis gratificantes prædæ par
tem
elargiri ſacris progreſſi ſunt: et publica gaudia religio
ni
commendarunt.
Hinc aræ ſacella et iſtiuſmodi quæ ad eam
rem
facerent.
Conſulendum etiam nomini et poſteritati ſta
tuerunt
: noſcique uultus / et prædicari uirtutes ſuas apud ge
nus
hominum elaborarunt.
Hinc exuuiæ et ſtatuæ et tituli et
trophea
: quæ ad concelebrandam famam facerent / excogitarunt.
Hoſce ſubditi non modo qui patriam re aliqua iuuiſſent: ſed
etiam felices et fortunati quantum per opes eorum oſtendaſ licuit
ſecuti
ſunt.
Sed in re perficiunda aliis alia placuere. Liberi
patris
termini quos ad fines indiæ profectionis ſignum poſuit
fuere
lapides crebris interuallis diſpoſiti / et arbores proceræ
quarum
ſtipites hedera contexerentur.
Apud liſimachiam ſtetit
ingens
ara: quam argonautæ poſuere inter proficiſcendum.
Pau
ſanias
apud hipparim ad pontum cratere ſtatuit æneum craſſum
ad
digytos ſex: quod quidem amphoras caperet ſexcentas.
Ale
xander
apud alceſtem fluuium trans oceanum aras poſuit duode
cim
ex ſaxo ingenti quadrato.
Et apud tanaim quantum ſpatii
caſtris
occuparat: tantum incinxit muro: opus ſtadia uſque
1ſexaginta. Darius caſtris poſitis apud othriſios ad arteſroun
fluuium quenque militem iuſſit lapidem unum iacere in cumulos
quos
uidentes poſteri et numero et amplitudine maximos
mirarentur
.
Seſoſtris exercitum agens eos qui ſibi uiriliter
obſtitiſſent
: erecta columna ornabat appoſitis titulis magni
ficentiſſimis
.
In eos uero qui ſine armis ceſſiſſent pudenda
muliebria
adſculpebat monumentis lapidum et columnarum.
la
ſon
templa ſibi per ſingulas quas peragraſſet regiones erige
bat
: quæ omnia Parmenio deleuit: ne cuius esſet illic nomen
celebre
præter Alexandri.
Hæc illi inter expeditionem: Verum
et
parta uictoria / pacatiſque rebus inſuper ſic facere uſurparunt.
In Palladis ſolertis templo compedes quibus uincti lacedemo
nes
fuiſſent ſuſpendere.
Lapidem quo rex machienſium ictus a
Phymio
rege et peremptus ſit / euiani non modo aſſeruarunt
templo
: ſed etiam uelut deum adorarunt.
Aeginitæ roſtra nauium
hoſtibus
arrepta dicarunt templo.
Eos imitatus Auguſtus
uictor
ægypti ex roſtris nauium columnas conflauit quattuor:
quas
poſtea princeps Domitianuſ locauit in capitolio.
His
lulius
Cæſar adiecit duas: unam in roſtris: alteram ante curiam
uictis
poenis nauali certamine.
Aut quid ego hic turres / tem
pla
obeliſcos / pyramides / labyrinthos et eiuſmodi referam:
quæ
hiſtorici collegerunt.
Ad id quidem hoc deuenit ſtudium
celebrandi ſui operibus iſtiuſmodi: ut etiam urbes poſteritatiſ
gratia
in ſua ſuorumque nomina condiderint.
Alexander / ut
teros
omittam præter eas quas nomini ſuo etiam quadrupedi
Bucephalæ
aſtruxit urbem.
Sed meo quidem iudicio illud
Pompeii
fuit perquam decentius.
Fugato. n. Mitridate quo ſo
ci
eum ſupaſſet: eo condidit urbem nicepolim / minori ſitam in
armenia
.
Omnes tamen uiciſſe Seleucus uiſus eſt. Nam is qui
dem
uxori apamias urbes condidit tres: matri laodicias qin
que
: ſibi ſeleucias nouem: patri antiochias decem.
Alii non
tam
impenſæ magnitudine quam nouis aliquibus inuentis fru
ctum
poſteritatis captauere.
Cæſar ex baccis lauri quam in trium
pho
geſſerat ſiluam ſatiuam effecit: et ſacrauit futuris trium
1phis. Apud aſcalum ſyriæ inſigne fuerat templum in quo ſi
mulacrum
locatum eſt Dercetæ uultu hominis: corpore po
ſtremo
piſcis: quod ſe illac in ſtagnum præcipitaſſet: additumque
eſt
nefaſtum fore ſyrium qui piſcem eſtagno deguſtaſſet.
Apud lacum fucinum mutinii Medeam angiſtem ad ſerpen
tis
effigiem finxere quod eius ope ſerpentum iniuria liberati ſint.
His perſimile eſt hydra Herculis io et belua lernæ: et quæ
priſci
poetæ carminibus expinxere: quæ mihi quidem com
menta
uehementer probantur / modo ferant præ ſe quod uir
tutem
ſapiat: ueluti illud eſt quod illi ad ſepulchrum Siman
dis
inſculpſere.
Stat. n. iudex et primatum conuentus ue
ſtiti
ſacris: eorum ex collo ad pectus pendet ſuſpenſa ueri
tas
clauſis ſubnutans oculis.
In medio eſt librorum cumulus
inſcriptuſque
titulus.
Animi hac uera medicamenta ſunt.
Sed omnium ni fallor egregius fuit uſus ſtatuarum. Orna
mento
enim ueniunt et ſacris et profanis et publicis et priua
tis
ædificiis: mirificamque præſtant memoriam cum hominum
tum
et rerum.
Et profecte præſtantiſſimo ingenio quicumque
is
fuit: qui eas adinuenerit ſtatuas: una cum religione ortaſ
rabitrantur
: et ſtatuarum inuentores ætruſcos fuiſſe prædi
cant
.
Alii Telchines Rhodios primos fuiſſe rentur: qui ſta
tuas
deorum fabricarint: conſueſſeque illas ſcribunt religio
nibus
abdicatas magicis nubes / imbres / et eiuſmodi induce
re
: nouaſque formas animantium ad arbitrium immutare.
Pri
mus
græcis Cadmus Agenoris filius ſtatuas deorum in tem
plo
conſecrauit.
Apud Ariſtotelem primas athenis in foro po
ſitas
legimus Hermodoro et Ariſtogitoni: quod hi primum ty
rannidem
ſubſtuliſſent.
Has Alexander abſportatas a Xerſe
ex
ſuſis reſtituiſſe athenienſibus meminit Arrianus hiſtori
cus
.
Romæ tantam affuiſſe copiam ſtatuarum ferunt: ut al
ter
adeſſe populus lapideus diceretur.
Rapſinates peruetuſ
ægyptiorum
rex Vulcano poſuit ſtatuas lapideas cubitos
altas
quinque atque uiginti.
Soſoſtris ægyptius ſe atque uxo
rem
ſtatua poſuit cubitos alta duos et triginta.
Amaſis apud
1memphim ſtatuam poſuit accubantem: eius magnitudo pe
des
erat ſeptem et quadraginta: inque baſi duæ aſtabant aliæ
pedes
altæ uiginti.
Ad ſimandum louis ſtatuæ appoſitæ erant
tres
Memnonis opus mirificum: unico cæſæ in lapide: qua
rum
una ſedens tanta fuit: :ut eius pes ſeptem excederet cu
bitos
: et præter artificis manum atque lapidis uaſtitatem quod
mirere
nulla erat in tanta mole fixura aut macula: cumque la
pides
ad conceptas magnitudines non ſufficerent: æreas con
flare
poſteri agreſſi ſunt centicubites.
Sed præcæteris Semi
ramis
cum et lapis deficeret: et maius aliquid concupiſceret:
quam quod ære poſſet aſſequi: apud montem mediæ / qui bagi
ſtanus
dicitur in petra ſtadiorum ſeptem et decem ſuam in
ſculpſit
effigiem: quam centum uiri donis uenerarentur.
Il
lud
de ſtatuis minime prætereundum cenſeo quod apud Dio
dorum
legimus: ſtatuarios ægyptios tantum ualere ſolitos
arte
et ingenio: ut ex uariis lapidibus diuerſis poſitis locis
unum
ſimulachri corpus conficerent conuentu partium adeo
perfinito
: ut uno loco eodem ab artifice eſſe perfecta uide
retur
.
Miroque hoc ex artificio celebre illud apud ſamios
phythii
Apollinis ſimulachrum extitiſſe prædicant: cuius
media
fuerit pars Thelleſii opus: reliquam uero partem in
epheſo
Theodorus perfinierit.
Hæc animi gratia dicta ſint:
quæ
tametſi faciant ad rem plurimum: uelim tamen quaſi ac
cepta
referantur mutuo ex proximo qui ſequetur libro: cum
de
monumentis priuatorum tranſigemus: ad quam rem iſta
maxime
pertinebant.
Nam cum impenſæ quidem magnitu
dine
priuati ſuperari a principibus haud facile paterentur:
cum
et ipſi flagrarent auiditate gloriæ: uehementerque affe
ctarent
quocunque daretur pacto nominis ſui claritatem effun
dere
: ea de re impenſis quidem quoad fortuna ſuppeditabat
non
pepercere.
Quod autem eſſet in poteſtate artificum: et
uiribus
ingenii poſſet occupari: id totis ſtudiis uſurparunt.
Ergo lineamentorum elegantia et operis decentia maximis
regibus
pares eſſe contendentes aſſecuti ſunt meo iudicio ut
1in ea re non multo fuerint poſtponendi. Itaque in librum pro
ximum
reſeruentur.
Hoc ſpondeo. Afferent ea quidem iu
cunditatem
cum legeris.
Sed quod hic faciat ad rem non præ
tereamus
.
Sunt qui ſtatuas in templis ponendas negent. Numam re
gem
ex pythagoreorum diſciplina prohibuiſſe fertur ne quod
in
templis ſimulachrum imponeretur.
Seneca inde ſe ſuoſque
ciues
ſubirridebat.
Atqui ludimus inquit pupis ut pueri: ſed
maioribus
inſtituti rationem adducentes ſic ratiocinantur.
De diis quis nam adeo erit ineptus / ut non intelligat mente
non
oculis diffiniendum eſſe: et formas omnine poſſe dari
nullas
certum eſt: quibus tantam rem aliqua uel minima ex
parte
imitari aut fingere liceat.
Et conferre quidem arbitran
tur
/ ſi demum formæ penitus nullæ aderunt factæ manu: quo
aſſequamur
/ ut de primo rerum principe ſuperumque intelli
gentiis
quiſque ſibi animo ea fingat: quæ ad ſuas ingenii ui
res
accomodentur.
Sic enim promptius altiſſimi nominis
maieſtatem
multo uenerabuntur.
Alii ſecus. Namque ſpecies
quidem
hominum collaras in deos fuiſſe dicunt quodam op
timo
ſapientique conſilio: quo facilius a uite prauitate impe
ritorum
animi conuerterentur: ubi adeſſent ſimulachra, quæ
adeuntes
deos ipſos adire ſe crederent.
Alii effigies eorum
qui
de genere hominum benemeriti eſſent: quos ue in deo
rum
numero memoria conſecrandos cenſuiſſent / locis ſacra
tis
ponendos uiſendoſque dedere: quo eos poſteri ueneran
tes
ad uirtutis imitationem ſtudiis gloriæ incenderentur.
Sed ſtatuas præſertim in templis permaximi intereſt qua
les
quibus locis frequentes: qua etiam ex materia factas ap
ponamus
.
Non enim quales in hortis ridiculas illius auiſtu
poris
dei: non quales in porticu bellatorum hominum et cuiuſ
modi
.
Neque in anguſto ignobilique loco ponendas cen
ſeo
.
Sed prius de materia / mox de reliquis tranſigemus.
Priſci inquit Plutarchus ex ligno ſimulacra faciebant uti
in
delo Apollinis: utique in urbe Populonia louis ex uite:
1quod etiam incorruptum manſiſſe multi ferunt. Vtique Dia
epheſiæ: quod alii ex ebano: Mutianus ex uite fuiſſe tra
dit
.
Peras qui templum Argolicæ condidit: et filiam anti
ſtitem
conſécrauit / ex trunco pyri louem effecit.
Fuere qui
deos
fingi prohibuerint ex lapide quod ſit durus et immanis.
Aurum itidem atque argentum reſpuebant: quod ex terra in
cunda
et infoelici: quod ue morboſus ei color eſſet.
Atqui Iu
piter
inquit ille anguſta uix rectus ſtabat in æde: Inque Iouis
dextra
fictile fulmen crat.
Apud ægyptios fuere qui deum
igneum
: æthereoque inhabitare igni putarint: nec poſſe homi
num
ſenſu capi: ea de re deos ex criſtallo uoluere.
Alii ni
gro
ex lapide deos aptiſſime fingi arbitrantur: quod eum eſſe
colorem
incomprehenſibilem ducerent.
Alii demum auro:
quod
ſyderibus conueniret.
Ego uero qua ex materia deo
rum
ſtatuas fieri probem addubitaui.
Digniſſimam nimirum
dices
materiam eſſe oportere: qua deum fingas: ſed dignita
ti
perproxima eſt raritas.
Tamen is non ſum / qui ex ſale qua
les
efficere ſolinus refert ſiculos conſueſſe: aut quales inquit
Plinius
ex uitro feciſſe uelim.
Neque item ex puro auro aut
argento
: non id quidem ut illi quod ex terra ortum ſterili et eo
lore
morboſum recuſarint.
Multa ſunt me quæ moueant in
ter
quæ illud eſt: quod ad religionem ſpectare ipſe mihi per
suaſerim
: ut quas deorum loco adorandas ponimus / quae prope
id
aſſequi liceat / diis ipſis perſimiles apponamus.
Perenni
tate
igitur quoad per mortales fieri poſſit immortales ha
bendas
cenſeo.
Aut quid eſſe cauſæ dicam cur a maioribus
acceptam
opinionem de iſtiuſmodi rebus tanti faciant: ut
iſtic
audire dei pictam effigiem.
Illic uero eiuſdem ipſius iſti
us
dei ſtatuam proxima in ſtatione locatam preces etiam uo
ta
iuſtorum audire minus opinentur.
Quin et quas uulgus
maiorem
in modum uenerabatur ſi tranſtuleris: ueluti deco
ctoribus
qui amplius credat aut ſua commendet uota non in
uenies
.
Stabiles igitur et ſuas proprieque dicatas et digniſſi
mas
habere ſedes oportet.
Aiunt ex auro nuſquam ex hominum
1memoria uiſum opus elegans quaſi metallorum princeps ho
neſtari
fucato artificio dedignetur.
Id ſi ita eſt deorum ſta
tuas
quas eſſe decentiſſimas affectamus auro facere non con
dicet
.
Adde quod facile quidem acti cupiditate non barbam
potius
auream abſtulerint: quam totos integros deos colliqua
rint
/ ſi erunt auro.
Ex ære perplacebit: ni me quam perpuriſſimi
marmoris
candor illectat.
Sed erit in ære quippiam quod
ex
perennitatis fructu inprimis probem: modo fecerimus ta
les
: ut maior ſit deteſtandi facinoris ratio ſi deleuerit: quam emo
lumenti
/ ſi alios in uſus conflarit.
Tales erunt quidem quas
malleo
aut fuſura tenui lamia ueluti ſola ductas cute infor
marimus
.
Scribunt ſimulachrum factum ex ebore tantæ ma
gnitudinis
/ ut id templi tecta uix caperent.
Non laudo. Ap
tum
enim eſſe oportet magnitudine formæque lineamentis:
et
partium modo.
Et fortaſſis barba et ſupercilio ſeueriores
maximorum
deorum facies cum molliori uirginum effigie
non
belle condicunt.
Tum et raritas deorum augebit ni fal
limur
uenerationem.
In ara percommode locabuntur bini:
aut
nihilo plus quam tris.
Reliquorum numerus per ſcaphas
aptiſſimis
ſedibus diſponetur.
Horum quiſque deorum he
roum
habitu et geſtu ſuam quoad per artificem id peſſis ui
tam
et mores exprimat expoſco.
Nolo quod pulchrum illi
ducunt / pugilem aut ludionem ſcænicum geſtiat: ſed ex uul
tu
totaque corporis facie gratiam et maieſtatem deo dignam
præbere
de ſe uelim adeuntibus: ut quaſi nutu et manu be
nigniſſime
excipere: atque ſupplicantibus gratificari ultro
uelle
uideatur.
Huiuſmodi in templis ponendas ſtatuas: re
liquas
uero theatris et profanis edificationibus demandan
das
ſtatuo.
LEONIS BAPTISTAE ALBERTI DE RE
AEDIFICATORIA
LIBER OCTAVVS
QVI
PVBLICI PROFANI ORNA
MENTVM
INSCRIBITVR.
1
o
RNAMENTA QVAE OPERI
bus
adhibeantur ad rem ædificatoriam
plurimum
facere alibi diſſeruimus: et
ornamenta
ædificiis non deberi omni
bus
eadem ſatis conſtat.
Nam ſacra qui
dem
opera præſertim publica ut reddas
ornatiſſima
omni arte atque induſtria est
elaborandum
: ſuperis ea enim parantur: profana uero non ni
ſi
hominibus.
Ergo dignioribus minus digna cedant conde
cet
: ſuis tamen ornamentorum partibus honeſtabuntur.
Sa
cra
publica eſſe qualia oportet libro ſuperiore tranſegimus.
Sequitur ut profana recenſeantur. Explicabimus igitur quod
cuique
ornamenti impartiundum ſit.
Apprime publicum eſſe interpretor uiam. Nam ea quidem
cum
ciuium cauſa / tum et peregrinorum etiam commodis pa
ratur
.
Sed cum proficiſcentium alii tellure / alii aqua ſe tranſ
ferant
: de utriſque dicendum eſt.
Illud repetas uelim quod ali
bi
diximus.
Viam aliam militarem aliam non militarem. Tum
et
aliter eſſe habendam uiam intra urbem: aliter per agrum.
Militarem uiam quæ per agrum ſit / uehementer ornabit ager
ipſe
/ per quem dirigatur: ſi erit ille quidem cultus / conſitus /
refertus
uillis / diuerſoriis / rerum amoenitate et copia: ſi mo
do
mare / modo montes / modo lacum / fluentem / fontes ue /
modo
aridam aut rupem aut planitiem modo nemus uallemque
exhibebit
.
Ornamento etiam erit / ſi non præceps / non ardua /
non ſordida: ſed / ut ſic loquar / uaga et æquabilis et omnino
patula
occurret.
Quas quidem res ut aſſequerentur / maio
res
quid non aggreſſi ſunt?
Non illud refero / in centeſimum
uſque
milia re ſtratas uias lapide præduro: et maximorum la
pidum
ſtrue coaggeratas.
Appiam uiam inſtrauere a roma
uſque
brunduſium.
Viſuntur paſſim totis uiis militaribus
proſciſſæ
rupes lapideæ: delumbati montes: perfoſſi colles:
æquatæ
ualles: impenſa incredibili et operum miraculo.
Quæ
omnia
et utilitati et certe ornamento ſunt.
Præterea orna
1mentum afferent digniſſimum: ſi frequentes occaſiones offen
derint
uiatores: quibus ad ducantur in ſermones rerum præ
ſertim
dignarum.
Facundus aiebat Laberius comes in uia pro
uehiculo
eſt.
Et profecto non minimum leuamur ab itinera
tionis
tedio confabulatione.
Qua de re cum in cæteris ma
iorum
inſtitutis eorum prudentiam maximi ſemper feci: tum
et
in hoc uehementer laudo tametſi maiora ſpectarint inuen
to
hoc de quo mox dicturi ſumus: quam ut peregre proficiſcen
tibus
gratificarentur.
Hominem inquit lex. xii. tabularum
in
urbe ne ſepellito: ne urito.
Tum ſenatus etiam conſulto
peruetuſto
cautum fecerant: ne mortuum quempiam intra ur
bis
moenia ſepellirent: præter uirgines ueſtales atque impe
ratorem
: quod hi legibus non tenerentur.
Valeriis inquit Plu
tarchus
et fabriciis licebat honoris gratia ſepelliri in foro:
ſed
eorum poſteri cum eo impoſuiſſent: illico face ſuppoſi
ta
aſportabant: indicantes id licere ſed nolle.
Ergo ſepulchra
ſuorum
locabant per agrum locis idoneis et conſpicuis per per
uiam
: atque efficiebant quoad per eorum facultates et arti
ficum
manus licebat / ut eſſent illa quidem ornamentis refer
tiſſima
.
Stabant idcirco lineamentis aſtructa exquiſitiſſi
mis
.
Non deerat columnarum copia. Splendebant cruſta
tiones
.
Nitebant et ſtatuæ / et ſigna / et tabulæ. Spectaban
tur
ducti æro aut marmore uultus artificio pereleganti.
Quo inſtituto quantum illi quidem uiri ſapientiſſimi et
rei
publicæ et bonis moribus proſpexerint / non eſt ut lon
gum
proſequar.
Tantum ea pertingam: quæ ad rem no
ſtram
faciant.
Etenim quid putes uiatores ſi quando uia ap
pia
/ aut quauis alia militari uia proficiſcebantur: quod eas
intuerentur
mirifice refertas copia monimentorum: an non
maiorem
in modum delectabantur: cum hoc et illud atque
item
alterum / atque item aliud ſepulchrum ornatiſſimum ſeſe
offerret
: unde titulus effigieſque uirum illuſtrium recognoſce
rentur.
Quid igitur ex tam multis inditiis ueteris memoriæ / num
parum
præſtabatur occaſionis / unde ſummorum hominum geſta re
1petentes et uiam ſermone leuarent: et urbi dignitatem ad/
augerent
.
Sed erat iſtuc quidem minimum. Illud erat magis
penſandum
: quod patriæ ciuiumque fortunis atque ſaluti bel
liſſime
ex ea re prouideretur.
Inter præcipua cur legem agra
riam
diuites recuſarint fuiſſe teſtatur Appianus hiſtoricus /
quod
impium ducerent monumenta maiorum ad alienos tran
ſire
.
Quanta igitur patrimonia ad pronepotes perueniſſe
arbitramur
hac una uel charitatis / uel pietatis / uel religio
nis
ueneratione atque obſeruatione: quæ aſſotus alea deco
ctoreſque
perdidiſſent.
Adde quod erat iſtud quidem cum fa
miliis
/ tum urbi ornamentum nominis et poſteritatis: quo
iterum
atque iterum excitarentur: ut mallent laudatiſſimo
rum
uirtutes imitari.
Demum quid illud? quibus nam ocu
lis
ſi quando id ita accidiſſet inſolentem intra ſuorum mo
numenta
craſſabundumque intueri hoſtem potuiſſent.
Quis
nam
ignauus et uecors non illico exarſiſſet uindicandi et pa
triæ
et decoris cupiditatem?
Et quantum fortitudinis ſeu in
dignitas
/ ſeu pietas / ſeu dolor inde ſuſceptus in uirorum ani
mis
iniieciſſent.
Itaque laudandi ueteres. Noſtros tamen non
auſim
uituperare: qui intra urbem ſacratiſſimis locis con
dant
: modo cadauer non intra templum inferant / ubi patres
et
magiſtratus ad aram uocatis ſuperis conueniant.
Ex quo
illud
fiat interdum: ut ſacrificis puritas contaminetur cor
rupti
uaporis feditate.
Quanto commodius hi qui cremare
corpora
inſtituere.
Sed iuuat hic de ſepulchrorum rationibus non præterire
quæ
quidem dicenda uideantur.
Proxime enim accedunt ut
opera
putentur publica quando religioni commendantur:
ubi
corpus demortui hominis condas / inquit lex / ſacer eſto.
Et nos id ipſum profitemur: ſepulchrorum iura ad religio
nem
pertinere.
Itaque cum omnibus rebus religio præferen
da
ſit de his quamuis ad priuatorum iura pertineant: ante quam
ad
publica profana proſequar dicendum cenſeo.
Nulla pe
ne
uſpiam tam efferata fuit gens: quæ non habendam ſepul
1chrorum rationem ſenſerit: præter nescio quos iotophagos
quos
ex ultima indorum barbarie prædicant ſuos mari ſoli
tos
defuncto, iacere.
Parum intereſſe aſſeuerantes humo ne
an
aqua an igne diſſoluerentur.
Albani etiam curam habere
defunctorum
nefas eſſe arbitrabantur.
Sabæi corpora defun
ctorum
æque atque ſtercus ducebant: quin et reges ſterquilli
nus
deiiciebant.
Tragloedites mortui ceruicem cum pedi
bus
alligabant: et raptim cum riſu et iocis efferebant: nullaque
loci
habita cura mandabant terræ: atque ad caput capræ cornu
apponebant
.
Sed iſtos nemo qui humanitatem ſapiat appro
babit
.
Alii cum apud ægyptios / tum et apud græcos non ſo
lum
corpori ſed etiam nomini amicorum monumenta ædi
ficabant
: quorum pietatem nemo non laudat.
Eos uero apud
indos
qui quidem eſſe omnium præclariſſima monumenta
dicerent
/ quæ hominum memoria poſteritati mandata ſer
uarentur
: qui ue probatiſſimorum funera non re alia quam eorum
laudes
cantando celebrabant / audiendos in primis puto.
Sed
eorum
cauſa qui ſuperſtites ſint / etiam corporis rationem ha
bendam
ſtatuo.
Adde quod ad nominis poſteritatem ſepulchra
plurimum
ualere in promptu eſt.
Maiores noſtri his qui de
republica
ſanguine et uita egregie meriti eſſent: ut gratias
referrent
: cæteroſque ad parem uirtutis gloriam excitarent: cum
ſtatuas
tum et ſepulchra dare publice conſueuerunt.
Sed ſtatuas
fortaſſis
dedere multis: ſepulchra paucis: quod illas intellige
rent
interire tempeſtate et uetuſtate.
Sepulchrorum aut ſancti
tas
inquit Cicero in ipſo ſolo eſt, quod nulla re deleri neque mo
ueri
poteſt.
Nam ut cætera extinguntur / ſic ſepulchra ſunt ſan
ctiora
uetuſtate.
Atqui religioni dicarunt ſepulchra eo ſpe
ctantes
ni fallor / ut cuius uiri memoriam ſtructuræ et ſoli ſta
bilitati
commendaſſent / deorum metu et religione tuerentur: quo
etiam
hominum manu inuiolatum ſeruaretur.
Hinc illud ex lege
xii
. tabularum quod ueſtibulum adituſue ad ſepulchrum capere uſu
non
licebat.
Adde et legem / quam poena grauis indicta erat ſi
quis
buſtum uiolaſſet: aut ex ſepulchro columnam diſieciſſet:
1fregiſſet ue. Demum apud omnes gentes bene moratas ſe
pulchrorum
habita eſt ratio.
Tanta fuit apud athenienſes
cura
ſepulchrorum: ut etiam peremptos bello ſi quis dux ho
neſtare
ſepulchro neglexiſſet capite plecteretur.
Apud he
breo
, lege cauebatur: ne hoſtem quidem inſepultum relin
querent
.
Multa de funerum ſepulchrorumque generibus refe
runtur
: quæ ab re eſſet proſequi.
Vti illud eſt quod de ſcy
this
fertur: eos inter epulas honoris gratia ſolitos comedere
defunctos
et alios nutrire canes: a quibus uita functi uora
rentur
.
Sed de his hactenus. Ferme omnes qui rem publicam
bene
conſtitutam ſuis eſſe legibus uoluere / in primis cura
runt
/ ut cum funera tum et ſepulchra nequicquam ſumptuo
ſiora
fierent.
Ex Pittaci lege ſuper terræ tumulum aliud non
licebat
præter columnellas tris non plus altas cubitos appo
nere
aut menſuram.
Conuenire enim arbitrabantur ut in qua
re
communis omnium natura eſſet: in ea nullum fortunæ di
ſcrimen
haberetur: ſed eſſent omnia plebi æque atque locu
pletioribus
communia.
Ita ex uetere quidem more gleba pu
ra
operiebantur: idque recte fieri interpretabantur quando qui
dem
corpus quod ex terra eſſet / quaſi in matris gremium con
derent
: indixere nequis ſepulchrum faceret operoſius quam quod
decem
homines efficerent triduo.
Verum qui curioſiſſime
ſepulchra
condidere præcæteris fuere ægyptii.
Nanque errare
quidem genus hominum prædicabant qui domos breuiſſimi
temporis
diuerſorium lautiſſimas ædificarent: ſepulchra uero
ubi
diutiſſime eſſent requeturi præ illis negligerent.
Sed mihi
ſic
fit ueriſimile.
Gentes tum quidem per illam ueterem poſteri
tatem
ſic inſtituiſſe.
Nam quo loci cadauer condidiſſent: illic
notationis
gratia principio poſuiſſe aut lapidem aut fortaſ
ſis
quod Platoni ſuis in legibus perplacuit: arborem et mox
coepiſſe
aliquid ſuper circum ue aſtruere: nequid fera ſuffodi
endo
eruendoque fædum efficeret.
Cum uero deinceps ea rediſſet
anni
facies: ut agrum uiderent aut florentem aut onuſtum
meſſe
/ uti cum erat cum ſui e uita deceſſiſſent: nimirum
1excitabantur in eorum animis deſideria cariſſimorum quos
amiſiſſent
: ſimulque illorum dicta et facta repetentes locum
adibant
: et defuncti memoriam quibus poterant rebus hone
ſtabant
.
Hinc fortaſſis ortum eſt illud/ ut aſſueuerint cum
cæteri
tum præſertim græci bene de ſe meritorum tumulos
honeſtare
inferiis.
Conueniebant enim inquit Tuchidides
illic
cum indumentorum apparatu: et fructuum primitias
afferebant
.
Quod quidem opus et piiſſimum et maxime re
ligioſum
putarunt: ut etiam publice id facerent.
Ex quo fit
ut
ſic proſequar coniectura.
Hinc eos ad ſepulchra / non tu
mulos
modo aut columellas operimenti notationis ue cau
ſa
: uerum et ponere delubra etiam inſtituiſſe: quo haberent
ubi
id ſacrum facerent cum dignitate.
Ex quo illud curarunt
ut
eſſent illa quidem perquam decentiſſima: atque omni ex par
te
cultiſſima.
Sed loca ubi ſepulchra iſtiuſmodi ponerent /
apud
ueteres fuere uaria.
Ex pontificia lege publico in lo
co
facere ſepulchrum uetabantur.
Platoni ſic uiſum eſt ho
minem
habendum ita ut neque uiuus neque mortuus ulla ex par
te
hominum cetui ſit grauis.
Eaque de re cum extra urbem tum
et
non alibi quam in agro penitus ſterili conderent edicebat.
Hunc
imitati
fuere qui certum ſepulchris locum deſignarint ſub
diuo
: et ab hominum cætu excluſum: quos ego uehementer
probo
.
Alii contra: cadauera condita gypſo aut ſale ſerua
bant
domi.
Micerinus ægyptiorum rex mortuam filiam in
boue
ligneo condiderat: apud ſeque ſeruauerat aula regia: iu
bebatque
in ſingulos dies ei qui myſteriis præerant paren
tarent
.
Solitos refert Seruius ueteres præſtantiſſimis filiis
atque
nobiliſſimis locare ſepulchra excelſis et maxime con
ſpicuis
in montibus.
Alexandrini per Strabonis hiſtorici tem
pora
ſepta et hortos habebant condendis corporibus dicatos.
Proxima patrum noſtrorum ætate ſacella templis maioribus
adacta
extruebant ſepulchrorum cauſa: uiſunturque toto
in
latio buſtuaria familiarum ſuffoſſa tellure inſtructa di
ſtinctis
per parietem buſtulis: quibus crematorum reliquias
1conderent: ſtatque breuis titulus etiam piſtori / tonſori / eo /
quo
/ aliptæ / et eiuſmodi qui in familia uerſabantur.
Vbi au
tem
putos infantulos condidiſſent ſollatia matrum / eorum
effigies
gypſo expreſſas in urna intercludebant.
Maiorum
effigies
præſertim ingenuorum marmoreas apponebant.
Hæc
illi
.
At nos eos non improbabimus ubi uis corpus conden
dum
inſtituerint: qui digniſſimis locis nominis monumen
ta
mandarint.
Cæterum quæ iſtiuſmodi in monumentis de
lectent
hæc ſunt.
Forma operis et titulus. Quam formam ædi
ficandi
ueteres præcæteris condignam ſepulchris putarint.
non facile dixerim. Auguſti ſepulchrum romæ ſtructum mar
moreo
fuit lapide quadrato: et opertum arboribus fronde per
petuo
uirenti.
In ſummo Auguſti ſimulacrum extabat. In in
ſula
tyrina non longe a carmania Erithræ ſepulchrum fuit
ingens
tumulus ſilueſtribus palmis conſitus.
Zarinæ ſacro
rum
reginæ ſepulchrum fuit pyramis trilatera: et in ſummo
coloſus
aureus.
Arthacheo præfecto xerſis ab uniuerſo exer
citu
tumulus tellure congeſta effectus eſt.
Sed apud omnes
quod
primum quaererent videre uideor fuisse ut a caeteris li
neamento
differrant: non quo aliorum opera uituperarent:
ſed
quo inuenti nouitate ad ſe ſpectandum illectarent: exque
profuſa
ſepulchrorum conſuetudine et ſtudio nouis in dies li
neamentis
inuentis: eo progreſſi ſunt: ut nihil excogitari amplius
poſſit
quod illi non uſurparint / belliſſimeque perfecerint: et cuncta
demum eiuſmodi ſunt ut egregie probentur.
Sed ex omni multitudi
ne
hoc aduertimus: alios nihil plus curaſſe quam ut id quod cor
pus
caperet honeſtarent.
Alios uero amplius quæſiſſe quidpiam
aſtruere
: cui titulos et rerum geſtarum famam pulcherrime commen
darent
.
Ergo illi aut marmoreo tantum ſcrineo contenti extitere
aut
inſuperſacellum addidere quantum loci religio poſtulaſſet.
Alteri uero columnam pyramidem aut molem et eiuſmodi maxi
ma
opera ſuperaſtruxere / non ea quidem in primis ſeruan
di
corporis gratia: ſed uel magis nominis atque poſterita
tis
.
Apud aſon troadis lapidem haberi diximus ſarchopha
1gon qui corpora confeſtim conſumat. In congeſtitio obrude
ratoque
ſolo confeſtim humor abſumitur.
Iſtiuſmodi minuta
non proſequar
Nunc quoniam ueterum ſepulchra probentur: uideo alibi
ſacella
/ alibi pyramides / alibi columnas / alibi aliud ut moles
et
eiuſmodi poſitas: de his nobis ſingulis dicendum cenſeo:
ac
prius de ſacellis.
Velim ſacella iſtæc ſint ueluti puſilla
templorum
exemplaria.
Neque recuſabo ſi adiunxeris linea
menta
a uariis quibuſuis ædificiorum generibus collecta: mo
do
ea quidem ad gratiam faciant atque etiam ad perennitatem.
No
bili
ne materia an potius ignobili monimenta hæc quæ æter
na
eſſe concupiſcimus aſtruxiſſe conferat non ſatis conſtat prop
ter
aſportantium iniurias.
Sed ornatus nimirum delectat:
quo
/ ut alibi diximus / nihil ad conſeruandas res poſteritatique
commendandas
commodius eſt.
Ex C. Cæſaris atque ex Claudii
ſepulchris
tantorum principum / quæ quidem proculdubio
clariſſima
fuere / nihil plus hac tempeſtate relictu uidemus
quam ſingulos puſillos quadratos lapides bicubitales: quibus
eorum
nomina ſeruentur.
Ea quidem ni fallor nominis monu
menta
ſi commendata maioribus lapidibus fuiſſent: cum cæte
ris
abrepta ornamentis et diffracta iam tum pridem defeciſ
ſent
.
Alibi alia uiſuntur ſepulchra uetuſtiſſima, quæ nemo
uiolarit
/ quod ſint opere reticulato / aut lapide a alios uſus in
utili
: ut facile a cupidorum manibus ſeſe uindicarint.
Ex quo
illud
eſt quod hic monendos putem eos: qui ſua uelint eſſe ad
modum perpetua: ut lapide aſtruant non infirmo quidem ſed non
adeo
elegam i ut ea quiſpiam aut facile concupiſcat: aut leuiter ar
ripiat
.
Præterea pro cuiuſque dignitate modum in his habendum pu
to
.
ut etiam in regibus profuſam impenſarum inſolentiam uituperem. Et
certe
portenta illa opum quæ ſibi ægyptii aſtruxere ipſiſ quoque
ſuperis
ingrata deteſtor: quandoquidem illorum nemo in tam fa
ſtuoſiſſimis
ſepulchris humatus ſit.
Laudabunt fortaſſis alii
noſtros
ætruſeos quod ægyptus in magnificentia operum ſimilium
non
multo ceſſerint: atque inter caeteros Porſennam qui quidem
1ſub urbe cluſio ſibi ſepulchrum condidit lapide quadrato in
cuius
baſi alta pedes quinquagenos labyrinthus fuerit peni
tus
inextricabilis: et ſupra id pyramides ſurgebant quinque
ſingulæ
ſingulis angulis / una in medio.
Quarum latitudo in
imo
ad pedes fuerit quinos et ſeptuagenos: et in earum ſummo
aderat
orbis æneus: ex quo pendebant excepta catenis tintin
nabula
: quæ uento agitata longe ſonitum referebant.
Idque in
opus
inſuper quattuor aſſurgebant aliæ pyramides altæ pe
des
centenos.
Et in haſce iterato aliæ non modo uaſtitate uerum
etiam
lineamento incredibiles.
Iſta mihi prodigioſa et ad nul
los
optimos uſus accomodata nequicquam ſatis probabuntur.
Il
lud
Cyri perſarum regis probarunt: eiuſque moderationem omnibus
uaſtiſſimorum
operum iactantiis præferendam exiſtimarunt.
Namque
illi
quidem apud paſargadas reſtudinatum domicilium perpuſil
lum
quadrato lapide aſſurgebat porta puſilla uix bipedali.
Intus pro regis dignitate aurea in urna reconditum Cyri erat
corpus
.
Aediculam hanc nemus ex omni pomorum genere conſi
tum
circuibat: et late locus uirebat prato irriguo: neque de
erant
rhoſa paſſim / et florum copia omnia odorata læta amoena.
Conueniebatque cum his titulus aſcriptus. Homo ego ille ſum
Cyrus
Cambiſis filius: quem meminiſtis perſis impium conſti
tuiſſe
.
non eſt igitur ut inuideas quod me hoc habeat domicilium.
Sed iam redeo ad pyramides: Pyramidem alii fortaſſis tri
angulam reliqui omnes quadrangulam effecere.
Earum placuit al
titudo
quanta et latitudo.
Laudatur qui alibi ita duxerit in
pyramide
lineas ut a ſole umbram non exciperent: has plerique
omnes
quadrato lapide: nonnulli etiam lateritus excitarunt.
columnarum aliæ ædificatoriæ: quibus paſſim in ædificiis
uterentur
: aliæ fuere amplitudine ad ciuiles ædificandi uſus
minime
aptæ: ſed ſolum notationis et poſteritatis gratia exco
gitatæ
.
De his igitur dicendum. Eius partes ſunt / propo
dio
et crepidine ſurgentes ab ipſo pauimento ſoli adſunt gra
dus
.
In eos ara quadrangula. In hanc rurſus altera eminet ara
prima
non nihil minor.
Tertio loco baſis columnæ: mox co
1lumna ipſa: in eam capitulum: extremo loco ſtatua ſuggeſto
imposita
. sunt qui inter primam atque secundam aram quippiam
ueluti
lataſtrum ſuggesti loco interposuerunt: quo eſſet opus
celsiore
cum uenuſtate.
Iſtarum partium omnium lineamenta ſume
tur
uti in operibus templorum ex diametro imæ columnæ.
Sed
basis
isthaec ubi uaſtiſſima fient opera unicum tantum habebit
non
plures quales cæteræ columnæ toros.
Diuidetur idcirco ba
ſis
craſſitudo in partes quinque: duas dabis toro: lataſtro aut
tris
.
Lataſtri amplitudo quaque uerſus capiet ex diametro co
lumnæ
dimidium dimidii quinquies.
Aræ aut in quibus aſſi
deat
baſis partes habebunt haſce.
Supremo loco quod ipſum
omnibus debetur partibus ſtructuræ prominebit cimatium: in
imo
quidem aderit ſoccus.
Sic. n. ſimilitudinis gratia appello
id
ornamentum porrectum aut gradibus / aut undula / aut gulu
la
/ quod quidem partis alicuius propria ſit baſis.
Sed de ara
iſtiuſmodi
nonnulla dicenda ſunt: quæ ex induſtria in hunc lo
cum
deſtinata ſuperiori libro praetermiſimus.
Dixi accidiſſe ut columnis murulos ſubſtinendos ducerent:
Cum igitur poſitis murulis itiones expeditiores habere uolu
iſſent
amotis reliquis intermediis tantum ex murulo ſub baſi
bus
columnarum reliquerunt: quantum ferendis columnis ipſis ſuffice
ret
.
Id nos ſic relictum aram nuncupamus. Huic mutulo fue
rat
ornamentum in ſummo cimatium: gulula / aut undula / aut
quiduis
tale.
Tum et par in imo ſoccus reſpondebat. His igitur
ambobus
ornamentis aram incinxere: effecereque ipſum id ci
matium
ad aræ ipſius altitudinem ex quanta aut ex ſexta.
Aram
aut poſuere craſſam nuſquam minus quam ut ad amplitudinem baſis
columnæ reſponderet: ne quid lataſtri ſuperaſtructio in uacuo
penderet
.
Alii firmitudinis gratia octauam lataſtri addidere
craſſitudini
muruli.
Cæterum arulæ altitudo præter cimatium
et
ſoccum aut fuit par latitudini ſuæ aut ſupauit ex quinta.
Itaque iſtiuſmodi apud elegantes fuiſſe murulos et aras inue
nimus
.
Redeo ad columnam. Sub columnæ baſi ara ſtatuetur:
quæ
ad baſim columnæ uti mox diximus commodis dimenſio
1nibus reſpondeat. Huic cimatium erit integrum opus coronæ
præſertim
ionicæ: cuius meminiſti eſſe lineamenta hæc.
Infi
mo
loco gulula: mox gradus: poſt rudens: poſt mutulorum
frons
prætectus: ultimo ſupremo loco undula cum funiculis
et
nextrulo ordinibus inuerſis.
Ara uero altera huic ſubſti
tuta
itidem parilibus ducetur lineamentis: ita ut ſuper eam nihil
aſtructi
pendeat in uacuo.
Sed huic ab ſolo ipſo pauimenti aſ
ſurgent
gradus aut tris aut quandoque altitudinibus inter ſe et re
tractionibus
imparibus.
Hi uero gradus una nihil plus quam quar
tam
: nihil minus ſextam aræ ſupra ſe impoſitæ partem omni alti
tudine
ſui adæquabunt.
In ara iſtac adaperietur hoſtiolum appin
genturque
ornamenta ei aut dorica aut ionica: qualia in templis
recenſuimus
.
In altera autem ſublatiore ara tituli aſcribentur:
et
exuuiarum congeries aſculpetur.
Siquid inter haſce duas aras
ſubinterponetur: altum fiet ex tertia ſuæ amplitudinis: idque ſpa
tium
occupabunt ſigna adpacta uti ſunt plaudentes deæ / Vi
ctoria
/ gloria / Fama / copia / et eiuſmodi.
Fuere qui ſupremam
aram
cruſtarint ære aurato Aris abſolutis et baſi ſuperexcita
bitur
columna: eius proceritas ſepties diametrum complebit ſui.
In ſummo ſcapo columna ſi erit ampliſſima fiet gracilior quam in
imo
non plus quam ex decima.
In cæteris minoribus ea ſequemur
quæ
libro ſuperiore tranſegimus.
Fuere qui columnæ altitudinem
ad
pedes centenos duxerint: totamque circum aſperam ſignis et rerum
hiſtoria
conueſtitam reddiderint: introrſuſque gradus ad cocleam
ſcalpſerint
: quibus ad ſummum uſque conſcendas.
In columna iſti
uſmodi
capitulum appoſuere doricum amota colli adiectione
ſupra
ſummum capituli operculum: in minoribus columnis trabs
faſciæ
coronæque ornamenta quaque circumſepta imponuntur.
In
maximis
aut columnis iſta prætermittentur.
Tantorum. n. lapi
dum
fruſta non ſuppeditarent: neque facile operi ſuperſtitueren
tur
.
In utriſque ſupremo loco apponetur quippiam: quod ipſum
pro
baſi ſit: in qua ſtatua collocetur.
Id ſi forte erit quadra
ta
ara: tunc illa quidem ſuis angulis ſolidum columnæ non exce
det
.
Sin autem eadem erit rotunda: eius amplitudo quadrati
1iſtius lineas non exibit. Statuæ magnitudo erat ex tertia ſuæ
columnæ
.
Ac de columnis hactenus.
Ad molem quidem ſic lineamenta ueteres ducere aſſueuere.
Primo loco quadrata arca templorum more exaggerata ſurge
bat
.
Inde paries attollebatur nihil minus quam ex ſexta: nihil
plus
quam ex quarta longitudinis areæ.
Ornamenta parieti aut non
niſi
in ſummo atque in imo atque etiam in angulis adigebantur.
Aut præter id adpactæ per parietem columnationes prominebant.
Sed ſi non niſi in angulis columnæ apponebantur: tunc totius
parietis
altitudo præter gradus crepidinum diuidebatur in par
tes
quattuor: ex quibus dabantur tris columnæ cum capitulo
et
baſi.
Suprema uero pars unica dabatur reliquis ornamen
tis
: hoc eſt trabi / faſciæ / et coronæ.
Rurſus pars iſtæc unica
ſuprema
diuidebatur in modulos ſexdecim: trabi dabantur
moduli
quinque: faſciæ itidem quinque: coronæ cum undula daban
tur
ſex.
Quod aut erat ſub trabe uſque ad crepidinem aggera
tionis
diuidebatur in partes quinque et uiginti: ex quibus tres
dabantur altitudini capituli: duæ autem baſi: reſiduum inter
medium
complebat columnæ longitudo: fiebantque in angu
lis
iſtiuſmodi ſemper quadrangulæ columnæ.
Baſis unico for
mabatur
thoro: fiebatque is ex dimidia totius altitudinis baſis.
columna in imo nextruli loco eadem habebat lineamenta proiectu
ſui: qualia in ſummo ſcapo latitudo columnæ in his operibus
fiebat
ex quarta ſuæ longitudinis.
Vbi autem refertus erat pa
ries
ordine columnationis: tunc quæ in
bant
columnæ latæ habebantur ex ſuæ longitudinis ſexta: reli
quæ
uero per parietem columnæ earumque ornamenta ex templorum linea
mentis
ducebantur.
Inter has columnationes et proxime ſuperio
res
hoc intereſt: quod in illis ab angulo ad angulum tota parietiſ
longitudine: cum in imo baſis tum et in ſummo torques et nextrulum
columnæ ſub trabe perducitur.
Id non fit ubi plures columnæ adpa
ctæ
prominent.
Tametſi fuerint quae baſis lineamentum eſſe iſtic to
to
operi ueluti in templis circumduxerint.
Intra quadrangulum
hunc
parietum ambitum ſeſe attollebat rotundum et conſpicuum
1opus eminens amplius quam parietes iam poſiti parte diametri
ſui
nihilo minus dimidia: nihilo plus tertia bis.
Etuſque rotun
di
latitudo ex maximo iſtius quadrangulæ areæ diametro ca
piebat
nihil minus dimidiam: nihil plus ſextam quinquies.
Plu
rimi
quintam occuparunt ter: iterabantque rotunda quadratis: et
uiciſſim
ſecundo quadrato alterum rotundum quibus dixi ratio
nibus
ſuperimponentes ad quartam uſque aſtructionem: et ornabant
quæ
hactenus recenſuimus.
non deerant per molem ipſam aſcenſus
commodiſſimi: et ſacellorum religiones: et præſurgentes a parie
te
in præcelſum columnationes: et inter columnas ſtatuarum decus
et
tituli aptis locis diſpoſiti et collocati.
Sed iam uenio ad titulos. Eorum fuit uſus et multiplex et ua
rius
apud ueteres.
Non. n. ſepulchris ſolum: ſed et ſacris ædi
bus
et priuatis etiam domibus habebantur: Inſcribebant inquit
Simacus
/ faſtigiis templi nomina deorum quibus dicaſſent: noſtri
ſacellis
cui et quo eſſent annorum tempore dicata inſcribere aſſu
euerant
.
Quod mihi uehementer placet. Et ne ſit hoc quidem
ab
re / cum appuliſſet cizicum Crates philoſophus: atque paſſim
priuatorum
ædibus inſcriptos uerſiculos hoſce inueniret.
Na
tus
Iouis fortiſſimus uir Hercules hic habitabat: intret hanc
donum
nihil mali: irriſit: ſuaſitque potius inſcriberent.
Hic
paupertas
habitat.
Hanc. n. omne monſtri genus promptius et ua
lidius
abacturam quam Herculem.
Sed tituli quidem erunt aut ſcrip
ti
: quos epigrammata nuncupabant: aut notati ſignis et imagi
nibus
.
Sepulchris Plato uerſus non plus quattuor ſcriberent
edicebat
.
Atqui tu media mihi inquit ille / carmen pone co
lumna
: Sed breue: quod currens uector ab urbe legat.
Et cer
te
nimia prolixitas cum alibi tum maxime in his perquam odioſa
eſt
.
Aut ſi tandem paulo prolixior eſt: omnino ſit elegans dictum:
habeatque
in ſe quod animum moueat ad pietatem / miſericordi
am
: ad gratiam: quod ue legiſſe non poeniteat / et mandaſſe me
moriæ
/ et pronuntiaſſe iuuet.
Laudatur illud Omeneæ. Si
penſare
animas ſinerent crudelia fata: Penſarem pro te cara Ome
næa
libens.
At nunc / quod ſupereſt / fugiam lucemque deoſque: Vt te
1immatura per ſtyga morte ſequar. Et alibi. Nemo inquit il
le
mihi funera faxit.
Cur uiuus uolito docta per ora uirum.
Ad ſepulchra eorum qui apud termophilas occidere lacedemo
nii
inſcripſerant.
Hoſpes nuncia lacedemoniis nos hic iacere
dum eorum iuſſa ſequimur.
Neque etiam aſpernabimur / ſi quid ha
bebit
lepiditatis miraculum.
Heus uiator: hic uir et uxor non
litigant.
Quæres qui ſumus: non dicam. At eodum ipſa dico: hic
Belbius
balbus me Brebiam peppam nuncupat.
Oe coniunx etiam
defuncta
garris: Iſtiuſmodi perplacent.
Notas litterarum maiores ære inauratas marmoribus affige
bant
.
Aegyptii ſignis utebantur hunc inmodum. Nam oculo
deum: uulture naturam: ape regem: ciclo tempus: boue pacem et
eiuſmodi
ſignificabant: dicebantque quibuſque ſuas tantum litteraſ
notas
eſſe: et futurum olim / ut earum cognitio penitus pereat:
ut
apud nos ætruſcos euenit per ætruriam ex oppidorum ruinis
et
buſtuariis defoſſa uidimus ſepulchra litteris uti omnes ſibi
perſuadebant
inſcripta ætruſcis.
Earum notæ imitantur græcas:
imitantur etiam latinas: ſed quod moneant intelligit nemo.
Itaque
et
cæteris fore futurum ut eueniat id æque autumant.
Suum aut
adnotandi genus quo iſtic ægyptii uterentur toto orbe terrarum
a
peritis uiris quibus ſolis digniſſime res communicandæ ſine
perfacile
poſſe interpretari.
Hos plerique imitati uaria ſepul
chris
aſculpſere.
Ad ſepulchrum Dyogenis cynici columna erat
erecta
: in qua ex pario lapide canem impoſuerant.
Sepulchrum
apud
ſyracuſas Archimedis uetuſtate neglectum ut uepribus
obrutum.
ſuiſque incognitum ciuibus arpinas Cicero ſe inueniſſe
gloriabatur coniectura ex chylindro et ſpherula: quam uidiſſet
inſculptam eminenti quadam in columna.
Ad ſepulchrum Simandi
ægyptiorum regis ſculpta eius erat mater ſaxo cubitorum uigin
ti
: tria regia inſignia ſupra caput geſtans: quo oſtendebat fi
liam
uxorem et matrem fuiſſe regis.
Sardanapali aſſyriorum regis
ſtatuam ſepulchro appoſuere manus collidentem plauſu / atque
ſubſcripſerant
.
Tarſum archileumque condidi die non amplius una.
At tu mi hoſpes agedum comede et bibe cum feſtiuitate iocoque:
1doquidem cætera quæ hominum ſunt haud quaquam hoc di
gna
ſunt id eſt plauſu.
Itaque iſtiuſmodi notis et ſignis illi qui
dem
utebantur.
Noſtri uero latini clariſſimorum uirorum geſta
exprimere
ſculpta placuit hiſtoria.
Hinc columnæ: hinc ar
cus
triumphales / hinc porticus referti picta ſculpta ue hiſto
ria
.
Sed in his non niſi digniſſimarum grauiſſimarumque rerum uelim
monumenta
mandes.
De his hactenus diximus. Terreſtres
uias
aquarum traiectiones iiſdem gaudebunt rebus: quæ et uiis
terreſtribus
probentur.
Sed quando maritimis atque non nihil etiam
terreſtribus
uiis ſpecula debeatur: de ea tranſigendum eſt.
Præcipuum afferunt ornamentum ſpeculæ: ubi aptis locis po
ſitæ
: et lineamentis commodis eductæ ſint.
Quod ſi erunt etiam
non rariſſimæ: illæ quidem ſeſe procul uiſendas præſtabunt cum
dignitate
.
Non tamen proximam abhinc ad annos ducentos æta
tem
laudo: quam habuit comunis quidem morbus turrium aſtruen
darum
etiam minutis in oppidis.
Nemo pater familias turre po
tuiſſe
carere uiſus eſt.
Hinc paſſim ſiluæ ſurgebant turrium.
Sunt qui putent aſtro mouente etiam hominum animos uariari: ad
annos
abhinc. ccc: uſque. cccc.
tantus uiguit feruor religionis
ut
nati homines uiderentur non aliam ad rem magis quam ad ſacras
ædes
aſtruendas.
non dico plus. Romæ per hos dies tametſi de
numero
plus parte dimidia corruerint ſacra ſupra duo milia
etiam quingenta luſtrauimus tecta.
Aut quid hoc eſt quod ui
demus
certatim totam italiam innouari?
Quantas urbes totas aſ
ſerulis
compactas pueuri uidebamus: quas nunc marmoreas red
didere
?
Redeo ad ſpeculas. non hic refero quod apud Hero
dotum legimus: ſpeculam fuiſſe in medio templo ad babylonem: cu
ius
baſis quaque uerſus ſtadium adimpleret integrum: ſtructu
riſque
conſtaret octo alteris in alteris ſuperimpoſitis.
Quod qui
dem
opus laudabo in ſpeculis.
Structuræ. n. in altum iſtic
aceruatæ
ad gratiam atque ad firmitatem faciunt: quandoquidem ca
rum
teſtudinationibus concatenationes ita interſerantur: ut pa
rietes
belliſſime contineantur.
Specula erit aut quadrangula
aut
rotunda.
in utriſque altitudo latitudini reſpondeat ex quota
1neceſſe eſt. Quadrangula cum gracilis ſutura eſt / lata fiet ex
ſexta
ſuæ altitudinis: rotunda quater habebit diametrum in al
titudine
: craſſiſſima quæ futura eſt ſi erit quadrangula: fiet
lata
nihil plus quam ex quarta ſuæ altitudinis.
Si rotunda diame
trum habebit ter.
Craſſitudini parietis ſi erit illa quidem ad cu
bitos
alta quatraginta dabis nihil minus pedes quattuor.
Si
ad
cubitos uſque fiet quinquaginta tunc ei pedes dabis quinque.
Inque cubitos ſexaginta dabis ſex. At deinceps pari gradatio
ne
proſequere.
Atqui hæc quidem puris ſimplicibuſque ſpeculis
debentur.
Sed fuere qui ſpeculis ad medium altitudinis porti
cum
adiecerint extrinſecam columnis expeditis.
et fuere quae por
ticum hanc ad cocleam lineam circumduxerint: et fuere qui totam
porticibus
quaſi coronis cinxerint: et qui totam ſculptis animali
bus
conueſtierint.
In his columnationum ratio a cæteris publi
cis
operibus non deuiabit.
Verum licebit omnia ad gracilitatem de
ducere
præter pondus aſtructionis.
Sed ſpeculam qui uolet tu
tiſſimam
contra uim tempeſtatis / et aſpectu iucundiſſimam facere:
ſuperadiiciet
quadratis rotunda / at rurſus quadrata rotundis:
deducetque
gradatim opus / ut ex columnarum ratione gracileſcat.
Deſcribam qualem fore decentiſſimam arbitremur. Principio
quadrangulæ ex area ſurgent crepidines: earum altitudo capiet
totius
proceritatis quæ in opere a ſummo uertice uſque ad imum
pedem futura ſit decimam.
Latitudo habebit iſtius ipſius pro
ceritatis
quartam.
columnæ pro parietibus ad ſingula crepidi
nis
latera binæ in medio: et ſingulæ pro angulis appingentur
ſuis
cum ornamentis diſtinctæ: uti mox diximus in ſepulchris.
In crepidine iſtiuſmodi adſiſtetur quadrangulum ueluti ſacellum
cuius
amplitudo capiet altitudinem crepidinis bis.
Altum fiet
æque
atque latum: appingenturque huic columnæ extrinſecus qua
les
in templis diximus tertio gradu et item quarto atque item quan
to
.
Sacella deinceps apponentur rotunda. Erunt igitur rotun
da
ſacella hæc numero tria: et ca nos ab arundinibus ducta
ſimilitudine
appellabimus nodos.
Nodorum igitur ſingulorum
altitudo
fiet quanta cuique ſit latitudo: addita inſuper latitudinis
1eius ipſius duodecima. Quam partem eſſe nobis pro ſocco
uolumus
.
latitudo autem ducetur a quadrangulo infimo ſa
cello
quod in prima crepidine conſtitutum ſit hunc ſcilicet
in
modum.
Latus enim ſacelli iſtius quadranguli in partes
diuidetur
duodecim: ex his abiecta parte una id quod reſi
duum
ſit / dabis proximo primo nodo.
Rurſuſque nodi huiuſce
primi
diametrum diuidito in partes itidem duodecim: exque
partibus
his nodo ſecundo partes dabis undecim.
Tertium
uero
nodum pari ratione ex ſui undecima graciliorem effi
cies
quam ſecundas.
Hac gradatione aſſequemur id quod in co
lumnis
plerique docti ueteres probarunt / ut ſit truncum opis imo in
pede
craſſius ex quarta quam in uertice.
Nodis columnæ cum
ornamentis
appingentur nihilo plus octaua / nihil minus ſex
ta
.
Tum et nodo cuique atque itidem ſacello aptis locis adape
rientur
feneſtræ et ſcafi cum ornamentis quæ illis debeantur.
In feneſtra apertionis uacuum non plus capiet quam dimidium
intercolumnii
ſui.
Sextus ſummus gradus operis iſtac in ſpe
cula
qui quidem ſupra tertium quem dixi nodum apponetur:
quadrangulum
erit opus: et ſtatuetur eius altitudo atque item
latitudo
: ut tertiam diametri ipſius ſupremi nodi non plus
capiat
quam bis.
Huic ornamento erunt ſolum columnæ angu
lares
adpactæ pilis: quibus teſtudo incumbat.
Aderunt et trabs
et
capitula et iſtiuſmodi ornamenta.
Sed media parietis iſti
us
ſpatia fient ueluti in quadriuiis peruia.
Septimo et ultimo gradu excitabitur nudis atque expeditis co
lumnis
quaque undique peruia porticus rotunda.
Columnarum
erit
longitudo cum ornamentis / quanta et in area iſtac ſit
diameter
.
Diameter uero ipſe ex amplitudine ſacelli ſub ſe
ſtatuti
quartam capiet ter.
Tectum imponetur huic ipſi co
lumnationi
circulari ſphericum.
In ſacellis uero quæ quidem erunt rectilinea et quadran
gula
/ ſurgent in angulis extremis criſtæ.
Earum tanta erit
proceritas
: quanta eſt ſub ſe coronæ faſciæque et ima trabis
1altitudo. Primo in ſacello quadrangulo quod in imo ſu
pra
crepidinem ſit ſpatium medianum ex tota extrinſeca
ſui
amplitudine capiet octauam quinquies.
Sed apud ueteres illud perplacuit regis Ptolomei ad
inſulam
pharum: qui ad nocturnos nauigiorum uſus ignes
in
ſublimi ſpecula conſpicuos haberi iuſſit penſiles et con
tinuo
deambalantes: ne quid flammæ a longinquo ſydera
eſſe
putarentur.
Mobiles etiam imagines monſtrantes qua
parte
orbis uentus applicet: qua ue coeli regione ſit ſol: et
quantum
diei peregerit iſtic pulcherrime facient ad rem.
Hactenus de his.
Sequitur ut intra urbem ingrediamur. Sed ſint uiæ quæ
dam
multo digniores quam quidem eſſe natura ſui et intra ur
bem
et extra urbem poſſunt: uti ſunt quæ in templum / baſi
licam
/ ſpectaculum ue ducant.
De his igitur prius.
Legimus Eliogabalum latiores et digniores huiuſmodi
uias
ſtrauiſſe ſaxo macedonico atque porphiritico.
Lauda
tur
apud hiſtoricos uia: qua apud Bubaſtim ægyptiam ur
bem
iretur in templum.
Erat enim directa per forum / et in
ſtrata
lapidibus egregiis.
Eius latitudo plectra implebat
quatuor
.
Hinc atque hinc uaſtiſſime uirebant arbores. Apud
hieroſolymam
fuiſſe refert Ariſteus arduos per urbem tran
ſitus
elegantes per quos patres dignioreſque honeſtius ince
derent
.
Id quidem uel ea maxime de re: ne quid ſacra feren
tes
profanorum contactu polluerentur.
Celebris etiam eſt
apud
Platonem uia a gnoſio in antrum et ſacellum louis percu
preſſata
.
Comperio inter cæteras apud Romam duas fuiſſe
huius
generis uias longe digniſſimas admiratione.
Vnam
a
porta ad baſilicam uſque Pauli ſtadia circiter quinque.
Alteram a ponte ad baſilicam uſque Petri pedes. MMD.
opertam
porticu ex marmoreis columnis et plumbea tectu
ra
.
Ornamenta hæc uiis huiuſmodi mirifice conueniunt.
1Sed re deo ad militares.
Viarum quidem et earum quæ extra urbem ſint / et earum quæ intra
urbem
ſint / caput et quaſi terminus quidam eſt terreſtribus
porta
maritimis niſi fallimur portus.
Ni forte ſit ea qui
dem
ſubterranea: quales aegyptiis thebis fuiſſe prædicant ut
per
eas reges exercitus emitterent / nullo id oppidanorum
ſentiente
.
Quales etiam apud peneſtrum in latio perplu
rimas
fuiſſe comperio ſuffoſſas a monte ſummo uſque ad
plana
miro artificio.
In earum una Marium obſidione preſ
ſum
interiſſe ſcribunt.
Ex eo qui uitam ſcripſit Apollonii
uiam
inueni dignam memoratu.
Nam Meda inquit mulier
apud
babylonem uiam lapide aſtructam et bitumine perduxit
latam
ſub fluminis alueo: qua ſicco iretur pede a regia ad al
teram
domum e regione tranſ fluuium poſitam.
Sed liceat non
omnia græcis credere hiſtoricis.
Redeo ad rem. Portæ ornabun
tur
non ſecus atque arcus triumphorum: de quibus mox dicturi
ſumus
.
Portum ornabunt productæ circum porticus crepidi
ne
hirta ſpatiis laxæ: et prominens celebre ſpectatumque templum: et
pro
templo fori amplitudo patula: et ipſis in faucibus coloſſi: qua
les
cum cæteris in locis pluſculis / tum et apud rhodum: quo loci
Herodem tris appoſuiſſe prædicant.
Celebratur apud hiſtoricos
moles
in ſamo ad portum exaggerata quam fuiſſe ferunt orgias al
tam
uiginti: et ad duo intra mare ſtadia extenſam.
Itaque iſtæc
ornabunt
portum: ſi facta erunt arte eleganti: materia non
uulgari
: Atqui uiam quidem intra urbem præter id quod recte
conſtratam
et omnino mundiſſimam eſſe oportet belliſſime
ornabunt
porticus lineamentis pariles: et hinc atque hinc mu
tuo
coæquate domus ad lineam et libellam.
Sed uici ipſius
partes
quibus egregie ornamenta debeantur ſunt hæc.
Pons:
triuium
.
Spectaculum uero haud aliud quippiam eſt / quam fo
rus
gradibus circumſeptus.
Incipiam igitur a ponte / quando is potiſſima eſt pars uiæ.
Partes
pontis ſunt pilæ / arcus / et inſtratura.
Sunt etiam pontis
partes
uia media: qua iumenta reptant: et hinc atque hinc de
1curſoria: quibus togati uadant: et pro lateribus ſpondæ: aliqui
bus
et tectum.
Quale romæ ad pontem omnium præſtantiſſimum
Adriani
opus me ſuperi dignum memoratu: cuius etiam ut ita lo
quar
cadauera ſpectabam cum ueneratione.
Steterat. n. illic
tectum columnis excitatum quadraginta duobuſ marmoreiſ opere
trabeato
/ tectura ænea / ornatu mirifico.
Pontem æque atque la
tam
uiam efficiemus.
Pilae fient inter ſe numero et amplitudi
ne
compares.
Earum craſſitudini dabitur apertionis tertia. Proræ
in pilis producentur aduerſus uim aquæ quoad operi dimidiam
latitudinem
pontis adiiciant: emergentque uſque ſuperent alluuio
nes
.
Puppis itidem æque producetur: non tamen dedecebit. ſi
quid
erit ea quidem minus acuminata et quaſi retunſa.
Pla
cebitque
ſi ex prora puppique anterides firmitudinis gratia ad
pontis latera ſubſtinenda in altum præſurgent: quarum craſſitudo in
imo
nihil minus occupet latitudinis pilæ quam tertiam bis.
Ar
cus
apertionum totis extabunt capitibus ex aqua.
Eorum lineamenta
ex
ionica aut potiuſ ex dorica ducentur trabe: fientque craſſi ex
totius
apertionis in magnis pontibus nuſquam minus quam ex quanta et
decima
.
Pro ſponda potis firmitudinis gratia diſponentur ad
lineam et libellam arulæ quadrangulæ: in quibus etiam ſi libeat co
lumnas
excites tecti ſuperadducendi gratia.
Spondarum erit alti
tudo
cum ſocco et cimatio pedes quattuor.
Spatia inter aras
complebis pluteo.
Arulis et pluteo cimatium erit gulula: aut
potius
undula per totam ſpondæ lineam producta.
Cimatio par
imo
ſoccus reſpondebit.
Decurſoria quæ ſecundum mediam pon
tis
uiam ad ſpondam mulierum et peditum gratia adiecta ſint
uno
atque item altero adſtabunt gradu celſiora / quam ipſa iſtac uia
media
quæ iumentorum gratia ſilice inſternatur.
columnarum alti
tudo
cum ornamentis erit quanta et pontis latitudo.
Triuium et forum ſola differunt amplitudine. Puſillus ni
mirum
eſt forus triuium.
Iubebat Plato ad triuium haberent ſpa
tia
: ubi nutrices cum pueris conuenirent / eſſentque una.
Credo id
quidem quo et pueri ualidiores redderentur uſu auræ liberio
ris
: et nutrices laudis ſtudio eſſent lautiores et minus inter
1tot eius ipſius rei obſeruatrices errarent negligentia. Certe or
namento
erit et triuiis et foro / ſi aderit elegans porticus: ſub
qua
patres conſidentes ue aut meridient: aut mutua inter ſe of
ficia
præſtolentur.
Adde quod ludibundam et certantem ſpatiis la
xioribus
iuuentutem patrum præſentia ab omni laſciuientis ætatis
improbitate
et ſcurrilitate deterrebit.
Forus alius argentari
us
: alius olitorius: alius boarius: alius lignarius et huiuſ
modi
: quibus et locus in urbe et propria debentur ornamenta.
Sed argentarium eſſe omnium præſtantiſſimum conuenit. Forum
græci
quadratum conſtituebant: porticibus ampliſſimis et du
plicibus
circuibant: columnis et trabibus lapideis ornabant: ſu
praque
in contignationibus ambulationes faciebant.
Apud no
ſtros
italos fori latitudo tertiam bis habebat longitudinis: et
quod
ex uetere inſtituto illic gladiatoria munera ſpectarentur:
rarioreſ
ad porticum columnæ ſtatuebantur.
Circaque ad porticum
argentariæ tabernæ adigebantur: et ſupra in coaxationibus me
niana
/ et quæ ad uectigalia publica ſeruirent parabantur.
Hæc
illi
.
At nos forum etiam probabimus / cuius area duo compleat qua
drata
: porticus et quæ circa aſtruentur certis dimenſionibus ad
ſubdiualem aream reſpondeant condecet: ne quid aut uaſtior appare
at
ſi depreſſa circum aderunt ædificia: aut arctior nimium alta
ædificiorum
ſeptus aceruatione.
Percommoda erit tectorum alti
tudo
: quæ fiat ex tertia latitudinis fori: aut nihil minus de
mum
quam ex duodecima bis.
Exaggeratas eſſe porticus uelim
ex
quinta ſuæ ipſius latitudinis.
Atqui latitudo quidem erit quanta
et
columnis altitudo.
columnationis lineamenta ex baſilica du
centur
.
Sed in his coronæ faſcia et trabs ſimul partem columnæ
capient quantam.
Quod ſi primas in contignationes et alteras ſuper
aſtruere
columnationes iuuabit: fient illæ quidem graciliores bre
uioreſque
quam primæ ex quarta: ſubtendeturque aggerationis inſtar
ſoccus
: cuius altitudo capiat aggerationis infimæ dimidiam.
Sed quod foroſque triuiaque maiorem in modum exornent ſunt ar
cus
ad fauces uiarum ſtatuti.
Eſt. n. arcus ueluti perpetuo pa
tens
porta.
Inuentum quidem arcum arbitror ab his qui imperium
1propagarint. Nam hi quidem inquit Tatius ex uetere more po
merium
quoque ampliabant.
Quod feciſſe Claudium prædicant.
Ergo aucta urbe antiquas portas utilitatis gratia ſeruandas
ducebant
cum alias ob res: tum fortaſſis etiam ut eſſent in aduer
ſis
caſibus contra irrumpentium hoſtium uim tutiores.
Deinceps
quod
opus id celeberrimo ſtaret loco: ea re illic captas ab ho
ſte
exuuias et notas uictoriæ deponebant.
Inde ceptus ornari
arcus
eſt: adiectique et tituli et ſtatuæ et hiſtoria.
Arcum aptiſ
ſime
aſtruemus illic: ubi uia in plateam aut forum terminabit:
et
præſertim uia regia.
Sic. n. appello uiam quæ intra urbem
omnium
digniſſima eſt.
Atqui arcus quidem non ſecus atque pons
tris
habebitur itiones peruias.
Mediam qua miles. Hinc uero
atque
hinc quibus matres: ſuique uictorem exercitum redeuntem ad
patrios
deos conſalutandos comitentur: et ouantibus plaudant ac
congratulentur.
Vbi arcum ædifices areæ linea quæ ſecundum uiam
ſit / dimidium habebit eius lineæ: quæ quidem tranſuerſam uiam
a
dextris ad ſiniſtram interſecet.
Et iſtius tranſuerſæ lineæ lon
gitudo
nihil capiet minus cubitos quinquaginta.
Opus hoc per
maxime
pontibus ſimile est.
Sed conſtat pilis non plus quattuor:
apertionibus tribus.
Ex areæ linea breuiore hoc eſt quæ ſecun
dum uiam eſt / octaua ad latus areæ quod forum ſpectet: et rurſus
ad
alterum poſticum latus areæ itidem octaua relinquetur / ut eam
occupent arulæ: quibus columnæ ad arcus excitabuntur.
Areæ
uero
altera linea quæ prolixior eſt / hoc eſt quæ tranſuerſam ad
uram
obducitur / octo in modulos diuidetur: ex quibus duo
dabunt
apertioni mediæ: ſingulis uero pilis et item ſingulis
collateralibus
apertionibus ſinguli dabuntur moduli.
Pilarum
quidem
latera mediana quæ ad perpendiculum uſque ad medianæ ip
ſius
apertionis arcum ferendum tollentur modulos fient alta duos ad
dita
et parte moduli tertia.
Eadem erit ratio laterum attollendorum in
reliquis
duabus collateralibus apertionibus.
Ad ſua. n. ſpatia ſi
mili
dimenſione referentur.
Teſtudo peruiis apertionibus erit for
nix
.
Ornamenta quæ pilis in ſummo ſub arcu et fornice extendentur
capitula
imitabuntur doricum: ſed habebunt lancis operculique
1loco coronices prominentes opere corynthio aut etiam ioni
co
: et ſub corona colli inſtar expeditam habebit faſciam.
Subin
de
quod in ſummis columnarum ſcapis adiungitur / torquem habebit
atque
nextrulum.
Tota iſtæc ornamenta ſimul collecta fient ex
nona
altitudinis pilæ.
Rurſus nona iſtæc pars in particulas
minutas
diuidetur nouem: quarum ſupremas quinque dabis coro
: tris dabis faſciæ: unam uero dabis torqui et nextrulo.
In
flexa
trabs hoc eſt arcus qui pro fronte uergitur craſſitudine
ſui
capiet apertionis nihil plus duodecima: nihil minus de
cima
.
Columnæ contra medias frontes pilarum appinguntur legitti
me
atque expedite: ponenturque ſic / ut ſupremo ſcapo aequent
apertionis
uerticem: longitudine aut ſui diſtendent quantum eſt ap
tionis
medianæ laxitas.
Sub columna ſubigetur baſis arulaque
et ſoccus: ſupraque columnam capitulum ſeu corynthium ſeu itali
cum
: ſupraque id trabs faſcia et corona ionica aut corynthia.
Singula hæc ſuis aptiſque expedientur lineamentis: de quibus ſu
pra
tranſegimus.
Supra columnationes iſtiuſmodi excreſcent
alæ
nouiſſimi ſuperaſtructi parietis uſque addant opi etiam dimi
diam
eius quod eſt a baſi infima ad extremam lineam ſuæ coronæ.
Huius ſuperadiccti parietis altitudo in partes diuidetur unde
cim
.
Ex his ſuprema dabitur puris coronis nulla aut faſcia
aut
trabe ſubſtituta: et in imo pars una et dimidia dabitur ſocco:
qui
quidem habebit ornamentum in uerſam undulam ex tertia ſuæ
altitudinis
.
Statuæ in capitibus trabium quae ſeſe ex ope ad colum
nas
præhendendas porrigunt expedite locabuntur: habebuntque ſub pe
dibus
arulam æque craſſam atque columna in imo est.
Statuarum aſtitu
do
tota cum arula ex undecim iſtiuſmodi partibuſ parietis iſtius ca
piet
.
viii. In ſuprema demum operis ſponda præſertim qua forum
ſpectet
quadrigæ et maiores ſtatuæ et animantia et huiuſ
modi
rerum ſimulacra diſponentur.
Eis ſubſtituetur pro ſoc
co
ubi acquieſcant murulus triplo altus quam eſt operis proxi
ma
et contigua ſub ſe corona.
Statuarum altitudo quæ ulti
mo
et ſupremo iſto in loco apponentur priores quas columnis
impoſueram
is ſtatuas excedent nihilo plus ſexta: nihil mi
1nus nona bis. Per frontes parietum locis idoneis tituli et ſcul
ptæ
hiſtoriæ adcruſtabuntur ſpatiis diffinitis cum circulo tum
et
quadrangulo.
Itione autem peruia uſque ad dimidium parietis:
in
quem fornix mediana incumbat: hiſtoriæ ab illius medio ſu
pra
ponentur bene: ab illius uero medio infra propter illuta
tiones
illæ quidem non recte habebuntur.
Pilis pro ſocco ſub
ſtituetur
gradus altus non plus cubitum et ſemis / ne quid axis
rotarum
abtergat: fietque decuſſatus inuerſa undula.
Vndula
uero
fiet ex quarta altitudinis ſocci.
De his quoque hactenus.
Venio ad ſpectacula. Epimenidem ferunt eum / qui in ſepul
chro
annos ſeptem et quinquaginta obdormuerit / cum athenis lo
cum
ludorum aſtruerent increpaſſe ciues dixiſſeque.
Ignoratis
quidem hic locus quantarum cauſa cladium futurus ſit: id ubi intel
ligeretis
/ dentibus diſcerperetur.
Et noſtros non audeo impro
bare
pontifices morumque magiſtros, ſi conſulto ſpectaculorum uſum
prohibuere
.
Moyſem laudant: qui unico in templo gentem omnem
ſuorum
conuenire ſolemnibus: et commeſſationes ſtatutis tempori
bus
inter ſe concelebrare inſtituit.
Quid ego hunc ſpectaſſe
aliud
dixerim præter hoc ut vellet cociliis et communione ci
uium
miteſcere animos atque ad amicitiæ fructum patiores red
dere
.
Sic cenſeo maiores noſtros non magis feſtiuitatis iucun
ditatiſque
gratia in urbibus ſpectacula conſtituiſſe / quam utilita
tis
.
Et profecto ſi rem diligenter penſitabimus: multa occurrent
cur
iterum atque iterum indoleas: tam præclarum utileque inſtitutum
iam
tum pridem obſoleuiſſe.
Nam cum ſpectaculorum alia ad ob
lectamenta
pacis et ocii: alia ad ſtudia belli et negocii comper
ta
ſint: in altero quidem certe ingenii mentiſque uigor et uis ex
citatur
/ aliturque
: in altero animi uiriumque robur et firmitas mi
tifice
adaugetur. In utroque certa et conſtans uia ineſt: quæ ma
iorem
in modum ad patriæ ſalutem et decus faciat.
Archades quod
eſſent
uita auſteri et duri / quo ciuium animos mitigarent ludos in
ueniſſe
prædicant: quos poſtea qui dimiſerint ita animis du
ruiſſe
meminit Polibius: ut tota gratia execrabiles haberen
tur
.
Sed ludorum alioquin peruetus memoria eſt: uariique
1fuiſſe auctores perhibentur. Nam Dyoniſium quidem ſaltatio
nem
et ludos principio inſtituiſſe ferunt.
Herculem etiam aucto
rem
fuiſſe certaminum comperio.
Tum agonem apud olympum ex
cogitatum atque inuentum ab ætholis et epeis poſt reductionem a
troia
praedicant.
Apud græcos Dyoniſium lenneum qui primus
tragoediarum
choros inuenerit: primum etiam et ſpectaculorum ſe
des
conſtituiſſe referunt.
In italiam primus L. Mummius theatra
les
ludos in triumpho edidit annis ante Neronem principem du
centis
: migraruntque in urbem hiſtriones ab ætruſcis.
Equorum
certamina
a tyriis: omnibuſque fere ludorum reliqua uarietas ab aſia
extitit
ad italos deportata.
Ludos ego bonam illam poſteritatem
quæ
Ianum ſignabat in ære facile crediderim ſpectaſſe ſub fago
aut
ſub ulmo ſtantem.
Primus ſollicitos inquit Naſo / feciſti ro
mule
ludos: Cum iuuit uiduos rapta ſabina uiros.
Tunc neque
marmoreo
pendebant uela theatro: Nec fuerant liquido pulpita
rubra
croco.
Illic quas tulerant nemoroſa palatia frondes Sim
pliciter
poſitæ: ſcæna ſine arte fuit.
In gradibus ſedit popu
lus
de ceſpite factis: Qualibet hirſutas fronde tegente comas.
Ferunt tamen yolaum lpſiclei filium primum instituiſſe gradi
bus
extructas ſedes in ſardinia inſula: cum ab Hercule theſpia
das
accepiſſet.
Sed ex uetere more lignea tum primum fiebant
theatra
.
Quin et ea re incuſarunt Pompeium: quod ſpectaculi ſe
dem
poſuiſſet: non ut antea ſubitariis gradibus ſed manſuris.
Poſtea ad id deuenere ut intra urbem theatra maxima haberen
tur
tria et amphitheatra cum alia plura: tum id quod hominum
milia
caperet plus.
cc. et circum omnium maximum. Cuncta hæc
quadrato
lapide / et marmoreis columnis inſignia.
Adde quod
huiuſmodi
non contenti etiam temporaria ſpectacula marmore
et
uitro et ſignorum copia incredibili excitarunt.
Spectaculum
ad
id uſque tempus omnium capaciſſimum per bellum Octauiani at
ſit
apud placentiam urbem galliæ.
Sed de his hactenus. Specta
culorum
alia ad ocium: alia ad negocium ſpectant.
Coniuncta otio
quæ
oblectent ſunt poetæ / muſici / hiſtriones.
Quæ uero ad
rem
belli ſpectant / ſunt lucta / pugil / cæſtus / iacula curricula
1et ſiqua ſunt armorum præludia iſtiuſmodi: quæ heri quotannis
iubebat
Plato: quod ad rei pu.
ſalutem et urbis decus mirifice
conferant: uaria iſtis debentur opera: uariiſque perinde nominibus
nuncupantur.
Nam cum ſint quidem alia in quibus poetæ / comici /
tragici
et eiuſmodi uerſentur: hæc nos theatra dignitatis gra
tia
appellabimus.
Alia uero in quibus ingenua iuuentus cur
riculis
/ biga / quadriga ue exerceatur: hic circus appellabitur.
Alia demum in quibus uenationes concluſis feris habeantur: hoc
amphitheatrum dicetur.
Spectacula ferme omnia ſtructam cornibus
ad
bellum aciem imitantur: conſtantque area mediana: in qua ludi
ones
/ pugiles / iuga et eiuſmodi exerceantur: et gradationi
bus
: in quibus ſpectatores confideant : ſed differunt lineamento
areæ
.
Nam ex his id quidem cuius forma ſeneſcenti lunæ ſimilis
eſt
theatrum nuncupatur.
Cum autem in oblongum cornibus proten
detur
: ea re circus dicetur: quod in eo et bigæ et quadrigæ me
tas
certando circuant.
Atqui in his quoque certamen nauale habe
batur
aqua immiſſa alibi ex riuo: alibi ex aquæ ductu.
Sunt qui
dicant ueteres inter enſes et flumina tali ſeſe ludo ſolitos exer
ceri
: eaque re circenſes nominatos.
Et ludorum iſtorum fuiſſe Mo
nagum
neſcio quem apud helidem aſiæ inuentorem.
Quæ uero duo
bus
theatris iunctis frontibus concludebatur: caueam nuncupa
bant
: quod ipſum opus amphitheatrum dicitur.
Spectaculis inpri
mis
loca perquam ſaluberrima captentur opus eſt: nequid auræ gra
ues
et ſoles / cætera ue quæ primo recenſuimus libro offendant:
et
præſertim theatrum: quod menſe auguſto poetas et umbrati
les
leueſque animorum delitias quærat populus omnino eſſe a ſole auer
ſum
atque obtectum oportet.
Nam intra ſtructuræ ambitum circum
impreſſus
radius corpora excoqueret: et humoribus inferue
factis
facile in morbos inciderent.
Sonorus etiam ſit locus ne
ceſſe
eſt / et minime ſurdus: et habeat conuenit porticus aut
iunctas
operi: aut perproximas: quibus ſeſe populus a repenti
nis
imbribus tempeſtateque recipiat.
Plato theatri ſedem proba
uit
intra urbem: equorum curricula extra urbem.
Theatri partes
ſunt / expeditum ſinus areæ medianæ ſubdiualis.
circumque
1aream hanc ſubſelliorum gradationes: et pro faucibus exaggetum
opus
pulpiti: ubi quæ ad fabulam pertineant coaptentur.
Et in
ſupremo
ambitu porticus et tecta: quibus uox diffuſa conti
neatur
/ fiatque
ſonorior.
Sed theatra græca a latinis differebant
ea
re quod illi choros et ſcænicos ſaltatores media in area per
ducentes pulpito indigebant minore: noſtri quod totis ludionibuſ
fabulam agerent in pulpito.
Id ea de re habere laxius uoluere.
In hoc omnes conuenere: ut principio emiciclum in area circum
ſcriberent
: emiciclique cornua producerent.
Sed ita alii rectis
lineis
alii flexis.
Qui rectis utebantur lineis: eas producebant æqui
diſtantes inter ſe uſque adderent cornibus emicicli quantum eſſet
diametri
quarta.
Qui uero flexis utebantur lineis illi quidem in
tegrum
perſcribebant circulum: exque integro cicli ambitu quartam
partem adimebant.
Quod igitur reſiduum eſſet theatro relinque
bant
.
Poſitis areæ limitibus gradationes ſubſelliorum expedi
ebantur
.
Principio ſtatuebant quam eſſe altas gradationes uellent:
ex
earumque altitudine quantum ſpatii in imo eſſent occupaturæ
diffiniebant.
Theatra plerique omnes alta efficiebant quantum eſſet
area
mediana.
Depreſſioribus. n. theatris comptum habebant uoceſ
dilabi
atque euaneſcere: præaltis roborari et durius exaudiri.
Sed inter elegantes fuere quae iſtius areæ partem quantam dederint altitu
dini
theatri quater.
Ex iſta totiuſ opis altitudine nuſquam occu
parunt
gradationes minus quam dimidiam: aut pluſ quam tertiam bis.
Gradibus ſubſelliorum alii dedere latitudini dimidiam altitu
dinis
bis: alii dedere latitudinis quantam altitudini bis.
Nos id
opus
deſcribemus / quod omni ex parte fore abſolutiſſimum et pro
batiſſimum
arbitramur.
Fundamenta. n. extrema gradationum
hoc
eſt pariet quibus deſinat ſupremus conſcenſus gradatio
num
iacietur tam longe a centro emicicli / quantum erit ipſius
areæ
medianæ ſemidiameter addita parte ipſius illius tertia.
Primi ad conſcendendum gradus non ab ſolo areæ medianæ in
cohabuntur
: ſed illic ad prima hoc eſt ad infima gradationum
initia
maximis in theatris extolletur altus paries ex nona ſe
midiametri
areæ medianæ: ut inde incohantes gradus ſeſſio
1num conſcendat: in minoribus uero extolletur pedes nihil mi
nus
ſeptem.
Gradus iſti conſtituentur alti pedem unum et ſemis: lati
quoque
et ſemis et pedes binos.
Sed gradibus teſtudinabuntur
itiones
compares et commoderatæ directæ partim in aream media
nam: partim ut inde ſupremas gradationes conſcendas / eruntque
numero
ex laxitate quoad eaſ theatri amplitudo poſtularit.
Sed ex his ſeptem erunt itiones primariæ in centrum directæ atque
omnino
expeditæ: et diſtabunt earum ingreſſus inter ſe paribus in
teruallis
: earumque itionum una erit cæteris aptior in medio emi
cicli
ambitu conſtituta.
Quam ego apertionem regiam nuncupo
quod
per eam regia perducatur uia.
Vnaque item itio ad caput dia
metri
dextrum: altera ad ſiniſtrum.
Binæ aut ſubinde hinc: et
contra binæ alteræ hinc per emiciclum intermediæ itiones con
ſtituetur
.
Inter haſce quidem etiam alii meatus habebuntur qua
les
et quammultos theatri ambitos patietur.
Totas gradationes ſub
ſelliorum
ueteres in maximis theatris diuidebant in partes tris:
circumducebantque ſingulis diuiſionibus gradum illic duplo
teris
latiorem: qui quidem ſuperiores gradus ab inferioribus qua
ſi
interiecta circuitionis areola diſſeparet.
In haſce igitur / ut
ſic
eas appelleant / perſectiones conſcenſus per ſubreſtudinata gra
dationum
confluebant.
Aduerti aliquibus in theatris præclaros
architectos
et bene conſultos artifices prouidiſſe: ut ad ſingu
las
primarias itiones adiunctæ eſſent hinc atque hinc ſcalæ in
teſtinæ
: quarum altera cupidiores et agiliores hirto et feſtino
aſcenſu
continuatis gradibus in altum conuolarent.
Aliæ uero
ſcalæ
caſtigatiores paterent / haberentque areas interiectas et re
fractiones
quibus matronæ et grandæui ſeſe lento ferrent gradu:
atque
inter conſcendendum interquieſcerent.
Hæc de gradationi
bus
.
Cæterum pro faucibus theatri coaptabantur exaggerata ſpa
tia
: quo loci uerſarentur perſonati: qui fabulam agerent: et quibus
erat
in locis conſuetudo: ut patres et magiſtratus certo et di
gniſſimo
loco ſegregati a plebe conſiderent / puta ipſa in area
mediana
ſubſelliis poſitis ornatu eleganti.
Fiebat tum quidem
pulpitus
tam amplus: ut in eo ludiones et muſici et qui choros
1agerent multo maiorem non deſiderarent. Eius ipſius pulpiti
area
ad centrum uſque emicicli ſeſe proferebat: exagerabaturque pe
des
non plus quandoque quo ſenatores ex plano geſtus omnes artificum
belliſſime
conſpectarent.
Quibus uero ex uſu non ueniebat ut
area
mediana togatis occuparetur: ſed tota ſaltatoribus et con
cinentibus
concederetur / pulpiti area fiebat puſillior.
Verum celſi
us
exaggerabatur uſque interdum ad cubitos ſex.
Atque ornabatur quidem
hæc
pars in utriſque columnis et contignationibus alteris in alteram
poſitis
ex domorum imitatione: habebatque aptiſ locis fores ual
uaſque
unam medianam ueluti regiam ornatu templorum: et in proxi
mo
alias: quibus proſcæniti actores progrediendi et ſeſe recipi
endi
aditus haberent: prout fabularum actus poſtularent.
Cumque in
theatro
triplex poetarum genus uerſaretur: tragicum / qui tyran
norum
miſerias recitarent: comicum / qui patrumfamilias curas
et
ſollicitudines explicarent: ſatyricum / qui ruris amoenita
tes
/ paſtorumque amores cantarent.
Non deerat ubi uerſatili ma
china
e ueſtigio frons porrigeretur expictus: et appareret ſeu
atrium / ſeu caſa / ſeu etiam ſylua: prout iis condicerent / fabuliſque
agerentur
: Itaque et area et gradationes et artificum ſcænicorum
pulpita
erant iſtiuſmodi.
Vnam ex primariis in theatro parti
bus
uocum et ſonorum confirmandorum gratia inuentam diximus
eſſe
porticum.
Hæc ſupremis erat poſita gradationibus et aper
tionibus
columnationum ſpectabat aream theatri medianam.
De
hac
dicendum eſt.
A philoſophis. n. ſic acceperant aerem percuſ
ſu
uocis et ſonitus fractione moueri orbibus non ſecus atque
aqua
in ciclos moueatur: cum quippiam repente emerſerit.
in
telligebantque
ueluti in cythara et ueluti in conuallibus præſer
tim
nemoroſis ſonumque uocemque multo reddi ſonoriorem et cla­
riorem
: ubi tumeſcentes: ut ſic loquar motionum orbes quippiam
offenderint
: quod radios uocis a centro exeuntes ueluti immiſ
ſam
ad parietem pilam ſiſtat atque ab ſe repellat.
Ex qua reiectio
ne
orbes illi ſpiſſiores confirmatioreſque reddantur.
Hinc igitur
moti
theatra principio ad ciclum eſſe ducenda inſtituerunt.
Et
ne
quid uox interea offenderet quo minus libero fluxu ſupre
1ma theatri corriperet / gradus ita poſuere / ut eorum porrectos
angulos
omnes eadem recta linea contegeret: ſupremoque in loco
gradationum quod maiorem in modum conferret / porticum adiunxe
re
ſpectantem / ut dixi / aream medianam theatri: cuius frons aper
tionibus
eſſet prorſus expeditiſſimus.
Poſtica uero eius por
ticus
pars contra apertiones intercolumniorum penitus eſſet ob
cluſa
pariete perpetuo.
Tum et quaſi pro ſocco opis ſubcolumna
tionibus
etiam parietis ſpondam ſubexcitabant: quo extumeſcen
tes
uocum orbes concogerentur: quas quidem ex porticu denſatus
illac
aer molliſſime exciperet: integraſque pleno appulſu non
reuibraret
: ſed potius refirmaret.
Adiiciebantque præterea cum
umbræ
fouendæ cauſa / tum et uocum gratia ſuperne temporarium ue
lum
pro coelo theatri: quod quidem ſtellis circum allaqueatum diſten
ſumque
umbra ſui ex ſublimi aream medianam una et gradationes
et
ſpectantes cooperiret.
Atque habebat iſta quidem porticus pluri
mum
artificii.
Namque iſtius unius ſubſtinendæ gratia ſub ea ſub
ſtituebantur
aliæ et columnationes et porticus in exteriorem thea
tri
partem patentes: fiebantque in maximis theatris duplices: ne
forte
ſi quando imber uento acriore actus et tempeſtas inſurgeret
per eas porticus perambulantes aſpergerentur.
Erantque apertiones et
columnationes primis iſtiuſmodi ſubſtitutis porticibus non
quales
in templis recenſuimus aut in baſilicis: ſed ope ſolido et
pariete
firmiſſimo ductis lineamentis ex arcu triumphorum.
De
his
igitur inferioribus quæ ſupremarum cauſa fiant / prius dicendum
eſt
.
Apertionum in his porticibus talis est ratio / ut contra ſingu
las
itiones quibus petas aream medianam theatri ſingulæ obiician
tur
apertiones.
Tum apertiones has etiam aliæ certis ordinibus
comitentur neceſſe eſt.
Singulaſque apertiones conuenit altitudi
ne
latitudine omnibuſque denique lineamentis et ornamentis inter ſe
altetæ
alteris reſpodeant.
Etiam oportet ut peruia longitudinis la
xitas
per ipſam porticum ſit quantum eſt apertionis uacuum inter pilas.
Conuenit etiam pilæ ipſæ iſtic murales ſint ex dimidia uacui
ſuæ
apertionis .
Quas omnes res ſolerti induſtria diligentiſſime
curaſſe
officii est.
Cererum columnæ non uti in arcubus triumphali
1bus extantes expeditæ: ſed pro mediis frontibus pilarum adpa
ctæ
apponentur ſubſtituenturque arulæ columnis ex ſexta altitudi
nis
columnationis.
Cætera ſequentur ornamenta uti in templis. Alti
tudo
uero cum totis ornamentis columnarum et coronæ fiet ex di
midia
perpendiculi intimarum gradationum.
Itaque duos habebit or
dines
iſtiuſmodi columnationum extrinſecarum / quarum ſecunda teſtu
dinatio
ſummam æquabit altitudinem gradationum ad quam quidem
altitudinem ex libella coæquabitur etiam pauimentum porticus
eius / quam dixi introrſum aream ſpectare medianam theatri linea
mentum
areæ theatri imitatur ueſtigium preſſum pede equino.
His pactis ſubaſtituetur ſuprema porticus. Eius frons atque
columnatorum
non uti ſub ſe ſubſtituta quaſ recenſuimus ab extrinſe
co
recipient lumina: ſed contra uti de ea prius diximus ſpecta
bit
aream medianam theatri: hoc opus nos cum ea re fiat ne uoceſ
dilabantur ſed concogantur plenioreſque remittantur / circumuallationem
appellabimus
.
Huius circumuallationis altitudo ter capiet
dimidiam altitudinis primæ columnationis extrinſecæ partes
quidem habebit haſce.
Parietem columnis ſubſtitutum: hanc nos
partem ſuggeſtum appellabimus: et capiet is paries ex tota cir
cumuallationis altitudine / quæ a ſupremis gradibus theatri
ad
ſui tecti operimenta ſit in theatris maximis nihil plus ter
tiam
in minoribus nihil minus quartam.
In hoc pariete ſtabunt
columnæ ſuperinſtitutæ / et capient longitudine ſui cum baſibus
capituliſque
tantum ex tota altitudine circumuallationis / quantum
ſit
eius ipſius dimidia.
Haſce ſupra columnas uenient ornamen
ta
/ et una quod baſilicas imitetur / præſurget alamentum parie
tis
ſuper columnas inducti.
Qui quidem paries ſextam ſibi totius
circumuallationis partem reſiduam occupet altitudine.
columnæ
iſtic
erunt expeditæ ductis lineamentis earum ex baſilica.
Nu
mero
æquabunt columnas quæ in porticu extrinſeca adpactæ ſit:
inque
radiis eiſdem ſtatuentur.
Radios appello rectas lineas du
ctas
a centro theatri ad ſingulas columnas exteriores.
In parie
te
aut circumuallationis quod columnis ſubſtitutus ſit: quem eundem
ſuggeſtum appellamus / adaperientur uada infimis itionibus in
1theatro ad perpendiculum reſpondentia: aptiſque iſtiuſmodi et pa
rilibus
locis formabuntur ſcafi: quibus ſi libeat ænea uaſa in
uerſa
pendeant: ut eorum percuſſu uox cum eo appulerit reddatur
ſonorior
.
Hic illa Vitruuii non proſequar: quæ ex muſicorum
partionibus
ſumpta ad quorum rationes per theatrum diſponi præ
cipiebat
uaſa / quæ principales et medias et ſuperexcellentes uo
ces
atque conſonantes referrent: dictu quidem res perfacilis: ſed quam
id
aſſequi re in promptu ſit / nouere experti.
Illud tamen non aſper
nabimur
: quod etiam Ariſtoteli perſuadetur.
Vaſa quæ uis ua
cua
etiam et puteos conferre ut reſonet uox.
Redeo ad porticum
ipſam circumuallationis.
Hæc quidem porticus parietem habent po
ſticum
integrum: quo quidem tota uallatio circumclauditur: nequid
eo
appulſæ uoces effundantur, Ad cuius parietis cutim exti
mam
theatri quæ ad uenientes ſpectet appingentur ornamenta co
lumnarum
numero altitudine et perpendiculis et iſtiuſmodi parti
bus
reſpondentes ſubſtitutis columnationibus: quæ ſub ſe in por
ticibus
pro fronte ſunt.
Ex his quæ dicta ſunt in promptu eſt qui
bus
in rebus, theatra maxima differant a minoribus.
Namque in
illis
quidem extrinſeca porticus in imo dupla eſt: in his autem
ſimpla
.
Rurſus in illis non niſi ſecunda porticus extrinſeca operi
attollitur
: in his etiam tertia imponitur.
Hoc etiam differunt quod
aliquibus
in theatris puſillis non intima porticus adhibetur:
ſed
ſolo pariete et coronis circumuallatio aſtruitur: ut habeat
iſtic
uim coronæ ad uoces firmandas: qualem in maximo thea
tro
habet circumuallatio et eius porticus.
In maximis uero
aliquibus
theatris ſuperna iſtæc ipſa porticus poſita duplex
eſt
.
Cæterum theatris pro tecto ſubdiualia pauimenta cruſtan
tur
faſtigianturque / ita ut ſtillicidia in gradationes procliuen
tur
.
Sed conceptarum pluuiarum riuuli per impluuia inter angulos
parietum ſorbentur: occultiſque fiſtulis demittuntur in cæcas cloa
cas
.
Circa ſummam extrinſecam theatri coronam ſedes et mutuli co
aptantur
: quibus ad ludos publicos ornandos nauales mali in
ſtituti
funiculos et loramenta ſuperextenſi ueli excipiant atque con
tineant
.
Sed cum tanta moles ſtructuræ ſit ad iuſtam altitudinem
1tollenda craſſitudo idcirco parietis oneri ferendo apte finien
da
eſt.
Fiet ergo extremus paries primis columnationibus
craſſus
ex parte quanta et decima totius futuræ altitudinis ope
ris
.
Interſtitutus uero inter ambas porticus paries qui alte
ram
ab altera porticu ſeparet: cum erunt porticus duplices cedet
exteriori
ex quarta.
Deincepſ qui parietes his ſuperexcitabuntur
cedent
ſuis inferioribus ex craſſitudinis eorum duodecima.
Hactenus de his diximus theatris. Sequitur ut circum et am
phitheatra
explicemus.
Iſtiuſmodi omina ex theatris emana
runt
.
Nam eſt quidem circus nil fere aliud quam theatrum productis cor
nibus
in extenſum lineis æquidiſtantibus: ſed porticus adiunctas
non
habet natura ſui.
Amphitheatrum uero duobus conſtat
theatris
iunctis gradationum cornibus inter ſe ambitu perpetuo.
In hocque differunt quod eſt quidem theatrum ueluti pars amphithea
tri
dimidia: Differunt etiam quod aream habet amphitheatrum media
nam uacuam pulpitis ſcænicis atque penitus expeditam.
In cæteris
uero
præſerti gradatione atque et porticu itionibuſque eiuſmo
di
conueniunt.
Amphitheatrum uenationum gratia in primis poſi
tum
interpretamur: eaque de re placuiſſe rotunda facere: quo il
lic
concluſa et uexata fera cum nuſquam inueniret angulum ubi ſeſe
reciperet promptius a concertantibus promoueretur.
Eo. n. immitteban
tur
qui miris modis contra beluas ferociſſimas decertarét.
In
tra
quos alii ſaltu et haſtæ adminiculo obuium taurum ſeſe in al
tum
attollentes fallebant.
Alii armaturam ex ſtimulis cannarum in
duti
ſeſe ultro urſis attrectandos præbebant.
Alii archa hoſti
olis
pervia crebris flexionibus ſeſe ſubterducentes leonem irrita
bant
.
Alii pallio et malleo ferreo confiſi inſultabant. Denique
ſiquid
cuique aut ex ingenio inuentum ad fallendum: aut ex
animi
uiriumque firmitate aderat præſtantiæ ad ſubeundum
in
medio periclitabantur / prout quiſque aut præmia aut laudem
appetendam inſtituiſſet.
Comperio et in theatris atque amphitheatriſ
ſolitos
principes populo ſpergere poma et demittere auiculas:
quibus
raptorum rixæ pueriles excitarentur.
Amphitheatri area
mediana
et ſi a duobus iunctis theatris circunualletur / non ea ta
men
re penitus oblonga fiet / quod fieret ſi producta amborum thea
1trorum brachia in opus uenirent. Sed habebit latitudinis lineam cer
ta
rone ductam ex areæ longitudine.
Fuere apud maiores quam octa
uam
longitudinis dederint latitudini ſepties.
Fuere et quam tertiam
latitudinis
dederint longitudini quater.
Cætera proſecuti
ſunt
uti in theatris.
Nam circum quidem extrinſeca porti
cus
: et in ſuprema itidem gradatione porticus quam eandem
circumuallationem appellauimus adhibita eſt.
Sequitur circus. Hunc ex coeleſtium imitatione inſtitutum referunt.
Nam ei quidem a domiciliis coeli quoque xii. adeſſe hoſtiorum in
greſſus
ex planetarum numero vii. impoſitas habere inſignes
ras
terminoſque ad orientem adeſſe atque ad occidentem longo inter ſe
tractu
diſtantes: quo bigæ et quadrigæ per media circi ſpatia
uti
ſol / uti ue luna per zodiacum diſcurrentes certent: exque horarum
numero
miſſilibus perfici quattuor et uiginti.
Certantes itidem
quattuor ſecerni claſſibus: et ſuum ſingulis adeſſe ueſtibus colo
rem: uirenten / quo hærbidum anni tempus: roſeum / quo æſtatis ignitum
aerem: album / quo expalleſcentem autumnum: fuſcum: quo triſtem hye
mem
ſignificarent.
Ad circos area mediana erat non expedita
uti
in amphitheatro: neque uti in theatris occupata pulpitis: ſed
per lineam longitudinis / quæ in duo curricula hoc et in duo media
latitudine
areæ diuideret / aptis locis mætæ excitabantur: quas
certantes ſeu quadrupedes ſeu uiri circuirent.
Mætæ aut erant
primariæ
tris: earum mediana erat omnium digniſſima / eratque qua
drangula
et procera ſenſim graciliſcens.
Eaque re quod ita graciliſcat
obeliſcum nuncupabant.
Duæ reliquæ mætæ erant aut coloſſi aut
criſtæ
lapideæ ſurgentibus in altum roſtris prout eaſ artifices ad
uenuſtatem et gratiam deformaſſent.
Inter utraſque hinc binæ atque
hinc
itidem binæ ſeu columnæ ſeu minores mætæ interponebantur.
Romæ circum maximum comperio apud hiſtoricos longum tria fu
iſſe
ſtadia: latum unum: is hac ætate dirutus est: et qualis fuerit
ne
minima quidem apparet coniectura.
Sed alibi ex dimenſioni
bus
opum ſic comperio.
Aſſueſſe ueteres aream circi medianam
facere
latam nihil minus cubitos ſexaginta: longam uero quoad
latitudinem caperet ſepties.
Latitudo in partes diuidebatur ge
minas
coæquales lineaque inlongum producebatur: in qua mætæ
1conſtituerentur ſic. Nam eam ipſam longitudinem diuidebant in partes
ſeptem: unam dabant anfractui: quo ex dextro curriculi ſpatio
in ſiniſtrum curriculum certatores propter metam ultimam inuerge
rent
.
Deinceps uero alias mætas per eandem lineam ita diſponebant:
ut
per longitudinem circi æquis inter ſe ſpatiis diſtarent: et cape
rent
totius longitudinis ſeptimam quinquies.
Ducebaturque a
ta
ad mætam ueluti crepido alta pedes nihil minus ſex.
Duo
illa
hinc et hinc curriculi ſpatia ita diſcriminans / ut ſiue iu
gati
ſiue ſingulares equi certantes declinarent / illi quidem quo
tranſuerſum flecterent non haberent.
Adiungebanturque lateribus
circi
hinc atque hinc gradationes nihil plus quam ex quinta: nihil
minus
quam ex ſexta totius latitudinis areæ medianæ.
Et gra
dus
earum a crepidine incohabant uti in amphitheatris ſpecta
torum
gratia: ne quod in ſe a beſtiis periculum incurreret.
Inter publica etiam opera ſunt ambulationes: quibus iuuen
tus
pila / ſaltu / et armis tractandis exerceatur.
Patres aut de
ambulatione
/ aut ſi ualitudinarii ſint / geſtatione reconfirmen
tur
.
Sub diuo aiebat Celſus phyſicus commodius exercemur
quam in umbra: ſed quo commodius etiam umbra id poſſent porti
cus
adiungebantur: quibus aream circumcluderent.
Areamque ipſam
alii
marmoribus et teſſellato inſternebant: alii uiridantia obii
ciebant
aſpectui: complebantque myrtho, iunipero / citro / et ci
pariſſo
.
Huic operi porticus a tribus lateribus erant ſimpli
ces
et admodum amplæ / ut porticibus fori adderent nonam bis.
Quarto aut a latere quod meridiem ſpectaret porticus fiebat
longe ſpatioſiſſima et dupla.
Pro fronte habebat columnas do
ricas
altas ex altitudine porticuſ.
Columnaſ anteriores qui
bus
porticus anterior ab interiore diſcriminaretur / celſio
res
facere iubebant quam primarias ex quinta ferendi columnas
ac
diſpluuiandi tecti gratia.
Eaque nimirum de re fieri ea do
cuit
ionicas / quod natura ſui celſioreſ ionice ſint quam doricæ.
Sed non uideo in hiſ porticibuſ cur coelum tecti coæqua
tum
utrinque ad libellam feciſſe non liceat: ad gratiam certe
condiceret
.
At in utriſque columnationibus craſſitudo columna
1rum ſic finiebatur. Nam in doricis quidem imæ columnæ craſſitu
do
altitudinis ſuæ integro cum capitulo et baſi quintam decimam
capiebat
bis.
In ionicis autem atque corynthiis dabatur craſſi
tudini
columnæ in imo una ex octo et dimidia partibus: quas
integer columnæ truncus caperet: cætera diffiniebantur uti in tem
plis
: adiungebanturque extremo parieti porticus perquam digniſ
ſima
ſeſſiones: quibus togati et philoſophantes digniſſimis
de
rebus diſputarent.
Sed ex his erant ſeſſiones aliæ æſtiuæ /
aliæ
brumales.
Nam qua parte boreas aquilo ue perflaret / æſti
uas
adhibebant.
Brumalibus aut ſoles lætiſſimos captabant
immunes uentis.
Ea re brumales concluſæ integris adſtabant la
teribus
: æſtiuæ ſublato pariete hinc atque hinc / quo tecta ſub
ſtinerentur
: aduerſus uero boream extabant feneſtris uel potiuſ
columnatione propatulæ: mare montes / lacum / et quas uis amoe
nitates
liberrime ſpectantes: quantumque poterant luminis admitten
tes
.
Ad dextram autem ambulationis porticum atque itidem ad ſini
ſtram
adiungebantur itidem aliæ ſeſſiones ab extrinſecis uentis cir
cumtectæ
: quæ ſolem matutinum poſt meridianumque ſuſciperent
ex
coelo areæ medianæ.
Seſſionum quidem iſtarum lineamenta
erant uaria.
Namque aliæ producebantur ad emiciclum: aliæ ad re
ctas
lineas: utræque ad aream et porticum aptis reſpondebant di
menſionibus
.
Latitudo operis totius dimidium habebat longi
tudinis
.
Diuidebatur latitudo in partes octo: dabanturque areæ
medianæ
ſubdiuali partes ſex: porticibus aut ſingulis ſingu
.
Vbi aut ſeſſionem ad emiciclum producebant: tunc eius dia
meter
bis quintam partem areæ ſubdiualis capiebat.
Sed paries
poſticus
in porticu fiebat ad ſeſſionem ipſam peruius aper
tionibus
.
Altitudo emicicli iſtius ſeſſionis in maximis
operibus
tanta erat quanta et latitudo.
At in minoribus ha
bebat
quartam latitudinis nihil minus quinquies.
Supra
tectum
porticus ad frontem emicicli et ſeſſionis apertio
nes
feneſtrarum eminebant: quibus intra emiciclum ſoles
exciperentur: atque locus abunde illuſtraretur.
Sin aut quadran
gulæ
ſeſſiones adiungebantur: tunc fiebant duplo latiores quam por
1ticus: et longitudini quoque dabatur duplex latitudo ſui. Lon
gitudinem
iſtic appello / quæ ſecundum porticum extenditur.
Ergo
ingredientibus in ſeſſionem eius longitudo a dextris protendi
tur
ad ſiniſtram a dextris in ſiniſtram ſit.
Eſt etiam inter publica opera porticus litigioſa minorum iudi
cum
quam ſic efficiebant.
Earum amplitudo pro urbis et loci digni
tate
habebatur minime modica: erantque ad porticum iunctæ cel
in ordinem conticuæ quibus de conſidentium arbitrio negocia
finirentur.
Quæ hactenus dixi maxime publica eſſe uideban
tur
: quod in his et plebei et patritii paſſim ac libere conueni
rent
.
Sed ſunt quoque publica nonnulla: quæ non niſi primariis
ciuibus
et publicum negocium gerentibus pateant: uti eſt comi
tium
curia ſenatuſque.
De his nobis dicendum eſt.
Plato comitium haberi templo ſtatuebat. Romæ comitiorum
proprius
erat dicatus locus.
Apud cerauniam conſitus arbori
bus
lucus Ioui dicatus aderat.
Quo loci Achei de repu. con
ſultaturi
conuenirent.
Aliæ perplures ciuitates medio in foro con
ſulebant
.
Romanis ſenatum cogere niſi augurato loco non lice
bat
: et maxime templis conueniebant.
Poſtea curias habuere: et
curias
duorum eſſe generum aiebat Varro: alteram ubi rem ſacerdo
tes
curarent diuinam: alteram ubi ſenatus humanas moderaretur.
Quid aut cuique proprium ſit / nihil habeo certi: ſed ſic poſſu
mus
interpretari: hanc templo / illam baſilicæ ſimiliorem futuram
eſſe
.
Erit igitur ſacerdotum curia teſtudinata: ſenatoria uero
curia
opta contignatione.
In utriſque rogati conſultatores uerba
habituri
ſunt: uocum idcirco ratio habenda est.
Adeſſe ea de re
oportet
quod uocem non ſinat altius diffluere / et maxime in te
ſtudine
/ ne quid durius in aurem retonet.
Venuſtatis nimirum atque
in
primis utilitatis gratia coronæ parietibus appingentur.
Quadran
gulas
ex ueterum operibus effectas curias annotaui.
In teſtu
dinatis
habetur paries altus æque atque eſt opis lata frons /
adempta
illius parte ſeptima teſtudine fornicea obtegun
tur
.
E regione hoſtii introeuntibus patet tribunal: cuius ſa
gicta
partem capit cordæ tertiam.
Hoſtii latitudo ſeptimam
1occupat illius parietis partem apertione. Circa dimidiam parie
tis
altitudinem addita etiam dimidiæ octaua prominent extantes
coronæ
cum faſcia trabe et columnis: quas alii plures: alii pau
ciores
poſuere prout confertis aut diſpanſis delectati ſunt: du
cta
columnationum ratione ex porticu templorum.
Supra coronas
dextra
atque ſiniſtra in pariete in ſcafis ſtatuæ et quæ ad reli
gionem
faciant collocabuntur.
Sed pro fronte operis in pariete
ad
parem cum ſcafis altitudinem duplo lata feneſtra quam altior
adaperiebatur columnellis duabus interſtitutis: quibus ſuperli
minare
aſſideat.
Itaque huiuſmodi erit pontificia. Senatoria
quidem
curia ſic fiet.
Latitudo areæ capiet longitudinis ter
tiam
bis: altitudo ad: rabes tecti erit quanta ſit areæ latitu
do
/ addita parte ipſius latitudinis quarta.
Circa parietem co
ronæ
appingentur ſic.
Nam altitudo quidem a contignatione di
uidetur
in partes nouem: ex quibus dabitur pars una ſolido:
quod
ſit pro crepidine: et podio: in quo excitentur columnæ.
Hanc ſolidi parietis partem occupabunt ſubſelliorum renes.
Quod aut reliquum erit ſupra id diuidetur in partes ſeptem: ex
his
partes dabis integras quattuor columnationibus primis:
in
haſce primas imponentur alteræ: quibus trabs regius et or
namenta
quæ ſequuntur habebuntque.
Columnationes tam
primæ
quam ſecundæ ſuas habebunt baſes, capitula / et coronas /
et
eiuſmodi: quales baſilicis deberi diximus.
Eorum interual
la
ad dextram atque item ad ſiniſtram parietem numero fient impari
et
maxime uno: ſpatia erunt coæqualia.
In frontibus uero inter
ualla
fient non plus tria: ex quibus medianum cæteris erit
latius
ex quarta.
Per ſingula interualla ſeu columnarum
ſeu
mutulorum quæ ſupra medianas coronices ſint / fient
feneſtræ
.
Eſſe enim oportet curias huiuſmodi illuſtriſſimas.
Ponenturque ſub feneſtris plutei / uti in baſilicis diximus.
Atque feneſtrarum quidem ornamenta quæ illis pro fronte
in
ſummo pariete ſint non excedent celſitudines columnarum
proximarum
præter capitula.
Altitudo autem apertionis
feneſtrarum
diuidetur in partes undecim: ex his dabuntur lati
1tudini partes ſeptem. Quod ſi amoris columnis mutulos capitu
lorum
loco ponere libuerit: tunc his utemur lineamentis: quibus
in
portis uterentur ionici.
Perpendebunt igitur hic / quales il
lic
auriculæ.
Eorum hæc eſt ratio. Mutulorum ipſorum latitudo
fiet
quantum fuiſſet in columnationibus supremus columnæ ſcapus
amota
torquis et nextruli prominentia.
Pendebitque quantum ſuiſſet
altitudo
corynthii capituli amoto capituli operculo.
Promi
nentia
mutuli iſtius non excedet cimatium trabis regiæ.
Habuere et pleriſque in locis cum ad neceſſitatem tum ad uolupta
tem
nonnulla quæ ornamentum reciperent: et urbem digniorem red
derent
.
Perpulchrum fuiſſe apud achademiam lucum diis ſacra
tum
referunt: quem excidit Sylla ad aggerem contra athenas ex
truendum
.
Alexander ſeuerus adiunxit thermis ſuis nemus: ther
miſque
antonianis egregias addidit natationes.
Agrigentini
ſtruxere
ex uictoria: Zelonis contra charchedonioſ natationem
ſtadiorum
ſeptem: profundam cubitos uiginti: ex qua etiam uecti
gal
caperent.
Apud tyburtum publicam et celebrem fuiſſe biblio
thecam
memini me legiſſe.
Libros athenis publice poſuit Pi
ſiſtratus
primus.
Xerſes eam librorum copiam in perſas aſporta
uit
.
Seleucus reſtituitchstelle In ægypto. Prolomei reges bibliothe
cam
habuere uoluminum ſeptingentorum milium.
Sed quid publi
ca
miremur?
In gordianorum bibliotheca libros fuiſſe ad
lxii
.
M. comperio. In agro laodiceo templo Nemeſis maxima
concelebrabatur
medicorum ſcola a zeuſide conſtituta.
Apud
carthaginem ſcribit Appianus ſtabula fuiſſe elephantorum tre
centa
.
et ſtabula item equorum. cccc: et naualia quæ caperent
naues
, ccxx.
et armamentum et horrea et ubi pabula exer
citus
conderent atque ſeruarent.
Vrbem Solis quam the
bem
nuncupant / ſtabula habuiſſe publica centum ampli
tudinis
tantæ / ut ſingulis ſub recto equi ducenti haberen
tur
.
In propontide inſula cizico duo erant portus. In me
dio
erant naualia: ſub quorum tectis naues haberentur du
centæ
.
Apud pyreum armamentarium Philonis opus celebre
et
ſtatio erat inſignis nauium quadringentarum.
Naualia ſtruxit
1Dyoniſius ad portum ſyracuſarum partita ædificiis centum ſexa
ginta
: quibus ſingulis binæ caperentur naues: et armamentum
quo
paucis diebus plus centum uiginti ſcutorum et incredibilem
gladiorum
uim congeſſit: Apud ſithicum ſpartanorum nauale exti
tit
ſtabulorum plus centum ſexaginta.
Itaque iſtiuſmodi uaria apud
uarios
fuiſſe comperio.
Sed qualia eſſe oporteat / nihil habeo
præcipuum quod referam: niſi ut quod in eis ad uſum futurum ſit
ex
priuatis excipiatur: quod uero ad dignitatem atque ornamen
tum
eſſe futurum uelis: id ex publicorum rationibus uſurpetur.
Hoc non prætermittam bibliothecis ornamento in primis erunt
libri
et plurimi et rariſſimi præfertur: ex docta illa uetuſtate
collecti
.
Ornamento etiam erunt mathematica inſtrumenta cum
cætera
tum ſimilia: quæ feciſſe Poſſidonium ferunt.
In quibus
ſeptem planetæ propriis motibus mouebantur.
Quale etiam illud
Ariſtarchi
: quem in tabula ferrea orbis deſcriptionem et prouin
cias
habuiſſe prædicant artificio eleganti.
Et Tyberius quidem
recte
imagines ueterum poetarum bibliothecis dicauit.
Quæ
ad
publica ſpectarent opera exornanda ferme omnia mihi uideor
abſoluiſſe
.
Diximus ſacra / diximus profana / diximus templa /
porticum / baſilicas / monumenta / uias: portum / triuia / foros /
pontem / arcum / theatra / curricula / curias / ſeſſiones / ambulatio
nes
/ et eiuſmodi: ut præter thermas nihil amplius reſiduum
ſit
in quo uerſemur.
Thermas fuere qui uituperarint / quod molliri corpora arbi
trarentur
.
Alii ita probarunt / ut ſepties die lauarentur. Noſtri ue
teres
medici curandis corporibus lauacro intra urbem extru
xere
thermas complures impenſa incredibili.
Inter cætera He
liogabalus
thermas fecit locis multis: ſed niſi ſemel in ſin
gulis
lauari ſe paſſus eſt: mox lotus diruit: ne ex uſu bal/
nea
haberet.
Apud me nondum ſatis conſtat priuatum ne magis
opus
ſint an publicum.
Certe quantum uidere licet ex utriſque mixtum
est.
Inſunt. n. multa ducta a priuatis: et multa item ducta a publi
cis
ædificiis.
thermarum opus cum ampliſſima indigeat area urbis
partes occupabit non celeberrimas / neque item neglectiſſimas: eo
1enim et patres et matronæ munditiæ gratia conueniunt. Ter
marum
tecta circumeunt plateæ: plateas uero concludit ſeptum pari
etis
minime depreſſi.
Nec niſi certis aptiſque locis ingreſſuſ
præbetur
in plateas.
Sed tectis medium eſt quaſi centrum ædis
atrium ampliſſimum et digniſſimum cum cellis ex lineamento tem
pli
: quod eſſe ætruſcum diximus.
In antrum datur aditus ex ue
ſtibulo
quodam primario: cuius frons ſeſe porrigit ultro me
me
ridiem
uerſus ſpectans.
Ingredientes a ueſtibulo ſeptentrionem pe
tunt
.
Ex hoc ueſtibulo maximo datur aliud arctius ſeu ue
ue
ſtibulum
ſeu potius itio in atrium illud ampliſſimum, Ex atrio
ad
ſeptentrionem uerſus patet adapertus egreſſus atque laxus in
aream
amplam ſubdiualem.
Ad iſtius areæ ſubdiualiſ dextrum ca
put
atque item ad ſiniſtrum perampla et perquam ſpatioſa habetur por
ticus
: peneſque ipſam porticum a tergo adiungitur lauatio frigida.
Regrediamur iterum ad atrium primarium. Ad extremum iſtius
atrii
caput dextrum ad orientem uerſus protenditur itio teſtudi
nata
admodum patula et plane lata / cellis hinc fulta ternis:
atque
item alteris ternis comparibus mutuo correſpondentibus.
Ex
itione
iſtac ſubinde ſeſe offert area ſubdiualis: quam xiſtum ap
pello
circumſepta porticibus.
Sed ex his ea porticus quæ e re
gione
contra fauces itionis pateat: penes a tergo ſui maiuſcu
lam
habet ſeſſionem.
Quæ uero porticus iſtic pro fronte ſui me
ridianum
excipiat ſolem / habet illa quidem lauationem eandem ipſam
quam diximus frigidam.
Porticibus etiam areæ ſubdiuali amplæ
ſubiunctam habet etiam contiguam ſibi ueſtiariam.
Porticus uero
contra iſtanc quæ e regione obiecta eſt pones a tergo habet te
pidarias
lauationes: quæ a meridie ſoles feneſtrarum apertioni
bus
excipiant.
Adſunt etiam aptis locis ad angulos in portici
bus
xiſti ueſtibula minora ingredientibus: atque in exteriorem
illam
plateam / qua tecta termarum circueuntur egredientibus opor
tuna
.
Talis igitur ſeries rerum ad dextrum atrii caput protendetur
contra
par æque ad alterum atrii caput ſiniſtrum ad occidentem
uerſus
reſpondeat.
Itio partibus obfulta cellis ternariis / et ſubin
de
parilis quoque area ſubdiualis xiſti cum porticibus ſeſſione
1ueſtibuliſque angularibus. Rurſus egredior ad primarium to
tius
opis ueſtibulum / quod eſſe contra meridiem diximus.
Ad
huius
quidem dextram ſuccedunt per lineam in orientem ductam manſio
nes
numero tris: et ad ſiniſtram quoque lineam iſtac uerſus occi
dentem in continuum perductam etiam tris: ut ſint mulierum uſibus:
uero alteræ uirorum.
Primis igitur manſionibus ponebant ' ue
ſtem
: ſecundis ungebantur: tertiis lauabantur.
Quartas insuper man
ſiones
aliqui amplitudinis gratia addidere: fortaſſis id quidem
ut
eo familiares et comites ueſtiti exciperentur.
Manſionibus
iſtis
balnearibus a coelo meridiano feneſtris ampliſſimis ſol
exciperiebatur.
Inter iſtas manſiones atque cellas illas quas adhæ
rere
lateribus itionum intimarum diximus / quæ quidem itiones
ex
atrio in aream xiſti porticatam protendantur / interliquebatur
ſpatium ſubdiuale / qua meridianum latus inteſtinarum cellarum
quæ
ad itionem ex atrio adiacent / lumen exciperet.
Hunc uniuer
ſum
tectorum ambitum circuebant ut dixi plateæ perquam ſpatioſæ quæ
quidem etiam ludorum curriculis ſufficerent.
Neque deerant aptis
locis
mætæ / quas certantes circuirent.
Ad plateam meridia
nam quæ pro ueſtibulo extendatur areæ laxamentum fundebatur ad
uerſus
meridiem productum in emiciclum: cui opi circumeminebant
gradationes
ex theatri imitatione: præſurgebatque paries quo
meridianas
auras abarcerent.
Et totas plateas iſtiuſmodi qua /
ſi
oppidum extremus et continuus quidam paries ſeptas et conclu
ſas
continebat.
Adiungebanturque ſepto ſeſſiones digniſſimæ cum
emiciclæ
tum et quadrangulæ thermarum tecta primaria circum
ſpectantes
.
His ſeſſionibus et ſoles et umbras hinc matutinas
hinc ueſpertinas ſuiſ horarum conuerſionibuſ ciueſ ad arbitrium cap
tabant
.
Tum et præſertim ad ſeptentrionem ultra ſeptum hoc maxi
mum
pietis applicabantur areæ ſubdiuales altitudine mediocres
oblongæ
finitæ linea ad arcum modice inflexa.
Eas areas am
bibat
in conflexum porticus recluſa ſuo poſtico pariete: et ni
hil
ſpectabat amplius quam modicum coeli / quod iſtic ex ſua
area
ſubdiuali inter parietem ſepti et ipſam hanc inflexam porticum
relictum eſſet æſtiuum diffugium.
Nam eo ſol ob areæ anguſtias
1et parietum altitudinem uixdum æſtiuo ſolſtitio penetrabat. In
angulis
ſepti maximi ueſtibula ſacellaque habebantur: quibus
ut
alii dicunt purgatiores factæ matronæ diis propitiarentur.
Itaque ſumma hæc erat partium ex quibus thermæ conſtarent. Earum
partium lineamenta ſummebantur ex his quæ ſupra recenſuimus / atque
item
ex his quæ mox dicturi ſumus: prout magis illis aut
iſtis
hoc eſt publicis aut priuatis conuenirent: opiſque totius
area
in pleriſque omnibus quadratos capiebat pedes plus cen
tenos
decies centies.
LEONIS BAPTISTAE ALBERTI DE RE
AEDIFICATORIA
LIBER NONVS
QVI
PRIVATORVM ORNA
MENTVM
INSCRIBITVR.
mEMINISSE OPORTET PRIVA
torum
ædificiorum alia urbana eſſe / alia ru
ſticana
.
Ex hiſque alia quibus tenuiores /
alia
quibus lautiores uterentur.
Nos de
his
omnibus exornandis tranſigemus.
Sed pri
us
nonnulla quæ faciant ad rem non præter
mittamus
.
Apud maiores noſtros uideo prudentiſſimis et
modeſtiſſimis
uiris uehementer placuiſſe cum in cæteris rebuſ
et
publiciſ et priuatiſ / tum hac una in re ædificatoria frugalita
tem
atque parſimoniam omnemque luxuriem in ciuibus tollendam cohercendamque putaſſe: eoſque huic rei et monitis et legibus omni ſtudio
atque
induſtria prouidiſſe comperio.
Ergo apud Platonem illi proban
tur
/ qui ſanxiſſent quod alibi diximus / nequis illuſtriores pi
cturas
afferret quam quæ templo a ueteribus pictæ haberentur.
Tem
plumque
uetuit pictura ornari alia / quam ut unicam pictor unus uni
ca
abſoluiſſet die.
Deorum que itidem ſimulacra aut ligno tantum
aut
lapide facerent edicebat: æs aut ferrum que ad uſus bellorum
quorum
eſſent inſtrumenta relinquerent.
Priſcorum athenienſium mo
res
Demoſthenes ſuorum temporum moribus longe præferebat.
Nam publica inquit ædificia et præſertim templa tam multa tam
1magnifica / tam ornata nobis relinquerunt: ut quibus ſuperaren
tur
nullus relictus ſit locus.
At priuata quidem ea fecerunt
moderatione
: ut etiam præclariſſimorum uirorum ædes non multo
a
mediocrium ciuium ædibus differrent.
Quare inter mortales
aſſecuti
ſunt: ut inuidiam gloria ſuperarent.
Sed ne hi quidem laudan
di
lacedemoniis uidebantur / ſi forte urbem fabro magis quam rerum
gloria
excoluiſſent: ſe aut laudandos qui ciuitatem haberent uir
tute
cultam magis quam ſtructura.
Apud eos ex Lycurgi lege te
cta
niſi ſecuri / et fores niſi ſerra elaborari permittebatur.
Age
ſilaus
cum in aſia quadratas ædium trabes uidiſſet / arriſit: ro
gauitque
num apud eos quadratæ ſi orte eſſent / rotundas effi
cerent
: et recte quidem: nam pro uetere ſuorum modeſtia priuatam
eſſe
domum ad uſus neceſſitatem ædificandam / non ad uenuſtatem
et
delitias arbitrabatur.
Apud germanos per Cæſaris tempora
cauebatur
/ ne accuratius præſertim rure ædificarent: nequid
inde
inter ciues diſſenſionis cauſa oriretur cupiditate rei alie
.
Valerius romæ cum in aesquiliis domum haberet altiſſimam
inuidiæ
uitandæ cauſa diruit / et in plano ædificauit.
Itaque
hanc
frugalitatem bona illa poſteritas et publice et priuati ſe
cuta
est quoad per bonos mores licuit.
Poſtea uero aucto impe
rio
tantum in pleriſque omnibus creuit luxuries / praeterquam in Octa
uiano
/ nam
is quidem ſumpto oſiore ædificatione grauabatur: quando
et
uillam quoque nimium profuſe extructam diruit / tantum inquit ex
creuit
luxuries in urbe: ut inter cæteros fuerint ex Gordianorum
familia
qui domum ſtruxerint uia peneſtrina columnis ducentis
uno
ſtilo et pari magnitudine.
quarum quinquaginta numidicaſ:
quinquaginta claudianas: quinquagita ſimiadas: quinquaginta
iſteas fuiſſe memini me legiſſe. Quid illud quod etiam memi
nit
Lucretius?
Aurea fuiſſe iuuenum ſimulacra præ ædes lam
padas
igniferas manibus retinentia dextris: lumina noctur
nis
epulis ut ſuppeditarent.
Quorſum hæc? ut ex eorum compatio
ne
id ſtatuam ipſum quod alibi diximus placere quæ pro cuiuſque
dignitate
moderentur: et ſi me audias malim quidem in priua
tis
lautiſſimi aliquid deſiderent / quod ipſum ad ornamentum fa
1ciat quam ut modeſtiſſimi et parciſſimi ulla ex parte luxuriem re
prehendant
.
Verum quando poſteritati famam tum ſapientiæ tum etiam
potentiæ relinquendum omnes aſſentiamur: eaque re uti aiebat Tuchi
dides
magna ſtruimus / ut poſteris magni fuiſſe uideamur.
Quando item patriæ familiæque condecorandæ non minus quam lauti
tiæ
gratia noſtra ornamus quod eſſe boni uiri officium quis neget?
Placebit nimirum qui partes eas quæ maxime publicæ quæ ue in
primis
hoſpiti gratificaturæ ſit: uti est frons ædis / ueſtibulum et
eiuſmodi
admodum eſſe decentiſſimas uoluerit.
Cumque uituperan
dos
profitear qui modum exceſſerint: maiore tamen dignos uitu
peratione
cenſeo: qui grandi impenſa ita ædificarint / ut eorum opera
ornari
non poſſint quam qui ornatum pluſcula impenſa concupiuerint.
Sed ſic ſtatuo uerum certumque ædificiorum ornamentum qui recte
uolet
aduertere, intelliget profecto non opum impendio / ſed uel
maxime
ingenii ope compari atque conſiſtere.
Credo ne uolet
quidem qui ſapiat in ſuis priuatis ædibus pandis egregie dif
ferre
ab aliis: cauebitque nequid ſumptu et oſtentatione contrahat
inuidiæ.
At uolet contra qui bene conſultuſ ſit in artificiſ diligentia
et
conſilii iudiciique laudibus a nemine uſpiam ſupari: ex quo
omnis partitio et lineamentorum conuentio mirifice comprobetur / quod
ipſum ornandi genus præcipuum primariumque est.
Sed redeo ad rem.
Domus regia et illius qui libera in urbe ſenator prætorius
conſularis ue ſit / prima erit omnium / quam eſſe decentiſſimam deſi
deres
.
In his qua parte quippiam coueniat quod publicum ſit /
ſupra
qui id ornetur diximus.
Nunc uero quæ tantum priuatis
uſibus
commodentur ornata facere ordiamur.
Veſtibulam quidem
uelim pro cuiuſque dignitate ſeſe præſtet honeſtiſſimum atque ſplen
didiſſimum
.
Succedat et porticus clariſſima. Neque deſint ſpa
tia
magnifica.
Demum et cætera deinceps omnia ex publicorum imi
tatione
ſibi quantum res ipſa permittat quod faciat ad decus di
gnitatemque
deſument.
Hac rerum moderatione adhibita ut præ
ſe
ferat longe uenuſtates maluiſſe captare quam ullos faſtus ſequi :
ea
re uti in libro ſuperiore in opibuſ publicis profana quantum
par
fuit ſacris dignitate conceſſerunt: ita iſtic priuata in omni
1ornamentorum elegantia et copia ſuperari ſe facile a publicis
patientur
.
Non ſibi quod camillo inter crimina obiiciebatur
ualuas
aſſiſcet æneas aut eburneas.
Non ſplendeſcent lacuna
ria
multo auro et uitro.
Non imeto et pario marmore uniuer
ſa
colluſtrabuntur.
Templorum. n. iſta ſunt: ſed utetur mediocribuſ
eleganter: elegantibus moderanter.
Contentus erit cupreſſo / lari
ce
/ buxo.
Cruſtabit ope albario ſignito: picturaque ſimplicio
re
ueſtiet.
Lunenſi uel potiuſ tyburtino lapide coronaſ ducet
non tamen præclara illa omnia ab ſe penitus abdicabit atque pro
ſcribet
.
Sed quaſi in corona gemmas digniſſimis locis perciſſi
me
collocabit.
Quod ſi breuiſſime totam rem diffiniſſe iuuat /
ſic
ſtatuam.
ſacra ita parari oportere / ut ad maieſtatem et pul
chritudinis
admirationem addi amplius nihil poſſit.
Priuata
aut ita habenda / ut contra adimi nihil poſſe uideatur / quod exi
mia
cum dignitate coniunctum ſit.
Cæteris uti ſunt publica profa
na
id quod inter iſtæc medium ſit relinquendum cenſeo.
Itaque
in
priuatis ornamentis ſeueriſſime continebit ſeſe: tamen in
pleriſque
liberiore utetur uia.
Nam columnam quidem ſiquid forte
toto
erit corpore tenuior / aut uentre fortaſſis non nihil turgi
dior
/ aut retractione gracilior quam publicorum exacta ratio permi
ſerit
: non tamen uitio dabitur atque improbabitur: modo id nihil ha
beat
informe aut deprauatum.
Quin quod publicis operibus non
conceditur / ut a grauitate et conſultiſſima lineamentorum lege pau
lo
aberretur: id in iſtis etiam ad iucunditatem interdum facit.
Et
quam illud cadebat peruenuſte quod feſtiuiſſimi aſſueuere ad fo
res
tricliniorum pro lateribus hoſtii uaſtas mancipiorum ſtatuas
ſuperliminare in caput ſuſtentantes appangere: et columnas in
porticibus
præſertim hortorum ponere: quæ aut arborum trun
cos
nodis deſectis: aut faſces loro concinctos referrent: aut quæ
uolubiles
et palmatæ et aſperæ frondibus et auiculis riuuliſque
refertæ
eſſent.
Aut etiam ubi robuſtiſſimum eſſe opus uoluiſſent:
quadrangulam columnam / cui dimidia rotunda hinc: atque altera
hinc
dimidia promineret.
Tum et pro capitulis aut fiſcellas
pendentibus
racemis fructibuſque plenas: aut reuirentem ſummiſ
1caulibus palmam: aut anguium globos uariis implexibus connoda
tos
: aut alis plaudentes aquilas : aut gorgoneos uultus colubri
bus
inter ſe rixantibus imponerent: et quæ ſimilia longum eſſet proſe
qui
.
Sed his quoad poterit artifex digniſſimas partium formas
productis
arte linearum et angulorum finibus tuebitur: et uoluiſſe
non fraudare opus decenti membrorum concinnitate: ſed uiſentes
loco
ludere uenuſto / uel potius oblectare inuenti lepiditate
uideatur
.
Cumque tricliniorum et itionum et conceptaculorum alia
popularia
ſint: alia occluſoria et prorſus intima: in illis ſeruiet
ſplendori forenſi cum publica urbis pompa nequaquam odioſa.
In his
aut reconditioribus paulo ſublaſciuere ad arbitrium licebit:
Sed cum priuatorum ædium aliæ ſint urbanæ / aliæ non urbanæ:
quod
cuique ornamenti condicat conſideremus inter ædes urba
nas
et uillam præter illa quæ ſuperioribus libris diximus / hoc in
tereſt
/ quod urbanarum ornamenta præ illis multo ſapere grauita
tem
oportet: uillis aut omnes feſtiuitatis amoenitatiſque illece
bræ
concedentur.
Tum et hoc intereſt / quod in urbanis multa ex
uicini
perſcripto modereris neceſſe eſt: quæ uilla liberiore iu
re
proſequemur.
Exaggeratio cauendum eſt ne multo ſuperbior
ſit
quam uicini ædificii cohæſio poſtulet.
Porticus etiam ex con
iunctorum
parietum ductu ſibi modum ſtatuent laxitudinis.
Pa
rietum
craſſitudo et altitudo romæ non ad arbitrium finiebatur.
Nam ex uetere lege craſſiorem ducere non licebat
Cauit
et Iulius Cæſar ob ruinarum picula necubi intra urbem
paries
attolleretur ſupra.
His legibus uilla
non tenetur.
Babiloniis ciuibus dabatur laudi quod in ædibus con
tignationum
quattuor habitarent.
Roma uotiua oratione Aeli
us
Ariſtides orator laudans in contione admirabile illud præ
dicabat
quod maximas domos maximiſ domibus ſuperimpoſuiſ
ſent
/ grata aſſentatio.
Sed populi amplitudinem is magis quam
operum rationes comprobabat.
Tyrum aiunt altitudine domorum
ſuperaſſe romam: ex eaque re olim parum abfuiſſe quando tota terremo
tibus
corrueret: ædificiis cum ad commoditatem / tum et in primis
ad
gratiam faciet / ſi nullas habebit plus ſatis conſcendendi aut
1deſcendendi neceſſitates. Et recte illi quidem admonent: qui ſca
las
eſſe ædificiorum perturbatrices prædicant: ab quarum impedi
tione
ueteres ualde præcauiſſe uideo.
At uilla ut altera im
ponat
alteris ædificia nulla cogit neceſſitas.
Nam fuſiore
quidem
laxamento ſibi ſpatia decentiſſima uendicabit: quibus
æquali
gradu alia ex aliis ſubueniant.
Quod ipſum mihi etiam in ur
bibus
modo id liceat uehementer perplacebit.
Eſt et genus quoddam ædificii priuati: quod una ædium ur
banarum
dignitatem et uillæ iucunditates exigat: quod ſuperiori
bus
libris huic loco prætermiſimus deſtinatum.
Hi ſunt horti
ſuburbani
: quos minime negligendos duco.
Faciet. n. ad bre
uitatem
/ cui
uehementer ſtudeo.
Nam una quidem quid cuique gene
rum
iſtorum deceat explicabimus.
Sed prius est ut de horto ip
ſo
aliqua referam non prætermittenda.
Qui apud ueteres aiunt
qui
agrum parauit / domum uendat urbanam: Cui urbana cordi
ſunt
/ ruſtica non ſunt opus / fortaſſis eo tendunt / ut eſſe hortum
commodiſſimum ſtatuant.
Aere monent phyſici fruamur quam id fie
ri
poſſit liberrimo et puriſſimo.
Hoc non inficior præſtabit
alto
in ſeceſſu poſita uilla.
Alia ex parte urbanorum ciuiliumque
negociorum
ratio patremfamilias exigit: ut perquam frequenter ſeſe
habeat
foro / curia / templiſ ue.
Hoc facillime ut poſſis domuſ
dabit
urbana.
Sed illa negociis: hæc ualitudini aduerſatur.
Conſueuere duces mutare caſtra: nequid fetores grauius offen
dant
.
Quid tu futurum ex urbe cenſeas: in qua tot ſordium tantis tem
poribus
accumulationes ſeruatæ quam que undique euaporent?
Hæc
cum ita ſint omnium quæ ad uſus commoditatem ædificentur primarium
ſaluberrimumque eſſe hortum ſtatuo: qui neque ab rebus urbanis agen
dis
detineat: neque non ſit aeris impuritate immunis.
Curabat Ci
cero
ſibi per Atticum hortos pari loco celebri.
At ipſe non adeo
uelim celebres / ut nunquam pro foribus enem abſque toga liceat.
Illud
uelim præſtari commoditatis quod ille apud Terentium ſe cape
gloriabatur dicens.
Ne ulla me aut uillæ aut urbis ſatietas te
neat
.
Belle apud Martialem. Rure morans quod agam, reſpondeo
pauca
roganti.
Prandeo / poto / cano / ludo / lauo / coeno / quieſco
1Inde lego / phoebumque cio / muſamque laceſſo. Et urbi ſane uici
na
iuuant / facileſque receſſus: Vbi quæ libeant / ex libidine lice
ant
.
Celebritatem dabit urbis propinquitas: uiæ claritas: regi
onis
amoenitas.
Delectabit iſtic ædificatio: ſi tum primum ex
urbe
egreſſis tota ſe facie uidendam obtulerit lætam: ac ſi ad ſe
proficiſcentes illectet atque præſtoletur.
Velim ea re elatula: et uelim
in
eum locum uia præſurgat cliuo molli adeo ut uadentes fallat:
quoad
conſcendiſſe non ex alia re quam circunſpectato agro id ex al
titudine
loci ſentiant.
Prati ſpatia circum florida: et campus
perquam apricus: et ſiluarum umbræ ſubgelidæ: et limpidiſſimi fontes
ac
riuuli: et natationes: et quæ alibi uillis deberi diximus /
non deerunt ad uoluptatem æque atque ad uſum.
Ceterum tota ædium
facies
atque congreſſio / quod in omni ædificatione iterum atque iterum
conciliat
ad gratiam peruelim penitus ſit quaque undique illuſtris
atque
admodum perſpicua coelo latiſſimo plurimum admittat lu
cis
/ plurimum
ſolis / plurimumque ſalubris auræ.
Nolo ſpectetur
uſpiam aliquod / quod triſtiore offendat umbra.
Arrideant omnia aduen
tu
hoſpitis atque congratulentur.
Sub tecta ingreſſi in dubio ſint
malint ne animi gratia iſtic reſidere ubi ſint: an ulteriora petere:
quorum
hilaritate ac nitore prouocentur.
Ex quadrangulis areis
rotundas: ex rotundis rurſus angulares: ex his in eas progreſſus
detur
: quæ neque totæ rotundæ: neque lineis omnibus rectis conclu
dantur
;
Cumque ad ſinum interiorem domus inieris non ad
erit
ubi gradum deſcendiſſe oporteat.
Verum in ultimum
uſque
conclaue aut æquabili ſolo / aut limitibus modicis pe
netrabitur
.
Sed cum partes ædificiorum inter ſe multum differant natura. ſ. et
ſpecie
: de his omnibus nobis conſideranda cenſeo quæ alibi etiam huic
loco
deſtinata reliquimus .
Nam ſunt quidem quæ tu ſeu rotunda fa
cias
ſeu quadrangula / modo recte ad uſum conferant minimi
intereſt
.
Quanta uero eadem ſint / et quibus locis diſpona
tur
plurimum intereſt : Et earum aliæ maiores fiant neceſſe
eſt
.
Vti ſunt ædium ſinus aliæ minore indigent area: uti eſt
conclaue penetraliaque omnia.
Aliæ ſunt mediæ uti coenacula atque
1etiam ueſtibulum. Membro cuique in ædibus quæ nam apta diſpoſitio
ſit
alibi diximus: Areis uero qui differant iſta inter ſe non eſt
ut
referam.
Sunt. n. multa ex parte arbitrii et ex uaria locorum
uiuendi
ratione immutantur.
Veteres aut porticum ædibus aut
ſeſſionem apponebant: utrumque non ſemper lineis rectis / ſed inſinu
atis
in theatri modum.
Ad porticum adigebant ueſtibulum ferme
omnes rotundum.
Inde erat itio in ſinum ædium: et quæ ſuo loco dixi
mus
: quorum ſi proſequar lineamenta nimium prolixus ſim.
Sed
quæ
faciant ad rem hæc ſunt.
Area ſi erit rotunda dimetietur ex
lineamentis
templorum: ni hæc differant: quod altitudines parie
tum
celſiores iſtic debentur quam in templis: quid ita ſit modo uide
bis
.
Si erit quadrangula: tunc erit quidem in quo ab his diffe
rat
quæ de ſacris et quæ de publicis profanis diximus.
Ali
quod
tamen habebit quod cum ſenatu et curia etiam conſentiat.
Ex uulgato uetere maiorum more atrium aut latum erit ex
tertia
longitudinis bis: aut longitudo quidem ipſa latitudi
nis
tertiam habebit quinquies: aut dabitur longitudini quan
tam
latitudinis ſepties.
Cui uis iſtarum ſic inſtituiſſe uete
res
uidebantur / ut parietem in altum attollerent quoad pars
longitudinis
areæ tertia altitudini daretur quater.
Nos ex
operum
dimenſionibus ſic compertum habemus: altitudi
nem
poſcere quadrangulas areas in pariete: aliam ubi teſtu
dinetur
: aliam ubi contignetur.
Item in maximis ædificiis
aliud
prouidendum: aliud in minuſculis.
Non enim par in
uniſque
proportio interuallorum eſt a centrico ſpectantis
radii
puncto ad extremas conſpectas altitudines.
Sed de his
alibi
.
Arearum magnitudines ex tecto: tecti uero ex trabium
longitudine / quibus operimento opus ſit diffinimus.
Tectum
eſſe
dicam mediocre / cui ferendo mediocris ſufficiat arbor et
materia
.
Et ſunt quidem præter iſtas quas recenſebamus com
plures
aliæ linearum concinniſſimæ dimenſioneſ et correſponden
tiæ
quaſ conabimur ſubcincte et dilucidiſſime explicare hunc
in modum ſi erit areæ longitudo ad latitudinem dupla: tunc in co
tignatis
fiet altitudo quanta et latitudo: addeturque in ſuper
1et eius ipſius dimidia. In teſtudinatis uero parieti addes la
titudinis
tertiam.
Hoc in mediocribus. Verum in maximis ædi
ficiis
ſi erunt teſtudinata: tunc altitudo a ſummo ad imum quartam
habebit latitudinis quinques : in contignatis uero quantam ſepties.
Sin
autem erit areæ longitudo tripla ad latitudinem / tunc ſi contigna
bitur
/ addetur
quarta latitudinis ter.
Si teſtudinabitur / fiet alti
tudo
æqualis latitudini addita et dimidia.
Sin aut erit qua
drupla
in teſtudinatis capiet longitudinis dimidiam.
In trabea
tis
uero diuidetur latitudo in partes quattuor.
Atque ex his da
bis
altitudini partes ſeptem.
Si erit quincupla / fiet altitudo uti in
quadrupla
: et eius ipſius altitudinis addetur ſexta.
Quod ſi
erit
ſexcupla / fiet uti in proxima: ſed addetur pars non ſexta ut
ibi
/ ſed quinta.
Si erit area lateribus comparibus / excedet alti
tudo
teſtudinatorum uti in triplis: trabeatæ uero non excedent.
Quin et in maiuſculis areis licebit deprimere quoad la
titudo
ſuperet altitudinem ex quarta.
Quibuſ longitudo excedet
latitudinem parte ſui nona / fiet ut æque altitudo ab latitudine
excedatur ex nona ſui: hac non niſi in trabeatis utimur.
Cum habebit
longitudo tertiam latitudinis quater / tolles in altum pietatem quantum est
integra
latitudo addita et amplius eiuſdem ſexta in contignatis.
Sin aut teſtudinabitur addito inſuper ut habeat integram ipſam quidem
latitudinem / atque etiam longitudinis partem ſextam: Cum dabitur longitudi
ni
dimidia latitudinis ter: tunc in contignationibus altitudo
excedet
latitudinem ex parte ſeptima.
In teſtudinatis uero ad
des
partem lineæ vii.
longioris / qua area circumclaudatur. Si denique
haſce
habebit linearum coniunctiones ut ſit linearum altera v. altera
vii
. aut altera tres / altera quinque et eiuſmodi / quas aut loci ne
ceſſitas
/ aut inuenti uariatio / aut ornamentorum ratio poſtula
rit
.
Tunc ambæ iungentur lineæ / et altitudini dabitur dimidia. Hic
illud
non prætereo.
Atria nuſquam fieri oportere longiora quam ut
ſint
ad latitudinem dupla.
Conclauia nunquam fieri longiora
quam ut ſint lata ex tertia minus quam longa / Tripla uero et qua
drupla
et deinceps iſtiuſmodi longiora porticibus deben
tur
: quæ et ipſæ ſexcuplam non excedent.
In pariete ha
1bebuntur apertiones et feneſtrarum et hoſtiorum. Feneſtra ſi adape
rietur
in pariete latitudinis / quæ natura ſui breuior eſt quam ſit
areæ
longitudo / tunc fiet non plus unica.
Atque erit illa quidem
ita
poſita: ut in ea latitudinis linea breuior ſit linea altitu
dinis
: aut contra ut eius latitudo amplior ſit quam altitudo: quod
genus
feneſtrarum accubantium dicitur.
Si igitur erit latitudo uti in
foribus
retractior: tunc dabis ut ſit uacuum apertionis a dextra
in
ſiniſtram pars totius parietis intimi nihil plus tertia / nihil
minus
quarta, Apertioniſque ipſius infima linea diſtabit a
pauimento
nihil plus quam ex nona totius altitudinis quater:
nihil
minus quam eadem ex nona bis.
Longitudo apertionis capiet
dimidiam latitudinis ter.
Itaque ſic fiet ſi erit in apertione latitu
dinis
linea quam altitudinis breuior.
Sin aut erit apertio a dex
tris
ad ſiniſtram laxior: et ab imo ad ſummum preſſior: tunc ex to
ta
parietis linea dabis amplitudini apertionis nihil minus dimi
diam
/
nihil plus tertiam bis.
Altitudo aut in ea fiet itidem aut ex
dimidia
latitudinis: aut bis partem illius occupabit tertiam.
Sed binæ interſtituentur columnellæ ſuperliminaris ſuſtinendi gra
tia
.
Quod ſi erunt feneſtræ habendæ in pariete prolixiore / tunc
fient
plures / et numero impares.
Numerum probaſſe in his ma
iores
uideo ternarium / et fient hunc in modum.
Tota parietis lon
giſſima
linea diuidetur in partes nihil plus ſeptem: nihil mi
nus
quinque.
Ex quibus tibi ſummito partes tris: eaſque feneſtris ſin
gulas
ſingulis diſtribuito.
Altitudini autem apertionis dabis
quartam latitudinis ſepties: aut quantam nouies.
Quod ſi demum
placuerint
feneſtræ numeroſiores: tunc id opus quando natu/
natu
ram
ſapiat porticus ab illis et præſertim a theatralibus dimenſio
nes
apertionum / quas ſuo loco diximus / tranſumentur.
Hoſtiorum
apertiones fient quales ſenatui curiæ ue deberi diximus.
Fene
ſtras
ornabis opere corynthio: primarium hoſtium ionico: Fo
res
tricliniorum et cellarum et eiuſmodi dorico.
Hæc de lineis
quantum
ad rem facerent hactenus.
Sunt præterea quæ adigas ornamenta priuatis ædibus ali
qua
non prætermittenda.
Veteres in pauimentis porticus qua
1drangulos rotundoſque labyrintbos pingebant / quibus pueri
exercerentur Vidimus per areas pictam hærbam uolutilem flagelliſ
undantibus
late circumfuſis.
Viſuntur et qui trapetes in cubicu
lis
inſtratos finxerint teſſellatura ex marmore.
Alii corol
lis
et ramuſculis inſperſere.
Laudarunt Oſi illius inuentum:
qui
pauimentum pergami ſtrauerit: in quo reliquiæ a coena re
miſſæ
apparerent: opus me ſuperi coenaculo nequicquam indecenſ:
Agrippam percommode feciſſe arbitror: qui cruſtis figulinis
pauimenta conſtrauerit.
Odi ſumptuoſitatem. Delectant quæ inge
nium
ad uenuſtatem et lepiditatem attulerit.
In cruſtationibus
parietum nulla picturæ coniectatio erit gratior atque ſpectatior
quam quæ lapideas columnationes exprimat.
Porticum qua ſpatia
ri
conſueſſet Titus Cæſar terſis foeniceis lapidibus diſtinxe
rat
: quorum ſplendore quaſi ex ſpeculo omina uiderentur.
Anto
nius
Caracalla princeps in porticu pinxit geſta et triumphos
patris
.
Ipſum id etiam effecit Seuerus. Agathocles aut non pa
tris
res geſtas ſed ſuas pinxit.
Apud perſas pingere aut ali
ud
fingere ex uetere lege non licebat quam cædes a ſuis regibus
ferarum
interfectarum.
Et certe ſuorum ciuium fortia et memoratu
digna
facta uultuſque tum in porticibus tum in tricliniis aptiſſi
me
pingentur atque applicabuntur.
Statuas eorum quam rem pu. au
xiſſent
.
C. Cæſar ſumma cum omnium approbatione ſua poſuit in
porticu
.
Mihi hi quidem probantur. Sed parietem nolim affatim
refertum eſſe aut ſimulachris aut ſignis aut penitus opertum
hiſtoriaque
occupatum.
Videre hoc licet in gemmis atque maxime
in margaritis: ſi gregatim compingantur / ſordeſcunt.
Velim id
circo
certis aptis digniſque locis diſtinctas haberi per parietes
formas
lapideas / ubi collocentur cum ſtatuæ tum et tabulæ: qua
les
triumpho detulit Pompeius: in quibus laudes rerum a ſe geſta
rum
mari et terra pictæ intuebantur.
Vel adeſſe potius uelim
quæ
poetæ ad bonos mores confinxerint: uti illud Dædali: qui
ad
cumas in foribus Icarum uolantem pinxit.
Cumque pictura et poe
tica
uaria ſit: alia quæ maximorum geſta principum digniſſima
memoratu
: alia quæ priuatorum ciuium mores: alia que arato
1riam uitam exprimat. Prima illa quæ maieſtatem habet publicis
et
præſtantiſſimorum operibus adhibebitur.
Vltima hortis ma
xime
conueniet / quod omnium ſit ea quidem iucundiſſima.
Hilare /
ſcimus
maiorem in modum animis cum pictas uidemus amoeni
tates
regionum / et portus et piſcationes / et uenationes / et na
tationes
/ et agreſtium ludos / et florida et frondoſa.
Illud etiam
Octauiani
principis faciat ad rem: qui quidem maximorum animalium
oſſa
inuiſa immania ornamento ſuarum ædium apponebat.
Antris
et
criptis aſſueuere cruſtam ueteres adigere aſperam ex indu
ſtria
adpactis minutis glebis ex pumice aut ſpuma lapidis
tyburtini
: quam Ouidius uiuum appellat pumicem.
Et uidimus
qui
cæram uiridem induxerint: quo muſcoſi antri lanugines
fingerent.
Illud uehementer delectauit quod uidimus ad ſpe
luncam
: quo loci aquæ fons erumperet cruſtam ductam ex uariiſ con
chis
oſtreiſque maritimis aliis inuerſis / aliis incumbentibus com
pactis
ex colorum uarietate inter ſe artificio ſane lepidiſſimo.
Vbi uxoribus conueniant non niſi digniſſimos hominum et for
moſiſſimos
uultus pingas monent.
Plurimum. n. habere id mo
menti
ad conceptus matronarum et futuram ſpeciem prolis ferunt.
Aquarum ſpectare fontes pictos et riuulos maiorem in modum fe
bricitantibus
confert.
Experiri hoc licet / ſi quando per noctem
ſonus
cubantem fruſtrabitur: tunc limpidiſſimas quas uſpiam ui
deris
aquas fontium / riuorum / aut lacus ubi mente repetere inſti
teris
/ illico uigiliarum illa ſiccitas humectatur / irrepitque ſo
por
/ quoad dulciſſime obdormiſcas.
Accedent et horti plan
tarumque
delitiæ / et porticus hortenſis / qua ſoles / qua item um
bras
captes.
Aderit et area feſtiuiſſima. Prærumpent aquulæ
præter
ſpem locis compluſculis.
Itiones diffinient planta: quæ
perhenni uireant folio: uallabis parte obtecta buxo.
Nam aperto
coelo
et uento et præſertim maris aſpergine leditur atque mar
ceſcit
.
Aprico autem loco ſunt qui myrthum / quod æſtiuo tem
pore
lætum fieri dicant exponunt.
Sed gaudere myrthum
laurum
hæderamque umbra Theophraſtus aſſerit: eaque re
breui
ſerendam interuallo putat: quo ſolis æſtus mutua uiret
1umbra. Neque deerunt cupreſſi ueſtiti hædera. Præterea et ci
cli
et emicicli: et quæ deſcriptiones in areis ædificiorum proben
tur
ex lauro ex citro / ex iunipero deflexis ac ſeſe mutuo com
plectentibus
ramis concludentur.
Phiteon agrigentinus trecenta
uaſa
lapidea in ſua priuata domo habuit: quorum quodque cape
ret
amphoras centum.
Talia in hortis uaſa pro fontibus ornamen
to
ſunt.
Vitem ueteres qua ſtratas horti obtegerent columnis mar
moreis
imponebant.
Earum craſſitudo longitudinis habebat deci
mam
ope corynthio.
Arborum ordines ad lineam et interuallis com
paribus
et angulis correſpondentibus ponentur / uti aiunt ad quin
cuncem
.
Hærbis rarioribus / et quæ apud medicos in precio
ſint
hortum uirentem reddet.
Gratum id quod apud maiores uilli
ci
aſſueuere dominis applaudere inſcriptis eorum nominibus
per aream buxo aut hærbis odoratis.
Sepem obiiciet rhoſa: inne
ctet
corilos et punicas.
At ille corna inquit uepres et pru
na
ferat et quercus et ilex.
Multa fruge pecus: multa domi
num
iuuet umbra.
Sed iſta uillis fortaſſis conuenient fructuariis
magis
quam horto.
Quin et illud Democriti quod ferunt. Parum
prudenter
eum facere / qui aut lapide aut lapidea ſtructura cir
cumſepiat
hic non improbatur.
Laſciuientium. n. proteruiæ proſpi
ciendum
eſt.
Statuas ridiculas per hortum non reprobo: mo
do
nihil obſcoeni.
Itaque iſtiuſmodi quidem erunt horti.
Vrbana aut domus inteſtinis parietibus conclauiorum coenacu
lorum
ue feſtiuitate nequicquam cedet hortenſibus: ſed extimis uti
eſt
porticus et ueſtibulum non ita feſtiuitates captabit ut non
multo
meminiſſe grauitatis uideatur.
Atque præſtantiſſimorum qui
dem
ciuium porticum trabeatam eſſe condecet: mediocrorum autem ar
cuatam
.
In utriſque teſtudinata perplacebit . Ornamenta et trabis
et
coronarum quæ columnis imponentur capient columnationis quartam.
Si in primas columnationes columnæ alteræ ſuperponentur / fient ſe
cundæ
breuiores primis ex quarta.
Quod ſi et tertiæ ſuperexci
tabuntur
/ fient
illæ tum quidem ex quanta breuiores quam ſubſtitutæ.
In
iſtarum
ſingulis arulæ et plutei quæ columnis ſubiguntur partem ſuæ
columnæ habebunt quartam.
Vbi aut unica fiet collumnatione contentus
1ad rationes publicorum operum quæ profana ſint ſe accomoda
bit
.
Faſtigium priuatis ædibus non ita fiet / ut templi maieſtatem
ulla
ex parte ſectetur.
Veſtibulum tamen ipſum fronte paulo ſub ela
tiori
atque etiam faſtigii dignitate honeſtabitur.
Reliquum parietis
utrimque leni ſurgente criſta coronabitur.
Et præſertim primarios
angulos ædificii ſtare criſta non nihil ſuperbiore conferet ad ele
gantiam
.
Mihi non probantur qui ædibus priuatorum ciuium pinnaſ
et
minas impoſuere.
Arcis. n. iſta ſunt uel potiuſ tyrannorum: alie
na
a ciuibus pacatis et bene inſtituta re pu.
quandoquidem aut
conceptum metum aut paratam iniuriam ſignificent.
Meniani opus
pro
fronte ædis præſtabit lepiditatem ſi erit non uaſtum non
profuſum
non indecens.
Nunc quod dicturos polliciti ſumus ad ea uenio ex quibus
uniuerſa
pulchritudinis ornamentorum que genera exiſtant: uel
quæ
potius expreſſa ex omni pulchritudinis ratione emanarint: dif
ficilis
nimirum perueſtigatio .
Nam quicquod unum illud quod ex uni
uerſo
partium numero et natura exprimendum ſeligendumque ſit / aut
ſingulis
impartiundum ratione certa et coæquabili / aut ita habendum
ut
unam in congeriem et corpus plura iungat / contineatque recta et
ſtabili
cohæſione atque coſenſu: cui nos hic perſimile quippiam
quærimus
: profecto ipſum id eorum omnium uim et quaſi ſuccum ſapi
at
neceſſe est: quibus aut cohæreſcat aut immiſceatur: alioquin di
ſcordia
diſcidiiſque pugnarent atque diſſiparentur.
Quæ ſane pro
quiſitio
atque ſeleceo cum cæteris in rebus minime prompta / mini
me
expedita eſt: tum egregie in his de quibus dicturi ſumus
omnium anceps atque periculoſa eſt: tam multis conſtat res ædificato
ria
partibus: tamque uariis ornamentorum generibus ſingulæ ſe uti
uidiſti
partes dignari poſtulant.
Sed nos ex inſtituto pro inge
nii
uiribus rem proſequemur: non illa repetentes / qua ratione ex
partium numero ſolida integrorum cognitio percipiat .
Verum quod
faciat
ad rem hinc ordiemur / notantes quid nam ſit quod
ſui
pulchritudinem efficiat.
A peritiſſimis ueterum admone
mur
et alibi diximus eſſe ueluti animal ædificium in quo finiundo
naturam imitari opus ſit.
Perueſtigemus igitur quid ita ſit in
1corporibus a natura productis cur alia pulchriora alia mi
nus
pulchra aut etiam deformia dicantur.
In promptu eſt ex his
quæ
in pulchrorum numero cenſeantur non eiuſmodi cuncta eſſe / ut
inter
ſe protinus nihil differant: quando uel ea re maxime qua non
conueniunt eadem ipſa re ineſſe quippiam aut impreſſum aut inſuffuſum
ſentimus.
Cur quæ diſſimillima ſint / tamen una eſſe admodum
uenuſta
profiteamur.
Vtar exemplo. Puellam aliquis teneritudi
ne
gracilem cupiet.
Ille apud comicum cæteris puellis antepo
nebat
uirginem illam quod eſſet illa quidem habilior et ſuci plena.
Tibi fortaſſis perplacebit uxoris forma: quæ neque tenuitate in
ualidos
: neque membrorum ſpiſſitudine ruſticanos pugiles imi
tetur
.
Sed quantum illi addi / huic detrahi ſeruata dignitate poſ
ſit
: tantum in ea reperiatur.
Quid igitur quod iſtarum alteram aut al
teram
mauis / ea de re cæteras eſſe forma non liberali et digna
ſtatues
minime.
Sed iſtæc ut præcæteris placeat efficere po
tuit
quippiam/ quod quale ipſum ſit non requiro.
Vt uero de
pulchritudine
iudices non opinio: uerum animis innata quædam
ratio
efficiet.
Id ita eſſe apparet: quandoquidem turpia / infor
mia
/ obſcoena nemo est quin illico intuens offendatur atque ode
rit
.
Vnde aut is animi ſenſus excitetur et prodeat / etiam non re
quiro
funditus.
Sed ex his quæ ultro ſeſe offerunt quantum ad rem
faciat
penſitemus.
Eſt. n. in formis profecto et figuris ædifi
ciorum
aliquid excellens perfectumque naturæ quod animum excitat
eueſtigioque
ſentiatur.
Credo equidem formam / dignitatem / uenu
ſtatem
/ et
quæuis ſimilia in his conſiſtere: quæ ſi ademeris aut
minutaris
: illico uitientur et pereant .
Hoc ſi perſuadetur / haud
erit
quidem prolixum ea recenſere quæ adimi / augeri / mutariue
præſertim informis atque figuris poſſint.
Conſtat. n. corpus omnem
partibus
certis atque ſuis: ex quibus nimirum ſiquam ademeris: aut
maiorem
minorem ue redegeris: aut locis tranſpoſueris non
decentibus
/ fiet ut quod iſto in corpore ad formæ decentiam
congruebat
uitietur.
Ex quo ſtatuiſſe poſſumus / ne cætera iſtiuſmodi prolixius
proſequar
/ præcipua eſſe tria hæc in quibusomnes quam quærimus
1ratio conſumetur numeruſ et quam nos finitionem nuncupabimuſ et
collutatio
.
Sed est amplius quippiam ex his omnibus compactis atque an
nexis
: quo tota pulchritudinis facies mirifice colluceſcat.
Id apud nos concinnitas nuncupabitur: quam eandem profecto omnes
eſſe
gratiæ atque decoris alumnam dicimus.
Atqui esse quidem con
cinnitatis
munus et paratio partes/ quæ alioquin inter ſe natu
ra
diſtinctæ ſunt perfecta quadam ratione conſtituere / ita ut mutuo
ad
ſpeciem correſpondeant.
Hinc fit / ut cum ſeu uiſu ſiue auditu
ſeu
quauis ratione admoueantur ad animum / concinna confeſtim
ſentiantur.
Natura. n. optima concupiſcimus / et optimis cum
uoluptate
adhæremus: neque in toto corpore aut partibus uiget
magis
concinnitas quam in ſe ipſa atque natura: ut eam quidem eſſe
animi
rationiſque conſortem interpreter: habetque campos latiſſi
moſ
ubi exerceatur atque effloreſcat.
Totam complectitur hominiſ
uitam et rationes: totamque pertractat naturam rerum.
Quicquid. n. in
medium proferat natura / id omnem ex concinnitatis lege moderatur.
Neque ſtudium eſt maius ullum naturæ quam ut quæ produxerit ab
ſolute
perfecta ſint.
Quod ipſum amota concinnitate minime aſ
ſequeretur
: ſummus. n. qui operatur conſenſus partium interiſſet.
Sed de his hactenus: quæ ſi ſatis conſtant / ſtatuiſſe ſic poſſu
mus
pulchritudinem eſſe quendam conſenſum et conſpirationem par
tium
in eo / cuius ſunt ad certum numerum finitionem collocatio
neque habitam / ita uti concinnitas hoc esse abſoluta primariaque ra
tio
naturæ poſtularit.
Hanc ipſam maiorem in modum res ædifica
toria
ſectatur.
Hac ſibi dignitatem / gratiam / auctoritatem uendi
cat
/ atque in precio est.
Cuncta quæ hactenus diximus cum ita eſſe
ex
ipſa rerum natura percepiſſent maiores noſtri : nec dubitarent
his
neglectis ſe nihil aſſecuturos / quod ad opis laudem et de
cus
faceret: non iniuria naturam optimam formarum artificem ſibi
fore
imitandam indixere.
Ea re leges quibus illa in rebus produ
cendis
uteretur quoad hominum induſtria ualuit collegerunt:
ſuaſque
ad rationes edificatorias tranſtulerunt.
Spectantes igitur
quid
natura et integrum circa corpus et ſingulas circa partes
aſſueuerit
/ intellexere ex primordiiſ rerum / corpora portioni
1bus non ſemper æquatis conſtare. Quo fit / ut corporum alia gra
cilia
/ alia craſſiora / alia intermedia producantur: ſpecianteſque
ædificium
ab ædificio / uti ſuperioribus tranſegimus libris: fine
et
officio plurimum differre.
Ea re haberi uarium oportere.
Natura idcirco moniti tris et ipſi adinuenere figuras ædis
exornandæ
: et nomina impoſuere ducta ab his / qui alteris aut
aliis
delectarentur: aut ſorte uti ferme inuenerint.
Vnum fuit
eorum
plenius: ad laborem perhennitatemque aptius: hoc doricum nun
cuparunt
.
Alterum gracile lepidiſſimum: hoc dixere corynthium.
Medium uero quod quaſi ex utriſque componerent ionicum appel
larunt
.
Itaque integrum circa corpus talia excogitarunt. Poſt
hæc
cum tria illa quæ recenſebamus aduertiſſent præcipue ad
pulchritudinem aſſe quendam facere: numerum / finitionem / colloca
tionem
: his tribus quomodo uterentur naturæ opibus penſitatis
compertum fecere principiis uti opinor ductis hinc.
Namque ex numero quidem ipſo primum intellexere alium eſſe
parem: alium imparem.
Ambobus uſi ſunt. Sed paribus alibi: im
paribus
item alibi.
Oſſa. n. ædificii naturam ſecuti hoc eſt colum
nas
et angulos et eiuſmodi numero nuſquam poſuere impari.
Nul
lum
. n. dabis animal quod pedibus aut ſter aut moueatur impari
bus
.
Tum et contra nuſquam pari apertiones numero poſuere: quod
ipſum naturam obſeruaſſe in promptu eſt / quando animantibus hinc
atque
hinc aures / oculos / nares compares quidem: ſed medio loco unum
et
propatulum appoſuit os.
Verum inter numero pares atque impareſ
nonnulli ſunt / et familiares naturæ magis quam cæteri: et apud ſa
pientes
in primis celebres: quos ſibi in componendis partibus ædi
ficiorum
uſurparunt architecti ea maxime de re quod habeant in ſe
quippiam: quo merito digniſſimi cenſeantur.
Et. n. naturam quidem
ternario
conſtare principio philoſophantes omnes aſſeuerant.
Et
quinarium cum tam multa tamque uaria tamque admirabilia penſito quæ
aut
in ſe quinarium obſeruent: aut a quinarium habentibus / quales
ſunt hominum manus / prodierint: no iniuria diuinum et merito
diis
artium Mercurioque in primis dicatum aſſentior .
Et ſeptemna
rio
conſtat ſummum rerum opificem deum maiorem in modum delecta
1ri : qui ſeptem poſuerit coelo uagantes ſtellas: et quem ſuas
eſſe
delitias uoluerit hominem ita moderetur / ut et concipi et
perfici et adoleſcere et confirmari et huiuſmodi omnia ad hunc ip
ſum
redegerit numerum ſeptemnarium.
Veteres inquit Ariſtoteleſ
nato
infanti nomen ante diem a natiuitate ſeptimum non impone
bant
/ quaſi non prius ſaluti deſtinato.
Namque et in matrice ſe
men
et natus infans ab ſui ortu plurimum infra diem ſeptimam
periclitatur.
Ex imparibus etiam numeris celebrant nouenarium: ad
quem
numerum ſolers natura ſpheras appoſuit coelo.
Tum et
apud
phyſicos conſtat naturam parte integri nouenaria multis
et
maximis in rebus uti aſſueſſe.
Nona. n. ex annuo ciclo ſo
lis
pars dierum eſt circiter quadraginta.
Hunc ad numerum forma
ri
in utero foetum aiebat Hypocras.
Tum et motus a grauiori
bus
pleriſque ualitudinibus ad conualeſcentiam ex quadrageſi
ma
terminari die paſſim conſpicimus.
Purgari deſinunt quæ
concepere / ſi erit maſculus.
Et rurſus poſt partum nato maſculo
ad
iſtam hanc diem purgari incipiunt matres.
Et infantem ipſum ante qua
drageſimam
quoque diem inter uigilandum neque ridere neque lacrhy
mas
fundere uiſum affirmant: dormientem uero feciſſe utrum que refe
runt
.
De imparibus hactenus. Ex paribus aut fuere inter philoſophan
tes
qui diuinitati conſecratum dicarint numerum quaternarium: eoque ſi
bi
præſtari maximum iuſiurandum uoluerint: et ſenarium inter ra
riſſimos
perfectum nominant: qui ſuis omnibus integris conſtet parti
bus
.
Octonarium in rerum natura uim habere maximam conſpicuum
eſt
.
Menſe præterquam in ægypto qui naſcuntur octauo uitam produ
xiſſe
nullos uidemus.
Quin et ſi peperit menſe pregnans octa
uo
/ et foetus mortuus ſit: matrem etiam ſubinde morituram di
cunt
.
Tum ſi concubuerit menſe octauo parens fiet infans opple
tus
lentoris mucoſi / et cute reddetur foeda atque oſtreacea ual
de
obſcoena.
Decimum putabat Ariſtoteles numerum omnium ha
beri
perfectiſſimum: ea fortaſſis re uti interpretantur, que quattu
or
continuis collectis cubis eius quadratum compleatur.
Itaque
his
paſſim inde uſi architecti ſunt.
Sed paribus quos apertio
ni
deſtinarunt denarium: imparibus uero noueuarium trangreſſi
1maxime in templis non ſunt. Nunc ſequitur ut de finitione
dicendum
ſit.
Finitio quidem apud nos eſt correſpondentia quædam linearum
inter
ſe / quibus quantitates dimetiantur.
Earum una eſt longitudi
nis
: altera latitudinis: tertia altitudinis.
Finitionis ratio
aptiſſime
ducitur ex his / quibus perſpectum quidem et cognitum esse na
turam
ſeſe nobis ſpectandam admirandanque præbere.
Et profecto
iterum
atque iterum affirmo illud Pytagoræ.
Certiſſimum eſt natu
ram
in omnibus ſui eſſe perſimilem.
Sic ſe habet res. Hi quidem nume
ri
per quos fiat ut uocum illa concinnitas auribus gratiſſima red
datur
/ iidem ipſi numeri perficiunt / ut oculi animuſque uoluptate
mirifica
compleantur.
Ex muſicis igitur quibus ii tales numeri
exploratiſſimi
ſunt: atque ex his præterea quibus natura aliquid
de
ſe conſpicuum dignumque præſter tota finitionis ratio perducetur.
Sed non longius proſequar quam ad rem faciat architecti. Sinamus er
go
quæ ad ſingularum uocum ordines / quæue ad tetracordorum ra
tiones
pertinent.
Quæ aut ad opus noſtrum faciant hæc ſunt. Armo
niam
eſſe dicimus uocum conſonantiam ſuauem auribus.
Vocum similiæ
graues
/ aliæ acutæ.
Grauior uox a longiore neruo reſonat:
acutæ
a breuioribus.
Ex uocum iſtarum uaria diſparitate uariæ
habentur armoniæ: quas ex cordarum conſonantium mutua compera
tione
ueteres ad certos numeros collegere.
Conſonantiarum iſta
ſunt nomina.
Diapente: quæ eadem ſexquialtera . Diateſſeron: quæ
ſexquitertia
.
Tum et diapaſon: quæ dupla. Et diapaſon diapen
te
quæ tripla.
Et diſdiapaſon: quæ quadrupla nuncupatur. Hiſ
addidere
tonum: qui et ſexquioctauus dicitur.
Conſonant hu
iuſmodi
quas recenſuimus cordarum inter ſe comperationibus ſic
ſe
habent.
Namque ſexquialtera eo dicta eſt / quod iſtic neruus ma
ior
longitudine ſui integrum minorem atque inſuper alteram in ſe mi
noris
partem contineat.
Quod. n. apud ueteres ſexqui dicebatur /
ſic
nos interpretamur dictum.
In ſexquialtera igitur maiori da
bitur
neruo numerus ternarius: minori autem binarius.
Sexqui
tertia
dicta / in qua maior corda minorem contineat integram
atque
inſuper minoris ipſius partem quoque tertiam.
Maiori ergo
1dabis numerum quattuor: minori tria. In ea uero conſonantia
quæ
diapaſon dicitur / numeri habentur reſpondentes ex dupla
uti
binarii ad unitatem / et totum ad ſui dimidiam.
In tripla ter
narii
ad ipſam eandem unitatem / aut integri ad ſui partem tertiam:
in
quadrupla quaternarius ad ipſam itidem reſpondet unitatem
uti
integrum ad ſui quartam.
Numeri demum ipſi muſici / ut eoſ
ſummatim colligan / hi ſunt.
Vnus / duo / tres / quattuor. Eſt etiam
ut
dixi tonus: in quo maior neruus ad minorem comperatus eum ſu
perat
ex minoris parte octaua.
His omnibus numeris utuntur archi
tecti
perquam commodiſſime: et binatim ſumptis uti ponendis foro
plateis
et areis ſubdiualibus / in quibus ſolum duæ conſiderantur
diametri
latitudinis et longitudinis.
Ternatim etiam ſumptis
utuntur ueluti in feſſionibus publicis et ſenatu ponendo atque
aula
et eiuſmodi: in quibus una comparant longitudini la
titudinem
: et utriſque iſtorum altitudinem uolunt ad armo
niam
correſpondere.
De his nobis dicendum eſt. Prius de areis: in quibus binatim
diametri
coaptantur.
Arearum aliæ breues: aliæ prolixiores: aliæ
mediæ
: omnium breuiſſima eſt quadrata: cuius latera quæuis
mutua
longitudine ſunt æqualia: et angulis reſpondent omnibus
rectis
.
Proxima eſt iſtic ſexquialtera / tum et inter breues areas
annumerabitur
ſexquitertia.
Tres igitur iſtiuſmodi reſponden
tiæ
quæ eadem apud nos ſimplices nuncupantur breuibus deben
tur
areis.
Mediocribus quoque æque tris conueniunt. Earum opti
ma
eſt dupla: huic proxima quæ a ſexquialtera duplicata com
ponitur
.
Atqui producitur ea quidem ſic: poſito minimo areæ
numero
puta quattuor / producitur prima ſexquialtera: fient
ſex
.
Huic etiam addis rurſus etiam iſtius alteram: fiunt nouem. Ex
cedet
igitur longitudo maxima iſtic breuiſſimam ex dupla atque
amplius
ex duplæ tono et mediarum etiam erit quam dederis bis
ſumpta ſexquitertia pari ducta ratione uti proxima.
Erit igi
tur
ex hac re ſumpta productione linea iſtic minor ut nouem lon
giſſima
ut ſexdecim.
Ergo hic maior linea exceditur a dupla
minoris
uno minus tono: In prolixioribus areis ratio ducitur
1ſic. Nam aut iungitur dupla cum ſexquialtera et fit tripla: aut
iungitur duplæ etiam ſexquitertia / et fiunt extremi numeri uti
tres
et octo: aut ſumuntur ut reſpondeant mutuo diametri ex
quadrupla
.
Diximus de breuioribus arcis in quibus numeri
reſpondeant
aut ex æquo / aut uti duo ad tres aut uti tres ad
quattuor
.
Et de mediocribus areis in quibus reſpendent nume
ri
aut ex dupla / aut uti quattuor ad nouem / aut uti nouem ad
ſexdecim
.
Vltimo recenſuimus prolixiores in quibus reſpondent
ex
tripla aut ex quadrupla / aut uti tres ad octo.
Ternatim
aut uniuerſos corporis diametros / ut ſic loquar / coadiuga
bimus
numeris his: qui aut cum ipſis armoniis innati ſunt: aut
ſumpti aliunde certa et recta ratione ſunt.
In armoniis inſunt nu
meri
/ ex quorum correſpondentiis proportiones earum complentur
uti
in dupla / tripla / quadrupla.
Nam dupla quidem ex ſimpli
ci
habetur ſexquialtera: cui adiuncta quoque ſit ſexquitertia exem
plo
huiuſmodi.
Eſto ſit duplæ numerus minimus duo. Ex
hoc
produco per ſexquialteram ternarium: ex ternario inde per ſex
quitertiam
habebitur quaternarius: qui idem numerus ad binari
um
duplus eſt.
Aut itidem ſic. Eſto ſit minimus numerus
tris
: produco ſexquitertiam: fiunt quattuor: addo ſexquialteram:
habentur ſex: qui relati ad tris complent duplam.
Tum et tripla
componitur ex dupla et ſexquialtera ſimul iunctis.
Eſto ſit nu
merus
iſtic minimus binarius: Is ex dupla fiet quaternari
us
: huic addo ſexquialteram: fit ſenarius: qui quidem ſenarius
numerus
reſpondet ad binarium ex tripla.
Aut iſtuc itidem ſic.
Poſito eodem binario minori capio eius ſexquialteram fiet ter
narius
.
Addo etiam duplam ternarii: habemus ſenarium ipſum mi
noris
triplum.
Similibus extenſionibus producitur quadrupla
ex
quibus componitur dupla addita illis altera quoque dupla.
Nam fit ea quidem ex dupla duplicata: quæ eadem diſdiapaſon
appellatur
.
Fitque in modum hunc. Eſto ſit numerus iſtic mini
mus
duo: hunc duplo / et fit diapaſon: quæ reſpondet utique quattuor
ad
duo.
Hanc iterum duplo: et fiunt biſdiapaſon: in qua respon
dent
ad duo octo.
Componitur etiam quadrupla iſtec additis
1ad duplam ſexquialtera et ſimul ſexquitertia . Id qui fiat ex
proxime dictis conſpicuum eſt.
Nam quo ſit explicatio iſtæc aper
tior
poſita puta dualitate per ſexquialteram fit ternarius: qui per
ſexquitertiam fit quaternarius.
Qui demum quaternarius per du
plam
fit octonarius.
Aut ſic. Nam poſito quidem ternario habes
ex
dupla iſtius ſenarium: cui addis alteram ſui partem: fiunt no
uem
: huic addis tertiam / dabuntur duodecim: qui quoque ad ſui mi
nimum
tris
quaternarius eſt.
His numeris quales recenſuimus
utuntur architecti non confuſe et promiſcue: ſed correſpondenti
bus
utrinque ad armoniam.
Vti qui parietes uelit attollere in area
fortaſſis
: cuius longitudo ſit ad ſui latitudinem dupla: is iſtic
utatur reſpondentiis no quibus tripla: ſed iis tantum: quibus ea
dem
ipſa coponatur dupla.
Aeque itidem ſequetur in area tripla:
nam ſuis quoque utetur reſpondentiis : utetur in quam non aliis quam ſuis.
Itaque diffiniet diametros ternatim numeris quoſ recenſuimus:
uti
accommodatiores eos uenire ſuum ad opus intelligat.
Dia
metris
etiam finiundis innatæ ſunt quædam correſpondentiæ quæ nu
meris
nequicquam terminari poſſunt : ſed captantur radicibus et po
tentiis
.
Radices ſunt latera quadratorum numerorum. Po
tentiæ
quidem ſunt ipſorum quadratorum areæ.
Ex arearum accretio
ne
concipiuntur cubi.
Cuborum primus cuius radix unitas diui
nitati
conſecratus eſt / ea re quod ex unitate productus totus ipſe
quaque
unus ſit.
Accedit quod aiunt unum eſſe omnium figurarum
in
primis ſtabilem: et in omnem baſim æque conſtantem et permanſu
rum
.
Sed unitas ſi non ipſa numerus eſt: ſed numerorum ſcatu
rigo
ſeſe ipſam continens atque profundens: primum eſſe numerum for
taſſis
licebit dicere dualitatem.
Ex radice hac producis aream
quaternariam / quam qui in altum ſuſtulerunt ad radicis parilita
tem
complebitur cubus octonarius: ex cubo iſtiuſmodi finitio
num
conſtitutiones habebuntur.
Namque imprimis quidem iſtic ſe
offerret
ipſum cubi latus / quod cubica dicitur radix cuius area
numerorum
esse quattuor: et cubi ipſius plenitudo octo.
His ac
cedit
linea ab angulo areæ ad oppoſitum angulum: per quod di
rectum
ducta quadratum areæ diuidens in duo æqualia / ex quo
1diameter dicta esse. Hæc. n. quanta ſit ad numerum ignoratur. Sed
eſſe
hanc conſtant radicem areæ octonariæ.
Eſtque ſubinde et ' diame
ter
cubi: quam certo ſcimus eſſe radicem numeri duodenarii.
Poſtremo est linea in triangulo rectangulo maxima / cuius quidem
trianguli
duo minora latera rectum angulum continentia ſint:
eorum
alterum radix quaternariæ areæ: alterum uero latus ſit
radix
duodenariæ.
Tertia uero linea maxima recto angulo
ſubtenſa
radix numerorum exiſtat ſexdecim.
Tales igitur qua
les
recenſuimus diametris finiendis et numerorum et quantita
tum
correſpondentiæ innatæ ſunt.
Iſtorum omnium uſus est / ut mi
nima
linea detur areæ latitudini: maxima uero huic correſpon
dens
longitudini.
Mediæ uero dentur altitudini. Sed interdum
pro
ædificiorum commoditate commutabuntur.
Quæ aut diffinitionis ratio non innata armoniis et corpori
bus
: ſed ſumpta aliunde ad diametros ternatim iungendos ſub
ſeruiat
nunc dicendum eſt.
Et. n. ſunt quidem trium diametrorum in
opus
coaptandorum annotationes quædam ualde commode du
ctæ
cum a muſicis / tum a geometris / tum etiam ab arithmetri
cis
: quas iuuabit recognouiſſe.
Has philoſophantes appella
runt
mediocritates: earum ratio et uaria et multiplex esse.
Sed in
primis
apud ſapientes captandarum mediocritatum modi ſunt
tres
: quorum omnium ſinis ut poſitis duobus extremis medius qui
dam
comparetur numerus ambobus illis poſitis correſpondens
certa
cum ratione: hoc eſt / ut ita loquar / affinitatis quadam
adiunctione
.
Hac in diſquiſitione terminos conſideramus
tris
: duos / quorum alter hinc maximus: et contra hinc alter mi
nimus
dicatur.
Tertius uero intermedius utriſque correſpon
deat
ex mutua relatione interuallorum: quibus interuallis
hic
medius numerus ab utriſque diſtet.
Ex tribus quas in pri
mis
probarint philoſophantes / facillima inuentu mediocri
tas
eſt: quam arithmetricam dicunt.
Poſitis enim extremis nu
merorum
terminis: hoc eſt hinc maximo / puta octauo: atque
hinc
e regione minimo / puta quattuor: hos ambos in unam
iungis
ſummam: fient igitur duodecim: qua ſumma compoſita
1tum in duas partes diuiſa accipiam ex eis alteram: ea erit uni
tatum
ſex.
Hunc numerum ſenarium iſtic eſſe arithmetrici
mediocritatem
ſtatuunt: quæ quidem inter illos poſitos ex
tremos
quattuor atque octo æquo ab utriſque diſtet interuallo.
Altera uero mediocritas geometrica est: ea captatur ſic. Nam
minimus
quidem terminus puta quattuor in maximam pu
ta
nouem ducitur.
Ex his ita multiplicatis fit ſumma unita
tum
ſex et triginta: cuius ſummæ / uti loquuntur / radix / id
eſt
lateris numerus totiens ſumptus quotiens in eo adſit uni
tas
ipſam compleat aram numerorum triginta ſex.
Erit igi
tur
radix iſtæc ſex: nam ſexies ſumpta aream dabunt ipſam
triginta
ſex.
Hanc arithmetricam mediocritatem perdiffi
cile
eſt ubiuis adinueniſſe numeris: ſed lineis eadem belliſ
ſime
explicatur: de quibus hic non eſt ut referam.
Tertia me
diocritas
quæ muſica dicitur paulo eſt quam arithmetrica labo
rioſior
: numeris tamen belliſſime diffinitur.
In hac propor
tio
quæ minimi eſt terminorum poſitorum ad maximum /
iſta
eadem proportione ſe habeant oportet diſtantiæ hinc a
minimo
ad medium: iſtinc a medio ad maximum termino
rum
exemplo iſtiuſmodi.
Eſto ſint poſiti numeri: minor tri
ginta
: maior uero ſexaginta: hi quidem iſtic ſeſe habent ex
dupla
: capio igitur numeros: qui minores eſſe in dupla non
poſſunt
: hi ſunt hinc unus: hinc uero contra duo: iungo eoſ /
fiunt
tres.
Diuido exinde totum illud interuallum quod inter
maximum datum numerum ſexaginta et minimum triginta eſt in
partes
iſtas ipſas tris: erit hinc ſingula trium partium iſtarum de
cem
: adiungam ea de re minori termino unam iſtarum partium hoc
eſt
decem / fient quadraginta.
Hæc erit quæſita mediocritas
muſica
: quæ diſtet a maximo numero ex duplo interualli eius:
quo
medius ipſe numerus diſtat a minimo.
Hac. n. proporti
one
maximum extremorum reſpondere ad minimum propoſuera
mus
.
Huiuſmodi mediocritatibus architecti et totum circa
ædificium et circa partes operis perquam plurima digniſſima adinuenere
quæ
longum eſſet proſequi. Atque mediocritatibus quidem iſtiuſmodi
1ad altitudinis diametrum extollendam apprime uſi ſunt.
Sed columnarum ponendarum modum et dimenſionem quam illi tria in
genera
pro trium temporum uarietate diſtinxerint / pulchrum erit in
tellexiſſe
.
Hominem. n. contemplati columnas ſibi ex illius ſimi
litudine
faciundas cenſuere.
Itaque diametros hominis metiti
a
latere ad alterum latus ſextam: ab umbilico aut ad renes deci
deci
mam
eſſe partem longitudinis inuenere.
Quod ipſum noſtri ſacro
rum
interpretes aduertentes arcam per diluuium factam ad hominis figu
rationem
autumant.
Ad tales dimenſiones fortaſſis columnas po
ſuerunt
: ut eſſent aliæ ad baſim ſexcuplæ: aliæ uero decuplæ.
Sed nature ſenſu animis innato / quo ſentiri diximus concin
nitates
tantam iſtic craſſitudinem / et contra hic tantam gracilita
tem
non decere moniti abdicarunt utramque.
Denique hos inter ex
ceſſus
eſſe quod quærerent exiſtimarunt.
Ea re arithmetricos
imprimis imitati ambo illa extrema in unum coegere: et ſummam
iunctorum
per mediam diuiſere.
Ex quo eum qui a ſenario et dena
rio
numero ſpatiis comparibus diſtaret / numerum eſſe octona
octonarium compertum fecere: placuit atque adeo ea de re longitudini co
lumnæ
octies diametrum dedere baſis / et ionicas nuncupauere.
Doricum uero columnarum genus quod craſſioribus debetur ædi
ficiis
eadem ipſa ratione qua ionicum habuere.
Namque iunxere qui
dem
minimum illum terminorum qui fuit ſex medio huic conſti
tuto
ionicis / qui fuit octo: et facta ſumma esse denum et quattuor.
Hanc ſummam diuiſere in partes æquales: et datus eſt inde nume
rus
ſeptenarius ad quem numerum columnas duxere doricas / uti
eſſent
illis quidem baſes ſcaporum amplæ ex parte ſeptima longi
tudinis
ſui.
Tum et graciliores quidem quas corynthias appel
larunt / ex medio illo ionico numero cum maximo terminorum
iunctis / et iunctorum ſumma quoque per medium diuiſa conſtituerunt.
Nam fuit quidem ionicarum numerus octo: maximi uero termi
norum
numerus decem: qui collecti unam in ſummam dedere nu
meros
octo et decem: cuius erit pars altera nouem.
Itaque nouies
diametrum imi ſcapi dedere longitudini corythiarum columnarum
Ionicis
aut octies.
Doricis ſepties. De his hactenus.
1
Sequitur ut de collocatione dicendum ſit. Collocatio ad ſi
tum
et ſedem partium pertinet: ea magis ſentitur / ubi male habi
ta
eſt / quam intelligatur per ſe qui decenter ponenda ſit.
Nam ea quidem
multa
parte ad iudicium inſitum natura animis hominum refertur.
Et multa etiam parte finitionis rationibus condicit. Tamen ad rem
de
qua agitur ueluti genera ſint hæc.
Suo quidem poſitæ loco
partes
etiam minimæ quæ per opus ſint / aſpectu uenuſtatem affe
runt
.
Alieno aut ac non ſe digno et condecenti loco poſitæ uile
ſcunt
/ ſi elegantes ſunt: ſin aut minus uituperantur.
Eccum et in
operibus naturæ illa quidem / et ſi forte catello aſini auriculam
fronti
appegerit: aut ſi pede prodibit quiſpiam prægrandi: aut
manu
altera uaſtiore: altera uero perpuſilla : is quidem informis
ſit
.
Et oculo ſpectare altero ceſio, altero nigranti ipſis etiam iu
mentis
non probatur: tam ex natura eſt / ut dextera ſiniſtris omni
parilitate
correſpondeant.
Quare imprimis aſſeruabimus ut
ad
libellam et lineam et numeros et formam et faciem etiam minutiſ
ſima
quæque diſponantur: ita ut mutuo dextera ſiniſtris: ſumma
infimis
: proxima proximis / æqualia æqualibus æquatiſſime
conueniant ad iſtius corporis ornamentum: cuius futuræ parteſ
ſint
.
Quin et ſigna et tabulæ et quicquid inſigne applicabitur
ita
coaptentur neceſſe eſt: ut innata locis accommodatiori
bus
et ueluti gemella uideantur.
Veteres hanc parilitatis co
æquationem
tanti fecere: ut etiam ponendis marmoreis tabulis uo
lucrint
quantitate / qualitate / circumſcriptione / et ſitu / et colo
ribus
exactiſſime reſpondere.
Illud egregium apud priſcos: in
quo
artis præſtantiam ualde admirari ſolitus ſum.
Statuis cum
alibi
tum in faſtigiis templorum ponendis curarunt / ne iſtic poſitæ
alteris
poſitis e regione ulla ex parte aut lineamento aut mate
ria
differrent.
Bigas. n. et quadrigas uidemus equorum et du
ctorum
et adſiſtentium ſtatuas uſque adeo mutuo ſimiles ut in ea
re
naturam ſupaſſe poſſumus atteſtari: in cuius opibus ne na
ſum
quidem naſo ſimilem intueamur.
Itaque et quid nam ſit pul
chritudo
: et quibus conſtet partibus / et quos ad numeros no
ſtri
maiores et quali finitione collocarint hactenus.
1
Sequitur ut ſummas et breues quaſdam admonitiones colli
gam
: quas ueluti leges cum in tota exornatione pulchritudi
numque
comperatione / tum et in tota re ædificatoria obſeruaſſe ne
ceſſe
eſt.
Faciet etiam ad ipſum id quod pollicebamur nos ue
luti
epilogum collecturos.
Principio quidem quod uitia omnia defor
mitatis
longe fugienda fore diximus: uitia idcirco præſertim
grauia
in medium proferemus.
Vitiorum alia ex conſilio ac men
te
: uti iudicium / electio: alia ex manu: uti ea quæ fabrili opere
tractantur.
Conſilii iudiciique errores atque peccata priora ſunt na
tura
ſui et tempore /atque in ſe magis graues: atque item poſt com
miſſum
peccatum cæteris longe minus emendabiles.
Ergo ab his
ordiemur
.
Vitio quidem dabitur / ſi regionem inſalubrem / impa
catam
infecundam / infoelicem / triſtem / maliſque tum patentibus tum
etiam
occultis obnoxiam uexatanque elegeris / ubi opus ponas.
Erit et uitium / ſi areæ modum præſcripſeris non aptum / non acco
modatum
.
Si membra membris adiunxeris: quæ non mutuo inter
ſe
conſentiant ad uſus incolarum atque commoditatem.
Si non ſingu
lorum
ordinibus.
Si non toti familiæ liberorum / ſeruorum / matro
narum
/ puellarum / urbanorum
ruſticanorumque commodiſ ſatiſ cum di
gnitate
cúiuſque prouiſum ſit una et hoſpiti etiam atque ſalutatori
bus
.
Si aut nimium uaſta: aut nimis puſilla / aut nimium paten
tia
/ aut plus ſatis recondita / aut nimis coniuncta / aut nimis
diſſepata
/ aut ualde plura / aut pauciora effeceris quam res po
ſtulet
.
Si deerunt quibus æſtum / quibus frigora coleres ſine
moleſtia
.
Si non aderunt diuerſoria: quibus te per bonam ualetu
dinem
exerceas atque oblectes: quibus etiam ab inualidis et non be
ne
habentibus coeli temporumque offenſiones prohibeas.
Adde ſi non
erit
ab hominum iniuria / a ſubitis caſibus ſatiſ munita et tu
ta
.
Si erit paries aut gracilior quam ut ſeſe ferre et tectum poſſit:
aut
longe craſſior quam firmitudo exigat.
Si tecta inter ſe ſtilli
cidiis
/ ut ita loquar / altercantia.
Si imbrium uim in parietem intra
itionem fundentia.
Si nimium excelſa / aut nimium depreſſa poſue
ris
.
Si apertionum hiatus uentos infectos / pruinas moleſtas /
ſoles
importunos.
Aut contra ſi obſtruſiores cæcitatem odioſam
1intulerint. Si oſſibus parietum non pepercerint. Si perpediti an
fractus
itionum.
Si foeda obſcoenaque offenderint / et iſtiuſmo
di
quæ ſuperioribus libris qualia eſſe debeant explicauimus.
Cæterum quæ inter ornamentorum uitia imprimis odiſſo opor
teat
/ erant ueluti in operibus naturæ ſiquid forte præpoſte
rum
, mancum / exuberans / aut ulla ex parte informe interceſſerit.
Nam ſi id quidem in natura improbatur / atque monſtro habetur / quid
in
architecto: qui uſus ſit partibus indecenter ?
Et ſi ſunt partes
quidem / quibus circa formas utatur / lineæ anguli / extenſio et
talia
.
Ergo recte aſſeuerant qui dicunt reperiri uitium nullum de
formitatis
obſcoenius atque deteſtabilius quam aut angulos aut
lineas
aut ſuperficies numero magnitudine ac ſitu non dili
genter
examinateque inter ſe comparatas coæquatas atque compa
ctas
intermiſcere.
Et quis non uehementer redarguat eum / qui
ubi
nulla cogat neceſſitas ex aberrantis lumbrici imitatione
ducat
parietis lineas horſum / iſtorſum / incompoſite / inconſiderate
alias
oblongas: alias minuſculas / angulis imparibus compactio
ne
informi: eademque præſertim in area iſtic obtuſiore / ex aduer
ſo
acutiore confuſa ratione / perturbato ordine / conſilio non
præcogitato
et caſtigato.
Et uitium erit ita rem duxiſſe / ut cum
alioquin
ex fundamentorum rationibus ſeſe habeat non peſſime:
tamen ita ſit / ut cum ornamenta deſiderent / tamen excultiora red
di
ornamentorum elegantia nullo pacto poſſit ueluti qui in parieti
bus
nihil curarit præterquam ut tecta ſuſtineant: nihil uſpiam re
liquerint
ubi apte atque diſtincte aut columnarum dignitatem / aut ſta
tuarum
decus / aut tabularum et picturæ uenuſtatem aut cruſtatio
num
lautitiem recte poſſis impertiri.
Huic uitio pene coniunctum est: ſi
quæ
pari potueris impenſa efficere / ut eſſent illa quidem longe pul
cherrima
et multo uenuſtiſſima / non id totis uiribus aſſequi ela
boraris
.
Eſt. n. informis profecto et figuris ædificiorum aliquod ex
cellens
perfectumque a natura quod animum excitat / e ueſtigioque ſen
titur
ſi adſit: ſi uero deſit maiorem in modum deſideretur.
Et ſunt præ
præ
ſertim
oculi natura percupidi pulchritudinis atque concinnitat : et
in ea re ſeſe præſtant moroſos et admodum difficiles.
Neque ſcio
1unde ſit: cur magis quod deſit flagitent: quam probent quod adſit
Quærunt. n. continuo quod addi ad nitorem ſplendoremque poſſit:
et
offenduntur quidem ni quantum a curioſiſſimo atque perſpica
ciſſimo
atque etiam diligentiſſimo prouideri fierique potuiſſe iudi
cent
: tantum uideant artis laboris induſtriæque expoſitum.
Quin
et
interdum quid nam ſit quod offendat nequeunt explicare præ
ter
unum id quod immoderatam ſpectandæ pulchritudinis
cupiditatem
non habeant qui penitus adimpleant.
Quæ cum ita
ſint
/ profecto erit officii omnem ſtudio opera et diligentia eniti ut
quoad
in nos ſit / quæ aſtruamus ornatiſſima ſint: et præſertim
quæ
eſſe ornata omnes concupiſcunt.
Quo in genere ſunt publi
ca
et imprimis ſacra.
Ea. n. extare nuda ornamentis homo perpe
ti
poterit nemo.
Erit etiam uitium / ſi quæ publicis debentur or
namenta
/ ea priuatis adiunxeris: aut contra / quæ priuatis / tu
ea
publicis appoſueris: præſertim ſi erunt illa quidem ſuo in ge
nere
nima.
Si erunt non manſura ueluti qui futilia caduca pu
tidulaque
picturæ illimenta publicis adegerit.
Aeterna. n. eſſe
publica
oportet.
Et uitium profecto graue eſt / quod ipſum apud
nonnullos ineptos uidemus: qui opera uixdum inchoata fuco pi
cturæ
et ſculpturæ inſignibus expoliunt atque explent.
Ex quo
fit
ut caduca iſtæc prius deleantur / qua opus eductum ſit.
Nudum
enim abſoluiſſe oportet opus antequam ueſtias: ultimum erit / ut
ornes
: cui rei et temporum et rerum occaſio et facultas ſeſe tum de
mum
præſtabit / cum id commodiſſime et ſine ulla impeditione
poteris
.
Sed ornamenta quæ adigas uelim bene multa experte
ſint
eiuſmodi / ut in his perficiundis complures mediocrium artifi
cum
manus exerceantur.
Si qua uero placuerint elegantiora et
cultiora
ut ſtatuæ tabulæ ue / quales Phidiæ Zeuſiſ ue: illæ
quidem quod rariores habeantur / locis æque rarioribus et digniſ
ſimis
collocabuntur.
Deiocem illum medorum regem non laudo qui
ecbatanam
urbem ſepteno incinxit muro / diſtinxitque colori
bus
ut eſſent alii purpurei: alii cerulei: alii argento tecti:
alii
etiam aurati.
Odi et calliculam qui equile habuit mar
moreum
: præſepe eburneum.
Quæ ædificabat Nero cuncta
1erant auro tecta diſtincta gemmis. Eliogabbalus inſanior / qui
ſtrauit
auro pauimenta / dolens quod non poſſet electro.
Et uitupe
randi
nimirum hi opum immo inſaniæ oſtentatores: qui ſubſidia
mortalium hominumque ſudores in ea re profundant / quam neque uſuſ
neque
inchoati opis ratio expoſcebat: quam ue nulla aut inge
nii
admiratio honeſtet: aut inuenti gratia commendet.
Hæc igi
tur
uitia ut uitentur / iterum atque iterum admoneo priuſquam opus
aggrediare
: totam rem et ipſe tecum penſites: et una peritos con
ſulas
exemplaribus ad modulos diductiſ.
Ex quibus uelim bis /
ter / quater / ſepties / decies / cum intermiſſis / tum reſumptis tempo
ribus
omnes repetas futuri opis partes / quoad a radicibus imiſ
ad
ſummam uſque tegulam nihil neque abditum / neque propatulum / neque
magnum
neque paruum toto ſit in opere futurum: quod non tibi et
diu
et multum percogitatum / perconſtitutum / deſtinatumque habeas
quibus
rebus / locis / ordine / numeroque locaſſe / adiunxiſſe /
præfiniſſeque
deceat aut præſtet.
Itaque ſic efficiet bene conſul
tus
: parate accurateque rem aggredietur: condiſcet uires naturamque
ſoli
/
ubi ædes ponat: diſcetque cum ex ueteribus ædificiis / tum
ex
uſu et conſuetudine incolarum quid ſub eo coelo / quo ædifi
candum ſit / quiſque lapis / quid harena / quid calx / quod materia
ex
eo loco ſumpta / quid etiam aliunde importata ualeat contra tem
peſtates
.
Statuet fundamentorum pedamentorumque latitudinem / al
titudinem
et primos ortus.
Tum parieti et corticibus et infar
cturæ
et nexuris et oſſibus repetet quid quale ue ſingulis de
beatur
.
Repetet etiam quod apertionibus / quid tecto / quid cruſtati
oni
/ quid pauimento ſubdiuali / quid operi inteſtino debeatur.
Præſcribetque loca / uias / argumenta / quibus ſuperflua noxia
foedaque
deriuentur / auertantur / coherceantur: uti ſunt pluuiarum
egerendarum
cloacæ: et arearum exſiccandarum foſſuræ:
prohihendarum
humectationum præmunitiones: uti etiam
ſunt
quæ irruentium ponderum / impetentium undarum laceſcen
tium
uentorum uim/ molem / iniuriam fruſtrentur atque ſupe
rent
.
Denique omnia diffiniet / nihil relinquet / cui non quaſi
legem
modumque præſcribat.
Hæc ferme omnia tametſi ad
1firmitatem uſunque pertinere in primis uideantur / tamen de ſe hoc
præſtant
/ ut ſi negligantur / uitium afferant perquam maximum de
formitatis
.
Quæ potiſſimum ad ornamenti elegantiam faciant /
hæc
ſunt.
Exactam eſſe oportet condecorandi operis rationem / atque
porro
expeditam rebus illuſtribus non nimium crebre confertis /
non inculcatis / unamque in cogeriem coactis: ſed ita diffinite ap
te
appoſiteque diſtributis et collocatis: ut qui mutarit omnem
concinnitatis
iucunditatem perturbatam ſentiat.
Præterea nihil
habendum eſt quauis parte operis neglectum atque expers artificii:
non tamen omnia æquabiliter eſſe ornatu eximio perducta / et di
uitiis
reſerta uelim: ſed copia utetur non magis quam uarietate.
Ex
præſtantiſſimis
alia ponet locis primariis: alia etiam colloca
bit
media inter minus elegantes: alia iterum inter poſtremas.
Illud in ea re cauebit / ne precioſiſſimis nimium friuola / ne
grandioribus minutiſſima / ne retractioribus anguſtioribuſque
multo
perfuſa atque ampliſſima coniungat: ſed quæ erunt inter ſe
dignitate
diſſimiles et generibus no uſque pares artificii con
formatione
coæquabuntur.
Vt cum alia grauitatem maieſtatemque
præ
ſe ferant
: alia iucunditatem et feſtiuitatem exhibeant.
Omnium
ratio
et ordo ita comperentur : ut non modo ad opus honeſtan
dum
certatim conueniant: ſed ne altera quidem ſine alteris per ſe
conſtare / aut ſatis ſuam ſeruare dignitatem poſſe uideantur: iuua
bitque
certis locis paulo neglectiora intermiſcere: quo excul
tioribus
lumen compatione ſui reddatur illuſtrius: Illud omni
no
cauebitur / ne lineamentorum rationes peruertantur.
Id fieret ſi co
rynthiis
dorica / ut dixi aut doricis ionica miſcerentur et eiuſ
modi
.
Ordini etiam ſuæ dabuntur partes: nequid interrupte / nequid
confuſe diſſeminetur: ſed locis et ſuis et aptis collocetur.
Media
enim
mediis / et quæ a mediis pariter diſtabunt pariter colli
brabuntur
.
Erunt denique omnia dimenſa et nexa et compacta li
neis
/ angulis / ductu / cohæſione / comprehenſione / non
caſu: ſed
certa
et diffinita ratione: præbebuntque ſe ut per coronas / per in
tercapedines
/ omnemque
per intimam extimaque faciem operis quaſi flu
ens
libere et ſuaue decurrat intuitus uoluptatem augendo ex
1uoluptate ſimilium diſſimiliumque rerum: neque qui ſpectent ſatis
diu
contemplatos ducant ſe quod iterum atque iterum ſpectarint
atque
admirentur: ni iterato etiam interabeundum reſpectent.
Et cum
ſatis
quæſierint toto in opere nuſquam offendant aliquod non æquabi
le
: non correſpondens: et totis numeris ad decus gratiamque conſen
tiens
.
Itaque huiuſmodi ex modulis excogitabuntur atque penſa
buntur
: neque ſolum quæ inchoes / ſed etiam quæ inter efficiendum uſul
futura
ſunt ex ipſis exemplaribus admoniti præcogitemus ne
ceſſe
est / atque etiam paremus.
Quo coepto opere non hæſitandum non ua
riandum
/ non
ſuperſedendum: ſed tota re breui et circumſcripta qua
dam
explicatione percepta quæ apta commodaque ſint exquiſita col
lecta
promptaque ſuppeditent.
Itaque hæc ſunt quæ et conſilio et iu
dicio
curaſſe architectum oporteat.
Fabriles aut errores non
conuenit repetere: ſed curabit fabros / ut perpendiculis / linea / re
gula
/ normaque recte utantur.
Aptis aut temporibus ædificabit /
intercalabit / reſummetque opus attemperate: pura / incorrupta / in
permixta / ſolida / ſincera / commoda / accomodata / ualida / po
net
diſponetque / ſuiſ et aptis locis atque ſedibus collocabit / ut
ſtent
/ iaceant incumbant / fronte / latere ſeu patenti ſeu apto: uti
cuiuſque
natura et uſus exigat.
Sed quo in his rebus curandis / parandis / exequendis ſeſe re
cte
atque ex officio gerere architectus poſſit / nonnulla ſunt mi
nime
negligenda.
Cogitandum ei quid ſuſcipiat muneris / quod
profiteatur / quem ſeſe haberi uelit / quantam rem aggrediatur /
quantum laudis / quantum emolumenti / quantum gratiæ atque etiam poſte
ritatis
/ ſi ſuo recte functus fuerit officio nanciſcatur.
Et con
tra
ſiquid imperite / inconſulte / inconſiderate inchoarit: quantum
uituperationis / quantum odii ſubiturus ſit / quam dicax / quam aptum / pa
tens
aſſiduumque teſtimonium ſtultitiæ ſuæ generi hominum exhi
biturus
ſit.
Magna eſt res architectura: neque eſt omnium tantam
rem
aggredi.
Summo ſit ingenio / acerrimo ſtudio / optima do
ctrina
/ maximoque uſu præditus neceſſe eſt: atque imprimis gra
ui
ſinceroque iudicio et conſilio qui ſe architectum audeat profi
teri
.
De re. n. ædificatoria laus omnium prima eſt iudicare be
1ne quid deceat. Nam ædificaſſe quidem neceſſitatis est: commode
ædificaſſe
cum a neceſſitate id quidem: tum et ab utilitate ductum
eſt
.
Verum ita ædificaſſe / ut lauti approbent: frugi non reſpuant:
non niſi a peritia docti et bene conſulti et ualde conſiderati arti
ficis
proficiſcetur.
Præterea facere quæ uſui commoda uideantur:
et
quæ poſſe pro inſtituto et fortune ope fieri non dubites / non
magis
architecti est / quae operarii fabri.
Sed præcogitaſſe ac men
te
iudicioque ſtatuiſſe quod omni ex parte perfectum atque abſolutum futu
rum
ſit: eius unius esse ingenii quale quærimus.
Ingenio igitur
inueniat
: uſu cognoſcat: iudicio ſeligat: conſilio componat: ar
te
perficiat oportet quod aggrediatur.
Quarum rerum omnium eſſe fun
damentum
ſtatuo prudentiam et conſilii maturitatem: reliquas aut
uirtutes / humanitatem, facilitatem / modeſtiam / probitatem non in eo
magis
deſidero quam in cæteris cuiuis artificio deditis hominibus.
Iſta. n. ſunt quæ qui non habeat / ne hominem quidem putandum cenſ
am
.
Sed omnino ei fugienda eſt leuitas / peruicacia / iactantia / intemperan
tia
/ et ſiqua ſunt / quæ bonam gratiam minuant in ciuibus: odium
ue
augeant.
Cæterum ſic gerat uelim ſeſe uti in ſtudiis litterarum fa
ciunt
.
Nemo. n. ſe ſatis dediſſe operam litteris putabit: ni au
ctoreſ
omnes etiam non bonos legerit atque cognorit: qui quidem in ea fa
cultate
aliquid ſcripſerint quam ſectentur.
Sic iſtic quot quot
ubique
aderunt opinione et conſenſu hominum probata opera perquam dili
gentiſſime
ſpectabit: mandabit lineis: notabit numeris: uo
let
apud ſe diducta eſſe modulis atque exemplaribus: cogno
ſcet
/ repetet ordinem / locos.
genera numeroſque rerum ſingulari
um
/ quibus illi quidem uſi ſunt: præſertim qui maxima et digniſ
ſima
effecerint: quos fuiſſe uiros egregios coniectura esse: quan
do
quidem tantarum impenſarum moderatores fuerint: non tamen ua
ſta
illa exaggeratione operum mouebitur / ut in eo acquieſcat.
Res magna esse / inquit ille / quam colonus facit: ſed imprimis diſ
quiret
quid in quocumque ſit artificii percogitati et reconditi aut in
uenti
ratione rarum et admirabile: aſſueſcetque ſecum nihil proba
ri
/ niſi quod omnino ſit elegans dignumque admiratione ingenii: et
quicquid
erit ubique probabile ad ſe recipiet ut imitetur.
1autem multo fieri poſſe lautiora intelliget: ea tractabit arti
ficio
et meditatione ut corrigat atque emendet.
Quin et quæ
alioquin erunt non peſſima enitetur ingenti uiribus reddere me
liora
: ſemperque acri et concitata rerum optimarum perueſtigatione
maiora
concupiſcens ingenium exercebit atque augebit.
Eoque pa
cto
non diſperſas modo et quaſi diſſeminatas / uerum etiam intimis
penetralibus
/ ut ita loquar / naturæ conditas laudes omnes ad ſe
colliget
: animoque concipiet / quas in ſuis opibus cum mirifico lau
dis
et gloriæ fructu conferat.
Gaudebit et aliquod in medium ſuo
depromptum ingenio afferre: quod admiremur / forte quale fuit
illius
inuentum: qui ædem ſtruxit ſacram nullo adhibito ferramen
to
.
Quale ue illius / qui romæ ſtantem tranſtulit coloſſum atque
ſuſpenſum
: cui operi quod etiam faciant ad rem quattuor et uiginti exer
cuit
elephantos.
Quale ue illius qui ex fodina labyrinthum
aut
templum aut quoduis utile uſibus et præter ſpem effecerit.
Ne
ronem
architectis uſum referunt prodigioſis: quibus nihil uenie
bat
in mentem / niſi quod efficere homines uix poſſent.
Hos ne
quicquam
probo.
Verum ita uelim comperent ſeſe / ut ſemper omni in re uti
litati
et frugalitati primas dare partes uoluiſſe præſe ferant.
Quin et cum ornamenti gratia omnia fecerit tamen ita parabit ut in
primis
utilitatis gratia id feciſſe non neges.
Et probabo ſi no
uis
inuetiſ operum probatiſſimæ rationes ueterum et illiſ noua in
genii
commenta non deerunt.
Itaque hunc in modum uires ingenii
ſui
uſu et tractatione rerum quæ ad hanc eruditionem multa cum
laude
aſſequendam conferant excitabit: officiique putabit non eam
ſolum facultatem habere / qua ſi careat / non is ſit / quem ſeſe eſſe pro
fiteatur
.
Verum bonarum omnium artium cognitione et cultu quantum
ad
rem faciat ipſum ſe muniet: promptum expeditumque reddet / quo
ad
plura aut maiora in ea re adiumenta doctrinæ non deſide
ret
: ſibique nunquam ponendum ſtudium: nunquam ceſſandum ſtatuet ab
induſtria
/ uſque ſentiat ſe his eſſe perſimilem: quorum laudibus ad
di
amplius nihil poſſit.
Neque ſibi ſatiſfactum putabit: ſiquid
uſpiam erit ulla ex parte conferens: quod arte et ingenio poſ
ſit
conſequi: ni id præhenderit / penituſque tenuerit: atque pro
1uiribus egerit / ut in ſe ſit ipſum id laudis ad ultimam ſui ge
neris
ſpeciem formamque redactum.
Quæ aut conferant / immo quæ ſint architecto penitus neceſ
ſaria
ex artibus hæc ſunt.
Pictura et mathematica. In cæteris
doctus
ne ſit non laboro.
Nam qui architectum dixerit iuriſcon
ſultum eſſe oportere / quod aquarum arcendarum / finium regundorum ope
rum nuntiandorum iura / et quæ multa huiuſmodi interdicto diffini
untur
inter ædificandum tractentur non auſcultabo.
Aſtrorum etiam
in
eo exactam peritiam non poſtulo ea re / quod ad boream bibliothe
cas
: ad occiduum ſolem balnea poſuiſſe conueniat.
Ne muſicum
etiam eſſe oportere dixero ea re / quod in theatris uaſa reſonantia
apponantur
.
Aut rhetorem quod quæ acturus ſit prædocuiſſe re
demptorem
iuuet.
Satis. n. rerum earum de quibus dicturus ſit /
cogitatio / peritia / conſilium / diligentia præſtabit: quod apte ac
comodateque
ad rem et prudenter loquatur.
Quod ipſum in eloquen
tia
primarium et præcipuum eſt.
Nolo quidem elinguem: nolo auri
bus
ad armoniam penitus obtuſis.
Sat erit ſi non inpublico / in
alieno
ædificarit: non luminibus offecerit: non ſtillicidio: non
deriuatione
: non itinere ſeruitutem indixerit: præter interdictum.
Si uentos qua parte orbis / et quibus nominibus appellentur te
nuerit
.
Qui ſi tamen inſtructior fuerit non recuſabo. Verum
pictura
et mathematica non carere magis poterit quam uoce et
ſyllabis
poeta.
Atque haud ſcio an ſit ea ſatis uel mediocriter
præcepiſſe
.
De me hoc profiteor / multas incidiſſe perſæpius in
mentem coniectationes operum / quæ tum quidem maiorem in modum
probarim
eas cum ad lineas redegiſſem / errores inueni in ea parte
ipſa
quæ potiſſimum delectaſſet et ualde caſtigandos.
Rurſus
cum perſcripta penſitaui / et numero metiri adorſus ſum / indi
ligentiam
cognoui meam / atque redargui.
Poſtremo eadem cum mo
dulis
exemplaribuſque mandaſſem: nonnumquam ſingula repetenti
euenit
/ ut me etiam numerum fefelliſſe depræhenderim.
Sed ne
Zeuſim
quidem eſſe pingendo / aut Nichomacum numeris / aut
Archimedes
angulis et lineis tractandis uolo.
Sat erit ſi no
ſtra
quæ ſcripſimus pictura elementa tenuerit.. Si eam etiam
1peritiam ex mathematicis adeptus ſit / quæ angulis una et
numeris
et lineis mixta ad uſum eſt excogitata.
Qualia ſunt
quæ
de ponderibus / de ſuperficiebus / corporibuſque metiendis
traduntur: quæ illi podiſmata embadaque nuncupant.
His artibus
adiuncto ſtudio et diligentia ſibi gratiam architectus opes no
miniſque
poſteritatem et gloriam nanciſcetur.
Vnum hic non præteriſſe iuuet / quod ad architectum perti
net
: non ultro omnibus qui ſe ædificaturos prædicant / opera polli
cenda
tua est.
Quod leues et gloriæ plus ſatis cupidi certatim fa
ciunt
.
Equidem haud ſcio an expectandum ſit ut iterum et iterum
expoſcant.
Tibi. n. credant oportet ſponte ſua qui tuo ſe uti
uelle
conſilio præſe ferant.
Aut quod ego ut mihi unus alter ue
imperitus credat ultro meas dignas et utiles excogitationes
explicaturus
prodeam nulla repenſa gratia.
Te. n. ut meis
monitis
peritiorem efficiam in ea re: in qua aut maximo te le
uem
diſpendio: aut commodis et uoluptati uehemeter conferam /
me
ſuperi præmium meretur non mediocre.
Dignitatem idcirco
ſeruaſſe
conſulti eſt / fidum conſilium poſcenti / caſtigataque linea
menta præſtitiſſe ſat eſt.
Quod ſi forte ad te ſuſcepis / ut ope
ris
curator et finitor eſſe uelis: uix erit ut uites ne omnia alio
rum
uitia erroreſque ſeu imperitia ſeu negligentia commiſſa ſint /
ad
unum te ipſum referantur.
Adſtitoribus iſta quidem ſolertibuſ
circumſpectis rigidis demandanda ſunt: qui quæ facto opus ſit
diligentia / ſtudio / aſſiduitate procurent.
Velim quoque quoad
liceat
cures / ſit res tibi non niſi cum ſplendidis / et harum rerum cu
pidiſſimis
principibus ciuitatum.
Opera . n. quibusuis præſtita
non dignis uileſcit.
Quid putas ſummorum uirorum auctoritates
quibus
in primis inſeruiendum cenſueris / tibi ad fructum laudis
conferat
?
Ego uero præter id quod plerique omnes neſcio quo
pacto
uidemur interdum ex fortunatorum ſenſu et iudicio pluſ
longe ſapere uulgo quam ſit in re.
Is ſum qui cuipiam architecto
prompte abundeque ea præſtari / quæ ad opus efficiendum exigan
tur
.
Hoc tenuiores perſæpe cum minus poſſint / etiam minus uo
lunt
.
Adde his quod uidere licet: ubi alioquin par ſit artificiſ
1ingenium et induſtria illic æque atque iſtic in opere comperari :
tamen
ex pretio et præſtantia rerum quibus id opus conſtet
gratia
in altero multo habebitur quam in altero accumulatior.
Poſtremo gloriæ cupiditate nuſquam quippiam præſertim inſue
tum
atque inuiſum temere aggrediaris moneo.
Penſata dige
ſta
ſint ad minimum omnia quæ in medium afferentur.
Alio
rum
. n. manu perficere quæ tuo proprio ingenio commentatus
ſis
laborioſa eſt res: et alienis uelle uti pecuniis ad arbitrium
quis
non intelligit quam nuſquam futurum ſit uacuum querimonia?
Tum et commune illud uitium quo ſæpius fiat / ut ferme nul
lum
maximorum operum grauibus atque ualde uituperandis erro
ribus
careat peruelim abste longe abigas quotus erit omnium
qui
non affectet uitæ / artis / morum / inſtitutorum tuorum emenda
tor
moderator directorque uideri.
Maxima quæque ædificatio
ad
uitæ hominis breuitatem et operis magnitudinem uix nunquam
dabitur
/ ut per eundem abſolui poſſit qui poſuerit.
At nos
procaces
qui ſequimur omnino aliquid innouaſſe contendimus
et
gloriamur.
Ex quo fit / ut aliorum bene inchoata depra
uentur
et male finiantur.
Standum quidem cenſeo auctorum de
ſtinationibus
: qui per maturitatem illas excogitarunt.
Po
tuit
enim primos eos conſtitutores aliquid mouiſſe / quod
ipſum
te diutius et diligentius perſcrutantem atque rectius con
ſulentem
quoque non latebit.
Tamen quicquid attentandum
inſtitueris
/ id non niſi de peritiſſimorum conſilio uel potiuſ
edicto
aggrediaris moneo.
Sic. n. et commodis ædificationis
et
tibi ab obtrectatorum inſimulationibus belliſſime conſulue
ris
.
Diximus publica: diximus priuata: diximus ſacra: dixi
mus
profana: quæ ad uſun.: quæ ad dignitatem: quæ ad uo
luptatem
.
Nunc quod reliquum eſt / ſiquid aut architecti in
peritia
atque indiligentia: aut temporis hominum ue inſuria
aut
ſiniſtris impræmeditatiſque caſibus per ædificium mana
rit
uitii / dicemus quo pacto id corrigi reſtituique poſſit.
Fa
uete
his ſtudiis litterati.
1
LEONIS BAPTISTAE ALBERTI DE RE AEDI
FICATORIA
LIBER DECIMVS ET VLTI
MVS
QVI OPERVM INSTAVRATIO
INSCRIBITVR
.
I DE OPERVM VITIIS EMEN
dandis
deinceps diſputandum eſt / conſi
deraſſe
oportet quæ nam ea quidem et qualia
ſint
uitia quæ manu hominum emendentur.
Sic. n. et phyſici arbitrantur maximam re
mediorum
partem ex morbi cognitione pende
re
.
Aedificiorum uitia cum publicorum tum priuatorum alia ab ar
chitecto
ſunt ueluti inſita atque innata: alia importantur aliunde
Et
rurſus horum alia emendari arte poſſunt et ingenio: alia pe
nitus
emendari nequeunt Ab architecto ea ſunt qualia proximo
ſuperiore libro quaſi digitum intendentes oſtendimus.
Nam alia qui
dem
animi ſunt uitia: alia manuſ.
Animi electio: partitio : diſtri
butio
: finitio: præpoſtera / diſſipata confuſa.
Manus aut ui
tia
ſunt paratio / collectio / aſtructio / coagmentatio neglecta
atque
deſidioſa et eiuſmodi in quæ uitia male conſulti atque in
diligentes facile incidunt.
Quæ aut importentur uix recenſeri poſ
ſe
arbitror / tam multa et tam uaria ſunt / inter quæ illud eſt
quod
aiunt / omnia uinci æuo: et inſidioſa nimiunque ualida eſſe
tormenta
uetuſtatis: nec poſſe aduerſus foedera naturæ niti
corpora
quin ſenectutem ſubeant: ut uel ipſum coelum mortale ar
bitrentur
nonnulli ea re quod corpus ſit / ſentimus quid ardor ſolis
quid
umbræ gelatio / quid pruinæ / quod uenti ualeant.
His tor
mentis
actos cernimus fatiſcere et putreſcere etiam duriſſi
mos
ſilices: et altis a rupibus auelli protrudique ſaxa immania tem
peſtate
: ut multa cum parte montis corruant.
Adde his hominum
iniurias
: Me ſuperi interdum nequeo non ſtomachari / cum uideam
aliquorum
incuria / nequid odioſum dicam dicerem auaritia / ea de
leri
/ quibus barbarus et furens hoſtis ob eorum eximiam dignitatem
peperciſſet .
Quæ ue tempus peruicax rerum proſternator aterna
1eſſe facile pariebatur. Adde caſus repentinos incendiorum: adde
fulgura
: terremotus: et aquarum impetus atque inundationes: et
quæ
multa in dies prodigioſa naturæ uis poſſit afferre / inaudita
inſperata / incredibilia / quibus omnes bene deducta ratio architecti
uitietur atque diſturbetur.
Athlantem inſulam epyro non minorem eua
nuiſſe
aiebat Plato.
Ex hiſtoriis accepimus buram helidemque
alteram
hiatu / alteram undis deletam fuiſſe.
Tritonidamque paludem
e
ueſtigio diſparuiſſe .
Et contra apud argos ſubito exundaſſe pa
ludem
ſtymphalidam.
Apudque teramenem repente inſulam cum aquis
calidis
excreuiſſe.
Et ex pelago inter thyreſiam et theram proru
piſſe
flammam / quæ totum mare integros dies quattuor æſtuans ar
denſque
reddiderit: ſubinde inſulam emerſiſſe ſtadiorum duodecim
in qua rhodii templum tutori Neptunno ædificarint.
Et mures ali
bi
adeo multos concreuiſſe / ut ſequuta ſit peſtis.
Et ab hiſpa
nis
legatos ad ſenatum miſſos / qui auxilia peterent contra lepu
ſculorum
iniurias: et quæ multa his ſimilia in eo collegimus
opuſculo
qui theogenius inſcribitur.
Sed non omnia quæ impor
tantur
aliunde uitia talia ſunt ut emendari nequeant.
Neque ab ar
chitecto
ſiquod aderit uitium tale ſemper erit emendari ut que
at
.
Corrupta. n. funditus et omni ex parte penitus deprauata emen
dationes
non ſuſcipiunt.
Quæ item ſic ſe habent / ut niſi totis line
is
peruertantur reddi nequicquam poſſunt meliora: ea quidem non emendan
tur
magis quam ut noua illic faciaſ demoliuntur.
Sed non hic inſiſto.
Nos ea proſequamur quæ reddi manu poſſint commodiora.
Ac primum quidem publica. Horum maximum et ampliſſimum est urbs
uel
potius / ſi id ita interpretari libeat / urbis regio.
Regio
qua
indiligens architectus urbem condiderit hæc forte patietur
uitia
emendanda.
Nam aut contra repentinas hoſtium excurſiones
erit
non ſatis tuta: aut coelo erit immiti et parum ſalubri / et quæ
ad
uſum facient non abunde ſuppeditabunt.
De his igitur tranſige
mus
.
Ex lidia in ciliciam iter est perquam anguſtum a natura inter montes
ut
regioni facere uoluiſſe portam dicas.
In faucibus iugi quaſ
græci
pilas nuncupant iter etiam esse: quod terni cuſtodiant armati: uia
prærupta
crebris aberrantibus riuis / qui ex radicibus montium
1manant. Similes in piceno ſerræ: et quas uulgo foſſumbronias
nuncupant: et alibi complures.
Sed hi aditus natura muniti non
ubique
ad arbitrium habentur: poſſe tamen uidemur multa ex parte
naturam imitari.
Quod ipſum locis pleriſque fecere prudentiſſi
mi
ueteres.
Nam hi quidem quo regionem contra hoſtium excurſiones
munitam redderent ſic rem parunt.
Referam ex geſtis præſtantiſſi
morum
principum breuiſſime quæ ad rem faciant.
Apud euphratem
Artaxerxes
foſſa lata pedes. lx. longa paſſuum milium decem ab ſe
hoſtem excluſit.
Murum per britaniam Cæſares inter quos Adrianuſ
milia
. lxxx. duxit : quo barbaros a romanorum agro ſepararet.
Antonius etiam pius eandem per inſulam murum aſtruxit ceſpiceum. Seue
rus
poſt hunc tranſuerſam per inſulam utrimque ad fines oceani perduxit
uallum milia paſſuum.
c. et duo et uiginti. Apud margianam re
gionem
indiæ Anthiochus ſoter quo loci anthiochiam condidit:
muro
ambitum regionis circumdedit longo ſtadia.
M. quingenti .
Duxit et ſeoſoſis murum a latere ægypti arabiam uerſus a pelu
ſio
ad urbem uſque ſolis quam thebem nuncupant deſerta per loca ſta
dia
itidem quingenta et mille.
Neritom ad leucidem cum fuiſſet conti
nens
abſciſſo hyſtmo mari perducto fecere ut essent inſula.
At chal
cidenſes
et boetii eurippo aggerem duxere: quo euboia boetiæ
iungeretur: ut eſſet altera alteri ſubſidio.
Ad oxum fluuium alexan
der
ſex condidit oppida inter ſe non multo diſtantia: ne ſubitis
hoſtibus
laceſſitis procul eſſent auxilia petenda.
Tyrſes appel
lantur
alto uallo munita præſidia caſtellis ſimillima: quibus
contra
hoſtium aditus paſſim utebantur.
Perſæ iactis cata
ractis
fluuium impedierant tygrim / nequa poſſet nauis ho
ſtiliter
aſcendere.
Eas Alexander quod eſſe animi opus di
ceret
ignaui diruit; ſuaſitque potius uirium uirtute confiderent.
Sunt qui regionem aquarum copia inducta effecere ut eſſet ſimi
lis
arabiæ: quam paludibus et ſtagnis ab euphrate contra hoſti
um
ingreſſus fuiſſe munitiſſimam ferunt.
Regionem igitur præſi
diis
talibus contra hoſtem munitam reddidere.
Hiſdem artibus
effecere
ut eſſet quidem hoſtium regio imbecillior.
Quæ aut ſint quæ coelum graue faciant / ſuo prolixius loco
1diximus: ea tu ſi collegeris / ferme eſſe generibus hæc inue
nies
.
Nam aut ſoles immodici aut crudæ umbræ aut graues affla
tus
obiicientur: aut ex terra malis uaporibus inficietur: aut ex ip
ſo
erunt coelo quæ nocuum importent malum.
Coelum quidem uix poſ
ſe
putant ullis artibus emendari hominum: ni illud conferat
quod
ſcribunt / placatis ſuperis deorum ue monitis uti clauo per con
ſulem
affixo acres interdum fuiſſe ſedatas peſtes.
Contra ſoles
uentoſque incolis oppidorum et uillarum quod forte iuuet non deerit.
Sed regioni uniuerſæ quod ſatis conferat compertum non habemus.
tametſi magna ex parte uitia quæ ex aura importantur emendari
poſſe
non negem: ubi euenerit / ut uapores ex terra noxii tollan
tur
.
Quam ob rem non eſt ut illa proſequar. Solis ne ui: an concep
to
uiſceribus intimis ardore tellus duo illa ſpiret: anhelitum
.ſ. qui ſublatus in aerem frigore in pluuias niueſque concogatur:
et
ſiccum ſpiritum / quo putant fieri / ut uentorum impulſus moueantur.
Tantum conſtet apud nos ſpirare utrumque ex tellure: ac ueluti ex
corporibus
animalium qui exalant uaporeſ ipſum id ſape ſentimus:
quale
illud ſit corpus a quo effunditur: ex peſtilenti peſtifer:
ex
odorato ſuauis et huiuſmodi.
Interdum etiam fieri in promptu eſt /
ut
qui ſudor et uapor alioquin ſuapte natura minime moleſtus
ſit / ueſtium tamen nidore infectus tetrum oleat.
Sic in tellure.
Namque qui ager neque aqua bene opertus ſit / neque etiam ſatis ſiccus
ſit
: ſed ex utriſque luteſcat: is quidem pluribus de cauſis anhe
litus
ſpirituſque fundet infectos et noxios.
Et faciat hoc qui
dem ad rem.
Nam ubi mare altum ſit frigidas / alibi uero tepentes in
uolui
undas ſentimus.
Id ea re fieri prædicant / quod profundius
immergi et altius penetrare ſolis ardores non poſſunt: atque uti
ignitum candenſque ferrum ſi forre in oleum dimiſeris / fueritque
tum
quidem oleum modicum / illico fumos excitabit acres turbu
lentos
.
Id uero ſi oleum multo ſupernatabit extinguetur / fumoſque
non
dabit.
At nos de his qua coepimus breuitate proſeque
mur
.
Palude iuxta quoddam oppidum exſiccata / et ex ea re
orta
cum eſſet peſtilentia / Apollinem ſcribit Seruius rogatum
iuiſſe
penitus exſiccarent.
Apud tempe lata ſtagnabat
1aqua: Hercules ducta foſſa purgauit: hydramque quo ex loco
eruptiones
aquarum propinquam ciuitatem uaſtarent uti ferunt
exuſſit
: inde factum aiunt ut conſumato humore ſuperfluo ſo
loque
denſato exundantium ſtillarum meatus abſtraſi ſint.
Olim ni
lus
plus æquo excreuerat abſque luto multa et uaria animan
tia
concreta reſtiterant.
Siccato igitur ſolo putruerant: inde
ingens
manarat peſtis.
Sub argeo monte ciuitas inquit Stra
bo
Mazara bonis quidem abundat aquis: ſi æſtate quo fluant
non
pater / aerem ea re dant inſalubrem et peſtilentem.
Tum et in
libya
ad ſeptentrionen / atque item in æthiopia non pluit: ex quo
ſæpe
lacus ob ſiccitatem fiunt coenoſi.
Eaque de re cum cætera
iſtiuſmodi
animantia orta corruptionibus / tum maxime locu
ſtarum
ingens copia exuperat.
Contra iſtiuſmodi fetores et pu
tredinum
uim Herculis utraque remedia percommoda adhibebun
tur
foſſa ducta / nequid ex mora ſtagnantis aquæ ſolum illute
ſcat
: proxime pandetur ſolibus / Nam hi quidem ignibus uſum
Herculem interpretamur.
Et confert ſaxo / tellure / harena ue
complere.
Quo autem pacto concaua ſtagnantium aquarum poſ
ſis
facile harena complere ex fluuio ſuo dicetur loco.
Rauen
nam
inquit Strabo per ſua tempora quod plurimo inundaretur ma
ri
ſolitam affici odore tetro: aere tamen fuiſſe non peſtilenti.
Et mirantur quid ita: ni forte quod euenire urbibus uenetia
rum
dicunt id fiat ea re / quod circumfluentes paludes uentis
æſtuque
maris actæ nunquam conquieſcant.
Huic perſimilem
quoque
fuiſſe alexandriam ferunt.
Sed ibi per æſtatem nili in
crementa id uitium amouere.
Natura igitur admonemur quod
facto
opus ſit.
Nam iuuabit quidem aut penitus exiccare: aut
reddere
bene aquoſam riuis / fluento / mariue immiſſo: aut de
mum
tellure exempta uſque ad intimam ſcaturitatem aquæ in
fodere
.
De his hactenus.
Nunc ſi quod ad uſus neceſſitatem deerit / id ne deſit prouideamuſ
Neceſſaria
quæ nam ſit non longius repeto / in promptu ſunt.
Eſca:
ueſtis
: tectum: et imprimis aquae.
Aquam mileſius Tales principium
eſſe
rerum et humanæ coniunctionis dixit.
Plus mille uicos ſe
1inquit uidiſſe Ariſtobolus deſertos quia indus fluuius alio
diuertiſſet
.
Ego uero eſſe aquam animantibus ueluti pabulum
caloris
/ uitæque alimentum non negarim: aut quid plantas refe
ram
?
quid cætera / quibus mortales utuntur? Sic exiſtimo quæ
in
terris creſcant et coaleſcant omnia / ſi aquam ademeris / fore ut
futura
ſint nulla.
Apud euphratem pecora a paſtu pellunt que
pratis
plus ſatis feracibus nimium pingueſcant: eius rei cauſam
putant
humoris exuberantiam eſſe.
Marique immaniſſima uige
re
corpora ea potiſſimum cauſa aſſeuerant: quod ex aqua nutri
menti copia multa ſuppeditetur.
Regibus lacenarum meminit
Xenophon
dignitatis gratia dabatur ut ſtagnum aquæ haberent
pro
foribus ante domum.
In nuptiis in experiationibus ac ferme
omnibus denique in ſacris uetuſtiſſimo ritu aquam adhibemus.
Quæ omnes res indicio ſunt quanti maiores noſtri aquam fece
rint
.
Sed quis negarit eius copiam multis modis plurimum ge
neri
hominum inſeruire atque opitulari / ut nuſquam adeſſe non mo
dica
putanda ſit / niſi cum affluentiſſime omnes ad uſus abunda
rit
.
Ab aqua igitur quando ea uti aiunt per bonam et malam ua
litudinem
utimur ordiemur.
Maſſagetæ multis locis ſciſſo
arago
fluuio regionem aquoſam reddidere.
Ad babylonem qua
eſſet
in ſicco ædificata tygris et euphrates immiſſi ſunt.
Aquæ
ductum
in urbem ecbatanam induxit Semiramiſ perfoſſo mon
te
alto ſtadia uiginti quinque foſſura lata pedes quindecim.
Ab
choro
fluuio arabiæ uſque in deſerta et arida loca Arabs rex
eo
loci Cambiſem expectans aquam deduxit facto / ſi omnia credi
mus
Herodoto / ex taurorum pellibus aquæductu.
Apud ſa
mios
rara inter opera admirabantur foſſam ſtadia longam ſeptua
ginta
/ ductam per montem altum orgias centum quinquaginta.
Ad
mirabantur
et cuniculum Megarei opus altum pedes uigin
ti
: quo fons in urbem deduceretur.
Sed meo iudicio urbs ro
ma
omnes facile et opum magnitudine et ducendi artificio / indu
ctarum
aquarum copia longe ſupauit.
Aquam unde ducas non ſemper
amnes
fontes ue patebunt.
Puteos Alexander iuſſit fodi ſe
cus
mare et littus perſicum ut claſſem aquaret.
Hannibal
1cum a Scipione urgeretur inquit Appianus ad colliam urbem
mediis
in agris quod aqua non adeſſet puteis effoſſis militum
neceſſitati
prouidit.
Adde etiam quod aqua non omnis inuenta uſi
bus
hominum accomodatur.
Nam præter id quod aliæ calidæ / aliæ
frigidæ
reperiuntur: quod ue aliæ dulces / aliæ acidæ: aliæ amaræ
aliæ
puriſſimæ / aliæ limoſæ / uiſcoſæ / unctuoſæ / piceæ / aliæ
quæ
etiam immiſſa reddant ut ſint ſaxea: aliæ curſu eodem partim
claræ
partim fluant turbulentæ: et alibi aluo eodem hic dulces
alibi
ſalſæ amaræ ue: ſunt etiam alia memoratu digna: quibus
aquæ
inter ſe natura et ui multo differant / quæ plurimum ad
ſalutem et perniciem hominum faciant.
Et liceat quoque nobis aliqua
de
aquarum miraculis recenſere: quæ oblectent.
Arſiones apud
armeniam ueſtes eo lotas lacerat.
Diana apud camerinum non
coit
cum uiro.
In debri oppido garamanthum fons die friget /
noctu
feruet.
Apud ſegeſtanos helbeſus in medio curſu ſubi
to
efferueſcit.
In epyro fons ſacer / quo ardentia immiſſa extin
guntur
: extincta incendantur.
In eleuſina fons ad ſonitum tybiarum
exultat
.
Peregrina animantia ſi ex indo potarint colores mu
tant
.
In littore quoque maris eryctrei fons eſt / quem ſi oues bi
berint
/ illico mutant uellus in colorem atrum.
Sunt et laodicenſium
fontes apud quos conceptus quadrupes colore enaſcitur giluo.
In agro cadareno aqua eſt / quam ſi guſtarit pecus pilos et un
gues
amittat.
Ad mare hyrcanum eſt lacus / quo lotus quiuis
incidat
in ſcabiem: et ſolo curetur oleo.
Suſis aqua est / quæ di
ſcutiat
dentes.
Apud ſtagnum zelonium fons ex quo ſteriles fiant:
aliuſque
mox / ex quo reddantur fæcundæ.
Et in chio qui inſipi
entes
reddat: Et alibi quæ non pota modo / ſed uel guſtata ri
ſu
in mortem ſoluat.
Eſt qua etiam ſi laueris interimat. Et in ar
chadia
apud non agrum aquæ genus alioquin puriſſimum: ſed tam
tam
habet ueneni uim / ut nullo queat metallo cotineri.
Et
contra ſunt quæ bonam inſtaurent ualitudinem puteolanæ / ſenenſes
uolaterranæ / bononienſes / et quæ paſſi per italiam celebrantur.
Sed
illud
maius quod de corſica referunt aquam affuiſſe / quæ oſſa
confracta
reſolidaret: qua et uenena peſſima curarentur.
1Sunt et alibi quæ bonum ingenium diuinantemque inſpirent. In cor
ſica
item fons oculis utilis: ſi quis fur coram furto negarit ſa
cramento
/ et oculos lauerit cæcatur.
De his hactenus. Cæte
rum
aqua locis aliquibus neque pura neque impura penitus inue
nietur
.
Ciſternis ea re pluuiam excipere et aſſeruare paſſim
per
apuliam aſſueuerunt.
Quattuor igitur circa rem aquarum ſunt / quæ ad opus faciant.
Vt inuenias: ut ducas: ut ſeligas: ut aſſerues. De his nobis
dicendum eſt.
Sed nonnulla præcenſenda ſunt: quæ ad uniuerſum
uſum
aquarum pertineant.
Aquam non niſi in uaſe detineri poſſe ar
bitror
: et illis aſſentior / qui ea de re moti mare quoddam im
menſum
eſſe uas autumant: eorumque ſimilitudine fluuium eſſe
quoque
uas ualde oblongum interpretantur.
Sed hoc intereſt quod
in
his aquæ nulla extrinſecus adhibita ui ſuapte natura per
fluant
et moueantur.
Alteræ uero facile acqeſcerent / ni uento
rum
appulſu agitarentur.
non illa philoſophantium hic proſequar /
petant
ne aquæ mare quaſi quietis locum: radio ne fiat lunæ
ut
mare momentis augeatur / uiciſſimque diminuatur.
Nihil enim
ad
rem noſtram conferent.
Illud non prætereundum eſt quod ipſis
oculis
perſpicimus : aquam natura petere ima : nec pati aerem uſ
piam
eſſe depreſſiorem ſe: odiſſeque omnium tum leuiorum tum grauiorum
quam ipſa ſit corporum mixtionem: et cupere complere omnes in quaſcumque
influat
concauitatum formas: et ſuiſ quo magis uti prohibeaſ
uiribus
/ eo contumacius illuctari aduerſum atque inniti: neque in
terquieſcere
quoad pro uiribus aſſequatur quæ ad quietem affe
ctat
.
Adeptis ubi conquieſcat ſedibus ſeſe tantum contentam eſſe:
mixta
omnia cætera aſpernari.
Superficiemque ſummam ſeſe ad coæqua
tam
altitudinis parilitatem limbo extremiſque labris collibra
re
.
Et quod etiam ad aquas pertineat memini ex Plutar
cho
.
Quærebat enim an infoſſa tellure aqua ueluti ſan
guis
in uulnus inſtillaret.
An potius ueluti mammas nu
tricis
lac ſenſim generatum conflueret.
Sunt qui aquas quæ
perhennes
fluant / non ueluti ex uaſe conceptas effundi : ſed
locis
unde manarint aſſiduis momentis generari aſſeuerant ex
1aere non quidem omni: ſed eo qui demum paratior ſit ut fiat
uapor
.
Terram. n. et præſertim montes ueluti ſpongiam eſſe mea
tibus
refertam: per quos conceptus aer inſpiſſetur frigore / atque
concogatur
.
Id cum cæteris inditiis / tum uel hinc præberi ut ita
exiſtimant quod maxima quoque flumina maximis a montibus or
ta
intueantur.
Alii non penitus iſtorum auctoritati acquieſcunt:
Et
. n. cum plureſ alii tum pyramuſ inquiunt fluuiuſ minime exi
guus
/ nauigabilis. n. eſt: quid ita non ex montibus: ſed media
exoritur
planicie.
Quare qui dixerit tellurem humores imbibe
re
imbrium / qui quidem grauitate ſui atque ſubtilitate penetrent:
inque
uacua locorum inſtillent / fortaſſis erit minime redarguen
dus
.
Namque uidere quidem licet regiones: ubi imbres rariſſimi
ſint
/ aquis omnino deficere.
Libyam quaſi lipygiam dicta ferunt quod
raro
ibipluat: ergo aqua indigeat.
Aquas demum uberrimas
inueniri
ubi plurimum pluerit quis negabit?
Facit etiam ad rem
conſiderandam quod uidemus puteum fodienti non prius præ
beri
aquas quam ad fluminis libramentum deſcenderit.
Apud uol
ſconium
montanum oppidum ætruriæ puteo profundiſſimo / ducentos
enim ac uiginti pedes antequam uenas ullas attigerint deſcenderunt /
aqua
non prius repta est quam ad fontium libramentum uentum eſt quæ
ſuis
locis de montis latere ſcaturiat.
Idem ipſum quidem montanis
puteis
euenire locis ferme omnibus intelliges.
Compertum habemus
ſpongiam ex aeris humectatione commadeſcere: indeque libram
efficimus
: qua uentorum aeriſque grauedines et ſiccitates ponde
ramus
.
Atque ego uero nequicquam negarim ſuccum nocturni acriſ a
leui
tellure attrahi: aut ſponte meatibus ingredi facileque poſſe
in humorem uerti.
Tamen quod affirmem nihil ſatis apud me conſti
tutum
habeo: tam uaria de iſtiuſmodi rebus apud ſcriptores comperio
tamque multa et diuerſa ultro ſeſe conſideranti offerunt.
Et con
ſtat
quidem locis pluribus aut terremotu aut ſponte ſua repente fon
tes
erupiſſe / et fluxiſſe diu / et temporibus defeciſſe uariis: ut
aliæ
quidem per æſtum alie per hyemem euanuerint: et fonteſ poſteaquam aru
iſſet
rurſus aquarum affluentia exuberaſſe.
Et aquae fontium non a tel
lure
meo: ſed etiam mediis ex fluctibus maris dulces emanaſſe.
1Ipſis etiam ex plantis aquas præberi affirmant. In inſula qua
dam
apud eas quæ fortuitæ dicuntur ſurgere aiunt ferulas ad
arboris
magnitudinem: ex quibus quæ nigræ ſint ſuccum expri
mas
amarum: ex albis uero aqua excillet perpura potui commo
diſſima
: mirabileque in montibus armeniæ quod ſcribit Strabo
ſane
grauis auctor inueniri animalia uermes media ortos in
niue
quidem pleni ſunt aqua potu optima.
Apud feſulas apud
etiam urbinum quauis montanæ ſint urbes / aqua illico fodientibus
præſto
eſt: id quidem quod ſint petroſi et petræ compactæ creta.
Adeſſe etiam glebaſ puriſſimam aquam tunicæ ſuæ uerticulo conti
nentes
.
Quæ ſi ita ſunt profecto naturam noſſe minime facile
et
ualde obſcurum eſt
Redeo ad rem. Latentes aquas indiciis inuenies. Indicia
præſtabit
forma et facies loci / terræque genus: quo aquam requi
ras
: et quædam quæ hominum ſolertia adinuenit .
Natura ſic ſe
habet
ut qui locus ſinuoſus et ſubincauo ſimilis ſit. is quidem
quaſi
uas ad aquam continendam paratum eſſe uideatur.
Vbi pluri
mum
ſoles poſſint / quod humores illic radio exurantur: aquæ
aut
exiguæ aut nullæ reperientur: aut ſiquæ tandem in campeſtri
bus
apparebunt / graues illæ quidem et lentoſæ ſalſinoſæque ha
bebuntur
.
Ad ſeptentrionem in montibus / et ubi opaciſſima umbra
eſt / perprompta ſuccedet aqua.
Montes qui diu niue operti ſtent
aquas
exhibent uberrimas.
Hoc aduerti montes qui in ſubli
mi
habeant pratum complanatum aquis nunquam defeciſſe.
Et omneſ
ferme
amnes non aliunde quam ab locis iſtiuſmodi exoriri comperi
es
.
Aduerti etiam fontes non ſcaturire alibi quam ubi ſub ſe atque cir
cum
habeant ſolum telluris integrum et ſolidum: ſupra uero ſe
aut
planities incumbat ſidens: aut tellure ſint operti rarenti et
ſoluta
: ut ſi rem penſites quaſi fracto catini latere collectam
emanare
aquam non inficieris.
Hinc illud eſt quod tellus denſi
or
minus aquarum / et eas quidem non niſi in ſummo præbet.
Solu
tior
uero tellus plus humoris / ſed non niſi in profundo reddat.
Aliquibus locis quod ſylua cæſa ſit / aquam exortam fuiſſe meminit
Plinius
: meminit Tatius Moyſen cum per diſerta peregrina
1retur et ſiti periclitaret / ex coniectura ſoli herbidi aquarum ue
nas
adinueniſſe.
Aemilius cum haberet exercitum apud olympum
et
aquæ penuria laborarent: ex uiriditate ſyloarum admonitus
inuenit.
Quærentibus aquam militibus puella uirguncula uenas
quaſdam uia collatina monſtrauit: quas ſecuti foſſores uberri
mum patefecere fontem: et fonti ædiculam iunxere: et rei memoriam
appinxere
.
Terra ſi ueſtigiis preſſa facile ceſſerit / et una pe
dibus
adhæſerit / aquam ſubeſſe indicat.
Sunt etiam indicia proxi
miora
illic ſubeſſe aquam ubi ea naſcantur et uigeant quæ aquas
optent
/ aut aquis producantur: ſalicta / camuſcula / uincus /
dera
/ et quæ non niſi multo humoris nutrimento ad eam qua ſit
peruenire amplitudinem poſſint.
Quæ terra uites bene frondoſas
alit
: quæ ue præſertim hebulum et trifolium prunamque ſilueſtrem fe
rat
/ bonum
ſolum et dulces præſtare uenas inquit Columella.
Tum et ranulæ et lumbrici copia et culices et cateruæ puſillo
rum
uermium alatorum ubi uolitando inglomerantur / illic ſubli
teſcere
aquam indicant.
Quæ aut ingenii perſpicacitas indagarit
hæc
ſunt.
Aduerterunt. n. perſcrutatores cum reliquam omnem tellu
rem
/ tum
maxime montes conſtare cutibus quaſi paginibus aliis
denſioribus / aliis rarioribus / aliis tenuioribus.
Et montibus
aduerterunt eſſe cutes haſce alteris alteras ſuperimpoſitas atque
exaggeratas
/ ita ut extrinſecus exaggerationum ordines et li
neæ
compactionum a dextris in ſiniſtram ſint ad libellam ductæ: in
trorſus
aut uerſus mentis centrum cutes deprimantur ad lineam obli
quam
tota ſublimi ſuperficie in pronum coæquabili / ſed ductu ſui
atque
ſucceſſu ad intimum non continuato.
Nam in quoſque ſingulos
centenos ferme pedes in tranſuerſum deſcenſum cute abruptæ gra
dibus
ſubſidunt.
Ac deinceps ordinum interruptione iſtiuſmodi
parili
gradatione uſque ad montis contra utroque ex montis late
re
procurrunt.
His igitur perſpectis acres ingenio uiri facile in
tellexere
aquas ſeu genitas ſeu pluuias per intercutes atque in
terpacturas
paginarum excipi: ex quo intima montis madida
redderentur
.
Inde argumentum ſumpſere / ut ſuffoſſo monte aquis
collitentes
peterent ex eo præſertim loco ubi gradatiorum
1deſcenſus et ordinum lineæ mutuo concurrant. Qui locus maxi
me
perpromptus eſt illic / ubi muſculi montium alter alteri cohæ
rentes
ſinum aliquem effecerint.
Præterea compertum fecere cutes
inter
ſe uaria et diuerſa eſſe natura ad aquas inbibendas ue ex
hibendaſue
.
Rubra. n. ſaxa ferme nunquam inueniri non aquoſa:
ſed
aſſueſſe fallere quod per interuenia quibus id genus lapidis
abundat
/ dilabantur.
Et ſilicem lapidem omnem ſuccoſum et rediui
uum
: qui in radice montis interfractus et admodum aſper ſit /
aquam facile exhibere.
Terram quidem tenuem etiam exhibere copiam
aquæ
: ſed eſſe malo ſapore.
Sabulum uero maſculum et hare
nam
quæ carbunculus dicitur aquas præbere minime incertas
ualde
ſalubres et perhennes.
Contra euenire in cretam: quod. n. nimium
denſa
ſit ex ſe aquam non præbere: ſed aduentitiam ſuſtinere.
In ſa
bulo
admodum exiles et limoſas / et in profundo ſidentes inue
niri
.
Ex argilla aquam manare tenuem: ſed cæteris dulciorem.
Ex tofo frigidiorem. Ex nigra tellure limpidiorem. Glaream ue
ro
ſi ſolutior ſit / ſpe fodi non certa.
Vbi uero denſior coeperit
profundius
fodi non penitu incerta.
In utriſque inuenta ubi ſit /
haberi
ſapore bonam.
Arte etiam adhibita locum ipſum ubi uena
ſubeſt
cognitum eſt / compertum dedere.
Sic. n. admonent. Coelo
ſereno
mane ad diluculum procumbito: mentumque firmato ipſo in
ſolo
: inde circum proximam regionem quaque undique luſtrato:
quod
ſicubi ſurgentes uaporeſ uideriſ criſpare aere qualeſ ge
lida
hyeme hominum anhelitus ſolent: illic aquam putato non de
eſſe
: ſed quo fias certior fodito locum fouea profunda et lata
cubitos
quattuor: in ea circa ſolis occaſum collocato aut te
ſtam
nuper ex fornace exemptam: aut uellus lanæ ſucidæ: aut fi
ctile
crudum: aut nudum æneum uas inuerſum et perunctum oleo / et
operito
aſſeribus foueam / terraque inſternito.
Poſtridie mane
ſi
ponderi multum acceſſerit teſta: ſi infuſa lana ſit: ſi comma
duerit
fictile: ſi ſtillæ ad uas hærentes pendebunt: item ſi ardens
lucerna
illic intercluſa minus olei conſumpſerit: aut ſi illic
facto
foco tellus ſumarit: proculdubio aquæ non deerunt. Iſta
quo
tempore fieri magis conducat non ſatis explicarunt.
Sed
1apud ſcriptores alibi ſic inuenio. Per ſydus caniculæ terram
et
animantium corpora multo humeſcere.
Ex quo fit ut per eos
dies
arbores ſub corticibus admodum commadeſcant humoris
exuberantia.
Tum et per id temporis in hominibus aluus ſoluitur: et
præ
nimia corporum humectatione crebræ infeſtant febres: aquas
etiam per id tempus plus emergere ſolito.
Cauſas rei arbitratur
Theophraſtus
/ quod auſtri tum flarent / qui natura ſui udi et ne
buloſi
ſint.
Ariſtoteles aſſerebat cogi terram ut uapores emit
tat
ab ingenito igne qui uiſceribus immixtus ſit.
Hac ſi ita ſunt
ea
nimirum tempora conuenient: quibus ignes hi aut ualidiores
ſunt
/ aut minus ab humoris copia preſſabuntur: quibus ue
tellus
ipſa non penitus arens uſtaque ſit reddita.
Ac mihi quidem
tempora ad eam rem probantur: ſiccioribus in locis uer: umbro
ſioribus
autumnus.
Spe igitur ex his quæ diximus inditiis
confirmata
fodere aggrediemur.
Foſſura erit duplex. Nam alia puteus in profundum: alia cu
niculus
in oblongum.
Puteum fodientes nonnunquam periclitantur. Fit id
aut
malo uapore ſurgente: aut foſſuræ lateribus corruentibus.
Serui apud ueteres aliquo ex maleficio damnati ad fodinas
metallorum
mittebantur: quo loci ex aeris peſtilentia breui confi
cerentur
.
Contra uapores ſic monemur. Aerem aſſidua uentilatio
ne
commoueamus: et lucernas ardentes adhibeamus: quo ſi for
te
uapor leuis eſt / conficiatur flammis.
Si grauior : tunc habeant
foſſores
unde muniti nocuum malum attemperate fugiant.
Graui
enim uapore inceſſate flamma extinguetur.
Si aut ingrueſcent /
perſeuerabunt ue uapores / fodito inquiunt utrimque in dextram ſini
ſtraque
ad latus æſtuaria: quibus liberrime uis mala uaporis
aſpiret
.
Contra ruinæ periculum ſic opus ducito. Primo in ſolo
ubi
puteum fodere inſtituas corona inſternito marmoream aut
firmiſſima
ex materia tantam quantam uelis eſſe putei amplitu
dinem
.
Ea tibi erit tollendi operis baſis. In hanc igitur aſtruito
putei
latera alta cubitos tris / ſinitoque ſicceſcat.
Cum ſiccue
rit
infodito in imum purei: atque eximito quæ intus ſint. Fiet
ut
quanto foſſuram deprimat / tanto ſeſe ſtructile opus impri
1mat profundumque petat. Tu inde additamentis cum foſſuræ tum
ſtructuræ
tuto ad quantam uoles altitudinem deuenies.
Parie
tem
putei ſunt qui extrui ſine harenato uelint: ne uenæ obſtru
antur
.
Alii triplicem abduci iubent parietem: quo aqua ex imo
fundo
inſtillet nitidior.
Sed maxime intereſt quo fodias lo
co
.
Nam cum habeat quidem tellus cutes alteras in alteris uarias fit
ut
interdum imbrium aquæ ſub congeſtitia tellure illico in pri
ma
denſiore cute inuenta contineatur.
eandem quod impura quidem
ſit
aſpernabimur .
Contraque interdum eueniet: ut aqua inuenta ubi
ad
huc profundius excauare proſequaris / illa euaneſcat / abque
oculis
deperdatur .
Fit adeo id ea re quod uaſis quo ea continebatur
fundum perfoderis.
Qua de re perplacent qui puteum ſtructura fi
niunt
huiuſmodi.
Quaſi. n. uegetem effecturi circulis ligneis
tabuliſque
obuallant intima effoſſi putei uallationis lorica du
plici
: ita ut inter utramque interſit ſpatium cubiti: in idque inter
uacuum quod inter loricas ipſas eſt refundunt pultem ex glarea
maiuſcula
aut potius ex ſiliceis marmoreiſue fragmentis ſub
actis
calce: Sinuntque menſes ſex opus inter haſce uallationum
formas
ſicceſcere atque dureſcere.
Id opus integri uaſis uicem
et
munus præſtat: a cuius fundo non aliunde ſurgens pleuis pu
rataque
aqua influat: Cuniculum ſi feceris eadem foſſoribus con
tra
uapores obſeruabuntur quæ recenſuimus.
Nequid uero in
caput
ruat fulctura ac deinceps etiam teſtudinato communietur.
Sed per cuniculum crebra æſtuaria perducentur partim ad perpendi
culum
/ partim
in linea obliqua: non ea re tantum / quo uapores no
cuos
uetent: uerum et maxime quo eximendi atque exhauriendi
deſecta
ſubreptaque operis exitus expeditiores pateant.
Quæ
rentibus
aquas inter fodiendum ni aſſiduo humectiores gle
reſpondebunt: et ferramenta facilius deſcenderint fruſtrabitur
ſpes
aquæ inueniendæ.
Inuentis aquis uelim non temere uſibus hominum dentur / ſed
cum urbibus aquæ copia non ſolum optatur / ut potent / uerum etiam ut la
uent
/ ut hortis / coriariis / fullonibus / cloacis: ut etiam impri
mis
ſubitis incendiorum caſibus abunde ſuppeditet: optima
1rum ſeligenda erit / quam potui des. Cæteræ demum uti qui
buſque
conferant accomodentur: Aquam aſſerebat Theophraſtus
quo
frigidior ſit / eo planetis eſſe commodiorem: tum et lutoſa atque
turbulenta
/ quæ præſertim a ſolo delabitur fertili reddi agrum
ualidiorem
conſtat.
Equi puriſſimis aquis non delectantur: mu
ſcoſis
tepentibuſque pingueſcunt.
Fullonibus crudiſſimæ in
precio
ſunt.
Apud phyſicos ſic inuenio: neceſſitatem aquæ
ad
tuendam mortalium uitam eſſe duplicem: unam ut ſitim ſedet :
alteram ut quæ inter ueſcendum ſumpſerint nutrimenta quaſi ue
hiculum
perducat in uenas: quo depuratus coctuſque inde ſuccus
in
membra adigatur.
Et ſitim aiunt appetentiam eſſe quandam hu
moris
imprimis frigidi.
Et frigidas putant aquas præſertim
poſt
coenas bene ualentibus ſtomachum corroborare: Paulo
aut gelidiores etiam firmioribus ſtuporem inducere: præcor
dia
tundere: neruos quatere: et cruditate uirtutem concoquendi
extinguere
.
Oxus fluuius quod ſemper ſit turbulentus / ea re po
tui
inſaluberrimus eſt.
Accolas romæ cum ab aeris inconſtantia
tum
a nocturnis fluuii uaporibus / tum etiam poſt meridianis uen
tis
graues excitatæ febres occupant.
Nam hi quidem per æſtatem
nona
diei hora qua maxime corpora aſtu ferueant algentes
perflant : uenaſque obſtipant.
Sed mea ſententia et febres et mali
plerique
omnes morbi maxima ex parte a tyberinis aquis eueni
unt
quas cuncti forme nunquam non turbidas potant.
Neque ſit ab
re
quod phyſici ueteres curandis febribus romanis ſquillitico
potiſſimum abſciſiuis utamur monent.
Ad rem redeo. Optimam
inueſtigemur
aquam.
Ex aquis Celſus phyſicus ſic ſtatuit: le
uiſſimam
eſſe pluuiatilem.
Secundo loco fontanam. Tertio fluen
ti
.
Quarto putei. Poſtremo loco eam: quæ ex niue aut gla
cie
liquata ſit.
Grauiorem his eſſe quæ ex lacu. Omnium autem
peſſimam
quæ ex palude.
Sub argo monte ciuitas mazara
aquis
abundat alioquin bonis: ſed quod æſtate quo fluant non ha
beant
/ ſunt inſalubres et peſtilentes.
Iſta quidem in ſententia pe
riti
omnes ſunt: ut aquam natura ſui dicant corpus eſſe impermix
tum
et ſimplex: cui frigiditas et humiditas ineſt.
Eam igitur
1optimam dicemus: quæ a natura ſui minime aliena minime
prauata
ſit.
Quare ni puriſſima et omni lentitudinis mixtione
omniſque ſaporis odoriſque uitio immunis fuerit / proculdubio ſalu
ti
plurimum officiet / inteſtinos uti loquuntur euentationum mea
tus
obſtruendo: uenas oblimando: ſpirituſque miniſtros uitæ in
tercludendo
atque obfocando.
Hinc eſt quod aiunt / pluuiam quan
do
quidem ex tenuiſſimis uaporibus coactis conſtet / merito
eſſe
omnium optiman / modo id ei non adſit uitium / quod aſſerua
ta
facile putreſcit / et fetore inficiatur / craſſiorque reddita al
ui
duritiem inducit.
Dixere aliqui fieri id quod a nubibus ex ni
mium
uariis et diuerſis in unum commixtis aquis hauſtæ ſint:
puta
ex mari: in quod omne fontium genus confluat: et nihil
ad
corruptionem dari aptius paratiuſque quam diſſimilium confuſam
commixtionem poſſe.
Confuſus in unum multarum uuarum ſuccus
uetuſtatis
impatiens eſt.
Apud hebreos peruetus fuerat lex ne
quid
ſemina niſi ſelecta et ſimplicia ſeminarent / naturam in
dicantes
diſſimilium permixtionem penitus abhorrere.
Qui autem
Ariſtoteli
aſſentiuntur / et hauſtos a terra uapores in parte aeris
quæ
algida ſit / frigore primum ueluti in caliginem cogi: et
mox
in guttas depluere arbitrantur / aliter ſentiunt.
Cultas
arbores
aiebat Theophraſtus ocius in morbos incidere quam ſil
ueſtres
.
Has. n. rigidas duritie indomita aduentitiis impreſ
ſionibus
acrius reſiſtere.
Has uero alteras teneritudine ſui
exhibere
ſeſe ad repugnandum inualidas / quod ſint ad obſequium
domitæ
diſciplina.
Simile et illi in aquis ducuntur / quo tene
riores
dederis / eo ut ſuis utar uerbis / eſſe paſſibiliores.
Et
fieri
aſſeuerant hinc ut decoctæ aquæ et ignibus factæ mitio
res
ociſſime frigeſcant / ociſſime iterato ferueſcant Sed de plu
uia
ſatis.
Proxime ad iſtas nemo non probat fontes. Sed qui flu
mina
fontibus præferunt / ſic inquiunt.
Quid nam aliud eſſe flu
men
dicemus quam exuberantiam fluxumque plurimorum fontium unam
in
coniunctionem atque corriuationem ſolibus / motu / uentiſque ni
mirum
commaturatam.
Puteum etiam fontem eſſe arguunt / ſed profun
diorem
.
Quod ſi radium ſolis aliquid aquis conferre non ne
1gabimus / qui nam iſtorum crudior ſit in promptu esse. Ni forte igne
um
uerſari ſpiritum uiſceribus terræ conſentimus: quo aquæ
ſubterraneæ
concoquatur.
Aquæ puteorum inquit Ariſtoteles æſta
te
poſt meridiem fiunt tepidæ.
Sunt qui aſſeuerant aquas puteorum
a
ſtare non eſſe ſed uideri comperatione feruentis aeris gelidas.
Tum contra multorum inueteratam opinionem experiri licet hauſtas
nuperrime nequaquam irrorare: ſi id quo exceptæ ſint / uitrum ſa
tis
terſum et ſucidiore non punctum ſit.
Sed inter prima principio
rum
quibus uniuerſa conſtant cum duo maxime ex pythagoreorum
ſententia
eſſe maſcula dicantur / calor atque frigus: ſitque caloris
natura
et uis penetrare / ſoluere / rumpere / rapere ad ſe humorem
atque
depaſci.
Frigoris uero comprimere / conſtringere / im duritiem
cogere
atque conformare.
Ab utriſque tamen aliqua ex parte præſer
tim
in aquis par prope effectus manat: ſi adſint illi quidem immodi
ci
/ aut plus ſatis aſſidui.
Inferunt. n. ambo ' ferme pares con
ſumptiones
partium tenuiſſimarum: unde aritudines uſtionum ſub
ſequuntur
.
Ex quo illud eſt quod arbores caloribus uſtas atque etiam
eaſdem frigore quoque etiam uſtas dicimus.
Id quidem quoniam mollio
ribus
abſumptis partibus confectiſque a gelu a ſole ue materiem ſca
bram
et torridam relictam uidemus.
Itaque pari quidem ratione aquæ
et
ſolibus lentoſæ et gelu cineroſiores redduntur.
Sed inter pro
batas
aquas alia rurſus differentia eſt.
Nam coeleſtes quidem
aquas
plurimum intereſt quo anni tempore / qua diei hora him
bribus
quo flante uento collegeris: quo etiam loco aſſeruaris: quam
etiam diu aſſeruatæ ſint.
Aquas poſt brumam grauiores dari e
coclo
putant.
Collectam per hyemen eſſe affirmant dulciorem / quae
quæ
aſtate colligatur.
Primæ poſt caniculam pluuiæ amaræ et
peſtilentes ſunt.
Aduſtis. n. terræ mixtionibus inficiuntur: et
terram quidem ob eam rem ſapere amaritudinem dicunt / quae ſolibus
aduſta
ſit.
Hinc eſt quae collectam tectis quam ex area præferunt: et
collectam tectis alteram ex priore pluuia dilutis haud inſalubrem
putant.
Phyſici qui punica ſcripſere lingua ſic affirmant. Plu
uiam
quæ per æſtatem præſertim cum tonitru ceciderit impuram eſſe et
ſalſitudine
nocuam.
Nocturnum arbitratur Theophraſtus
1bymbrem præſtare diurnis. Ex his ſalubriorem putant eam quæ ce
ciderit
flante aquilone.
Aquam pluuidam Columella fore ait
non peſſimam / ſi tubulis fictilibus ducatur in ciſternam contectam.
Sub diuo. n. et ſolibus facile putreſcere: ligneo etiam uaſe aſ
ſeruata
uitiis obnoxia.
Aquæ fontium etiam inter ſe differunt: eas
quidem quæ a monticulorum radicibus ſcaturiant putabat Hypo
cras
eſſe omnium optimas.
Tum de fontibus ueteres ſic ſtatuebant.
ut inter optimos primo haberent loco fontem / qui ſeptentriona
lem
/ qui ue æquinoctium ad ſolem orientem ſpectet.
Vltimo po
nunt
loco fontem / qui meridiem.
Proximos optimis eos putant
qui
ad exortus hyemales ſint: et occiduos etiam non uſque quaque
penitus
aſpernantur .
Qui locus rore et plurimo et leuiſſimo
eſſe
udoſus ſolet / is quidem ſuauiſſimas præbebit aquas.
Roſ
enim non niſi quietis puris temperatiſque aere locis inſpergitur.
Theophraſtus aquam terra infici arbitratur non ſecus atque in
fructibus
ſuccus uitis arborum que: qui omnes terram quam ſuxerint
et
eas res quæ radicibus iunctæ ſint ſapiant.
Tot genera uini
haberi
dixere ueteres / quot ſint terræ glebæ /ubi uitis plante
tur
.
Patauina dicebat Plinius uina ſalicem ſapiunt / qua illi ma
ritant
uites.
Cato uites docet ubi medicentur ueratro hærba
ad
aluum ſine periculo ducendam / manipulis eius hærbæ ad radi
ces
inter ablaqueandum deiectis.
Hinc eſt quae aquas præferendas
putant / quæ ex petra rediuiua erumpant / quam quæ ex limoſo ſub
gemunt
.
Sed præſtare omnibus arbitrantur quæ ex ea tellure extil
larint
: quam tu ſi in peluim aquæ admiſcueris ut luteſcat ſeda
to
motu confeſtim ſidat.
Et aquam colore / ſapore odoreque non omnino
impuro relinquat.
Eadem ratione aquis quæ per ſaxa præcipites
uoluantur putabat eſſe optimas Columella quod aduentitiis mix
tionibus
non inficiantur.
Sed aqua non omnis quæ per ſaxa fluat eiuſ
modi
eſt / ut eam egregie probem.
Nam ſi alueo decurrat cæco
ripiſque
multo umbroſis atque profundis incrudeſcit.
Sin aut al
ueo
defluat patulo / tunc Ariſtoteli facile aſſentior.
Nam fer
uore
quidem ſolis parte leuiori conſumpta reddetur craſſior.
Scri
ptoreſ
nilum fluminibus omnibus præferunt his de cauſis.
Primo
1quidem quod curſu deſcendat multo: quod ue terras ſecet puriſſi
mas
/ et nullis infectas uitiis putredinis aut ſicci nocui conta
gione
uitiatas: quod ue ſeptentrionem petat / quod ue alueo fluat
pleno
et purgato: Aquas quæ quidem curſu longiore et tardio
re
ueniant / negandum non eſt motu minus crudas: laſſitudineque
magis
extenuatas / atque inde bene deſecatas reddi / ſordium ſar
cina
inter fluendum deſtituta.
Tum et in hoc ueteres omnes conuene
re
/ aquas non modo eſſe tales / qualis ſit terra: uti nunc dice
bamus
/ ubi quaſi in parentis gremio aſſeruentur: utrum etiam ta
les
reddi / quale ipſum ſit ſolu qua perfluant: qualis etiam ſit ſuc
cus
hærbarum quem lauerint: non ea præſertim re quod eas defluendo
libet
: quam uel maxime ea re quod ſudores immiſcuerit terræ iſtius
in
qua peſtilens hærba uigeat.
Hinc eſt quod aiunt degeneras
hærbas
præbere aquas nimirum inſalubres.
Pluuiam aliquando
ſenties
ferentem / atque fortaſſis etiam amaram.
Id fieri ex loci infe
ctione
aiunt: unde primum is ſudor euaporarit.
Succum etiam terre
ſtrem
ubi natura digeſtum et maturum eſt / dulcia: et contra ubi in
digeſtum / amara omnia reddere quibus admiſceatur prædicant.
Quæ
ſeptentrionem petant aquæ / eas forte ea re dices eſſe commodio
res
quod frigidiores ſint Nam radios quidem ſolis præcipites
fugiunt: et luſtrantur ſole potius quam urantur.
Contra ſunt quæ in hau
ſtrum
.
Nam illæ quidem ſeſe ueluti in flammas ultro ingerunt.
Igneum ſpiritum corporibus a natura immixtum aiebat Ariſtoteles
borea
uento retundi quando gelidus ſit / atque intimum concogi /
nequid
euaneſcat: ex quo aquæ coctiores redduntur: et ſpiritum
eundem ipſum hunc flamma ſolis diſſipari conſtat.
Puteos et aquarum
fontes ſub tectis uaporem non emittere ex peritorum ſententia refere
bat
Seruius.
Id quidem ea re fit / quod aerem denſatum ex pariete te
cto
comprehenſum atque grauem tenuis ille miſſus anhelitus perfin
dere
/ peruadere ſummouereque non potest.
Libero aut et ſoluto cælo
liquidius
efflat / et quaſi anhelitus ſoluitur atque expurgatur.
Hic eſt quae puteum ſub diuo probant: contectum aut ædificio non pro
bant
.
In cæteris ea ferme omnia puteis deſiderantur / quæ in fontibuſ
exiguntur’
Genere enim puteus et fons cognati ſunt: nulla
ue
differunt præterquam fuſionis motu.
Tametſi non infre
1quentes inuenias puteos: quorum uenæ largo fluxu moueantur:
Affirmant que nullaſ perhennes dari poſſe aquas motu penitus im
munes
.
Immota. n. aqua ubi uis inſalubris est. Quod ſi multa
in ſingulas horas aqua ex puteo hauriatur: erit is quidem eo æque
atque
inde redditus ut ſit ueluti depreſſior fons .
Contra ſi fons
ipſe
non redundet / ſed quietus reſideat: erit is quidem modice profun
dus
puteus potius quam fons.
Sunt qui putent nullas dari aquas uti
aiunt iugi et perhennes / quæ non ad fluentis torrentisque proximi flu
xum
moueatur.
Quod mihi quidem probatur. Apud iuriſconſultos iter
lacum et ſtagnum hoc intereſt: quod lacus quidem aquas habet perhennes:
ſtagnum uero temporales et collectaſ hyeme.
Lacus ipſe iriplex
eſt
: alter quidem ſtatarius / ut ſic eum appellem / qui ſuis contentus
aquis
ſeſe contineat: nuſquam redundet.
Alter qui fluminis parens
aquis profundat.
Tertius qui quidem aquas aliunde influenteſ excipi
at
: iterum que per, fluentem remittat.
Primus ſtagni naturam ſapit.
Secundus fonti ſimillimus eſt. Tertius ni fallor dilatatus eo
loci
fluuius est.
Ergo ea repetenda non ſunt. quæ de fonte et flumine
diximus
.
Hoc addendum tectas qualeſcumque aquas umbra frigidi
ores
et clariores / ſed crudiores eſſe quam ſit quas luſtrarit ſol.
Contra multo excoctas ſole aquas ſalinoſas et lentoſas reddi.
In utriſque profunditas prodeſt iſtic ut æſtus feruentes / illic ut
gelationes
tolleret ſine incommodo.
Demum ſtagnum ipſum non ſem
per
uſque quaque deteſtandum arbitrantur.
Nam ubi anguillæ ſcatent /
aquas
heri non omnino incommodas putant.
Stagnantium peſſimam di
cunt
eſſe aquam / quæ ſanguiſugas alat: quæ tela ſuperinducta pi
gruerit
: quæ fetore nauſeam cierit: quæ colore atro et liuenti /
quæ
ſpiſſitudinem in uaſe multum aſſeruet: quæ mucoſa grauita
te
lenteſcat: quæ ſi manus ea laueris / tarde ſicceſcat.
Sed ut
de
aquis ſummatim quæ dicta ſunt colligam: leuiſſimam eſſe aquam
oportet
limpidam / tenuem / pellucidam.
Addenda item his ſunt quæ
primo
attigimus libro.
Præterea ex uſu ueniet: ſi menſes ali
quot
pecudem et potam et lotam ex ea quam cæteris præſtare dixi
mus
inſpexeris quæ membris totoque corporis habitu ualeat.
Exque
iocinerum
habitu didiceris an bene ſit.
Nam omnem quidem quod
1lædat / lædere aiunt tempore: et poſſunt nimirum grauius
dere
quæ tardius ſentiantur.
Denique inuenta et probata aqua prouidendum eſt ut belliſſime
ducatur
: aptiſſimeque uſibus præbeatur.
Aquæ ducendæ ratio
duplex
est.
Nam aut deriuatur aquario ſulco / aut cogitur fiſtulis:
In
utriſque aqua non mouebitur / niſi quo ea ducatur locus depreſ
ſior
ſit quae unde motum inchoarit.
Sed hoc intereſt quod deriuata
quidem aqua continuo deſcendat opus eſt: coacta aut inſurgere
tantiſper
aliqua itineris parte poteſt.
De his nobis dicendum est.
Ergo prius nonulla recenſenda quæ ad rem faciant. Terram qui
iſta
inueſtigarunt eſſe aiunt ſphericam / tametſi multa ex parte
montibus aſperam : multa etiam ex parte ueſtitam mari.
Sed maximo in
orbe
uix ſentiri aſperitatem: eſſeque id ueluti in ouo: quod cum
aſperum
ſit / tamen in ea ambitus magnitudine minutas illas
prominentias non putari.
Et conſtare quidem maximum terræ am
bitum
ſtadia eſſe.
Et inueniri montem nullum adeo excel
ſum
neque aquam adeo profundam / cuius perpendiculum milia exce
dat
cubitorum quindecim: Ne caucaſus quidem: cuius cacumen
ad
tertiam uſque noctis horam illuſtretur ſole.
Eſt in archadia mons
omnium maximus cyllenus.
Eius perpendiculum metiti ſtadia non
excedere
uiginti atteſtantur.
Et mare putant habendum non ſecus
atque
illimentum: quod ſit ueluti in pomo æſtiuus ros.
Sunt qui
ioco
dicant mundi opificem concauitate maris uelut: ſigillo
uſum fuiſſe: cum primo formaret montes.
His addunt geometræ
quod
egregie faciat ad rem.
Rectam lineam quæ terræ globum conti
gerit
ſi a puncto contactus ad mille paſſus in longum producatur /
fore
ut interuallum illic quod inter eam et maximum terræ ambitum
ſit
no plus denos excedat digytos: ea re ſulco aquario aquam
non
moueri / ſed ſtagnari in ſingulis octonis pactis ſtadiis ua
do
ſit depreſſiore pedem integrum quam fuit locus / unde inciſa ripa
ſit
: quem locum iuriſconſulti incile nuncupant dictum a ſa
xi
terræ ue inciſione: quæ fiat aquæ ducendæ gratia.
Sin
autem
eo ſtadiorum octonum ſpatio pedes declinarit plus
ſex
/ curſum aquæ reddi putant nauibus rapiditate incomo
1dum. Ab incile autem ſuperficies uadi ad foſſuram deriua
tionis
excauati: utrum depreſſior ſit: et quantum obliquitas
deſcendat
: quo pacto dinoſcatur inſtrumenta quædam et ars
perutilis
inuenta eſt.
Eam rem imperiti fabri cognoſcunt pila
ipſam
in foſſionem poſita: quæ ſi rotetur / ſatis procliuem du
ctum
fore arbitrantur.
Peritorum inſtrumenta ſunt libella / nor
ma
/ atque denique ſimilia omnia quæ angulo recto finiantur.
Ars
paulo
ſecretior hæc eſt.
Sed eam non niſi quantum ad uſum faciat
explicabimus
: Fit quidem intuitu et ſpectatione / nam ea nos
puncta
nuncupamus.
Si erit illic planities expedita / qua du
cenda
eſt aqua erit intuitus dirigendi ratio duplex.
Nam aut
modicis
interuallis aut longioribus terminis certa quædam ſi
gna
et limites ponentur: puncta extrema interualli quo ma
gis
erunt inter ſe finitima: eo a flexo terræ ambitu directio in
tuitus
minus abſcedet.
Quo aut erunt interualla ipſa produ
ctiora
/ eo terræ ambitus ſolunque ab recta libræ linea eſſe pro
cliuius
inuenietur.
In his obſeruabitur ut in quoſque mille paſ
ſus
digytos uſque declines decem.
Sin aut non erit planities ex
pedita
: ſed interextabit tumulus: tunc in his quoque duplex
erit
ratio: una ut altitudinem hinc ab incili: hinc uero centra
ab
emiſſario condiſcas.
Emiſſarium appello deſtinatum uſui lo
cum
/ quo
uelis aquam peruenire: ut inde aut libera / aut ad cer
tos
uſus emittatur.
Diſcuntur altitudines iſtic productis di
menſionum
gradibus.
Ex graduum ſimilitudine quibus in tem
plum
conſcendimus hic gradus appello: quorum una eſt linea ra
dius
intuitus productus ab oculo ſpectantis ad parem oculi
altitudinem.
Id fit libella atque etiam normis. Altera uero linea
eſt
/ quæ ab oculo ipſo ſpectantis dimenſoris ad pedes cadat
ex
perpendiculo.
In iſtiuſmodi gradibus adnotato ex eorum per
pendiculis
quæ nam ſumma longitudinum excedat / hinc neque co
ſcendas
ad uerticem ab incili: an contra / qua ab emiſſario.
Al
tera
erit ratio / ut lineas ducas ab incili ſummum uſque ad ca
cumen
tumuli qui interſurgit: et inde quoque lineas ad emiſ
ſarium
anguloſque ex geometrarum rationibus directos anno
1tes qui inter ſe conueniant. Sed ratio hæc cognitu ſubdiffici
lis
quidem eſt: factu etiam non ſatis fida.
Magno enim inter
uallo
anguli error qui ad oculum intuentis cauſetur quamuis
modicus
ſit: plurimum tamen habet momenti ad rem.
Sed
rationi
huic conſentanea erant quædam / ut mox dicemus quibuſ
quidem
ſi forte tranſfoſſo monte aqua in oppidum ducenda ſit /
ad
directiones habendas utamur peroportune.
Id fiet ſic. Sum
mo
in montis cacumine unde hinc incile / hinc emiſſarium ſeſe
uiſendum præſtet complanato in ſolo ſignabis circulum pedes
latum decem.
Is circulus orizon nuncupatur. In circuli centro figis
haſtile
, ut ſtet ad perpendiculum.
His peractis director artifex
extrinſecus
ambibit circulum quæritans quo loci linea intui
tus
ad alterum aquæ ducendæ terminum intenta terminum ipſum pe
tat
: et ima centricum illud infixum haſtile contingat.
Loco igitur
iſtoc
in orizonte circuli certo et noto artifex ipſam hanc ſigna
bit
lineam directionis utrinque hinc atque hinc perſcriptum circu
li
ambitum ſecantem.
Erit hæc nimirum linea cicli ipſius diame
ter
: quando per centrum directa utrinque coronam ſecet circuli.
Eadem ipſa hæc linea ſi æque contrario ab intuitu in longum
et
directum producta hinc incile / hinc emiſſarium periierit, re
ctus
ea ductione præſtabitur ducendæ aquæ curſus.
Sin autem
non
petierit: ſed alia quæ incile ſpectet / alia quæ emiſſarium
ſpectet
diameter diuerſam petierunt directionem / tunc ex mu
tua
linearum iſtarum interſectione ipſum ad centricum haſtile facta
patebit
qui differant illæ quidem directiones inter ſe.
Nos cir
culi
iſtius adminiculo ad urbium prouinciarum que deſcriptionem
adnotandam atque pingendam: ad cuniculos etiam ſubterraneos pro
ducendos
belliſſime utimur.
Sed de his alibi. Quo uis igi
tur
riuo adducatur aqua ſeu modica ad potum: ſeu multa
ad
nauium uſus ſit / his utemur directionibus / quas hacte
nus
recenſuimus.
Sed riui parandi opus non idem erit in
maiore
aquæ copia æque atque in minori.
Nos hic ea proſequa
mur
uti coepimus quæ ad potum: poſtea ſuo loco nauiga
bilem
tranſigemus.
Opus riui aut erit ſtructile aut foſſile.
1Foſſa erit duplex: aut quæ per agrum ducatur in plano aut quæ
montis intima peruadat / quod cuniculum nuncupant.
In his
omnibus
ubi lapidem / aut tofum / aut denſiorem cretam / aut quid ta
le
quod aquam no combibat inueneris / ſtructura opus non erit.
Vbi uero ſolum aut latera non ſolida ſubſequentur: tunc fiet ſtru
ctile
.
Foſſa cadem ſi ducetur per telluris uiſcera / tunc quibus ſu
pra
diximus rationibus ſuccidetur.
Cuniculis ſingulis quoſque
in
pedes centenos puteorum æſtuaria adapientur: et foſſura atque
uti
telluris firmitas exiget opere ſtructili firmabuntur.
Vidi
mus
puteos in marſis ad emiſſarium fucini lacus ſtructos opere
eleganti lateritio cocto altitudine incredibili.
In urbe annos
ab
urbe condita quadringentos et unum et quadraginta romæ nul
li
fuerant aquæ ductus ſtructiles.
Poſtea eo deuenit res ut etiam
flumina penſilia inducta ſint.
Et fuiſſe ſtructiles ductuſ rome præ
dicant
uno tempore quam plurimos quorum affluentia omnis domus
abundaret.
Sed in principio coepere ſtruere ductus ſubterrane
os
.
Id habuit commoditates. Namque latens opus id minus pate
bat
iniuriis.
Tum et aquas quod neque gelicidiis neque æſtui ca
niculæ
eſſent expoſiti præbebant paratiores et frigidiores:
nec
facile ab excurrentibus hoſtibus intercipiebantur.
Po
ſtea
delitiarum gratia ut ſubſilientes aquas fontibus hortorum et
balneis
haberent / ducere opere arcuato aggreſſi ſunt ſtructura
locis
nonnullis alta pedes plus centum uiginti / perducta paſſus ſe
xagies
milies.
Id etiam habebat commoditates. Nam cum alibi tum et
tranſtyberim
ex aquæductu molebant fruges: quo deſtructo
ab
hoſtibus faciunda tyberi molendina curarunt in nauibus.
Ad
de
quod aquarum copia urbis facies et ſpiritus purior atque purga
tior
effectus eſt.
Adiunxere etiam architecti quæ ad uſus ciuiles
horarum
et temporum ſumma cum rerum illic motarum feſtiuitate face
rent
: puſilla enim pro frontibus emiſſarii ſimulachra ex a re
obambulantia et ludos triumphique pompam repræſentabant.
Audi
ebantur
et muſica / organa / uocumque concinnitates per quam ſono
et ſuaues mouente aqua.
Structiles riuos operiebant teſtudi
ne
paulo craſſiore: nequid aquam intepeſceret ſolibus / cruſtabantque
1intrinſecus cruſta qua pauimenta cruſtari diximus / craſſa
digitos
ne minus ſex.
Cæterum ſtructilis riui partes ſunt.
Ad incile obiicitur ſeptum: deinceps per interductum interſeruntur
caſtella
.
Vbi uero prominentius ſolum offenderint: ſpecus fo
ditur
extremo loco ad emiſſarium adiungitur calix.
Iſta ſic a
iuriſconſulto diffiniuntur.
Riuus locuſ eſt per longitudinem de
preſſus
.
Septa ſunt quæ ad incile apponuntur aquæ deriuandæ
gratia
.
Caſtella receptacula ſunt, quæ aquam publicam ſuſcipi
unt
.
Specus ſublatus eſt ripis locus ex quo aqua deſpicitur.
Calix extrema eſt ducti pars / quo aqua funditur. Cuncta hæc
pariete
firmo et fundo perquam ſtabili et cruſta integra minimeque
futili
perficiantur neceſſe eſt.
Pro faucibus ſepti obiicietur por
ta
, qua poſſis turbidiorem fluentum excludere ualuis obductis:
et
opus ad arbitrium ſiquid ulla parte collapſum ſit / reficere aqua
non impediente: ſubappingeturque cribrum æneum / quo aqua reli
ctis
frodibus et ſurculis caducorum que impuritaribus nititior in
fluat
.
A ſepto in centenos deinceps cubitos caſtellum / et rurſuſ
in
contenos alios cubitos item caſtellum aut ſpecus interſtruito
latum pedes uiginti, longum triginta / profundum ſub riuo ductus ad
pedes
quindecim .
Id quidem adeo ut terrenæ labentis aqua mixtio
nes
impetu raptæ et conuectæ inuenta interquieſcendi ſede e ue
ſtigio
ſidant: undamque riuo defectiorem admittant.
Calix mo
dum
aquæ fundendæ ex fluentis appulſu atque ex fiſtulæ qua uo
mat
habitu uariabit.
Quo erit enim aqua ex largo et celeri
fluento excepta: quo ue erit eadem uia ducta expeditiore et
preſtura
accumulatione augebit modum.
Segnities quidem du
ctus
deperdit fundendi modum.
Fiſtula ad libram atque in directum
collata
modum ſeruabit: fiſtulamque ipſam qua mittas aquam compertum
habent
/ ut ſic loquar / micturitu aquæ delimari: et nullum
metalli
genus denſius reſiſtere quam aurum.
Qui igitur et foſ
ſili
et ſtructili opere aqua deriuetur hactenus.
Ceterum co
getur
quidem aqua fiſtulis plumbeis uel potius tabulis.
Nam
plumbeas quidem phyſici inteſtinorum excoriationes inducere atte
ſtantur
.
Par uitium dabit æs. Quæ potentur et quæ edantur
1ex uaſe terreo ſaporatiora eſſe periti affirmant. Naturalem. n.
benequieſcendi ſedem tum aquæ / tum rerum quis terra tulerit nimi
rum
eſſe terram profitentur.
Ligneæ fiſtulæ ad tempus aliquod
aquam colore / ſapore / non grato inficiunt.
Fiſtulas eſſe firmiſ
ſimas
oportet: uaſa ænea inducunt epilentiam / cancrum / epatis
dolorem et ſpleniſ.
In fiſtula uacui diameter habebit ſolidi la
teris
craſſitudinem nil minus quater pixidatis commiſſuris.
Tubuli alter in alterum inibit: calce uiua ex oleo leuigabuntur
et
communientur ſtructura ualidiſſima / ponderum que gravi accu
mulatione
firmabuntur: præſertim ubi curuo ducas aquam tractu
ubi
ue indepreſſius dimiſſa rurſus præſurgat: ubi ue in anfra
ctum
inuerſiones coarctiores reddantur.
Nam ex pondere quidem
impreſſantis aquæ / exque illabendi mole atque impetu facile tu
buli
tollerentur et diſrumperentur.
Id periculum ut euitarent periti
maxime
in geniculis lapide rediuiuo præſertim rubro ad opus
perforato utebantur.
Vidimus marmora pedes longa plus duode
cim
a ſummo ad imum traiecto foramine peruia lato palmum:
quod
effeciſſe ænea fiſtula tornatili et harena aptiſſimis con
iecturis
indiciiſque ex ipſo lapide intelleximus.
Id etiam uitium
ut
euites eruptionis tardabis aquæ celeritatem flexionibus
alioquin minime geniculatis ſed modice flexis / ita ut modo
in
dextram flectantur modo in leuam: modo etiam ſubeant / modo
ſcandant uicibus iteratis.
Adiicietur etiam his quod fit ſepti ca
ſtellique
loco cum nitidificandæ aquæ gratia tum etiam ut ſiquid ui
tii
apparuerit facilius qui locus emendandus ſit pateat.
Sed
ne
ponetur quidem caſtellum in imo decurſu uallis: neque ubi
aqua
preſſibus cogatur conſcendere / ſed ponetur ubi perpetuam
curſus
æquabilitatem ſeruet.
Quod ſi forte ductus agendus
erit
, ut ſtagnum lacum ue tranſcendat / leuiſſima id fiet impenſa
hunc in modum.
Habeto tigna ilicea: in eaque per tigni longitudi
nem
cauabis ſulcum latum et profundum ad tubuli modum: inque
ſulco
iſto tubulos coaptato et leuigato calce / firmiſſimisque
firmato
æneis.
Poſt hæc ratibus per lacum ad lineam expoſitis
tigna
iſtiuſmodi alternis capitibus alternis tignis iniungito
1et innectito hunc in modum. Habeto quidem fiſtulas plumbeas
craſſitudine
compares: tubulis longas pedes quoad habiliſſi
me
ubi id ita opus ſit inflectantur: has filtulas ſic liceat loqui tu
bulis
impixidabis et calce ex oleo ſubacta compacturas illuta
biſ
: atque æneiſ nexibuſ affirmabiſ : eoque pacto componito et
porrigito
ſuſpenſum ex ratibuſ opuſ tignorum uſque a ripa ad al
teram
perueniat ripam capitibuſ opiſ ambobuſ illa et iſta in ri
pa
reſidentibus in ſicco.
Poſtea ubi lacuſ altior eſt / primum ſi
nito
illic materiam hanc ipſam tignorum quam tubuliſ comperaſti
in
profundum ſenſim et coæquabiliter: reliqua una ſubcomitan
te
congerie iſtac deſcendere fumum adminiculiſ fiet illic ut plum
beæ
fiſtulæ quantum reſ poſtulet inflectantur: et opuſ tignorum ſe
ſe
aptiſſime in fundo lacuſ collocet.
Paratiſ igitur ductibuſ
prima
immiſſione aquæ ſimul immittiſ fauillam / ut ſiqua ſint
non ſatiſ oblita coagmenta illiniantur.
Dabiſ et aquaſ ſenſim
nequid
ea ingurgitanter infuſa ſpiritus per fiſtulas introuertan
tur
.
Incredibile dictu est quanta ſit naturæ uis ubi ſpiritus iſti
uſmodi
coherceantur / et in anguſto conſtringantur.
Inuenio apud
phyſicos
oſſa tybiarum in homine ex concepti uaporis eruptione
obcrepuiſſe
.
ydraulici aquaſ cogunt ex uaſe in ſublime proſi
lire
aere duas inter aquas interſtricto.
Venio ad ciſternas. Ciſterna grandius quoddam aquarum est uas ca
ſtello
non diſſimile.
Fundo igitur omnibusque lateribus bene com
pacta
et ſolida et conſtans ſit neceſſe eſt.
Atque ea quidem erit du
plex
.
Alia ut aqua ad potum: alia ut cæteris uſibus puta incen
diorum
ſeruiat.
Illam nos ex uetere more / uti qui argentum nuncu
pabant
eſcarium / ita et nos potoriam appellabimus.
Alteram ue
ro
quæ ſolum ad qualeſcumque aquas continendas paretur / capaci
tateque
probetur capaquia dicemus.
Potoria quidem ciſterna
pura
ne an impuram aquam præbeat plurimum intereſt.
In utriſque
curaſſe
oportet / ut aqua recte immittatur: recte aſſeruetur: re
cte
uſibus impartiatur.
Ductibus aquam ex fluuio fonte que mitti
in ciſternam promptum eſt: atque item ex tectis area ue colligere
pluuias
paſſim conſueuere.
Sed mihi perplacuit architecti
1inuentu: qui ad uaſtam et nudam in ſupremo collis uertice pe
tram
prominentem circumexcidit ſcrobem profundam pedes decem
quæ
ueluti corona circunducta ex nudo illo montis uertice
omnem cadentem pluuiam exciperet .
Depreſſiore aut in loco ſub col
le
in plano eadem capaquiam circumquaque peruiam extruxit lateri
tiam
ex calce altam pedes triginta: lata quadraginta: longam qua
draginta
.
Inque hanc per ſubterraneum ductum a ſcrobe ſuperiore im
brem
exceptum tubulis inducebat.
Nam erat illa quidem ſcrobs
multo
ſublimi poſita quam eſſet operis capaquiæ tectura.
Si angu
lari
glarea aut harena fluuiatili maiuſcula bene lota ciſter
nam
inſtraueris uel potius quota ex parte impleueris / puta
uſque
ad pedes tris / præſtabit aquam puram / ſinceram / frigidam.
Quo ue inſtratura iſtæc erit craſſior: eo dabit aquam limpi
diorem
.
Ciſternis aqua interdum effluit per interuenia male aſtru
ctæ
et rimoſæ capaquiæ.
Interdum foeditate aqua ipſa uitiatur.
Atqui aquam quidem parietum carcere continere perdifficile eſt:
niſi
ſtructura firmiſſima et præſertim lapide facta ſit ordina
rio
.
Et in primis opus ipſum ſicciſſimum ſit oportet antequam aquam
immittas.
Nam illa quidem de grauitate premit / et humectatio
nibus
exſudat: inuentiſque poris eos extillando abſtergit: quoad
largioribus
ueluti fiſtulis liberrime effluat.
Maiores huic
incommodo ut præuiderent præſertim in angulis parietum multi
plici
harenationum illimento prouidebant: cutimque operi obduce
bant
ſumma diligentia marmorato.
Sed nulla re commodius
a
quæ iſtic proruptiones cohercebuntur / quam creta inter ciſternæ
parietem atque foſſuræ latus ingeſta et ualde addenſata acri pin
ſatione
.
Nos creta ad huiuſmodi opus uterentur iuſſimus ſic
ciſſima
et in puluerem contrita.
Sunt qui putent ſi uitreum uas
plenum ſale bene obturaueris calce ſubacta oleo nequid a qua
in
uas penetret: idque immiſeris ut medias inter aquas ciſternæ
pendeat
/ fore ut aquæ illic nulla putreſcant mora.
Addunt ali
qui
etiam argentum uiuum.
Nonulli putant: ſi uas nouum
ſicule
acri plenum aceto uti diximus bene obturatum immiſe
ris
/ mucoſam ocius aquam inſtaurari.
Ciſternam puteumque
1aiunt piſciculis iniectis reddi purgatiorem. Piſcis enim aquæ
mucore
terræque uligine ali atque depaſci arbitrantur.
Fertur
Epigenii
uetus illa ſententia: quæ ſemel putruerit aqua ſpa
tio
deſecari / et rurſus inſtaurari: poſt id amplius non putre
ſcere
.
Quæ putreſcere coepit aqua uehementer ſubagitata ite
rum
atque iterum tranſlata et commota fetorem amittet.
Quod
ipſum etiam euenire mucoſo conſtat uino atque item oleo.
Cum
incidiſſet
inquit loſephus in aridum locum Moyſes: et non ad
eſſet
alia niſi puteus amaræ aquæ et ſordidæ iuſſit exhauri
ri
.
Id cum feciſſet miles excuſſione exagitationeque iſtiuſmodi
potabilis
reddita eſt.
Coctura certum eſt aquas atque extillatio
ne
purgari.
Nitroſæ item amaræque aquæ polenta inquiunt
addita
mitigantur / ut inter duas horas poſſis bibere.
Sed po
toriis
ciſternis præterea ut aqua purgatior præbeatur adſciſce
tur
puteolus proprio et ſuo pariete circumcluſus: loco poſitus
oportuno
: fundo paulo depreſſiore quam ciſterna.
Habebitque pu
teus
hic ad latus ſui feneſtrellas obtruſas aut ſpongea aut pu
mice
: ne quid aqua ex ciſterna intus in puteum huc niſi craſſio
ribus
mixtionibus dimiſſis et bene liquata penetret.
Apud
tharaconem
hiſpaniæ pumex candidus inuenitur minutiſſi
mis
refertus meatibus: quibus aqua eueſtigio limpidiſſima
extillet
.
Liquabitur etiam ſi hoſtiolum quo peruentura ſit obſtru
xeris
uaſe crebris foraminibus omni ex parte perterebrato : et
mox
completo harena fluuiatili / ut aqua tenuiſſimam per hare
nam
penetret.
Apud bononiam tofum habent harenaceum ful
uum
: per quem aqua guttatim ſtillet leuiſſima.
Sunt qui aqua
maris
panes efficiant: qua nihil ad morbum procliuius.
Tan
tam
habent iſtiuſmodi quas recenſuimus inſtillationes uim
ut
eam ſalubrem reddant.
Marina inquit aqua Soliuas arzil
la
ſi percoletur dulceſcit: et ſalem adimi copertum eſt / ubi
tenui
torrentis harena iterum et iterum coletur.
Vas fictile
bene
occluſum ſi habueris immerſum mari implebitur dulci.
Et hoc ſit non ab re / ubi turbulentam nili fluminis aquam po
ſuere
/ ſiquid ſupra limbum et marginem aquæ amigdalam perfri
1caris / e ueſtigio clareſcet. Hæc ſatis. Si quando uero fiſtula
rum
ductus limo fieri obſtruſi coeperint.
immittito aut gallam
aut
pilam factam cortice ſuberis / illigatam filo tenui et præ
longo
.
Cum igitur pilam fluens unda perductum ad imum ca
put
perduxerit: filo huic tenui aliud firmius ac deinceps fu
niculum
ex ſparto alligato.
Poſt id trahendo et retrahendo
funiculo
abuerrentur quæ obſtiparant.
Nunc ad reliqua ueniamus. Diximus eſcam et ueſtem de
beri
accolis.
Has res dabit agricultura: quas artes proſequi
ad
inſtitutum non pertinet: Sunt tamen ex architecto aliqua
quæ
aratori conferant.
Id quidem ubi ager ad cultum ſeu ſic
citate
ſeu aquarum nimietate et moleſtia aptus nequicquam ſit de
his
aliqua breuiſſime cenſuiſſe iuuet.
Vineam in prato et hu
mecto
facies ſic.
Infodies ab oriente in occaſum lineis dire
ctis
et æquidiſtantibus foueas quam maxime id liceat profundas
latas
pedes nouem diſtantes inter ſe pedes quindecim: et quam
exemeris
ex foſſa tellurem accumulabis in area interualli:
ut
accliuitate meridianum excipiat ſolem.
Iſtiuſmodi colli
culis
factis manu uitis tutior erit et feracior.
Contra in col
le
et ſicco facies pratum ſic: foſſam oblongam non decurſo
riam
ſed ſtagnantem in parte ſublimiore facies margine ad
libellam
collibrato et coæquabili.
In eam deriuabis aquam ex
proximis
fontibus: ea ſuperfluens a latere continua parilita
te
ſubſtitutum corrigabit agrum.
In campeſtri ueronenſi ſa
xis
globoſis referto et alioquin nudo atque penitus infoecundo
nonnullis
locis crebra irrigatione effecere ut cutis obduce
retur
ceſpiticea: et pratum excreuerit lætiſſimum.
Sylua uti
creſcat
in paluſtri uerſabis agrum aratro: omnemque extirpabis
ceſpitem
radicitus: poſt id ad exortum ſpargito glandem ex
robore
.
Hac ſatione locus plantarum copia refertos redde
tur
: quibus maxima ex parte humor exuberans exhauriatur.
Tum
et
radicum accretione caducorum que foliorum et ſurculorum accumu
latione
in dies ſolum reddetur ſubelatius.
Turbulentas etiam
alluuiones
ſi immiſeris ut quieſcant / ſidoſis ſuperobduces
1cruſtam. Sed de his alibi.
Sin autem aquarum moleſtia regio uexabitur: qualem ui
dimus
galliam ad padum.
Quales uenetiæ et eiuſmodi: ſunt
quæ
conſideraſſ: oportet.
Nam aut nimietate ' aut motu ue
xabunt
/ aut utriſque.
De his nos breuiſſime tranſigemus.
Apud lacum fucinum Claudius perfodit montem: et aquæ
nimietate
obduxit in fluuium ripim.
Et lacum uelinum for
taſſis
quoque ea re.
M. Curius eduxit ut flueret in mare. Et la
cum
nemorenſem itidem uidemus ſuffoſſo monte deductum
in
laurentem lacum: ex quo hortorum illa amoenitas et lu
cus
fructifer ſub nemorenſi aquis libera relicta ſit.
Cæſar foſ
ſas
complures facere apud hylerdam inſtituerat: quibus par
tem
aliquam ſicoris fluuii auerteret.
Herymanthus crebris
flexionibus
curuatus ab accolis agrum rigantibus conſumi
tur
adeo ut reliquias ſine nomine remittat in mare.
Cyrus
gangem
plurimis factis ductibus abſcidit.
Numero eos fu
iſſe
dicit Eutropius centies quater et decies ſex: ad eamque
demum
exiguitatem reddactum ut ſicco peruaderetur pede.
Apud tumulum Halyactis in ſardis quod ex parte maxima
ancillæ
effecere lacus eſt colous factus manu ad excipiendas
alluuiones
.
Lacum effodit Myris apud meſopotamiam ſu
pra
urbem ambitu ſtadia trecenta et ſexaginta: profundum
cubitos
quinquaginta: quo nilum ſi quando acrius inſurge
ret
exciperent.
Ad euphratem ne tecta urbis diripiat præter
moles
quibus coherceretur nonnullos etiam lacus qui exci
piant
uim fluminis addidere.
Addidere etiam caua os ſinus
ingentis
magnitudinis: quibus ſtantem et quietam aquam
undis
impetentibus pro aggere obiicerent.
De aquis igitur
ubi
ſuperfluant / et nonnulla ex parte ubi motibus infeſtæ ſint
diximus
.
Siquid uero ad eam rem deerit / dicemus proxime:
ubi
de flumine et mare tranſigemus.
Sequitur ut quæ non poſſit ex ſe alimenta regio præbere
incolis
/ illud aliunde quoad id fieri poſſit commode ſuſci
piat
.
Ad hanc rem facient itinera et uiæ: quæ quidem haben
1da ſunt ita ut perquam facile commodeque poſſint oportunis tem
poribus
neceſſaria comportare.
Itinerum / quod alibi ſuo lo
co
attigimus / duo ſunt genera: terreſtre atque aquaticum.
Lutoſa carriſque corrupta ne ſit uia præter exaggerationes / de
quibus
alibi diximus / curandum eſt ut plurimum capiat ſo
lis
: plurimum uentorum: minimum umbræ.
Apud lucum ra
uennæ
per hos dies quod uiam abſciſſis arboribus dilatarint: ſo
leſque
immiſerint / ex corruptiſſima percommoda reddita eſt.
Vi
dere
iſtuc licet ſub arboribus quæ propter uiam ſunt / quod ſo
lum
illic tardius ſiccetur fouente umbra fieri ex quadrupe
dum
attritu lacuſculos: qui collecto imbre ſemper commade
ſcant
atque dilatentur.
Aquatica uero uia erit duplex: una
quæ
coherceri poſſit / ut flumen et foſſa aquaria.
Altera quæ
non
poſſit / uti eſt mare.
Et dicere poſſe uideor fluminibus
æque
adeſſe atque in uaſe uitia: ubi fortaſſe fundo ſint aut la
teribus
non aptis / non integris / non accomodatis.
Nam cum
ferendis
nauibus opus aqua ſit non modica: ea quidem in la
teribus
firmis contineatur prorumpet.
Agrumque uaſtans la
te
manabit et diſſipabitur: ut etiam terreſtrium itinerum uſuſ
turbetur
.
Præterea ſi erit fundum obliquius / quis dubitat na
uim
contrariam unda præceps refutabit.
Adde etiam ſiquid
erit
a fundo ſurgens ſalebroſum aut dorſuoſum impediet.
Conuecto romam obeliſco ex ægypto intellexere tyberim
nauigationibus
commodiorem eſſe quam nilum.
Illum ſane pro
fuſa
patere laxitudine: hunc alterum eſſe profunditatis al
titudine
potentiorem.
Neque enim magis aquarum copia hunc
ad
uſum nauium quam altitudine indigemus.
Tametſi etiam fa
ciat
latitudo ad rem.
Ripis enim aquæ tardiores redduntur.
Fluuio fundum cum erit non ſtabile: huic etiam latera mini
me
erunt ualida.
Inſtabile ferme fundum eſt omne præte: id
quod
ſtructuræ operibus probari diximus: hoc eſt quod ip
ſum
ſoliditate ſui ferrum aſpernetur.
Eritque omnino mobi
le
quod ripa in creta / plano in campo globoſoque et rotabili
inſtratum
ſit ſolo.
Cui fluuio latera infirma ſint: huic et al
1ueus erit ſalebris ruinarumque excrementis et truncorum aut
lapidum
tranſuerſariis molibuſque impeditus.
Omnino infir
miſſima
et momentis mutabilia erunt latera / quæ alluuio in
poſuerit
.
Ex hac laterum labilitate ſequuntur quæ de me
andro
euphrateque feruntur.
Nam is quidem quod ſolum ſecet
infirmum
/ multas in dies flexiones innouat.
Euphrates uero
canales
quibus inducitur ſæpiſſime obſtruit laterum ruina.
Iſtiuſmodi laterum uitiis maiores prouidebant ſtructo in
primis
aggere.
Atqui aggeris quidem ipſius modus ad
teras
ædificationum rationes refertur.
Nam intereſt quidem
qua
ducatur linea / aut quo aſtruatur firmeturque opere.
Qui ag
ger
recta ſecundum flumen ducetur linea: is quidem undis
non
elidetur.
Aggerem uero quem tranſuerſum fluuius of
fenderit
/ ſi erit inualidus proſternet: Aut ſi erit depreſſus
ſuperfluitabit
.
Qui iſtic non proſternetur agger / in dies au
gebitur
fundo tenus.
Nam conuecta quidem eo compinget /
et
quaſi ad conſcendendum ſuccumulans alueo ſe ſe attol
let
: et deſtitutis illic quæ longius uectare aut propellere non
liceat
alio deflectet.
Si proſternet aggerem ui ſui et mole:
tunc
quibus naturis diximus utetur: complebit uacua : di
ſpellet
aerem: et rapiet quæcumque aduerſentur.
Sed gra
uia
et quæ ægre moueantur una cum præterlabendi impe
tu
ſenſim uadendo deſtituet.
Hinc eſt quod in faucibus erup
tionum
inundatio quæ in agrum fit harenam craſſiorem re
linquit
præaltam.
Deinceps uero leuior et limoſior accre
tio
telluris inuenitur.
Sin autem ſuperabit alluuio aggerem
acque
ſuperfundet: tunc ruentium undarum appulſu ſolum
illuſum
commouebitur: et commota fluxu aſportabuntur /
quoad
ſubacta foſſione opus ſubrutum collabeſcat.
Atqui
unda
quidem fluens ſi neque directum neque tranſuerſum /
ſed
ex infractu aggerem offenderit / pro ipſius flexione et
fluminis
latitudine ripam utranque non minus hanc qua ex
1cipiatur quam alteram in quam retundetur / preſſabit atque con
ficiet
.
Et ſapit quidem tranſuerſi naturam flexio. Quare of
fenſiones
perferet eaſdem quæ tranſuerſis infeſtæ ſunt: et una
duris
abſterſionibus delibabitur.
Quæ quidem tanto erunt
acriores
moleſtioreſque quanto illic uertigines citatiores /
turbidiores
/ ut ita loquar ebuliant.
Terebra quidem fluenti
inuoluolus
aquarum et uertigo eſt: cui nulla durities diu
queat
reſiſtere.
Videre id licet cum ex pontibus lapideis quam
illi
quidem parte inferiore ſint alueo cauato et profundo:
tum
ex his locis fluenti / quæ ripis coarctata ſunt / ubi ex fau
cibus
anguſtioribus in ſpatia laxiora proruperint / quam illa qui
dem
cadendo eſſe ſe inuergendo late circumuoret atque ab
ſumat
quicquid riparum aut fundi offenderit.
Pontem Adria
ni
romæ audeo dicere omnium quæ homines fecerint operum
eſſe
ualidiſſimum: tamen alluuiones adduxere ut dubitem
diutius
poſſe reſiſtere.
Stipitibus enim et ramis quos ex agro
alluuiones
arripuere / pilas annuis moleſtiis onerant: et fau
ces
arcus multa ex parte obturatas reddunt.
Fit ea re ut aquæ
intumeſcant
: at que inde ex alto præcipites et moleſti uorti
ces
corruant et conuergantur.
Ergo pilarum puppim ſubruunt:
molemque
operis perturbant.
Hactenus latera. Nunc de flu
minis
fundo.
Nitrotix apud meſopotamios ſcribit Herodo
tus
nimium concitatum euphratis curſum curuo tortuoſoque
retardauit
ductu.
At proxime quidem accedit / ut diutius aſ
ſeruetur
ubi tardius effluat.
Tum et ſimile quippiam iſtud
eſt
.
uti ſiquis arduo ex monte deſcendat uia non precipiti:
ſed
nunc in dextram nunc in ſiniſtram cliui.
Et fluuii nimia
uelocitas
utrum a prono eueniat alueo ſatis conſtat.
Fluenti
curſus
nimium citus et contra piger uterque uſibus nocuus
eſt
.
Is quidem ſubruit ripas: is aſter facile hærbeſcit / et faci
le
in glaciem cogitur.
Amnem qui anguſtarit / aquas fortaſ
ſis
reddet altiores: et alueum qui excauarit / habebit profun
1diores. Excauandi / impedimenta tollendi / atque purgan
di
eadem ferme ratio et finis eſt / de quibus mox dicemus.
Sed excauatio iſtic erit fruſtra / niſi infra uerſus mare fundum
ad
defluxus rationes æque depreſſum ſubſequatur.
Venio ad foſſas. Optandum ne copia aquarum deſit: ne ue
uſus
ad quos inſtituta eſt impediatur.
Ne deſit duplex erit
ratio
.
Prima ut aliunde deriuata abunde influat: altera ut
concepta
diutius aſſeruetur.
Deriuabitur foſſura ex his quæ
ſuperius
dicta ſunt.
Ne aut impediatur iam deductæ uſus
aſſequemur
cura et diligentia.
Siquidem ſæpe purgabitur
et
importata deplebuntur.
Sed foſſam aquariam fluuium eſſe
conſopitum
dicunt eique ferme omnia debentur / quæ fluento et in
primis
fundi lateriſque ſoliditas et firmitudo exigit: nequid in
miſſas
aquas abſorbeat: aut per interuenia deperdar.
Et item
profundiorem eſſe oportet quam latam: id quidem cum nauis feren
gratia tum et a ſole minus exhauriatur / minus hærbeſcet.
Multæ ab euphrate in tygrim foſſæ perductæ ſunt / quod ſit ille
quidem
aluo ſublimior.
Gallia pars italia quæ circa infimum
padum et athiſim est / tota foſſis enauigatur.
id illic facile præſti
tit
planities.
Ex nilo Prolomeus inquit Diodorus / cum nauiga
ret
foſſam aperiebat : enauigata claudebat.
Vitiis remedia erunt
hæc
.
Cohercio / purgatio / clauſuræ. Aggere flumina coher
centur
.
Aggeris lineam ducito / ut non repente / ſed ſenſim
premat
latera atque interſtringat.
Vbi uero ex faucibus angu
ſtioribus
laxiora in uada dimiſſurus ſis: non abrupto immiſſo
ſed
producto canali ſinito ut deinceps dilatatis undis ſe ſe
fluuius
in priſtinam amplitudinem uendicet: nequid ob repen
tinæ
libertatis licentiam petulantibus inuoluulis et uortiginibus
lædat
.
Confluebat fluuius melas in euphratem cupiditate fortaſ
ſis
nominis adductus.
Artanatrix rex exitum fluuio obſtruxit re
gionemque
late inundauit.
non multo poſt moles interpellatæ
aquæ
tantis turbinibus tantoque abrupit impetu ut multa ſecum ar
ua
traxerit: multaque ex parte galatiam phrygiamque uaſtauit.
Ho
1minis inſolentiam ſenatus mulctauit talentis triginta. Et fa
cit
ad rem quod etiam legimus lphicratem cum Stimpha
lim
obſideret aquam Eraſii qui fluuius montem ſubintrat
et
in agrum argiuum reſurgit obcludere conatus eſt ſpongi
is
innumerabilibus adiectis.
Sed louis monitu reuocatum
deſtitiſſe
.
Quæ cum ita ſint / ſic admonuiſſe iuuet. Opus
aggeris
facito ualidiſſimum.
Validitatem dabit materiæ
ſoliditas
et operis ratio atque amplitudo.
Qua parte unda
ſuperuadendo
excidat non ad perpendiculum id latus ex
trinſecum
/ ſed modice caſtigatum dimittito / ut perquale /
niſſime
et nulla cum uertigine defluat.
Quod ſi cadendo
coeperit
excauationes facere / confeſtim completo non mi
nuta
materia: ſed ſaxo amplo / integro / ſtabili / angulari.
Pro
derit
et faſces ſarmentorum coniicere, quo procidens aqua
non
niſi infracta et laſſa fundum petat.
Apud romam uide
mus
tyberim multa ex parte opere ſtructili coarctatum.
Se
miramis
non contenta lateritio aſpaltum etiam ſuperindu
xit
aggeri craſſum cubitos quattuor.
Quin et muros indu
xit
multa per ſtadia altos ut urbis moenia coæquarent.
Re
gia
hæc ſunt.
Nos aggere contenti erimus terreno / quali
Nicotrix
apud aſſyrios ex limo: quali et apud gallias ma
xima
flumina quaſi penſilia uidemus: quoad locis nonnul
lis
interdum ſuperent libella / mappalium culmina.
Sat qui
dem
erit ſi pontes ſtructili opere confirmabuntur.
Aggeri
bus
extruendis ſunt qui ceſpite hærboſo ex prato ſucciſos
probent
.
Mihi etiam probantur. Radicularum enim comple
xu
ferruminantur modo uehementi pinſatione aſſolidentur.
Tota quidem aggeris congeries et præſertim ea pars quam undæ
labunt duretur oportet ſpiſſitate impenetrabili atque diſſolu
bili
.
Sunt qui uimineas perticas aggeri intertexunt. Firmum
id
ſane opus: ſed natura ſui temporarium.
Nam cum ſint perticæ
facile
putreſcibiles / ſit ut radii aquarum locos materiæ putre
1factæ occupent. Atque inde peruadentes auctis meatuum fiſtu
lis
grandiores riui conſequantur.
Hoc tamen minus ute
mur
ſi perticis utemur uirentibus.
Alii ſalictam / alnum po
pulum
/ et quæ aquas amant arbores per ripam ordinibus
frequentes
plantant.
Habet id quidem commoditatem. Ser
uitium
ſubeſt id quod de perticis dicebamus.
Nam interdum
ſtipitibus
carie confectis demortuarum arborum perterebra
tiones
et cuniculi manant.
Alii / quod mihi in primis pla
cet
/ uirgulta et omnem hærbarum copiam quæ uiuax aquiſ
quæ
radicibus quam ramis ferax ſit / ad ripam complantant.
Quo
in
genere præcipua eſt ſaliuncula / uincus / cannuſcula / et in
primis
uitrex.
Nam is quidem multa et populoſa ſubcre
ſcit
radice / prælongiſque et rediuiuis fibris ſeſe profundit: ra
mis
contra ſurgit humilibus et flexulis: qui undis alludan
tur
/ et minime irritent: et quod mirifice conferat planta hac
aquarum
auiditate continuo ſeſe per fluuium immerſum pro
uehit
.
Quo autem loci ſecundum fluminis rigorem agger
directus
erit nudam et terſam penitus ' eſſe ripam oportet /
nequid
offendat / quo fluendi lenitas irritetur.
Vbi uero ſe
ſe
in flexu agger obiecerit fluuio / quo illic robuſtius obſi
ſtat
pluteis obfirmabitur.
Sin autem tota fluminis moles tranſ
uerſo
erit obice depellenda aut ſuſtinenda: tunc per æſtatem
ubi
erit aqua minor alueo patenti facito cratem iunctis ſtipi
tibus
robuſteis prelongis: cratemque fibulis bene compagina
to
et concatenato: ponitoque ſtipites directum per alueum:
ut
frontibus undam defluentem excipiant: perfigitoque quo
ad
per id ſolum liceat profundum in alueum palos præacu
tos
inditos foraminibus ad eam rem factis.
Qua obfirmata
inſternito
alternis tranſuerſariis tignis: et in cratem huiuſ
modi
exaggerato lapidum molem: eamque adglutinato cal
ce
: aut ubi per impenſam non liceat faſcibus iuniperi inter
mixtis
annectito.
Fiet inde ut ponderis immanitatem cratiſque
firmitatem
nequeant promouere.
Quod ſi uorticibus ſubruere
inſtraturam proſequentur / conferet iuuabitque rem.
Nam præſtabit qui
1dem ut premendo / et ſe ſe inferendo in profundum pondus
ipſum
ſedem illic petar firmiſſimam.
Sin autem fluuius per
henni
erit altitudine ut ratis haſce poſuiſſe non liceat: tunc
his
utemur argumentis quibus pontium pilas excitari ſuo
loco
diximus.
Corroborabitur etiam littus maris aggeribus: ſed non iiſdem est
quibus
et fluens.
Nam fluentium quidem aquæ iniuriis
dunt
uia non eadem / qua fluctus maris.
Etenim mare aiunt
ſuapte
natura quietum eſſe atque tranquillum.
Sed uentorum
agitari
pellique preſſura: fierique hinc ut ſurgentes undarum or
dines
littus petant: quo loci ſi tranſuerſum et præſertim aſpe
rum
quid atque hirtum ſeſe illis obiiecerit: totis illæ quidem
illic
pectoribus impetunt: relixæque reſiliunt et infriguntur:
atque
ſic ex alto irruentes ſolum commouent: aſſiduaque mo
leſtia
excauant atque demoliunt quicquid obuerſetur.
Hoc
ita
euenire indicio ſunt fundi altitudines: quas ad rupes ma
ritimas
inuenias.
Sin autem facili et depreſſa accliuitate ſeſe
littus
ſubactum undis præſtiterit non habens perinde com
motum
mare / qui cum æſtu feruidiore pugnet / ponit impe
tus
, et in ſe undis mollioribus reciprocans remoratur: et ſiquid
ex
commotionibus harenarum corripuit atque conuexit / in
terea
deſtituit / et loco relinquit quietiore: ex quo littora
quæ
iſtiuſmodi porriguntur ex humili campo in dies intra
mare
excreta eſſe ſentimus.
Vbi uero promontorium offen
derit
mare / et ſubinde in ſinum arcum ue littoris perfluxe
rit
linea incurua / illic ſecundum littus citatum diſcurſitat
atque
obuergitur.
Ex quo fit ut locis eiuſmodi paſſim pro
littore
excauati productique canales hebeantur.
Alii mare
ſuapte
ſpirare et reſpirare prædicant / annotaruntque hominem
nunquam expirare a uita / nili æſtu decedente quaſi argumentum hoc
de
ſe præſtet: cum noſtra hominum uita ipſius maris animam mo
tumque
aliquod habere affine et conſonum.
Sed de his hactenus.
terum
maris quidem incrementa et decurſus alioquin locis mutari pa
lam
est.
Calcidicum mare ſingulos per dies ſexies alternat fluctus
1Ad bizantium non mutatur niſi excurſione in ponto. In pro
pontidem
ſuapte natura mare continuo ab ſe quæcunque a flu
minibus
inuecta ſint reiicit ad Iittora.
Quæ enim agitatio
nibus
commouentur / ubi quieti data ſedes eſt immorantur.
Sed cum littoribus pleriſque omnibus uim harenæ aut lapides
reiectos
intueamur / iuuat id referte quod apud philoſophan
tes
inuenio.
Harenam alibi diximus fieri ex limo: quem ſol
denſarit
poſtquam id æſtus in minuta corpuſcula diſciderit.
La
pides
a maris aqua gigni autumant.
Nam ſole quidem et mo
tu
aquam dicunt intepeſcere / exſiccari / ac perinde inſpiſſa
ri
partibus leuioribus exhauſtis: ducique ad eam craſſitudinem
ut
ſi quando mare paululum interquieſcat: ſenſim cutim ob
ducat
mucoſam et admodum bituminoſam: rumpique mox cu
tim
hanc / et diſſipari nouiſſimis motibus et colliſionibus in
globeſcere
: fierique quippiam ſpongiis perſimile: deferrique
globos
hoſce ad littus.
Quo loci harenas illic commotas ad
glutinat
ſibi atque ad ſe comprehendit.
Apprehenſas aut ui
ſolis
et ſalis exiccari / denſiuſque concogi: et temporibus du
reſcere
uſque ut fiat lapis.
Hæc illi. Nos tamen uidemus ad
fluminum
hoſtia paſſim excreſcere littora: præſertim ſi ſint
illa
quidem flumina / quæ per agros ſolubiles fluant: in quæ
plures
torrentes confluant.
Nam ea quidem pro faucibus ad
littus
maris hinc atque hinc multum harenarum et calculorum
exaggerant
: littuſque producunt.
Id ita eſſe manifeſtant hy
ſter
et phaſis colchorum / et alii maximeque nilus.
Aegyptum ue
teres
nili domum appellauere / et olim mari opertum fuiſſe
uſque
ad paludes peluſias aſſeuerant.
Tum et ciliciæ magnam
eſſe
agri partem a fluuio adiectam referunt.
Ariſtoteles mo
tum
eſſe rerum continuum arguit: et futurum ſpatio temporis
ut
locum mare monteſque commutent.
Hinc ille. Quicquid ſub
terra
eſt inquit in apertum proferet ætas: Defodiet condetque latentia
Redeo
ad rem.
Habet hoc præterea fluctuſ in ſe / ut ad maceriem
obiectam appellens infeſtus arietet atque inſurgat recedens aut quam al
to
cadant propulſæ aquæ tam multo harenas excauent.
Videre li
1cet iſtuc quam ad rupes et ſcopulos profundius ſubſiſtat mare:
multo
ibi illidatur quam ubi nullos interpellatores præter molle
caſtigatumque
littus offenderit.
Quæ cum ita ſint / magna ni
mirum
erit opus induſtria ſolertique ingenio, ut maris uim ſpi
rituſque
coherceas.
Artes n. multa ex parte manumque fruſtra
bitur
mare: et non facile uiribus hominum peruincetur.
Pro
derit
quidem quam alibi deberi pontibus exaggerationem
diximus
.
Sed ſi res poſtulabit ut portus muniendi gratia moles pro
ducenda
in mare ſit / a continenti et ſicco rem incipiemus:
additamentiſque
deinceps opus producemus in mare: curabi
muſque
inprimis ut id perquam ſtabile ponatur ſolo: et ubiuis po
ſueris
profuſa maximorum lapidum accumulatione coaceruan
dum
eſt / ita ut ſtet maceries contra fluctus ad lineam ſenſim
procliuem
: quo appellens undarum moles et / ut ſic loquar mi
nacitas
deinceps inſtinguatur: et non inuento qui cum totis
pectoribus
conflictetur / recurrens non proruat: ſed leniſſi
me
dilabatur.
Sic enim refluens unda poſt ſe nouiſſime ap
pellentes
fluctus excipiet atque retardabit.
Ad rationes por
tus
etiam pertinere fluminis hoſtia uidentur / quando ſeſe eo
loci
naues a tempeſtatibus recipiant.
Hoſtia imprimis communiri
et
coartari uelim contra fluctus maris.
Aiebat Propertius . Vin
ceris
aut uincis hæc in amore rota eſt.
Sic fit iſtic. Namque ho
ſtia
quidem ſempiterne aut mari contumacius inceſſante ſu
perantur
/ harenaque obſtruuntur: aut contra peruincunt aſſi
duitate
impetus et uincendi peruicacia.
Quare perplacebit
ſi
duobus diuerſis ramis modo aquæ ſuppeditent / fluuium
dimittas
in mare.
Non id quidem tantum quo nauibus mu
tatis
uentis promptiores ingreſſus pateant: uerum etiam ut ſi
qua
tempeſtatum uis obſtiterit aut exitus alter forte hauſtro
flante obſtruſus ſit tumidiores acræ alluuioneſ redundent in agrum.
Sed pateant qua libero excipiantur mari. De his hactenus.
Sequitur purgatio. Cæſar maximam adhibuit curam purgando tybe
ri
.
Erat. n. iniectis ruderibus repletus. Extant effecti ex textis
1ex flumine exemptis mentes immodici non longe a tyberi cum in urbe
tum extra urbem facti, Tantam materiam tam uiuido ex fluuio quibuſ
nam argumentis eduxerint legiſſe me non memini.
Sed uſos qui
dem
ſeptis arbitror: quibus diſcluſo fluuio atque exhauſta aqua
impedimenta eruerint.
Septa ſic fient. Parabis tigna dolata
ad
rectam lineam: et aſummo ad imum eorum caput per lateris ampli
tudinem
ſulcos induces utrinque profundos digytos quartuor:
latos
ad tabulæ craſſitudinem: quibus ad opus uſus futurus
ſit
: et parabis tabulas æquali inter ſe longitudine / æquali etiam
craſſitudine
.
His paratis figito tigna quæ diximus ut ſtent
ad
perpendiculum interuallis inter ſe moderatis ad tabularum pa
ratarum
longitudinem.
Tignis ſtatutis et recte firmatis immitti
to
tabula; capitibus / ut per ſulcos tignorum deſcendant in profun
dum
.
Simile opus uulgo cataractas nuncupant. Tu uero ſuper
iniungito alteras alteris tabulis atque comprimito ut bene cohæ
reant
.
Mox diſponito locis aptis et oportunis cocleas aqua
rias
/ et ſucones / et ſiphones / et ſitulas / et omne exiccarium in
ſtrumentum
/ atque adhibeto manum operariam perquam numeroſam: et
confeſtim opere irrequieto atque nequicquam intermiſſo incluſam a
ſepto
aqua exhaurito.
Siqua uero immingit / obſtruito centoni
bus
.
Succedet opus ex ſententia. Inter iſtiuſmodi ſeptum aqua
rium
et aliud quo aſtruendis pontibus uſi ſumus hoc intereſt:
Nam illud quidem ſtabile et diu manſurum eſſe oportuit / quoad
pilæ
non perficerentur modo / uerum etiam extructæ conſolidarentur.
Hoc iſtic temporarium eſt: atque poſtridie limo depleto amouen
dum
et tranſferendum.
Sic moneo ſiue ſepto iſtoc purges / ſiue
obuertas
fluuium / caueto ne cum tota aquarum copia et ui uno eo
demque
concertes loco: ſed additamentis memoratim que opus perdu
cito
.
Opera quæ quidem contra aquarum molem et impetum fient / ſi
ducta
in arcum ſint dorſo contra pondus aquæ urgentis obiecto
ualidius
obſtabunt.
Torrentem excauabis ſi tranſuerſum feceris
obicem ita ut aqua ſe in altum ſubleuet: cogatur que multo contu
meſcere
.
Aſſequere enim hinc ut ſuperuadens unda ſuo caſu
foſſam
deprimat: rurſuſque quantum inferiore a parte riui
1depreſſius infoderis: tantum alueus uſque ad fontem excaua
bitur
.
Promens. n. aqua continuate commouet: perturbatque ſolum
atque
abſportat.
Quin et riuum foſſamque aquariam bubulis immiſ
ſis
purgabis ſic: Occludito ut aquæ inſurgant: mox coge pe
cus
/ ut crebris et concitatis motibus aquam limoſam reddant: con
feſtim
adapito / ut præceps perfundatur atque abluat.
Quod ſi
ſorte
in flumine demerſum aut infixum quippiam impedierit / præ
ter
cæteras quas nouere fabri machinas illud aptiſſimum est ut
nauim
onuſtam adigas: atque firmiſſime id ipſum hoc ſiue ſit
palus
/ ſeu quid uis eruendum adlaquees: mox nauim leues
onere
: fiet inde ut ſeſe leuigata attollens nauis radicitus reuel
lat
alligata.
Iuuabit ſi clauis modum ſurgente naui palum inuer
teris
.
In agro præneſtino madentem cretam uidimus / in qua ſi
fuſtem gladiumque infixeris / non in profundum plus cubitum / nulla
ui
manu poſſis trahendo euellere.
Sin autem inter trahendum
paulo
inuerteris / uti qui terebrant facile ſequetur.
Apud ianuam
latens
ſub undis ſcopulus fauces ad portum impediebat: inuen
tus
homo eſt per noſtra tempora mira præditus arte et natura qui
diminuit
: adituſque longe patefecit.
Hunc rumor eſt ſolitum ſub
aquis
durare: et multam per horam anhelitus cauſa non emerge
re
.
Limum ex profando hauries rete oſtreaceo ueſtito ſacco tra
hendo
. n. implebitur.
Hauries etiam ubi mare modicum ſit / pa
latia
inſpumento.
Id fiet ſic. Habeto mioparones duos in
horum
altero ad puppim firmabis axim: in quo non ſecus atque in
libra
ludat antenna prælonga / in cuius antennæ capite / quod
e
naui perſtat / affixa ſit pala pedes lata tris: longa ſex.
Hanc
operarii immergendo limum deſument: et in altero ad id parato
mioparone
exponent.
Ex his principiis multa fient ſimilli
ma
et utiliora: quæ longum eſſet hic proſeque Hactenus de hiſ.
Sequitur clauſura. Claudetur aquæ defluuium cataractis:
claudetur
et uallis.
In utriſque labra lapidea pilarum opere fir
miſſima
debentur.
Cataractæ pondus tollemus ſine hominum
periculo
adhibitis ad tractatorium fuſum rotis dentatiſ quas
ueluti
in horologio moueamus / dentibus alterius fuſi ad id
1opus et motum adactis. Sed omnium commodiſſima erit ual
ua
: qua medio ſui habeat ſuſum ſtatutum ad perpendiculum
uertibilem
.
Fuſo appingetur ualua quadrangula: ut panſa
adeſt
ueluti in oneraria naui quadratum explicatur uelum:
quod
hoc et hoc ſui brachio poſſit ad proram uerſus puppim
ue
circum agi.
Sed ualuæ iſtius brachia erunt non coæqualia
altero
enim paulo erit retractior ad digytos uſque tris.
Nam
fiet
tum quidem ut uno a puero referetur / et rurſus ſpon
te
claudatur uincente ponderibus latere prolixiore.
Dupli
ceſ
facito clauſuraſ ſecto duobuſ lociſ flumine / ſpatio inter
miſſo
quod nauiſ longitudinem capiat: ut ſi erit nauis con
ſcenſura
cum eo applicuerit: inferior clauſura occludatur:
aperiatur
ſuperior: ſin autem erit deſcenſura / contra clauda
tur
ſuperior / aperiatur inferior.
Nauiſ eo pacto cum iſtac
dimiſſa
parte fluenti euehetur fluuio ſecundo.
Reſiduum aut
aquæ
ſuperior aſſeruabit clauſura.
Illud non prætermittam
quod
ad uias pertinet / nequid iſta repetamus per oppidum
uiam
non imponendo atque aggerando ruderibus / quod pra
ua
conſuetudine fit: ſed potius adimendo / et late circum ex
planando
atque abſportando bene terſam beneque auerſam faci
to
: ne inſulæ et ſuperficies urbis ſtratarum accumulationi
bus
immergantur.
Nunc cætera minutiora quæ emendari patiantur quam id po
tero
breuiſſime proſequar.
Locis nonnullis quod aqua inducta
ſit
/ regio effecta eſt calidior: et contra nonnullis effecta eſt
frigidior
.
Apud Iariſſam theſſaliæ ager ſtagnanti et pigra
erat
opertus aqua ea re acrem habebant craſſum atquod æſtuo
ſum
.
Poſtea educta aqua exſiccatoque agro facta eſt regio
frigidior
: adeo ut poſthac olea quæ prius multa paſſim ex
creuerat
circum / nulla ſuperuixerit.
Contra apud philippe
os
: illic. n. meminit Theophraſtus educta aqua exſiccatoque
lacu
effectum est ut minus rigerent.
Harum rerum causam ex puritate in
puritateque
illic ſpirantis aeris eſſe interpretantur.
Nam craſſumquidem
1aerem tardius moueri: ſed diutius ſeruare quæ a gelu æſtu
ue
impreſſa ſint prædicant.
Tenuem uero aerum ſe ſe haberi ge
lationi
aptum / et cito radiorum commutationibus affici.
Et aiunt agrum incultum et neglectum aerem præſtare craſ
ſum
et immitem.
Vbi etiam materia excreuerit conferta /
ita
ut eo neque ſol neque uenti penetrent / nimirum erit aer
crudior
.
Auerno in lacu antra ſiluarum denſitate ita am
biebantur
, ut exalans ſulphur alites per anguſtias ſuperuo
lantes
necaret.
Cæſar detectis ſiluis ex peſtilenti reddidit
amoenum
.
Apud liburnum maritimum oppidum ætruriæ
grauiſſimis
febribus ſingulas per caniculas uexabantur: ob
iecto
ad mare muro accolæ bene habuere.
Poſt uero foſſis
aqua
munitionis gratia inducta iterato periclitantur.
Scri
bit
Varro cum exercitum haberet apud corcyram / et paſſim
peſte
caderent occluſiſſe omnes feneſtras / quæ hauſtri pa
rerent
: et eo pacto exercitum ſeruaſſe.
Murano celebri ue
netiarum
oppido raro in peſtem incidunt: cum proxima me
tropolis
ciuitas et frequens et grauiter infeſtetur.
Euenire
id
arbitrantur copia uitrariorum.
Nam certum quidem eſt
aerem
maiorem in modum purgari ignibus.
Et odiſſe uene
na
ignem inditio eſt quae annotarunt uenenoſa animalium ca
dauera
non gignere uermes uti aliorum / ex ea re quae ueneni
natura
eſt / necare atque protinus extinguere uim omnem ut
.
Sed eadem ſi tacta ſint fulgure / gignere tum quidem uer
mes
: eo quod ſit eorum uenenum extinctum igni.
Gigni autem
in
cadaueribus animalium uermes non aliunde quam ab ui qua
dam
naturæ ignea mouente humidum id illic aptum ignibus:
quos
extinguere proprium eſt ueneni: ubi ſuperet: ubi uero
ſuperetur
igne / nihil poſſe.
Si hærbas extirparis uenenoſas
et
præſertim ſquillam: fiet ut malum id terræ nutrimentum
ad
ſe bonæ hauriant plantæ: eoque alimenta inficientur.
Iu
uabit
ſiluam præſertim pomariam nocuis uentis obiicere.
Nam plurimum intereſt auram qua foliorum umbra exci
1pias. Syluam piceam aiunt partiſicis et hiſ qui longa ualitu
dine
uires non recolligunt / plurimum prodeſſe.
Contra
uero
arbores / quæ amaro ſint folio / nam illæ quidem auras
præbent
inſalubres: ſicubi erit ſidoſus / paludeſcens / uligino
ſus
ue locus / iuuabit bene patulum et bene illuſtrem redde
re
.
Nam fetores et noxiæ beſtiolæ quæ inſurgunt aritudi
ne
et uentis cito conficientur.
Apud alexandriam locus pu
blicus
eſt: quo non alibi urbis excrementa et purgamenta ru
derum
exponantur.
Iamque montem excitarunt tam altum /
ut
nautis multam oportunitatem præbeant ad hoſtia peten
da
.
Quanto commodius humilia et concaua huiuſmodi le
ge
complebuntur.
Venetiæ / quod uehementer probo / per
mea
tempora purgamentis urbis areas intra paludes amplia
runt
.
Qui agrum apud ægyptias paludes colunt inquit He
rodotus
/ quo uim culicum et muſcarum uitent altiſſimis per
noctant
turribus.
Ferrariæ ad padum intra urbem culices
haud
multæ apparent: extra urbem inſuetis execrabiles ſunt.
Pelli ab urbe ignium et fumi copia arbitrantur. Muſca um
broſo
et frigenti et uentoſo in loco non uerſatur: præſertim
abi
feneſtras habuerit in ſublimi.
Sunt qui dicant muſcas
no
ingredi quo lupi cauda ſepulta ſit: et ſquilla ſuſpenſa abi
gi
uenenoſa.
Maiores noſtri contra uim aſtuſ plurimis ute
bantur
remediis.
Inter quæ delectant criptoporticus et teſtu
dinata
: quæ quidem niſi ſummo uertice lumen acciperent.
De
lectabant
etiam aulæ feneſtris patulis atque auerſis a meri
die
: quæ præſertim umbroſas auras a contectis acciperent.
Metellus Octauia Auguſti ſorore genitus forum inumbra
uit
uelis: ut ſalubrius litiganteſ uerſarentur.
Sed auram ad
refrigerandum
plus ualere quam umbram / intelliges uelo ſtra
tis
inducto / ita ut auræ minus perueniant.
Plinius concep
tacula
umbrarum in ædibus fieri ſolita meminit.
Ea qualia
eſſent
non deſcripſere.
Sed qualiacunque ſint / natura in eis
imitanda
eſt.
Spectare licet ubi ore aperto oſcites / animam
1emittis tepentem. Vbi uero labiis preſſioribus ſufflas / tunc
miſſus
aer ſubgelidus appellit.
Sic iſtic in ædificio ubi la
xo
ueniat aura ſpatio præſertim luſtrato ſole tepet: ubi ue
ro
arctiorem per callem umbroſumque confluat: illic citatior
refrigeratiorque
eſt.
Feruens aqua ſi ex fiſtula per aliam fri
gentem
aquam ducta ſit / refrigeratur.
Par quidem ratio erit
in
aura.
Quærunt quid ita ſit / quod in ſole perambulantes non
fuſcantur
: conſidentes fuſcantur / promptum eſt.
Nam mo
tu
cieri auras: quibus radii uis fruſtretur.
Rurſus umbra ex
ſe
ut gelida ſit proderit tectum tecto / et parietem parieti ob/
ducere
.
Atque hi quidem quo plus inter ſe diſtabunt / eo erit
umbra
æſtus ualidior.
Quoad locus ita contectus et circum
ſeptus
minus inferueſcat.
Interſtitium enim hoc inter utroſque
parietes
uim ferme habet eam / quam haberet parilis craſſi
tudinis
murus.
Sed eo etiam præſtat / quod murus a ſole concep
tum
ardorem tardius exuit: et importatum etiam frigus diu
tius
tener.
Inter hoſce quos diximuſ parieteſ dupliceſ tem
peramentum
aeriſ æquabiliter perſeuerat: in lociſ ubi ſoliſ
ardoreſ
offendant / pieſ ductuſ ex pumice in calefactiones minus
ſuſcipiet
/ ac minus aſſeruabit.
Hoſtia ad conclauia ſi fue
rint
ualuiſ conduplicata: hoc eſt ſi ualuiſ exterioribuſ atque
item
alteris ualuiſ interioribuſ occludantur: ita ut inter pri
maſ
et ſecundas ualuas aer mediuſ ad ſpatium cubiti conclu
datur
/ efficient / ut qui intuſ loquantur ab excluſis neque
ant
ſubaudiri.
Nunc ſi ædificandum ſit loco nimium algenti / utemur
igne
.
Vſus ignis uarius eſt. Sed omnium commodus erit
is
/ qui habebitur loco patulo et collucenti.
Nam ſi ex con
cluſo
fumorum aut teſtudinatorum præſtabitur / aerem male
affectum
dabit: qui oculis inducat ſcaturiginem / et aciem
hebetet
.
Adde quae ipſe flammarum et lucis aſpectus ex uiuo fo
co
perquam hilaris / ut aiunt / comes est patribus ad larem confabulan
tibus
.
Sed in media gula fumaria ſuperne adeſſe oportet fer
ream
tranſuerſam ualuam: quam tu quidem ubi omnis fumus euacuerit: et
1pruna candore nitens ſe ſe ipſam fouere coeperit / inuertas:
gulamque
occludas: nequis externus auræ flatus per eam aper
tionem
poſſit inferri.
Paries ſiliceus marmareusue cum et al
gidus
/ tum et humectuoſus eſt.
Nam aerem frigore ſui concogit:
et
in ſudorem uertit.
Tofineus atque item teſtaceus commodior
eſt
/ ubi penitus ſicuerit.
Nouos et madentes intra parieteſ
præſertim
teſtudinatos qui pernoctabit / graues ſubibit ægro
tationes
doloris febriumque ex pituita.
Inuenti ſunt qui ea re
uiſum
amiſerint: neruis obtorpuerint: mente animiſque ceci
derint
: et uecordes facti ſint.
Vt autem ocius ſicceſcant /
peruiæ
apertiones diſcurſitantibus uentis relinquendæ ſunt.
Omnium erit commodiſſimus paries ualitudini : qui fiat crudo
latere
per biennium ante exſiccato.
Cruſta ex gypſo inducta
acrem ſpiſſitudine inſalubrem reddit / et pulmonibus cerebroque
nocua
est.
Materia præſertim abieginea aut item populea ſi parie
tem
conueſtieris erit locus ſalubrior / et bene ſatis hyeme tepens:
æſtate
uero haud multo erit calens: ſed ſorice et cimice for
taſſiſ
fiet inf;eſtus.
Id uitabitur / ſi interuacua oppleueris cala
mo
: ſiue latebras omnes et profugia beſtiis obſtruxeris.
Creta et
rapillo
et amurca ſubacta rectiſſime obſtruentur.
Oleum. n.
genus
omne id animantis quod ex putrefactione ortum ſit:
penitus
abhorret.
Sed quando in iſta incidimus / iuuat hic referre nonnulla
quæ
apud graues auctores legimus.
Aedificium omni uacet
moleſtia
optandum eſt.
Oetes Hercuſi ſacrum fecere / quae eos a
culicibus
liberaſſet.
Et Meliuntæ quod campas abegiſſet a uineis.
Eoles ſacrificabant Apollini per copiam murum. Magnum
id
quidem beneficium.
Sed quo nam pacto iſta efficerent /
non tradidere.
Tametſi apud aliquos ſic inuenio. Aſſyrii pul
mone
uſtolato / cæpe nem ſquilla ex ſuperliminari hoſtii pendenſ
uenenoſa
omnia fugari animalia.
Serpentes inquit Ariſtote
les
ex ædibus odore diſpelles rutæ.
Et in ollam ſi carnes in
ieceris
ingreſſam ueſparum copiam concludes.
Et ſulfure origanoque
agreſti
latebris formicarum impoſitis exterminabis formicas.
1Sabinus tyro ad Mecenatem ſcripſit limo marino aut cine
re
obruratis eorum feraminibus tolli.
Efficaciſſime ait Pli
nius
elitropio hærba curantur.
Alii aquam diluto latere immiſſam
inimicam putant.
Apud ueteres hoc reſtantur mutuas a natura
quibuſdam rebus et animantibus inter ſe innatas eſſe inimicitias
acres
/ quoad alter alteri peſtem perniciemque afferat.
Ex quo
illud
fit / quod muſtella nidore uſtæ felis / et ſerpentes odore fu
gentur
leopardi.
Et aiunt ad ſanguiſucæ caput / ubi membris
hominum
pertinacius hæret / ſi cimicem applicaris / illico ſol
uetur
/ languidaque
decidet.
Et contra fumo uſtæ ſanguiſucæ ab
intimis
diffugiis cimicem diſcuti atque depelli.
Puluerem in
quit
Solinus ſumptum ex inſula athamo: quæ in britania eſt /
qui
inſparſerit / illico ſerpentes omnes fugient.
Idem ipſum aiunt
hiſtorici
efficere terram / quæ pleriſque aliis locis / et maxime
ex
inſula eubuſſo ſumpta eſt.
Quæ uero ex inſula galeon ga
ramathum
/ ſcorpiones atque item ſerpentes interimit.
Strabo
apud
libyam propter metum ſcorpionum pedes cum eant dor
mitum
lectos illinire ſolitos alleo.
Cimices quemadmodum
interfici
oporteat ſcribit his uerbis Saſernas.
Cucumerem an
guinum
condito in aquam: eamque infundito quo uoles: nullæ
accedent
.
Aut felle bubulo cum aceto mixto ungito lectum
Alii
fece uini latebras oblutari iubent.
Radix cerrei / inquit
plinius
/ aduerſatur ſcorpionibus: et contra iſtiuſmodi noxi
as
beſtiolas / maximeque ſerpentes uim habet fraxinus egregi
am
.
Filicis folia ſerpentes non recipiunt. Capillo muliebri
aut
cornu caprino / aut ceruino / aut ſcobe cedri / aut gutta
galbari
: aut ſileris uirentiſque hederæ iuniperque incenſis pro
fligabuntur
: iuniperique femine uncti penitus immunes ab in
iuria
ſerpentum ſunt.
Haxum hærba odoratu haſpides inebriat:
ſopiunturque ut torpeant.
Contra crucas palo iubent imponas in hor
tis
oſſa capitis ex femella.
Platani aduerſantur ueſperti
lionibus
.
Decoctam ex ſambuci fore ſi aſperſeris cunctas neca
bis
muſcas.
Id fiet promptius helleboro. Tum et muſca de
cocta
ex helleboro nigro necabitur.
Dens caninus una cum
1cauda pedibus ue in aula ut fertur ſepultus muſcarum mol
ſtias
abigit.
Stelliones croci odorem non perferunt. Crema
torum
lupinorum fumus culices interficit.
Mures aconiti odore
quanuiſ a longinquo necabantur.
Tum et mures atque item ci
mices
fumos odere atramenti.
Pulices ſi locum decocta ex co
loquintida
aſperſeris / aut item tribuli marini omnes euane
ſcent
.
Si uero hirci ſanguine aſperſeris / eo cateruatim omnes
curſabunt
: fugantur odore braſſicæ / et longius oleandri.
Vaſis patulis plenis aqua per pauimentum diſpoſitis teme
re
ſaltitantes pulices facile perdentur.
Tineæ abſinthio ani
cique
ſemin ſabinæque odore fugabuntur.
Veſtem a tineis non
tangi
quæ fuerit in funem prædicant.
Sed de his hactenus /
quæ
fortaſſis fuere plura quam grauiſſimus lector poſtulaſſet.
Sed dabis ueniam / ſi non aliena ſunt ab emendandis locorum ui
tiis
: tam et ſi contra moleſtiam odioſamque aſſiduitatem infe
ſtiſſimarum
iſtiuſmodi peſtium nihil ſit quod ſatis confer
re
poſſe uideatur.
Redeo ad rem. Mirum quid ita ſit. Parietem atrii ſi ueſtias
auleis
intextis lanificio, locum habebis tepentem: ſi ex lino /
fiet
frigidior.
Locus ſi erit nimium uliginoſus infodito cloa
cas
et foſſas puteales eaſque completo pumice aut glarea ne
quid
aqua interputreſcat.
Poſtea ſolum inſternito carbone
ſtratura
alta pedem.
In idque ſternito fabulonem: aut potius et
commodius tubulos: ſuperne pauimentato.
Omnino proderit
ſi
aer ſub pauimento ſpirarit.
Sed contra ſolis ardores et con
tra
hyemis ſæuitiem belliſſime faciet: ſi alioquin ſolumnon hume
ctum
/ ſed
ſiccum ſit.
Fodito aream coenaculi foſſione ad pedes
duodecim : et hunc contabulato materia nuda: pauimento cruſta in
ducta
intro aerem dat ſupra quam poſſes credere frigidiſſimum
adeo
ut etiam ueſtiti ſocco pedes ea frigeſcant materia nullo
impoſito pauimento præter tabulaſ : tectum uero cenaculi iſtius
ad
ſublime ſupra caput teſtudinato: mirabere quantum aſtate ſub
algidus
/ hyeme tepens ſit.
Quod ſi forte eueniet quod ille in ſa
tyra
queritur.
Vt eripiat ſonum redarum tranſitus arcto. Vicorum
1inflexu et inſtantis intonet conuitia mandræ. Ex quo æger
ſtrepitu
uexatus laboret.
Huic incommodo diſcimus ex epi
ſtola
Plinii iunioris quo pacto belliſſime ſubueniatur hiſ uer
bis
.
Iunctum eſt cubiculum noctis et ſomni / non illud uoces ſer
uulorum
: non maris murmur: non tempeſtatum motus: non ful
gurum
lumen: ac ne diem quidem ſentis / niſi feneſtris apertis tam
alti
abditique ſecreti.
Illa ratio eſt quod interiacens andron pa
rietem
cubiculi hortique diſtinguit: atque ita omnem ſonitum me
dia
inanitate conſumit.
Venio ad parietes. Parietum uitia hæc ſunt. Nam aut rimam
faciunt: aut diſſoluuntur: aut oſſa perfringuntur: aut a perpendicu
li
rectitudine diſcedunt.
Iſtorum malorum uariæ ſunt cauſæ: uaria
etiam
remedia.
Cauſarum aliæ manifeſtæ: aliæ occultiores:
et
niſi poſt acceptum detrimentum quod conferat non ſatis con
ſtat
.
Et alia præterea nequicquam obſcura ſunt: ſed fortaſſis non tan
tum
ad perniciem operum ualere / quantum ualeant ſibi ignauia homi
num
perſuaſit.
Cauſa in pariete prompta erit hæc: puta ubi ſit
plus
ſatis gracilis: ubi ſit nexuris non commodis: ubi apertio
nibus
refertus nocuis: ubi denique oſſa contra iniurias tempe
ſtatum
non ſatis munita ſint.
Quæ aut occulta et præter ſpem
eueniant hæc ſunt.
Motus terræ / fulgura / ſoli naturæque omnis in
conſtantia.
Sed imprimis quid uniuerſis operum partibus pluri
mum
obſit eſt hominum negligentia atque incuria.
Surdus inquit
ille
/ aries parietibus eſt caprificus: neque dictu credibile quam in
mania
uiderim ſaxa commota et diſtruſa ui et cuneo radicu
inter fiſſuras obortæ: quam ſi quis tum primum tenellam ab
ſterſiſſet
/ opus peſte immune perduraſſet .
Mihi uehementer
probantur ueteres qui familias ex publico conſtituebant ut opera
curarent publica atque tuerentur.
Fuere quos reliquit Agrippa
aſcriptos
numero huic. cc. et quinquaginta.
Quos uero
ſar
. cccc. et ſexaginta: dicaruntque operi pedes quinos denos
proximos
: ut circum ad aquarum ductus uacarent: ne radici
bus
inſurgentium arborum camerationes latera ue ſoluerentur.
Id quoque priuati ſpectaſſe uiſi ſunt in his operibus quæ eſſe
1æterna optarent. Nam in ſuis quidem monumentis ſepulchro
rum
inſcribebant quot pedes in agrum dicarent religioni.
Alii
denos
quinos: alii uigenos.
Sed ne iſta repetam: adultas ar
bore
, interimi abolerique arbitrantur / ſi per eos dies quibus ſol
caniculam
: ingrediatur unum ad pedem recidantur: et facto
foramine
per medullam oleum quod petroleum nuncupant / in
fundatur
: ſulfuris farina immixta: aut ſi decocta ex putami
nibus
labarum uſtis abunde inſpargantur.
Syluam extirpabis
inquit
columella / lupini flore ſucco cecutæ uno die comma
cerato
et inſperſo radicibus.
Menſtruo tacta arbor amittit fron
dem
inquit Solinus.
Alii etiam necari afferunt. Radice paſti
nacæ
marinæ arbores contactæ necantur inquit Plinius.
Nunc
redeo
ad ſuperiora.
Paries ſi erit plus ſatis gracilis: tunc aut
nouiſſimum alterum parietem applicabimus ueteri ut fiat unuſ:
aut
impenſæ uitandæ gratia oſſa tantum interſtruemus / hoc
eſt
pilas columnas ue trabeales.
Applicabitur paries parieti
ſic
.
Nam in ueterem parietem pluſculis locis captus lapideſ
ualidi
ex lapide rediuiuo perfigentur: puta obfirmabuntur pro
minentes
ut nouiſſimum quem attollis parietem ineant / ac ue
luti
duas inter cruſtas pro nexura ſint: et non niſi ordinario no
uus
astruetur paries hic lapide.
Pilam per parietem excita
bis
ſic: eius futuram latitudinem ſignabis in uetere pariete
rubrica
.
Poſt id ab ipſo fundamento incipies murum perfodieſ
feneſtra
: cuius latitudo ſit parte aliqua maior quam perſcriptum
illud
in pariete / quod rubrica ſignaſti.
Altitudo uero fene
ſtræ
erit non multa.
Mox ſumma diligentia quadrato lapide
ordinibus
æquatis obſtruetur.
Fiet hoc pacto / ut illa parietis
pars
quæ intra perſcriptiouem rubricæ relicta eſt / pilæ craſ
ſitudine
comprehendatur: et paries conſtabiliatur.
Pari dein
ceps
ratione qua primam pilæ iſtius partem ſubſtituiſti dein
ceps
reliquas ſuperinducito partes ad ſummam uſque operis fini
tionem
.
De gracilitate hactenus.
Nexuræ uero ubi deerunt ferreis uel potius æneis illaquea
tionibus
utemur.
Sed cauandum ne uulneribus oſſa debili
1rentur. Sed ſi forte pondus irruentis telluris urgebit latus /
aut
humectatione uitiabit / ducito ſecundum parietem foſſi
latam
uti res poſtulet: et emiciclos extruito / qui quidem pon
deris
uim incumbentis telluris excipiant: et nares pluſculis
locis
adigito: quibus inſtillans humor fundatur atque expur
getur
.
Aut tigna inſternito / quæ frontibus protunſum abirru
ente
tellure parietem captu prehendat atque detineat: tignaque
iſtæc
tranſuerſariis adfibulato ac deinceps congeſtitiis onera
to
.
Conferet quidem id. Nam denſabitur aggeſta congeries
priusquam materiæ neruus deficiat.
Venio ad ea quæ non prouideri / ſed iam effecta emendari
poſſint
.
Fixura in pariete atque linearum proclinatio interdum
fiet
a teſtudine quod arcus parietes trudant aut quod impoſitam
ponderum
iniquitatem non tolerent: ſed grauia ferme omnia uitia
iſtiuſmodi
non niſi a fundamentis ueniunt: uerum aliunde an a
fundamentis ſint inditiis intelligemus.
Nanque fixura quidem
parietis
/ ut ab ea incipiam / quam in partem ſurgendo defle
xerat
/ illic ſubeſſe uitii cauſam indicabit.
Sin autem in nullam
partem fixura deflexerit / ſed ſurſum recta conſcenderit in ſum
mo
dilatabitur.
Conſiderabimus hinc et hinc lapidum ordi
nes
.
Nam hi quidem quam in partem a libella deſcenderint /
illinc
ſubeſſe fundamentum infirmum demonſtrabunt: Sin aut
in ſummo illeſus fuerit paries / et ab imo rimæ plures hiabunt
labris
: quæ ſe ſe capitibus ſuis interſurgendum contingant: tunc
firmos
eſſe angulos parietum / ſed uitium adeſſe indicant in
media
longitudinis fundamenti.
Sin aut unica tantum iſtiuſ
modi
erit rima / quo illa quidem erit in ſummo adapertior tan
to
in angulis factam commotionem indicabit.
Itaque fundamen
tis
prouidiſſe ubi opus ſit: tunc pro operis magnitudine
et
ſoli firmitate iuxta parietem anguſtum fodito puteum
ſed
profundum uſque ſolidum firmumque inuenias: ſuffoſſoque
illic
infimo pariete confeſtim ordinario lapide ſuffarcina
to
: et ſinito dureſcat.
Cum duruerit / alium ſimilem alibi
puteum
info dito / parique ratione ſubaſtruito / ſinitoque ſicce
1ſcat. Hoc igitur pacto traductis foſſuris parieti firmamen
tum
ſubſtitues.
Quod ſi ex ſententia ſolum conſtans non præ
ſtabitur
: tunc certis locis paulo ab angulis diſtantibus hinc
atque
hinc ad radices parietis utroque latere hoc eſt in area quæ
ſub
tecto eſt / et area quæ extra eſt e regione factis puteis fi
gentur
pali in ſolo confertiſſimi: et ' inſternentur tignis omni
ex
parte firmiſſimis ſecundum parietis longitudinem.
Poſt
id
traiicientur craſſiores et longe ualidiſſimi trabes per tranſ
uerſas
parietis radices: ita ut in tignorum ſtraturas inſideant:
et
dorſo parietem quaſi pontes iuga ue ſuſtineant.
In omni
bus
iſtiuſmodi quas recenſuimus inſtaurationibus prouiden
dum
eſt ne ſit nouum hoc quod adiungis opus aliqua ex par
te
ſui imbecillius quam ut onus ſuſceptum diuque bem que perferat .
Nam illico tota parietis moles in hanc ipſam imbecilliorem
partem ſidendo conflueret.
Sin autem illic fundamenta ad medi
um
parietis erunt commota: et ſupernæ partes illeſæ conſtant:
tunc ſignabis in parietis facie arcum rubrica amplum quantum
exigit
res: hoc eſt ut concipiat ſub ſe id totum quod commo
tum
ſit.
Tum ab altero quouis capite arcus iſtius incipiens
tranſfodito parietem foramine non maiore / quae quod unicum ad
ſe
capiat lapidem arcus: quem nos lapidem alibi cuneum
nuncupauimus: cuneumque hunc ipſum ad ſuas lineas inſtituito
uti
radius a centro iſtius cicli productus diriget.
Poſt id pro
ximum
aliud contiguum foramen adaperito: ſimilique cuneo
repleto
: ac deinceps opere ſucceſſiuo arcum pficito.
Succe
det
inſtitutum nullo cum periculo .
Columna et oſſa ſicubi erunt debilitata / ſic reſtitues. Sub
ſtruito
ad trabem operis arcum ualidum tegula et gypſo ſub
iectis
quoque ex gypſo pilis ad eam rem accomodatis / ut ar
cus
iſtic qui nouiſſime ſubducetur apertiones ueteres bene
compleant
: fiatque aſtructio hæc ſumma feſtinantia nulla operis
intermiſſione
.
Gypſi natura eſt ut inter ſicciſcendum excre
ſcat
.
Ergo aſtructio hæc nouiſſima humeris ſuis quoad erit
in
ſe ſuſceptum ſublenabit onus ueteris parietis formicis ue.
1Tu paratis rebus illinc læſam columnam eximito: et loco
integram
ſubſtituito.
Quod ſi ex materia fulcire et ſubiici
bus
eniti libuerit: ex trabibus ſtateras ſubmittito: et produ
ctum
earum ſportulis harena onerato.
Extollent pondus ſen
ſim
ſine ulla quaſſatione coæquabiliter: et paries ſi a perpen
diculo
diſceſſerit: ſtatuito tigna ut hæreant adpacta parieti.
His ſingulis adiicito ſingula fulcimenta ex materia bene ua
lida
pedibus imis a pariete diuaricatis.
Tunc uectibus aut
cuneolis
ſenſim ſtringito / ut parietem urgeant.
Sic diſtribu
tis
conatibus compingendo paries ad perpendiculum reſti
tuetur
.
Si id non licuerit / firmabis fulctura trabium firmo
in
ſolo: et trabes bene picabis pice et oleo: nequid calcis con
tactu
uitientur.
Mox aſtruito quadrato ex lapide anterides:
ita
ut picata fulctura conueſtiatur.
Incidet forte ut coloſſus ædicula ue in alteram partem to
ta
cum baſi proclinati ſint: tunc ſubleuabis qua ſubſidant:
aut
ſubdemes qua præſurgant.
Audax utrumque opus. Prius
igitur
et baſim et quæ diſſolui motu poſſint tignis et omni
illaqueatione
bene coniugato et concingito.
Cingendi ge
nus
commodum / ergaſcula cuneis perſtricta ſubleuabimus ſub
miſſa
trabe in modum uectis: quod ipſum ſtateram nuncu
pauimus
.
Subdemes foſſura ſenſim producta. Ea fiet ſic. Nam
incipies a medio lateris ſub ad radices imi pedamenti: et illic
ad
profundum ſubcides apertionem non multum latam: al
tam
uero quoad eam ordinariis lapidibus firmiſſimis ſub
ſtitutis
poſitis ad arbitrium ſubinſternere.
Apertionem hanc
ſubſtruendo
non ad ſummum uſque penitus completam reddes:
ſed
palmos aliquot relinques in uacuo: quos cuneis robuſteis
non
inter rariſſimis complebis.
Pari deinceps opere totum
ſuffulcies
latus iſtic ſacelli: quod inde preſſius ſidere uelis.
Iſta ubi onus ſuſceperint / tu belle et cautiſſime cuneos ipſos
ſubmoueas
: pronum parietem ad iuſtam perpendiculi recti
tudinem
reſtitues.
Mox quæ inter cuneos interuacua pateant
ſubfirmabis
cuneis ex lapide firmiſſimo.
Apud romam ad
1baſilicam Petri maximam quod alæ parietum incolumis a per
pendiculo
declinantes ruinam tectis minentur / ſic excogitaram
Pronam
parietis ſingulam partem eam/ quam columna quæ
uis
ſubſtineat / inſtitueram abſcidere: atque e medio amouere.
Idque parietis quod demptum eſſet / reſtituere opere ordina
rio
ad perpendiculum relictis interſtruendum hinc atque hinc
dentibus
lapideis anſeoliſque ualidiſſimis: quibus reliqua
ſtructuræ
innouatio annecteretur.
Denique ad tectum trabem
cui
proclinata muri pars ſubadimenda eſſet commendaſſem
capreis
machinis ſupra tectum erectis: firmatis hinc atque
hinc
machinarum pedibus in tecti parietiſque parte ſtabilio
re
.
Hoc deinceps in alteris atque alteris columnis quantum
res
poſtulaſſet effeciſſem.
Capra nauticum inſtrumentum est
tignorum
trium: quorum ſumma capita in unum coniuncta fi
bulantur
et connodantur: pedes autem in triangulum collo
cantur
.
Hac machina adhibitis trocleis coclea ue ad onera
tollenda
utimur commodiſſime.
Cruſtam uetuſto parieti aut pauimento nouiſſime indu
cturus
prius obluito aqua pura liquentique flore.
calcis immix
ta
farina marmoris perenniculo dealbato: ſic arenationes te
nebit
.
In pauimenti ſubdiualis rimulam ſi cineres in cerni
culo
puratos oleo præſertim linaceo ſubegeris atque infuſeris
ſtagnabit
.
Huic operi commodiſſima erit creta calce uiua be
ne
ſubacta et furno excocta et illico inducta ex oleo fiſſura
prius
omni puluere immuni reddita.
Id fiet terſura pinarum
et
multa follium ſufflatura: et operis etiam elegantiam non negliga
mus
.
Parietes ſi forte ſint altitudine informi ducito aut ope
re
adpacto coronas aut pictura ſectiones: quæ illam altitu
dinem
aptis locis diuidant.
Sin autem erit paries nimium
oblongus
: inducito a ſummo ad imum columnas non nimium
frequentes
/ ſed ſubdiſpanſas.
Conſiſtet enim et remorabitur
intuitus
quaſi diuerſoriis offenſis ubi intorqueſcat atque mi
nus
offendatur uaſtitate.
Hoc etiam faciat ad rem. Multa qui
dem
quod in loco depreſſiore ſita quod ue parietibus cincta humi
1lioribus ſint quam ratio poſtulat: ea te minora et anguſtiora ui
debuntur
quam re ipſa ſint.
Contraque multa poſtea quam elatiora
reddita
ſunt / adauctis pauimento pariete ue longe uiſa dehinc
maiora
ſunt quam prius uidebantur.
Et apertionibus commoda
tis
/ hoſtio ue apertiore loco poſito: feneſtris ue in parte pa
rietis
celſiore adapertis / coenacula et manſiones redactas con
ſtat
/ ut digniores multoque elegantiores habeantur.
LAVS DEO HONOR ET GLORIA.
LEONIS BAPTISTAE
ALBERTI
FLOREN
TINI
VIRI CLA
riſſimii
de re
Aedificatoria
opus elegantiſſi
mum
et qua maxime utile / Flo
rentiæ
accuratiſſime impreſ
ſum
opera Magiſtri Nicolai
Laurentii

Alamani
: Anno
ſalutis
Milleſimo octua
geſimo
quinto: quarto chalendas ianuarias.
1
Baptiſta ſiculus in auctoris perſona Ad lectorem
Ingenuum ſupereſſet opus nunc Dædale: ſi me
Legiſſes: ualidis uolitare per aera pennis
Vidiſſes teneri trepidantia brachia nati
Poſſet et Archimedes totum qua uerteret orbem
Inuenta gaudere baſi: curaque ſolutus
Siquis hyperboreos ardet diſcindere montes:
Aemulus aſſiduo ſuperet babylona labore:
Condat et excelſo pendentia culmina olympo
Velificatus athos narratur: iungere terras
Pontibus humana inſtruxit ſollertia: ſed te
non minus iſta iuuent uolumus quam pagina ſignat.
Pugnabit noſtra hæc armatos machina mutos
Cautius: hac poterit ſe ſe hoſtis ab hoſte tueri:
Terrigeniſque minus nocuiſſent tæla tonantis:
Fruſtra et trinacrii ſudaſſent brachia fabri:
Encheladus ſicula nec iam premeretur harena.
Quo priuata domus / quo regia tecta ſtruantur
Ordine: quo loca ſacra deum ornes: quoue prophana
Certus eris: quo rura colas: quam fertilis illinc
Surgat ager: læta ut capiant uix horrea meſſes:
Inde operum uitia emendes qua regula: quem ut
Quiſque modum rebus tandem proponat agendis:
Accedit poſt hæc romanæ gratia linguæ /
Si te forte iuuat / nulla palleſcere culpa
Eloquii: eloquium hic est: quodque imiteris habebis /
Et quæ nulla tibi ueterum monumenta dedere /
Hic noſces: lecture meas ſi uoluere carthas
Non pigeat: loculiſque tenax ſi parcere auaris
Dediſcas: largas ſi bibliopola ſonanti
Impleat ære manus. Noſtros legiſſe labores
Non te poeniteat: celeri quos callidus arte
Impreſſor doctæ perſtrinxit robore dextræ .
FINIS
1
REGISTRVM
a primum album Leonis ſubactæque eadem b atque ueluti quod illic quotiens Namque c ſui quando ut ſit imbres d et acres principales quæ neque e latentes rubra Nam f in materiam Creſiphum foſſæ ſecundo g perpendiculum mittito fateri quæ h aedificia expeditis adeo non i putent profecto ponendis ſtetur eiuſdem penetralibus fluento aut l inciſis portam ſupra eos et m neque ueteres uerſo crudo n ſic ſtatu uſu et tum et faciet o quo uis ſunt ti aqua ronem p locata neis athenas q craſſitudi thiis uero quæ ſuper non niſi r dinem coronas armamenti adiecit ſ eſt non phis apud in ea re memo t lumna ipſa iſtius immatura neceſſi u et ſiqua num conſc ma theatri theatr x ueſtibuliſque magnifica ornamentorum deſcen y ratio ri qui dabiſ nu ad dup z uoluptate autem peritiam Leoniſ et retur et ſiti apud rum ſeligem gabim c et innectito aiunt cruſtam ueus rum opus et illic aptum pruna cauda