Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Bibliographic information

Author: Agricola, Georg
Title: De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ...
Year: 1556
Edition: Erstausgabe

Permanent URL

Document ID: MPIWG:G7HXFB51
Permanent URL: http://echo.mpiwg-berlin.mpg.de/MPIWG:G7HXFB51

Copyright information

Copyright: Max Planck Institute for the History of Science (unless stated otherwise)
License: CC-BY-SA (unless stated otherwise)
1
[Empty page]
1
[Empty page]
1
[Empty page]
1
[Empty page]
1
GEORGII AGRICOLAE
DE
RE METALLICA LIBRI XII. QVI­
bus
Officia, Inſtrumenta, Machinæ, ac omnia denique ad Metalli­
cam
ſpectantia, non modo luculentiſſimè deſcribuntur, ſed & per
effigies
, ſuis locis inſertas, adiunctis Latinis, Germanicisque appel­
lationibus
ita ob oculos ponuntur, ut clarius tradi non poſſint.
EIVSDEM
DE
ANIMANTIBVS SVBTERRANEIS Liber, ab Autore re­
cognitus
: cum Indicibus diuerſis, quicquid in opere tractatum eſt,
pulchrè
demonſtrantibus.
1[Figure 1]
BASILEAE M. D. LVI.
Cum Priuilegio Imperatoris in annos v.
& Galliarum Regis ad Sexennium.
1
Henry par la grace de Dieu roy de France.
Aux Preuoſt de Paris, Bailly de Roen, Seneſchaulx de Lyon, Tholoſe, & Poictou. Et à tous noz autres
iuſticiers
& officiers ou à leurs lieutenans ſalut.
Receue auons l'humble ſupplicacion de noz amys & feaulx
I
eroſme Frobenne & Nicolas l'Eueſque marchans, libraires, & bourgeoys de la uille de Basle, l'un des can
tons
de noz alliez conſederez & bons comperes les Souyſſes, contenant quilz auroyent recounert pluſieurs
liures
non encores uenz & entre autres un intitulé GEORGII AGRICOLAE opera omnia, Pour
lequel
liure recouurer & imprimer il leur à conuenu & conuiendra faire des grans fraiz & deſpens, &
doubtent
que les libraires & imprimeurs, ne facent ſi toſt que leſdicts expoſans auront publié ledict liure ice
luy
imprimer, qui ſeroit leur oſter tout moyen de ſe pouuoyr r'embourſer de leurſdicts fraiz & miſes,
& de receuoir le fruict quilz eſperent de leur labeur.
A ceſte cauſe ilz nous ont humblement requis leur uon
loir
ſurce pouruoir de nostre remede conuenable.
PARQVOY nous ce conſideré, noulant fauo­
rablement
traicter leſdicts expoſans en ceſt endroit, A iceulx auons permis & octroye, permettons & octroy
ons
par ces preſentes noulons & nous plaiſt de noz grace ſpeciale, plaine puiſſance & auctorite Royal,
qu
'ilz puiſſent & leur loyſe imprimer, oufaire imprimer, & mettre en uente le liure deſuſdict ſans ce que
pendant
& durant le temps & terme de ſix ans enſuyuans, à compter du iour & datte que ledict liure ſera
acheué
d'imprimer, nul autre libraire ou imprimeuer de noſdicts Royaume, pays, terres & ſeigneuries de no
stre
obeiſſance puiſſent imprimer, ou faire imprimer, ny en partie ny entier, ne mettre, ne expoſer en uente
ſans
le congé & permißion deſdicts expoſans.
Et ce ſur pein de confiſcation dudict liure, & d'amende arbi
traire
à nous à applicquer.
SI VOVS MANDONS, & à chaſcun de uous, ſi comme à luy appar­
tiendra
que de noz preſentes permißion, &conceßion, & octroy, & de leffect & contenu en icelles.
Vous fai
ctes
, permettez & ſouffrez leſdicts expoſans iouyr & uſer plainement & paiſiblement ſans en ce le met­
tre
ou donner, ne ſouffrir eſtre faict, mis, ou donné aucun empeſchement au contraire, lequel ſi faict, mis,
ou
donné leur eftoyent faictes, mettre incontinent & ſans delay à plaine & entiere deliurance au premier
eſtat
& deu, Car tel est nostre plaiſir.
Nonobſtant quelzconques lettres à ce contraire. Donné à Paris
le
XVIII. iour de Feurier, l'An mil cinq cens cinquante troys, & de noſtre Regne le ſeptieſme.
Par le Roy en ſon conſeil
1
ILLVSTRISS. ET POTEN
TISS
. SAXONIAE DVCIBVS, LAND­
grauijs
Toringiæ, Marchionibus Miſenæ, Comitibus Palatinis
Saxoniæ
, Burggrauijs Aldeburgi & Magdeburgi, Comiti­
bus
Brenæ, dominis terræ Pleiſenſis, MAVRICIO ſacri
Imperij
Archimarſchalco & Electori, atque eius fra­
tri
AVGVSTO, GEORGIVS Agri­
cola
S. D.
Cvm saepe nvmero, illuſtriſſimi Principes, to
tius
rei Metallicæ, ut Moderatus Columella Ruſti
, magnitudinem, tanquam alicuius corporis gran
ditatem, conſideraſſem: uel ſingulas eius partes, quaſi
illius
corporis membra, numerando percenſuiſſem:
ueritus
ſum, ne uita prius me deficeret, quàm uni­
uerſam
percipere poſſem, nedum literis conſecrare:
nam
quàm longe lateque hæc pateat, quot & quan­
tarum
artium, ſi non magna, at aliquantula cogni­
tio
metallicis ad eam tractandam neceſſaria ſit, ex his noſtris libris quiſque in­
telliget
.
Tametſi uerò res Metallica ſit ampliſſima, nec ulla ex parte à Græ­
cis
& Latinis ſcriptoribus, qui extant, abſoluta, perdifficiles habeat explica­
tus
: tamen quia ueterrima eſt, & hominum generi maximè neceſſaria, atque fru
ctuoſiſſima
, non debere à nobis negligi uidebatur.
Etenim Agricultura ſci­
entiarum
nulla ſine dubitatione uetuſtior, tamen hac res Metallica eſt anti­
quior
, uel ſaltem æqualis & coæua: nemo enim omnium mortalium unquam
abſque
inſtrumentis agrum coluit.
Ea uerò, ut etiam reliquarum artium, quarum
omne
opus eſt in faciendo; inſtrumenta aut ex metallis facta ſunt, aut ſine me
tallis
non potuerunt confici: qua de cauſa res metallica hominibus etiam eſt
maxime
neceſſaria.
Nam cùm hi paucis iſtiuſmodi artibus carere poſſint, ea
rumque
maximus ſit numerus, nulla ſine inſtrumentis quicquam efficit: tum
omnium
rerum, quibus magnæ diuitiæ bona & honeſta ratione acquirun­
tur
, nihil eſt arte metallica utilius: ex agris enim bene cultis (ut alias res omit
tam
) fructus capimus uberrimos, ſed uberiores ex fodinis.
Certe una fodi­
na
ſæpe multo maiores utilitatis fructus nobis præbet, quàm agri plurimi:
quocirca
ex omnium ferè ſeculorum memoria cognoſcimus, complures ex
metallis
diuites factos eſſe, & eadem multorum regum fortunas amplificaſſe:
ſed
de his nunc plura non dicam: quod eos locos in primo libro, partim hui
us
operis, partim alterius, inſcripti De ueteribus & nouis metallis, tractaue­
rim
, ac ea, quæ contra metalla & ipſos metallicos dicuntur, refellerim.
Quan­
quam
aut res ruſtica, cum qua metallicam libenter confero, uarie uidetur eſſe
diffuſa
, tamen in multo plures, quàm hæc noſtra, partes non diſtribuitur: nec
tam
facile præcepta huius à me tradi poſſunt, quàm Columella illius tradi­
dit
: quod ipſe complures rei ruſticæ ſcriptores, quos ſequeretur, in manibus
1habuit: nempe Græcos plus quinquaginta, quos etiam Marcus Varro re­
cenſet
: Latinos plus decem, quos ipſe Columella commemorat: ego ſolum
C
.
Plinium Secundum, quem ſequar, habeam: qui tamen perpaucas ra­
tiones
uenarum effodiendarum, & metallorum conficiendorum exponit:
res
enim metallica tantum abeſt, ut uniuerſa ſit tractata ab aliquo ſcriptore,
ut
ne ij quidem, qui diſperſe ſcripſerunt alius alia de re, ſingulas eius partes
abſoluerint
: quinetiam eorum magna eſt paucitas: ſiquidem ſolus ex Græ­
cis
omnibus Strato Lampſacenus Theophraſti ſucceſſor librum unum De
machinis
metallicis edidit: niſi forte Philonis poetæ metallicus aliquam ar­
tis
particulam ſit complexus: nam Pherecrates in comœdiam, inſcriptione
ſimilem, metallicos ſeruos aut ad metalla damnatos uidetur introduxiſſe: ex
Latinis
autem Plinius, ut iam dixi, tradidit pauculas laborandi rationes: qui
bus
nouos ſcriptores, qualeſcunque ſint, oportet annumerare: nemo enim iu
ſta
reprehenſione poterit carere, qui eos, quorum ſcriptis, etſi paucis, utitur,
debita
laude fraudat.
Noſtra quidem lingua duo libri ſcripti ſunt: alter De
materiæ
metallicæ & metallorum experimento, admodum confuſus, cuius
operis
parens ignoratur: alter De uenis, de quibus etiam Pandulfus Anglus
ſcripſiſſe
fertur: ſed librum Germanicum confecit Calbus Fribergius, non
ignobilis
medicus: uerum uenter eam, quam ſumpſit, partem abſoluit.
Nu­
per
uerò Vannocius Biringuccius Senenſis, homo diſertus, & multarum re­
rum
peritus, uulgari Italorum ſermone tractauit locum De metallis funden
dis
, ſeparandis, agglutinandis.
Rationem autem quarundam uenarum exco­
quendarum
breuiter perſtrinxit: quorundam ſuccorum conficiendorum pla
nius
expoſuit: quibus legendis renouaui memoriam eorum, quos uidi quon­
dam
in Italia confici: reliquas res omnes, de quibus ſcribo, aut prorſus non
attigit
, aut leuiter.
Hoc libro Franciſcus Badoarius, patricius Venetus, uir ſa
ne
prudens & grauis, me donauit: quod tunc ſe facturum recepit, cùm pro­
ximo
ſuperiore anno FERDINANDVM regem, ad quem legatus à Vene­
tis
miſſus erat, ſecutus Mariebergi eſſet: plura ſcriptores de re metallica lite­
ris
mandaſſe non comperio: quapropter, etiamſi Stratonis liber extaret, ex
his
partibus non dimidium artis metallicæ corpus confici poſſet.
Quo aut
minus
multi ſunt qui de re Metallica ſcripſerunt, magis mihi mirum ui­
detur
tot chymiſtas extitiſſe, qui compoſuerint artificium de metallis alijs in
alia
mutandis: multos Hermolaus Barbarus, homo dignitate generis & gra
dus
, ac omni doctrina ornatus, nominatim protulit: ego plures proferam,
ſed
inſignes tantum, delectum enim ſeruabo: itaque xumeutika\ ſcripſit Oſtha
nes
, Hermes, Chanes, Zoſimus Alexandrinus ad ſororem Theoſebiam,
lympiodorus
item Alexandrinus, Agathodæmon, Democritus, non Abde­
rites
ille, ſed alter, neſcio qui: Orus Chryſorichites, Pebichius, Comerius, Io
annes
, Apuleius, Petaſius, Pelagius, Africanus, Theophilus, Syneſius, Ste­
phanus
ad Heracleum Cæſarem, Heliodorus ad Theodoſium, Geberus, Cal
lides
Rachaidibus, Veradianus, Rodianus, Canides, Merlinus, Raimundus
Lulius
, Arnaldus Villonouanus, Auguſtinus Pantheus Venetus: fœminæ
tres
, Cleopatra, uirgo Taphnutia, Maria Iudæa: atque hi chymiſtæ omnes
rationera
ſolutam uſurparunt: præter Ioannem Aurelium Augurellum Ari
1minenſem, qui ſolus uerba uerſu incluſit. Sunt alij multi de hac re libri, ſed
omnes
obſcuri: quod ſcriptores iſti res alienis, non proprijs uocabulis no­
minent
: & quod alij alijs atque alijs uocabulis, à ſe confictis, utantur, cum res
non
mutent.
Iſti magiſtri ſuis diſcipulis uias tradunt, quibus progreſſi uilia
metalla
uarijs modis cocta corrumpant, & quodammodo in primam rerum
materiam
reducant, eaque ratione id, quod in ipſis redundat, auferant: quod
deficit
, compleant: atque precioſa, hoc eſt aurum & argentum, ex eis confici­
ant
, quæ in catillis aut catinis perdurent, hæc facere poſſint necne poſſint,
non
decerno: quia enim tot ſcriptores omni nobis aſſeueratione affirmant
ſe
perueniſſe, quò curſum ſuum dirigebant, eis fides eſſe uidetur adhiben
da
: quia nullos ex hac arte quondam diuites eſſe factos ſcriptum legimus,
nec
nunc fieri uidemus, cùm tot ubiuis gentium fuerint, & ſint chymiſtæ,
mnesque
omnes induſtriæ neruos dies noctesque contendant, ut maximos au
ri
& argenti aceruos conſtruere poſſint, res in dubium uocatur: ſed ut ea fue
rit
ſcriptorum indiligentia, ut nomina magiſtrorum, qui ex hoc opificio ma
gnam
pecuniam conſecuti ſunt, memoriæ non tradiderint, certe diſcipuli de­
creta
eorum uel non cognoſcunt, uel cognita non ſeruant.
Nam ſi ea perci­
perent
, cùm tam multi fuerint, & ſint: oppida iam diu auro & argento reple­
uiſſent
: quorum uanitatem etiam libri declarant, in quibus Platonis & Ari­
ſtotelis
, aliorumque philoſophorum nomina inſcribunt, ut iſtæ glorioſæ in­
ſcriptiones
ſpecie doctrinæ uiris ſimplicibus imponant.
Eſt alterum genus
chymiſtarum
, quod uilium metallorum ſubſtantiam non immutat, ſed ipſa
uel
auri uel argenti colore tingit, & noua forma induit: ut ca uideantur eſſe
quæ
non ſunt: qua forma ignis calore de eis, tanque aliena ueſte detracta in ſu­
am
redeunt ſpeciem: qui, quia decipiunt, non ſolum ſummo in odio ſunt, ſed
eorum
fraus capite plectitur.
Nec minus fraudem capitalem admittit tertium
chymiſtarum
genus: quod auri uel argenti particulam, in aliquo carbone in­
cluſam
, in catinum conijciens fingit ſe additamentis, quæ uim eliciendi ha­
beant
, admiſtis conficere uel aurum ex auripigmento, uel argentum ex plum
bo
candido ſimilibusque.
Verùm de arte chymica, ſi modo ars eſt, aliàs plu­
ra
nunc ad metallicam reuertar: quoniam eam integram nulli ſcriptores lite
ris
mandarunt, ac exteræ nationes & gentes noſtram linguam non intelli­
gunt
, & ſi eam intelligerent, exiguam artis partem ex noſtris iſtis ſcriptori­
bus
poſſent diſcere, hos duodecim libros Dere metallica conſcripſi: quo
rum
PRIMVS habet ea quæ contra hanc artem & metalla atque metallicos, uel
ab
ijſdem dici poſſunt: SECVNDVS metallicum informat, & .n ſermonem,
qui
haberi ſolet de uenis inueniendis, dilabitur.
TERTIVS eſt de uenis &
fibris
, eorumque commiſſuris.
QVARTVS explicat rationem dimetiendi ue­
nas
, atque etiam expromit officia metallica.
QVINTVS foſſionem uenarum
& artem menſoris docet.
SEXTVS deſcribit inſtrumenta & machinas me
tallicas
.
SEPTIMVS eſt de experimento uenarum. OCTAVVS præcipit
de
opificio uenæ urendæ, contundendæ, lauandæ, torrendæ.
NONVS ex­
coquendarum
uenarum rationem exponit.
DECIMVS rei metallicæ ſtudi
oſos
inſtruit ad munus diſcernendi argentum ab auro, atque plumbum ab co­
dem
& argento.
VNDECIMVS tradit uias ſeparandi argentum ab ære.
1DVODECIMVS dat præcepta conficiendi ſalis, nitri, aluminis, atramenti ſu­
torij
, ſulfuris, bituminis, uitri.
Hoc autem munus ſuſceptum, ut propter mul
titudinem
rerum non expleuerim, certe explere conatus ſum: nam in eo mul
tum
operæ & laboris inſumpſi, aliquem etiam ſumptum impendi: etenim
uenas
, inſtrumenta, uaſa, canales, machinas, fornaces, non modo deſcripſi,
ſed
etiam mercede conduxi pictores ad earum effigies exprimendas: ne res,
quæ
uerbis ſignificantur, ignotæ aut huius ætatis hominibus aut poſteris
percipiendi
difficultatem afferant: ut nobis non pauca uocabula afferre ſo­
lent
, quæ ueteres (quia res erant omnibus notæ) nuda ab enodatione pro­
diderunt
: ſed ſit ſane id à me prætermiſſum, quod nec ipſe uidi, neque legi, nec
ex
hominibus fide dignis cognoui: id profecto quod non uel uidi, uel lectum
aut
auditum expendi, non eſt ſcriptum: ſiue uerò præcipio ea, quæ fieri de­
beant
, ſiue narro, quæ fieri ſoleant, nec quæ fiunt improbo, eadem docendi
ratio
cenſeri debet.
Verùm quò magis ars metallica abhorret ab omni ſermo
nis
elegantia, minus hi mei libri ſunt politi: certe res, in quibus ars illa uer­
ſatur
, interdum nominibus carent, uel quod nouæ ſint, uel quod, etiamſi ue
teres
, nominum, quibus uocabantur, memoria interierit: quare neceſſitate,
cui
uenia datur, coactus quaſdam ſignificaui pluribus uerbis coniunctis,
quaſdam notaui nouis, quod genus ſunt, ingeſtor, diſcretor, lotor, excoctor:
quaſdam
ueteribus uerbis deſignaui, quale eſt ciſium.
Etenim cùm Nonius
Marcellus
ſcribat, uehiculi biroti genus eſſe: eo uocabulo nominare conſue
ui
paruum uehiculum, cui unica eſt rotula: quæ nomina ſi quis non proba­
uerit
, is rebus iſtis aut imponat magis propria, aut proferat ueterum literis
uſitata
.
Hi autem libri, principes illuſtriſſimi, multis de cauſis in ueſtro no­
mine
apparent, ſed maxime quod uobis metalla ſint fructuoſiſſima: nam cum
maiores
ueſtri ex amplis earum & diuitibus regionibus uberes redituum
fructus
ceperint: item uectigalium, quæ peregrini ex uijs penſitant, incolæ
ex
decumis: tamen multo uberiores ex metallis ceperunt, ex quibus quoque
non
pauca oppida nobilia orta ſunt, Fribergum ſcilicet, Annebergum, Ma
riebergum
, Snebergum, Gairum, Aldebergum, ut alia omittam: quin, ſi quid
ego
ſentio, maiores diuitiæ nunc etiam in montoſis ueſtrarum regionum lo­
cis
ſub terra latent, quàm ſupra terram exiſtant & appareant.
Valete, Kemp­
nicij
Hermundurorum Cal. Decembris, Anno M. D. L.
1
GEORGIVS FABRICIVS IN LI­
bros
Metallicos GEORGII AGRICOLAE phi­
loſophi
præſtantiſſimi.
AD LECTOREM.
Si iuuat ignita cognoſcere fronte Chimæram,
Semicanem
nympham, ſemibouemque uirum:
Si centum capitum Titanem, totque ferentem
Sublimem
manibus tela cruenta Gygen:
Si iuuat Ætneum penetrare Cyclopis in antrum,
Atque
alios, Vates quos peperere, metus:
Nunc placeat mecum doctos euoluere libros,
Ingenium
AGRICOLAE quos dedit acre tibi.
Non hic uana tenet ſuſpenſam fabula mentem:
Sed
precium, utilitas multa, legentis erit.
Quidquid terra ſinu, gremioque recondidit imo,
Omne
tibi multis eruit antè libris:
Siue fluens ſuperas ultro nitatur in oras,
Inueniat
facilem ſeu magis arte uiam.
Perpetui proprijs manant de fontibus amnes,
Eſt
grauis Albuneæ ſponte Mephitis odor.
Lethales ſunt ſponte ſcrobes Dicæarchidis oræ,
Et
micat è media conditus ignis humo.
Plana Nariſcorum cùm tellus arſit in agro,
Ter
curua nondum falce reſecta Ceres.
Nec dedit hoc damnum paſtor, nec Iuppiter igne:
Vulcani
per ſe ruperat ira ſolum.
Terrifico aura foras erumpens, incita motu,
Sæpe
facit montes, antè ubi plana uiæ eſt.
Hæc abſtruſa cauis, imoque incognita fundo,
Cognita
natura ſæpe fuere duce.
Arte hominum, in lucem ueniunt quoque multa, manuque
Terræ multiplices effodiuntur opes.
Lydia ſic nitrum profert, Islandia ſulfur,
Ac
modò Tyrrhenus mittit alumen ager.
Succina, quâ trifido ſubit æquor Viſtula cornu,
Piſcantur
Codano corpora ſerua ſinu.
Quid memorem regum precioſa inſignia gemmas,
Marmoraque
excelſis ſtructa ſub aſtra iugis?
Nil lapides, nil ſaxa moror: ſunt pulchra metalla,
Crœſe
tuis opibus clara, Mydaque tuis,
Quæque acer Macedo terra Creneide fodit,
Nomine
permutans nomina priſca ſuo.
At nunc non ullis cedit GERMANIA terris,
1Terra ferax hominum, terraque diues opum.
Hic auri in uenis locupletibus aura refulget,
Non
alio meſſis carior ulla loco.
Auricomum extulerit felix Campania ramum,
Nec
fructu nobis deficiente cadit.
Eruit argenti ſolidas hoc tempore maſſas
Foſſor
, de proprijs armaque miles agris.
Ignotum Graijs eſt Heſperijsque metallum,
Quod
Biſemutum lingua paterna uocat.
Candidius nigro, ſed plumbo nigrius albo,
Noſtra
quoque hoc uena diuite fundit humus.
Funditur in tormenta, corus cum imitantia fulmen,
Æs
, inque hoſtiles ferrea maſſa domos.
Scribuntur plumbo libri: quis credidit antè
Quàm
mirandam artem Teutonis ora dedit?
Nec tamen hoc alijs, aut illa petuntur ab oris,
Eruta
Germano cuncta metalla ſolo.
Sed quid ego hæc repeto, monumentis tradita claris
AGRICOLAE
, quæ nunc docta per ora uolant?
Hic cauſſis ortus, & formas uiribus addit,
Et
quærenda quibus ſint meliora locis.
Quæ ſi mente prius legiſti candidus æqua:
Da
reliquis quoque nunc tempora pauca libris.
Vtilitas ſequitur cultorem: crede, uoluptas
Non
iucunda minor, rara legentis, erit.
Iudicioque prius ne quis malè damnet iniquo,
Quæ
ſunt auctoris munera mira Dei:
Eripit ipſe ſuis primùm tela hoſtibus, inque
Mittentis
torquet ſpicula rapta caput.
Fertur equo latro, uehitur pirata triremi:
Ergo
necandus equus, nec fabricanda ratis?
Viſceribus terræ lateant abſtruſa metalla,
Vti
opibus neſcit quòd mala turba ſuis?
Quiſquis es, aut doctis pareto monentibus, aut te
Inter
habere bonos ne fateare locum.
Se non in prærupta metallicus abijcit audax,
Vt
quondam immiſſo Curtius acer equo:
Sed prius ediſcit, quæ ſunt noſcenda perito,
Quodque
facit, multa doctus ab arte facit.
Vtque gubernator ſeruat cum ſidere uentos:
Sic
minimè dubijs utitur ille notis.
Iaſides nauim, currus regit arte Metiſcus:
Foſſor
opus peragit nec minus arte ſuum.
Indagat uenæ ſpacium, numerumque, modumque,
Siue
obliqua ſuum, rectaúe tendat iter.
1
Paſtor ut explorat quæ terra ſit apta colenti,
Quæ
bene lanigeras, quæ malè paſcat oues.
En terræ intentus, quid uincula linea tendit?
Fungitur
officio iam Ptolemæe tuo.
Vtque ſuæ inuenit menſuram iuraque uenæ,
In
uarios operas diuidit inde uiros.
Iamque aggreſſus opus, uiden'ut mouet omne quod obſtat,
Aſſidua
ut uerſat ſtrenuus arma manu?
Ne tibi ſurdeſcant ferri tinnitibus aures,
Ad
grauiora ideo conſpicienda ueni.
Inſtruit ecce ſuis nunc artibus ille minores:
Sedulitas
nulli non operoſa loco.
Metiri docet hic uenæ ſpaciumque modumque,
Vtque
regat poſitis finibus arua lapis,
Ne quis transmiſſo uiolentus limite pergens,
Non
ſibi conceſſas, in ſua uertat, opes.
Hic docet inſtrumenta, quibus Plutonia regna
Tutus
adit, ſaxi permeat atque uias.
Quanta (uides) ſolidas expugnet machina terras:
Machina
non ullo tempore uiſa prius.
Cede nouis, nulla non inclyta laude uetuſtas,
Poſteritas
meritis eſt quoque grata tuis.
Tum quia Germano ſunt hæc inuenta ſub axe,
Si
quis es, inuidiæ contrahe uela tuæ.
Auſonis ora tumet bellis, terra Attica cultu,
Germanum
infractus tollit ad aſtra labor.
Nec tamen ingenio ſolet infeliciter uti,
Mite
gerat Phœbi, ſeu graue Martis opus.
Tempus adeſt, ſtructis uenarum montibus, igne
Explorare
, uſum quem ſibi uena ferat.
Non labor ingenio caret hic, non copia fructu,
Eſt
adaperta bonæ prima feneſtra ſpei.
Ergo inſtat porrò grauiores ferre labores,
Intentas
operi nec remouere manus.
Vrere ſiue locus poſcat, ſeu tundere uenas,
Siue
lauare lacu præter euntis aquæ.
Seu flammis iterum modicis torrere neceſſe eſt,
Excoquere
aut faſtis ignibus omne malum,
Cùm fluit æs riuis, auri argentique metallum,
Spes
animo foſſor uix capit ipſe ſuas.
Argentum cupidus fuluo ſecernit ab auro,
Et
plumbi lentam demit utrique moram.
Separat argentum, lucri ſtudioſus, ab ære,
Seruatis
, linquens deteriora, bonis.
1
Quæ ſi cuncta uelim tenui percurrere uerſu,
Ante
alium reuehat Memnonis orta diem.
Poſtremus labor eſt, concretos diſcere ſuccos,
Quos
fert innumeris Teutona terra locis.
Quo ſal, quo nitrum, quo pacto fiat alumen,
Vſibus
artificis cùm parat illa manus:
Nec non chalcantum, sulfur, fluidumque bitumen,
Maſſaque
quo uitri lenta dolanda modo.
Suſcipit hæc hominum mirandos cura labores,
Pauperiem
uſque adeo ferre famemque graue eſt,
Tantus amor uictum paruis extundere natis,
Et
patriæ ciuem non dare uelle malum.
Nec manet in terræ foſſoris merſa latebris
Mens
, ſed fert domino uota precesque Deo.
Munificæ expectat, ſpe plenus, munera dextræ,
Extollens
animum lætus ad aſtra ſuum.
Diuitias CHRISTVS dat noticiamque fruendi,
Cui
memori grates pectore ſemper agit.
Hoc quoque laudati quondam fecere Philippi,
Qui
uirtutis habent cum pietate decus.
Huc oculos, huc flecte animum, ſuauiſſime Lector,
Auctoremque
pia noſcito mente Deum.
AGRICOLAE hinc optans operoſo fauſta labori,
Laudibus
eximij candidus eſto uiri.
Ille ſuum extollit patriæ cum nomine nomen,
Et
uir in ore frequens poſteritatis erit.
Cuncta cadunt letho, ſtudij monumenta uigebunt,
Purpurei
donec lumina ſolis erunt.
1
[Empty page]
1
[Empty page]
1
GEORGII AGRICO­
LAE
DE RE METALLICA
LIBER
PRIMVS.
Mvlti habent hanc opinionem, rem metallicam
fortuitum
quiddam eſſe, & ſordidum opus, atque
omnino
eiuſmodi negotium quod non tam artis
indigeat
quàm laboris.
Sed mihi, cum ſingulas
eius
partes animo, & cogitatione percurro, res
uidetur
longe aliter ſe habere.
Siquidem me­
tallicus
ſit oportet ſuæ artis peritiſsimus, ut pri
mo
ſciat, qui mons, qui collis, quæue ualleſtris
aut
campeſtris poſitio utiliter fodi poſsit, aut re­
cuſet
foſsionem.
Deinde uenæ, fibræ, commiſſuræque ſaxorum ipſi pate­
ant
.
Mox pernoſcat multiplices uariaſque ſpecies terrarum, ſuccorum, gem­
marum
, lapidum, marmorum, ſaxorum, metallorum, miſtorum: tum habe­
at
cognitam omnem omnis operis ſub terra faciendi rationem.
Nota de­
nique
ipſi ſint artificia materiæ experiendæ, & parandæ ad excoctionem,
quæ
etiam ipſa eſt admodum diuerſa.
Nam aliam exigit aurum & argentum,
aliam
æs, aliam argentum uiuum, aliam ferrum, aliam plumbum, & in eo ipſo
diſsimilem
candidum ac cinereum uel nigrum.
Quamuis autem ars ſuccos
liquidos
coquendi ad ſpiſsitudinem eſſe ſecreta à metallica poſsit uideri,
tamen
quia ijdem ſucci effodiuntur etiam in terra denſati, aut excoquun­
tur
ex quibuſdam terrarum lapidúmue generibus, quæ metallici effodiunt,
& quorum quædam metallis non carent, ab ea ſeparari non debet, quæ
excoctio
iterum non eſt ſimplex, etenim alia eſt ſalis, alia nitri, alia aluminis,
alia
atramenti ſutorij, alia ſulfuris, alia bituminis.
Metallicus præterea ſit
oportet
multarum artium & diſciplinarum non ignarus: Primo Philoſo­
phiæ
, ut ſubterraneorum ortus & cauſas, naturasque noſcat: Nam ad fodien­
das
uenas faciliore & commodiore uia perueniet, & ex effoſis uberiores ca­
piet
fructus.
Secundo Medicinæ, ut foſſoribus & alijs operarijs proui­
dere
poſsit, ne in morbos, quibus præ cæteris urgentur, incidant: aut ſi
inciderint
, uel ipſe eis curationes adhibere, uel ut medici adhibeant cura­
re
.
Tertio Aſtronomiæ, ut cognoſcat cœli partes, atque ex eis uenarum ex­
tenſiones
iudicet.
Quarto Menſurarum diſciplinæ, ut et metiri queat, quàm
alte
fodiendus ſit puteus, ut pertineat ad cuniculum uſque qui agitur, &
certos
cuique fodinæ, præſertim in profundo, conſtituere fines terminosque.

Tum
numerorum diſciplinæ ſit intelligens, ut ſumptus, qui in machinas &
foſsiones
habendi ſunt, ad calculos reuocare poſsit.
Deinde Architectu­
, ut diuerſas machinas ſubſtructioneſque ipſe fabricari, uel magis fabri­
candi
rationem alijs explicare queat.
Poſtea Picturæ, ut machinarum ex­
empla
deformare poſsit.
Poſtremo Iuris, maxime metallici ſit peritus, ut
& alteri nihil ſurripiat, & ſibi petat non iniquum, munuſque alijs de iure re­
ſpondendi
ſuſtineat.
Itaque neceſſe eſt ut is, cui placent certæ rationes &
1præcepta rei metallicæ hos aliosque noſtros libros ſtudioſe diligenterque le
gat
, aut de quaque re conſulat experientes metallicos, ſed paucos inueni­
et
gnaros totius artis.
Etenim plerunque alius fodiendi rationem tenet: alius
percepit
ſcientiam lauandi, alius arte excoquendi confidit: alius diſcipli­
nam
terræ metiendæ occultat: alius artificioſe fabricatur machinas: alius
denique
iuris metallici peritus eſt.
At nos ut inueniendorum & conficiendo­
rum
metallorum ſcientiam non perfecerimus, hominibus certè ſtudioſis
ad
eam percipiendam magnum afferemus adiumentum.
Verum accedamus
ad
inſtitutam rationem.
Cvm ſemper fuerit inter homines ſumma de metallis diſſenſio, quod
alij
eis præconium tribuerent, alij ea grauiter uituperarent, uiſum mihi
eſt
, antequam metallica præcepta tradam, ueritatis inueſtigandæ cauſa
rem
ipſam diligenter expendere.
Ordiar autem ab utilitatis quæſtione,
quæ
duplex eſt, aut enim quæritur, utilis nec ne ſit ars metallica his qui
uerſantur
in eius ſtudio: aut reliquis hominibus utilis ne ſit, an inutilis.

Qui
metallicam cenſent inutilem eſſe his, qui ſuum ſtudium in ipſa collo­
cant
, aiunt primo uix centeſimum quemque fodientem metalla, uel id genus
alia
, fructus ex ea re capere.
Sed metallicos, quia omnes ſuas opes certas
& bene conſtitutas committunt dubiæ & lubricæ fortunæ, plerunque ſpe
falli
, ſumptibusque & iacturis exhauſtos amariſsimam tandem uitam, & mi­
ſerrimam
degere.
Verum iſti non uident quantum diſtet doctus & uſu pe­
ritus
metallicus ab artis ignaro atque imperito, hic ſine ullo delectu & diſ­
crimine
fodit uenas, ille eas experitur atque tentat: Sed quia inuenit uel ni­
mis
anguſtas & duras, uellaxas & putres, ex eo colligit ipſas utiliter fodi
non
poſſe: itaque fodit ſelectas tantum: quid igitur mirum?
rerum metalli­
carum
imperitum damnum facere?
peritum uero fructus ex foſsione cape­
re
uberrimos?
Contingit idem agricolis. Nam qui terram arant, ſiccam pa
riter
& denſam & macram, eique mandant ſemina, tantam non faciunt meſ­
ſem
, quantam hi qui ſolum pingue ac putre colunt, & in eo faciunt ſemen­
tem
.
Cum autem multo plures metallici ſint artis imperiti quàm periti, fit
ut
metallorum foſsio perpaucis emolumento ſit, detrimentum afferat mul­
tis
.
Siquidem uulgus metallicorum, quod eſt cognitionis uenarum rude ig
narumque
, non raro & operam & oleum perdit.
Id enim magna ex parte ſo­
let
accurrere ad metalla, cum uel propter magnum & graue æs alienum, quo
ſe
obſtrinxit, mercaturam depoſuerit, uel laboris commutandi gratia relique­
rit
falcem & aratrum.
Quamobrem ſi quando incidit in uenas metallorum
aliorúmue
foſsilium fœcundas, id bona magis fortuna accidit, quàm ali­
qua
ſubtili animaduerſione.
Quod autem metallica multos auxerit diui­
tijs
ex hiſtorijs intelligimus, etenim inter ſcriptores antiquos conſtat ali­
quot
reſ pub.
florentes, nonnullos reges, plurimos homines priuatos ex
metallis
eorúmue ramentis diuites eſſe factos.
Quam rem multis claris &
illuſtribus
exemplis uſus, in primo libro De ueteribus & nouis metallis
inſcripto
dilataui atque explicaui, ex quibus exemplis apparet metallicam
ſuis
cultoribus eſſe utiliſsimam.
Dein de ijdem reprehenſores dicunt me­
tallicæ
quæſtum minime eſſe ſtabilem, magniſque laudibus efferunt agricul­
1turam. Quàm autem uere hoc dicant non uideo: cum argentaria metalla
Fribergi
ad annos iam quadringentos inexhauſta durent, plumbaria Goſe
lariæ
ad ſexcentos, quorum utrunque ex annalium monumentis conquiri
poteſt
: Schemnicij uero & Cremnicij communia argenti et auri ad octin
gentos
, quod antiquiſsima incolarum priuilegia loquuntur.
Sed dicunt
ſingularum
fodinarum quæſtum ſtabilem non eſſe quaſi uero metallicus
uni
fodinæ aut ſit aut addictus eſſe debeat, ac non multi communiter im­
penſas
faciant in metalla: aut peritus artis non fodiat alteram uenam, ſi pri­
oris
fortuna eius uotis amplius non reſponderit: attamen Schonbergij me
talli
, quod Fribergi eſt, quæſtus ſupra hominis ætatem ſtabilis permanſit.

Verum
mihi non eſt in animo derogare aliquid de dignitate agriculturæ,
minusque
ſtabilem quæſtum metallicorum eſſe, non libenter modo, ſed etiam
ſemper
fatebor, quod uenæ tandem deſinant effundere metalla, cum agri
in
perpetuum efferre fruges ſoleant.
Sed metallicorum quæſtus quo minus
eſt
ſtabilis, eſt uberior, ut inita ratione quod ſtabilitati deeſt, ubertate
reperiatur
æquari: Etenim fodinæ plumbariæ quæſtus annuus cum fru­
ctibus
agri optimi comparatus, ipſis triplus aut minimum duplus eſt.
Quot
ergo
partibus antecedit eiſdem fructibus quæſtus argentariæ uel aurariæ
uenæ
?
Quocirca uere ac ſcite Xenophon ſcripſit de Athenienſium argen­
tarijs
metallis.
Eſt terra in qua, ſi ſementem feceris, non fundit fruges, ſi ue­
ro
eam foderis, multo plures alit, quàm ſi fruges ferret.
Habeant igitur
ſibi
agricolæ uberes campos colantque colles fertiles frugum gratia: metalli­
cis
ualles tenebricoſas relinquant, & montes ſteriles, ut ex ipſis eruant gen­
mas
& metalla, non precia modo frugum, ſed rerum omnium quæ uendun
tur
.
Tum dicunt periculoſum eſſe metallicæ operam dare, quod metallo­
rum
foſſores interimantur modo ab aere peſtifero, quem ſpiritu ducunt,
modo
haurientes puluerem pulmones exulcerantem, macie extabeſcant:
modo
intereant, ruinis montium oppreſsi: nunc uero de ſcalis in puteos
delapſi
brachia, crura, ceruices frangant, nullum autem utilitatis fructum
tanti
æſtimare debere, ut propter eius magnitudinem ſalus hominis & uita
ad
ducatur in maximum quodque periculum & extremum diſcrimen.
Hæc
quidem
fateor perquam grauia eſſe atque adeo plena terroris & periculi, ut
ipſorum
uitandorum cauſa cenſerem metalla fodienda non eſſe, ſi uel ſæpius
in
ea incurrerent metallorum foſſores, uel ab eis ſibi nulla ratione cauere poſ
ſent
.
Qui enim non potior eſſet uiuendi ratio, quam uel uniuerſa poſsiden­
di
, nedum metalla?
quanque qui ſic perit, poſsidet quidem nulla, ſed ea re­
linquit
hæredi.
Cum autem raro eiusmodi accidant, & improuidis dun­
taxat
foſſoribus, metallicos non abſterrent à foſsione metallorum, ut nec à
ſuo
artificio fabros materiarios abſterret unus aliquis ex ipſis, qui, quia
incaute
egit, ab alto ædificio delapſus animam efflauit.
Iſta reſpondi ad ſin­
gula
, quæ mihi obijcere ſolent hi, qui uociferantur rem metallicam ſuis cul­
toribus
eſſe inutilem, cum quod ſumptus impendant ad incertum caſum,
tum
quod ipſa commutabilis ſit & pernicioſa.
Nunc uenio ad eos qui
andem
cæteris hominibus utilem non eſſe aiunt, quia ſcilicet metalla &
gemmæ
, & reliqua foſsilium genera ipſis inutilia ſint.
Quod contendunt
1partim probare argumentis, & exemplis, partim conuitio à nobis extor­
quere
: utuntur autem primo his argumentis.
Terra non occultat & ab
culis
remouet ea quæ hominum generi utilia ſunt & neceſſaria, ſed ut bene­
fica
benignaque mater maxima largitate fundit ex ſeſe, & in aſpectum lu­
cemque
profert herbas, legumina, fruges, fructus arborum: at foſsilia in pro­
fundo
penitus abſtrudit, eruenda igitur non ſunt.
Quia uero ipſa eruunt
homines
ſcelerati, quos ut poetæ loquuntur, ferrea iſta ætas progignit,
Ouidius
eam audaciam merito inſequitur his uerſibus.
Nec tantum ſegetes alimentaque debita diues
Poſcebatur humus, ſed itum eſt in uiſcera terræ,
Quaſque recondiderat, Stygijsque admouerat undis,
Effodiuntur opes, irritamenta malorum.
Iamque nocens ferrum ferroque nocentius aurum
Prodierat, prodit bellum.
Alterum eorum argumentum eſt: Metalla nullum utilitatis fructum ho
mini
præbent, eaigitur ſcrutari non debemus.
Cum enim homo conſter
ex
animo & corpore, neutrum eget foſsilibus: animi nanque paſtus ſuauiſsi­
mus
eſt contemplatio naturæ, optimarum artium diſciplinarumque co­
gnitio
, perceptio uirtutum, in quibus optimis rebus ſi ſe exerceat ſatu­
ratus
bonarum cognitionum epulis nullius rei deſiderio tenetur.
Corporis
uero
natura quamuis uictu ueſtituque neceſſario contenta ſit, fruges tamen
terræ
atque diuerſi generis animantes, ipſi ſuppeditant mirabilem cibi & po
tionis
copiam, qua commodiſsime alitur, augeſcit, uitam ad multum tem­
poris
producit.
Linum autem & lana multorumque animalium pelles cor­
pori
ueſtitum dant copioſum et parabilem ac minime carum, delicatum ue­
ro
nec difficilem inuentu arborum lanugo, quod ſericum appellatur, &
bombicis telæ, ut nihil prorſus ipſi opus ſit metallis penitus in terra abdi­
tis
& maxiam ex parte precioſis.
Quare quod ab Euripide dictum eſt ferunt
probari
in omni doctorum hominum cœtu, atque id merito ſemper in ore
habuiſſe
Socratem.
Non opera ſunt argentea atque purpura
Vitæ hominum, ſed magis tragœdis uſui.
Laudant etiam hoc Timocreontis Rodij: Vtinam cæce Plute nec in ter
ra
, nec in mari, nec in continente appareres, ſed habitares in Tartaro &
charonte
, ex te enim omnia oriuntur mala quæ ſubeunt homines.
Ad
lum
laudibus extollunt uerſus Phocylidis.
Aurum atque argentum damno eſt mortalibus, aurum
Dux ſcelerum, uitæ peſtis, rerumque ruina,
O utinam clades non delectabilis eſſes,
Te propter fiunt raptus, homicidia, pugnæ,
Fratribus infenſi fratres, natiſque parentes,
Placet præterea eis illud Naumachij:
argentum
puluis & aurum.
Puluis arenoſo pelagi quicunque lapilli
Littore quique iacent fluuiorum margine ſparſi.
1
Contra uituperant hos Euripidis uerſus.
Plutus deus ſapientibus, ſunt cætera
Nugæ, ſimulque uerborum præſtigiæ.
Item hos Theognidis, Te pulcherrime & ò placidiſsime Plute deorum
Dum
teneam, poſsum uel malus eſſe bonus.
Inſectantur Ariſtodemum Spartanum quod dixerit: pecuniæ uir, pau­
per
nullus neque bonus eſt, neque honoratus.
Reprehendunt hæc Timo­
clis
carmina.
Argentum & anima & ſanguis eſt mortalibus..
Cuius ſibi qui non congeſsit copiam,
Vagatur ille uiuos inter mortuus.
Accuſant denique Menandrum quod ſcripſerit.
Epicharmus eſſe prædicat Deos, aquam,
Ventoſque & ignem, terram, ſolem, ſydera.
At ipſe iudico eſſe Deos utiles
Aurum argentumque noſtrum, nanque ſi domi
Ponens tuæ locaueris hos, quicquid uoles
Petas licet, tibi contingent omnia:
Ager, domus, ſeruique & opera argentea,
Nec non amici, iudices, teſtes, modo
Largire, nam deos miniſtros poſsides.
Hæc præterea premunt argumenta, metallorum foſsionibus agri uaſtan
tur
, quo circa quondam Italiæ cautum eſt lege, ne quis metallorum cauſa ter
ram
foderet, & agros illos uberrimos, ac uineta oliuetaque corrumperet, ſyl­
& nemora ſucciduntur, nam lignis infinitis opus eſt ad ſubſtructiones,
ad
machinas, ad metalla excoquenda.
Syluis autem & nemoribus ſucciſis
exterminantur
uolucres & beſtiæ, quarum pleræque homini cibus ſunt lau­
tus
& ſuauis.
Venæ metallicæ lauantur, quæ lotura, quia uenenis inficit
riuos
& fluuios, piſces aut necat, aut ex eis abigit.
Cum igitur incolæ re­
gionum
propter agrorum, ſyluarum, nemorum, riuorum, fluminum uaſti­
tatem
incurrant in magnam difficultatem rerum, quæ ſuppeditant ad ui­
ctum
, parandarum: propter lignorum inopiam maiorem impenſam faciant
in
ædificia extruenda, palàm ante oculos omnium eſt, plus in foſsione detri
menti
eſſe, quàm in metallis emolumenti, quæ foſsione pariuntur.
Deinde
exemplis
acriter pugnantes, contra metalla clamant, præſtantiſsimum quen­
que
uirum uirtutibus contentum ea neglexiſſe: laudantque Biantem pro­
pterea
quod iſta ludibria fortunæ ne ſua quidem putauerit, eius enim pa­
triam
Prienem cum cepiſſent hoſtes, & ſui ciues onuſti rebus precioſis de­
diſſent
ſeſe in fugam, interrogatus à quodam cur nihil de ſuis bonis ſecum
efferret
, reſpondit: omnia mea mecum porto.
Et Socrates inquiunt acce
pit
uiginti minas ad ſe miſſas ab Ariſtippo grato diſcipulo, ſed eas Dei
iuſſu
aſpernatus eidem remiſit.
Ariſtippus autem in hac re ſecutus præ­
ceptorem
aurum ſpreuit, ac pro nihilo putauit.
Cum enim iter faceret
cum ſeruis, & ij præ auri pondere tardius irent, iuſsit eos tantum ipſi­
1us retinere, quantum ſine labore ferre poſſent, reliquum deſe abijcere.
Quin
Anacreon Teius uetus atque nobilis poeta quinque talenta, quibus à
Polycrate
donatus fuit, cum de ijs duas noctes ſolicitus fuiſſet, reddidit
dicens
, non eſſe digna curis, quæ ſint ſuſcipienda de ipſis.
Nobiles item
& egregiè fortes imperatores fuerunt philoſophorum ſimiles auri argentique
deſpicientia
ac contemptione: ſiquidem Phocion Athenienſis, qui ſæpius
dux
exercitus fuit, magnum auri pondus, ſibi dono miſſum ab Alexandro
Macedonum
rege, paruum duxit & contempſit.
& M. Curius aurum,
Fabricius
Luſcinus argentum & æs referre Samnitibus iuſsit.
Sed etiam
reſpub
.
quædam aurum & argentum legibus & inſtitutis ab uſu et tracta
tione
ſuorum ciuium excluſerunt.
Etenim Lacædemones decreto & diſci
plina
Lycurgi diligenter inquirebant in ſuos ciues, ea poſsiderent nec ne,
poſſeſſor
autem deprehenſus pœnas legibus & iudicio dedit.
& oppidi
ad
Tigrim, quod Babytace nominabatur, incolæ atque habitatores aurum
defodiebant
in terra, ne quis eo uteretur.
& Scytarchæ uſum auri argen­
tique
condemnabant, ut auaricia ſe abdicarent.
Tum metalla conuicijs ia­
ctantur
.
Primo autem petulanter iſti maledicunt auro & argento, uocantque
funeſtas
& nefarias peſtes humani generis, nam ea qui poſsident maximo
in
periculo ſunt, quos deficiunt, poſſeſſoribus tendunt inſidias, quam­
obrem
utriſque ſæpenunero cauſa interitus & exitij fuerunt.
Siquidem Po­
lymneſtor
rex Thracum, ut potiretur auro, interfecit Polydorum illuſtrem
hoſpitem
& filium Priami, ſoceri ſui & ueteris amici.
Theſauros quoque
auri
argentique ut raperet Pygmaleon Tyriorum rex ſororis maritum & ſa­
cerdotem
, nullam habens rationem neque affinitatis, neque religionis, ob­
truncauit
.
Auri gratia Eriphyle Amphiaraum maritum hoſti prodidit.
Laſthenes
Olynthum urbem Philippo Macedoni: Sp. Tarpeij filia auro
corrupta
Sabinos in arcem Romanam accepit.
C. Curio patriam auro
uendidit
Cæſari dictatori.
At Aeſculapio ſummo medico, & ut habitus
eſt
, Apollinis filio, aurum interitus cauſa fuit.
Similiter M. Craſſus cum
auro
Parthorum inhiaret, profligatus una cum filio & undecim legioni­
bus
, hoſti ludibrio fuit.
Is enim aurum liquidum infundens in rictum in­
terfecti
dixit: Aurum ſitiſti, aurum bibe.
Sed quid multis hiſtoriarum ex­
emplis
hic nobis opus eſt?
cum uideamus diebus ferè ſingulis propter au
rum
argentúmue fores effringi, perfodi parietes, miſeros uiatores occidi,
ab
iſto rapaci & crudeli genere hominum nato ad furta, ad ſacrilegia, ad ex­
curſiones
& latrocinia, fures contra correptos ſuſpendi, ſacrilegos uiuos
comburi
, latronum artus rota confringi, bella quoque non exitioſa tantum
ijs
quibus inferuntur, ſed ijs etiam qui ea faciunt, geri propter eadem.

Quinetiam
ea ipſa, dicunt, dant facultatem ad omne flagitium, uirginum
ſcilicet
corruptelas, & adulteria, & inceſta, ſtupra denique quæ per uim of­
feruntur
.
Itaque Poetæ cum fingunt louem in aureum imbrem uerſum, atque
illapſum
in ſinum Danaes, non aliud uolunt, quàm ipſum auro muniſſe
ſibi
tutam uiam, qua ingrederetur in turrim ad uitium faciendum uirgini.

Præterea
auro & argento multorum fides labefactatur, emuntur iudicia,
infinita
ſcelera eduntur.
Etenim ut Propertius inquit,
1
Aurea nunc uere ſunt ſecula, plurimus auro
Venit
honos, auro conciliatur amor.
Auro pulſa fides, auro uenalia iura,
Aurum
lex ſequitur, mox ſine lege pudor.
Et Diphilus
Auro puto nihil quicquam potentius,
Illo ſecantur, illo fiunt omnia.
Optimus igitur quiſque iſta meritò ac iure contemnit, & pro nihilo du­
cit
.
Illudque dicit ſenis Plautini:
Odi ego aurum, multa multis ſæpe ſuaſit perperam.
Ibi uero etiam Poetæ acerbe, & contumelioſe inuehuntur in pecuniam
ex
auro & argento conflatam.
Inprimis autem Iuuenalis:
Quando quidem inter nos ſanctiſsima diuitiarum
Maieſtas, & ſi funeſta pecunia templo
Nondum habitas, nullas nummorum ereximus aras.
Et in alio loco.
Prima peregrinos obſcœna pecunia mores
Intulit, & turpi fregerunt ſecula luxu
Diuitiæ molles.
Et plerique uehementer laudant rerum permutationem, qua ante repertam
pecuniam
quondam homines uſi ſunt, & nunc ſimplices quædam natio­
nes
utuntur.
Deinde reliquis metallis grande conuitium faciunt, impri­
mis
uero ferro, quo nulla pernities maior hominum uitæ afferri potuit:
etenim
ex eo efficiuntur gladij, pila, haſtæ, conti, ſagittæ, quibus homi­
nes
uulnerantur, & cædes, latrocinia, bella fiunt, quæ res cum Plinio ſto­
machum
mouiſſet, ſcripſit: ferro utimur non cominus ſolum, ſed etiam miſ­
ſili
uolucrique, nunc tormentis excuſſo, nunc lacertis, nunc uero pennato,
quam
ſceleratiſsimam humani ingenij fraudem arbitror.
Siquidem ut ocy­
us
mors perueniret ad hominem, alitem illam fecimus, pennasque ferro de­
dimus
.
Veruntamen miſsile in unius corpore figitur, item ſagitta ſiue
am
mittat arcus, ſiue ſcorpio, ſiue catapulta, at ferreus bombardæ globus
in
aerem expreſſus, per multorum corpora ire poteſt, & nullum marmor ſax­
úmue
obiectum tam durum eſt, ut ipſum ſuo ictu ſuaque ui non perfringat
Quocirca
altiſsimas turres æquat ſolo, et muros firmiſsimos findit, perrum
pit
, diſij cit: ut certè baliſtæ, quæ mittunt ſaxa, & arietes atque alia ueterum tor
menta
, quæ murum percutiunt, & propugnacula deijciunt, cum bom­
bardis
comparata, non magnam uim habere uideantur.
Quæ bombardæ,
quia
horribiles fundunt ſonos & fremitus, non ſecus ac ſi tonitrua eſſent:
emittunt
ex ſe flammas coruſcantes, ut fulgetra, ædificia quæque affligunt,
comminuunt
, diſsipant, ignem euomunt & incendium excitant, non ali­
ter
atque fulminum iactus: de noſtræ ætatis impijs hominibus diceretur re
ctius
, quàm quondam de Salmoneo, fulmina eos eripuiſſe loui et à mani­
bus
extorſiſſe, imò uero hanc perniciem hominum ab inferis emiſſam in
terras
, ut plures unò ictu concidentes ad ſe raperet orcus.
Sed quoniam
1bombardæ quæ in manu teneri poſſunt, hodie raro ſiunt ex ferro, magnæ
nunquam
, ſed ex æris & plumbi candidi quadam miſtione, idcirco in æs
& plumbum plura maledicta conferunt, quàm in ferrum.
Hocloco eti­
am
commemorant æneum Phalaridis taurum, æneum Pergamenorum bo
uem
, canem ferreum, eculeum, manicas, compedes, cuneos, uncos, lami­
nas
ignitas.
His homines crudeliter torti, confitentur maleficia & facino­
ra
, quæ nunquam commiſerunt, atque innocentes omni ſupplicio miſerrime
ſic
ex cruciati necantur.
Plumbum etiam nigrum peſtiferum et nocens eſſe,
eoque
liquido puniri homines, ex hoc carmine Horatij, de fortuna loquen
tis
conuincitur.
Te ſemper anteit ſæua neceſsitas
Clauos trabaleis, & cuneos manu
Geſtans ahena, nec ſeuerus
Vncus abeſt, liquidumque plumbum.
Vtuero magis odium concitent in hoc metallum, non ſilent de plum­
batis
& globulis paruarum bombardarum ex eo factis, & læſionis necisque
cauſam
in ipſum conferunt.
Itaque cum natura in profundo terræ metalla pe
nitus
abſtruſerit, ad uſus uitæ non ſint neceſſaria, ſpreta ſunt ab optimo
quo
que uiro & repudiata, effodienda non ſunt, & cum effoſſa ſemper mul
torum
& magnorum malorum cauſa extiterint: ſequitur ipſam etiam ar­
tem
metallicam hominum generi utilem non eſſe, ſed noxiam exitioſamque.

Iſtis
autem tragœdijs uiri boni complures ita perturbantur, ut odium acer
biſsimum
in metalla concipiant, eaque prorſus non gigni uelint, aut genita
à
nemine omnium effodi.
Sed quo magis ſingularem illorum integrita­
tem
& innocentiam bonitatemque laudo, maiori curæ mihi erit, ut om­
nis
error ex eorum animis extirpetur, ac funditus tollatur, utque aperiatur
ſententia
uera, & humano generi perutilis.
Primum qui metalla accuſant
& ea uſu abdicant, non uident ſe Deum ipſum accuſare, & ſcelerum dam­
nare
, ut quem res quaſdam fruſtra ac ſine cauſa condidiſſe autument, &
malorum
autorem eſſe putent, quæ ſanè ſententia pijs hominibus & peri
tis
uiris digna non eſt.
Deinde, metalla certè terra non recondit in profun­
do
, propterea quod ea ab hominibus fodi non uelit, ſed quia prouida ſo
lersque
natura ſuum cuique rei locum dedit, ea gignit in uenis et fibris commiſſu
risque
ſaxorum, tanquam in uaſis proprijs, & materiæ receptaculis: etenim
in
reliquis elementis aut gigni non poſſunt, quòd ipſis materia deſit, aut
genita
in aere, id quod perraro euenit, non reperiunt locum conſiſtendi,
ſed
ſua ui ſuoque pondere deorſum in terram feruntur.
Cum igitur metal­
la
ſedem propriam et ſtabilem habeant in uiſceribus terræ, quis non uidet
iſtos
, id quod uolunt probabili argumentatione non concludere?
Sed di­
cunt
: quanquam metalla ſunt in terra, ut in proprio ſui ortus loco locata,
quia
tamen incluſa & abdita latent in occulto, non ſunt eruenda.
Ego au­
tem
iſtis reprehenſoribus nimium moleſtis pro metallis piſces regeram,
quos
occultos & latentes in aquis, marinis etiam, capimus, cum multo
magis
alienum ſit ab hominis terreni animalis uita maris interiora, quàm
terræ
uiſcera ſcrutari.
Siquidem ut aues ad liberè uolitandum per aerem
1natæ ſunt, ita piſces ad peruagandas aquas, cæteris autem animantibus
natura
dedit terram, ut in ea habitent, homini præterea ut ipſam colat, &
ex
eius cauernis metalla aliaque foſsilia eliciat.
Rurſus ijdem dicunt piſci­
bus
ueſcimur, at foſſilibus neque fames ſitisque depellitur, neque utilia ſunt ad
corpus
ueſtiendum: quod eſt alterum argumentum, quo contendunt pro­
bare
, metalla eruenda non eſſe.
Verum homo ſine metallis non poteſt pa
rare
ea, quæ ſuppeditant ad uictum & ad ueſtitum.
Etenim cum res ruſti­
ca
maximam uictus copiam præbeat noſtris corporibus, primum nullus
labor
abſoluitur & perficitur ſine inſtrumentis, ſiquidem terra ſubigitur
uomeribus
& dentalibus, dolabra refo diuntur præfractæ ſtirpes & radi­
ces
ſummæ, ſemen ſparſum occatur, ſeges ſarritur & runcatur: matura fru
ges
falcibus cum parte culmi demeſſa in area deteritur, aut ſpicæ eius reci
ſæ
conduntur in horreum, & poſtea tribulis tunduntur, ac uannis expur­
gantur
, pura denique frumenta & legumina granario inferuntur, ex quo pro­
muntur
rurſus cum res hæc poſtulat, aut flagitat neceſsitas.
Iam ad fructus
meliores
& uberiores capiendos ex arboribus & fruticibus nobis opus
eſt
paſtinatione, putatione, inſitione, quæ iterum ſine inſtrumentis fieri
non
queunt, ut necliquores, lac dico, mel, uinum, oleum ſine uaſis coer­
cere
& continere poſſumus: nec tot generum animantes ſine ſtabulis tue­
ri
à pluuia diutina et à frigore intolerabili.
Inſtrumenta autem ruſtica ple
raque
ſunt ferrea, ut uomer, dentale, dolabra, dentes quos habet occa, ſar­
culum
, runcina, falx fœnaria, ſtramentaria, arboraria, uineatica, rutrum, ſcal­
pellum
, furcæ, ſcirpiculæ: uaſa uero ænea uel plumbea.
Atneque inſtru­
menta
uasáue lignea ſine ferro ſunt fabricata: neque cella uinaria, uel olea­
ria
, neque ſtabulum, neque ulla alia uillæ pars ſine inſtrumentis ferreis potu­
it
ædificari.
Deinde ſiue ex pecuarijs paſtionibus abducantur ad lanienam
taurus
, ueruex, hædus & alia eiuſdem generis animalia, ſiue ex uillaticis
auiarius
coco tradat pullum, gallinam, eapum, num ſine ſecuribus aut cul
tris
animantes ſecari ac diuidi poſſunt?
Vt nihil hic dicam de ahenis, et co
calis
æneis, quia ad coquendas carnes eundem uſum afferant fictilia, quæ
ne
ipſa quidem ſine inſtrumentis à figulo fingi formarique queunt, ut nec
ſine
ferro inſtrumenta ulla ex ligno fieri.
Cum autem homini præterea
uictum
præbeant uenatio, aucupium, piſcatus, nónne uenator ceruum ir­
retitum
uenabulo tranſuerberat?
ſtantem currentémue ſagitta configit?
uel
globulo bombardæ traijcit?
nónne auceps item tetraonem uel phaſi­
anum
ictu ſagittæ conficit?
aut in eius corpus globulum bombardæ im­
mittit
?
Vt taceam tendiculas aliaque inſtrumenta, quibus capitur attagen
& picus, aliæque ſylueſtres uolucres, ne ſingulas intempeſtiue nuncſpeci­
atim
perſequar.
Piſcator denique nónne hamo & uerriculo capit piſces in
mari
, in maritimis uiuarijs, in piſcinis, in fluuijs?
At hamus ferreus eſt, &
è
uerriculo interdum plumbeas aut ferreas maſſas appenſas uidemus, piſ­
ces
autem capti plerique mox cultris & ſecuribus in fruſta ſecantur aut ex­
enterantur
.
Sed de uictu ſatis ſuperque dictum: Nunc dicam de ueſtitu,
qui
fit ex lana, lino, pennis, pilis, pellibus, corio.
Verum oues primo ton­
dentur
, deinde lana pectitur: tum ducuntur fila, poſtea ſtamen ſuſpenditur
1in pannuleio, ſub quod ſubit ſubtegmen, idque pectine feritur, ut tandem
ex
filis tantum: uel ex filis & pilis fiat pannus.
Linum uero uulſum primo
pectitur
hamis.
mox mergitur in aquas, rurſusque ſiccatur: tum tuſum ſti­
pario
malleo uel confractum carminatur, deinde extenuatur in fila, poſt­
remo
texitur tela.
Sed artifex panni aut textor num aliquod habet inſtru
mentum
non ferreum?
uel ligneum ſine ferro factum? iam ſarcinatori diſ­
cin
dendus pannus uel tela: num id ſine cultro uel forfice faciet?
num con­
ſuet
ullam ueſtem ſine acu?
ne populus quidem tranſmarinus pennarum
contextu
corporis tegumentum faciet ſine ijsdem inſtrumentis, nec pelli­
ones
ipſis carere poſſunt cuiuſcunque generis animantium ſuant pelles.
Et
ſutor
indiget ſcalpri, quo ſcindat coriu: cultri, quo radat: ſubulæ, qua per­
foret
, ut poſsit conficere calceos.
Sed hæc tegumenta corporum uel texta
uel
ſuta ſunt.
Ædificia uero quæ idem corpus tuentur ab imbribus, uen­
tis
, frigore, calore, non extruuntur ſine ſecuri, ſerra, terebro.
Sed quid plu­
ribus
uerbis opus eſt?
Metallis ex uſu hominum ſublatis, tollitur omnis
ratio
& tuendæ ſuſtentandæque ualetudinis, & tenendi curſum uitæ cul­
tioris
.
Etenim homines fœdiſsimam et miſerrimam uitam degerent inter fe
ras
, ni metalla eſſent, redirent ad glandes atque ſylueſtria poma & pruna:
herbis
& radicibus euulſis ueſcerentur, unguibus foderent ſpeluncas, in
quibus
noctu iacerent, interdiu in ſyluis & campis paſsim more beſtiarum
uagarentur
, quæres quia hominis ratione, preſtantiſsima & optima na­
turæ
dote, prorſus eſt indigna, adeóne quiſquam erit ſtultus aut perti­
nax
, ut metalla ad uictum ueſtitumque neceſſaria eſſe, & ad uitam hominum
tuendam
pertinere, non concedat?
Tum quia metallici plerumque fodiunt
montes
nihil frugum ferentes, & ualles tenebris circumfuſas agris uaſtita
tem
exiguam aut nullam inferunt.
Poſtremò ubi ſyluæ & nemora ſucci­
duntur
, ibi fruticum et arborum radicibus extirpatis frumenta ſerunt, qul
noui
agri tam uberes breui efferunt fruges, ut damna, quæ lignis carius
mendis
faciunt incolæ, relarciant.
Atque metallis, quæ ex uenis conflan­
tur
, alibi innumeræ uolueres, beſtiæ edules, piſces comparari, & ad loca
montoſa
afferri poſſunt.
Abeo ad exempla: Bias Prienenſis capta patria
nihil
de rebus precioſis exportauit ex urbe, ut uir qui habitus eſt ſapiens,
ab
hoſtibus ſibi periculum non metuerit, quanquam hoc de eo dici uere
non
poſsit, quod ſe coniecerit in fugam, non magna mihi res uidetur eſſe,
iacturam
horum etiam bonorum facere, perdita domo, prædijs, patria
ipſa
, qua nihil charius.
Quin ego iudicarem Biantem iſtius generis bona
contempſiſse
, ac pro nihilo putaſſe, ſi anteaquam patria capta eſſet, ea lar­
gitus
eſſet cognatis & amicis, aut diſtribuiſſet in egentiſsimos homines:
nam
idipſum ſine controuerſia feciſſet ſua ſponte, hoc, quod tantopere mi­
ratur
Græcia, ui hoſtium coactus & fractus metu feciſſe uideri poteſt.
So­
crates
uero non ſpreuit aurum, ſed docendi precium noluit ſibi perſolui.

At
Ariſtippus Cyrenenſis ſi comportaſſet ipſe atque ſeruaſſet aurum, quod
iuſsit
ſeruos de ſe abijcere, potuiſſet emereres quæ expetuntur ad uſus ui­
neceſſarias & propter egeſtatem non habuiſſet neceſſe adulari Diony­
ſium
Siciliæ tyrannum, nec unquam ex eo nominatus fuiſſet regius canis.
1Quocirca Damaſippus Horatianus carpens Staberum maximi æſtiman­
tem
diuitias inquit:
Quid ſimile iſti
Græcus Ariſtippus? qui ſeruos proijcere aurum
In media iuſsit Libya, quia tardius irent
Propter onus ſegnes, uter eſt inſanior horum?
Inſanit enim qui pluris facit diuitias, quàm uirtutes. Inſanit etiam qui
eaſdem
reſpuit, ac pro nihilo ducit, cum liceat ipſis bene uti.
Quod autem
idem
Ariſtippus aliàs aurum ab nauigio proiecit in mare, animo magno
& prudenti eam rem egit.
Siquidem cum aduerteret eſſe piratarum ſca­
pham
, in qua uehebatur, timuit de uita ſua, numerauitque aurum, & cum
id
ſponte eieciſſet in mare, tanquam feciſſet inuitus, ingemuit: ſed poſte­
aquam
euaſiſſet ex periculo, dixit: ipſum aurum perijſſe ſatius eſt, quàm
me
perijſſe eius cauſa.
Verum eſto, Philoſophi quidam & Anacreon
Teius
contempſerint aurum & argentum, Anaxagoras etiam Clazome­
nius
fundos, qui oues alerent, deſeruit: & Crates Thebanus cum moleſte
ferret
ſe rei familiaris, aliarumque curas ſuſtinere, & his animum ſuum in
contemplando
diſtrahi, bonis, quæ ualerent octo talenta, relictis, atque
ſumpto
pallio & pera pauper omnem curam, cogitationem, operam ad
philoſophiam
contulit.
Num quod iſti philoſophi hæc ſpreuerint, omnes
alij
pecuariam rem non curarunt?
non coluerunt agros? non habitarunt
domos
?
certe multi contrà cum diuitijs affluerent præclare in ſtudijs ſci­
entiæ
cognitionisque rerum diuinarum & humanarum uerſati ſunt, ut Ari­
ſtoteles
, Cicero, Seneca.
Sed Phocioni non erat integrum, aurum ab Alex­
andro
ad ſe miſſum accipere.
Si enim eo uti uoluiſſet, tam rex quàm ipſe
incurriſſet
in odium offenſionemque populi Athenienſis: qui populus etiam
poſtea
in uirum illum bonum ingratus fuit: nam eum compulit ad hoc, ut
biberet
cicutam.
Quid autem M. Curio, & Fabricio Luſcino minus con­
ueniens
, quàm aurum ab hoſtibus accipere?
qui his machinis ſperabant
eos
poſſe labefactari, aut ſuis ciuibus in odium uenire uolebant, ut ipſis
Romanis
inter ſe diſsidentibus rempub.
funditus euerterent. Sed Lycur
gus
debuerat auro & argento utendi præcepta tradere Spartanis, non res
per
ſe bonas tollere de medio.
Babytacenſes uero quis non uidet homi­
nes
fuiſſe amentes & inuidos?
poterant enim auro mercari ea quibus in­
digebant
: uel ipſum donare finitimis populis, ut eos ſibi donis benefici­
is
que deuincirent.
Poſtremo Scytarchæ ſolo auro argentique uſu damnato,
auaritia
ſe non prorſus abdicarunt, quod auarus etiam ſit aliorum bono­
rum
poſſeſſor, ſi eis non utitur.
Nunc reſpondendum eſt ad conuitia, qui­
bus
res foſsiles iactantur.
Itaque aurum & argentum primò uocant peſtes
hominum, quod poſſeſſoribus interitus & exitij cauſa ſint: hoc autem mo­
do
quæ tandem res quam poſsidemus, peſtis humani generis non dice­
tur
?
an equus? an ueſtis? an denique aliud ſimile? Vectus autem in equo
inſigni
, aut uiator bene ueſtitus cauſa latroni fuerit, ut ab eo occideretur,
num
igitur in equis non uehimur, ſed pedibus iter facimus, quia prædo
cædem
fecit ut raperet equum?
aut num ueſtiti non prodimus? ſed nudi,
1quia graſſator ferro uitam uiatori eripuit, ut eum ſpoliaret ueſte? ſimilis
eſt
poſſeſsio auri & argenti.
Quoniam uero his omnibus hominum uita be
ne
carere non poteſt, cauebimus à prædatoribus, & quia ſemper non poſ
ſumus
ex eorum manibus effugere, eſt proprium munus magiſtratus, ſcele
ratos
& nefarios homines ad tortorem & carnificem rapere.
Belli etiam
cauſa
res foſsiles non ſunt: ut enim cum unus aliquis Tyrannus magno
more
inflammatus in mulierem egregia forma, facit bellum oppidanis, iſti­
uſmodi
belli in effrenata tyranni libidine eſt culpa, non in facie mulieris:
Ita
cum alius cæcus cupiditate auri & argenti bellum infert diuitibus po­
pulis
, metalla extra cauſam ponere debemus, & omnem culpam in auari­
tiam
transferre.
Nam furentes impetus & turpes actiones, quæiura gentium
& ciuium comminuere & uiolare ſolent, oriuntur ex noſtris uitijs.
Quare
non
recte Tibullus in aurum contulit belli culpam, cum inquit:
Diuitis hoc uitium eſt auri, nec bella fuerunt
Faginus
aſtabat cum ſcyphus ante dapes.
At Virgilius dicit homicidij culpam in auaritia reſidere de Polyme­
ſtore
loquens:
Fas omne abrumpit, Polydorum obtruncat, & auro
Vipotitur. quid non mortalia pectora cogis
Auri ſacra fames?
Et iterum recte, cum loquitur de Pigmaleone, qui Sicheum interfecit.
atque auri cæcus amore,
Clam ferro incautum ſuperat.
Fames enim & cupiditas auri aliarumque rerum reddit homines cæcos.
Atque
impia iſta pecuniarum cupiditas omnibus omni tempore & loco pro
bro
fuit & crimini.
Quin etiam auaritiæ tantum dediti, quod eius ſerui eſ­
ſent
, ſemper illiberales & ſordidi ſunt habiti.
Similiter auro & argento,
& gemmis expugnauerit aliquis pudicitiam mulierum, multorum fidem
labefactarit
, emerit iudicia, innumera ſcelera fecerit, iterum res foſsiles in
culpa
non ſunt, ſed inflammatus atque ignitus furor hominum, uel animorum
cæca
& impia cupiditas.
Quan quam autem in aurum & argentum dicta, in
pecuniam
potiſsimum dicantur, tamen quia nominatim eam carpunt Po­
etæ
, ipſorum conuicia infringenda ſunt: quod uno illo fieri poteſt.
His
pecunia
eſt bono, qui ea bene utuntur: dat damnum aut malum, qui ma­
le
.
Quamobrem rectiſsime Horatius:
Neſcis quid ualeat nummus, quem præbeat uſum
Panis ematur, olus, uini ſextarius.
Atque etiam in alio loco.
Imperat aut ſeruit collecta pecunia cuique,
Tortum digna ſequi potius quàm ducere funem.
At homines ingenioſi & ſolertes cum conſideraſſent rerum permutati­
onem
, qua quondam homines rudes uſi ſunt, & hodie immanes quæ­
dam
& barbaræ nationes utuntur, qualis eſſet, id eſt, quam difficilis factu
& laborioſa, reperierunt pecuniam.
Ea uero nihil utilius excogitari potuit.
Siquidem
parua auri argentique maſſa, precium eſt rei magnæ & grauis.
1Itaque pecunia fretæ gentes multum inter ſe diſtantes longeque ſeiuncta facil­
lime
faciunt mercaturas, quibus uita ciuilis uix carere poteſt.
Deinde ma­
ledicta
quæ dicuntur in ferrum, æs, plumbum, neipſa quidem apud uiros
prudentes
& graues locum habent.
Etenim ut illa metalla tollantur de me­
dio
, homines certè uehementius efferueſcentes iracundia, & effrenato furo
re
incitati, pugnis, calcibus, unguibus, dentibus tanquam feræ certabunt.

Alij
alijs fuſtes impingent, alios lapidibus percutient, alios proſternent, quin
etiam
homo hominem non ſolum ferro interficit, ſed necat ueneno, inedia,
ſiti
: premit faucibus & ſtrangulat, uiuum defodit in terra: immergit in aquas
& ſuffocat, comburit, ſuſpendit, ut faciat omne elementum particeps humanæ
necis
.
Tum denique alius feris obijcitur: alius in mactati pecoris cadauer to
tus
inſuitur, excepto capite, ſicque uermibus dilaniandus relin quitur: alium ui
uarijs
immerſum, totum pariter murenæ diſtrahunt: alius oleo incoquitur:
alius
oliuo inunctus ligatuſque muſcis & crabronibus uexandus proponitur:
alius
uirgis cæſus uel fuſtibus mulctatus neci datur: alius ſaxis facta lapida­
tione
obruitur: alius præcipitatur ex altis locis.
Præterea homo ſine metal
lis
cruciatur non uno modo?
ut cum carnifex cereis ardentibus inguina ip­
ſi
& alas adurit: uel linteum imponit in os, id que per inſpirationem ſenſim & leni
ter
in fauces tractum, repente & uiolenter retrahit: uel manibus poſt tergum
illigatis
, ipſum fune paulatim in ſublime tractum, ſubito deijcit: uel ſimiliter
à
trabe religato ſaxum grandis ponderis è pedibus funiculo appendit: uel de­
nique
eius artus torto diſtrahit.
Itaque ex his intelligimus non metalla eſſe cul
panda
, ſed noſtra uitia, iram dico, crudelitatem, diſcordiam, cupiditatem latè
regnandi, auaritiam, libidinem.
Sed exiſtit hoc loco quæſtio, utrum res foſ­
ſiles
in numero bonorum habere debeamus, an reponere in malorum cœtu.

Vniuerſas
quidem diuitias Peripatetici in bonorum numero duxerunt, &
modo
nominarunt externa, quod neque in animo neque in corpore, ſed extra
ſint
.
Tum autem ut multa alia dixerunt eſſe poſſe bona, quod his bene uelma
uti
ſit in noſtra ſitum poteſtate.
Etenim boni uiri his bene utuntur, eiſque ſunt
utiles
: mali, male, eiſque inutiles ſunt.
Socratis eſt dictum, uinum ad uaſa mu­
tari
, diuitias ad eorum, qui ipſas poſsident mores.
Stoici uero quorum mos
eſt
ut ſubtiliter & argute diſputent, quamuis diuitias ex bonorum choro ſuſtu
lerint
, non tamen numerarunt in malis, ſed in eo genere quod appellatur in­
differens
collocarunt.
Etenim ipſis uirtus eſt una, bonum, uitium tantum
modo
malum, omne reliquum genus indifferens.
Itaque ut ipſi de hac re ſen
tiunt
, nihil intereſt bene ualeat quiſpiam, an grauiter ægrotet: nihil inter­
eſt
formoſus ſit an deformis.
Denique
Diues ne priſco natus ab Inacho
Nil intereſt, an pauper & infima
De gente ſub dio moreris.
At ego quidem non uideo cauſam cur ei quod naturaliter & per ſe bonum
eſt
, inter bona eſſe aliquid loci non debeat.
Res foſsiles certè natura creat,
& humano generi præbent multiplicem neceſſariumque uſum, ut taceam de or­
natu
, qui cum utilitate mirifice congruit.
Igitur ipſa deijci de ſuo ſtatu & gra
du
quem tenent in bonis æquum non eſt.
Nec uero ſi quis malè ipſis eſt uſus,
1iccirco recte dicentur mala. Quibus enim rebus bonis malè æque atque bene
uti
non poſſumus?
Liceat mihi exempla ponere ex utroque genere bonorum.
Vinum
, potus longe optimus, ſi modice bibitur, prodeſt cococtioni cibo­
rum
, ad ſanguinis ortum iuuat: promouet ſuccos in omnes corporis par­
tes
: nutricationi bono eſt, nec corpori ſolum, ſed animo etiam utile.
Nam
tenebras
& caliginem mentis noſtræ diſcutit: cura & ſollicitudine nos libe­
rat
: reddit fidentes rebus.
Sin immodice bibitur, corpus lædit, & grauibus
morbis
opprimit.
Vinolentus etiam nihil tacitum tenet: furit & bacchatur,
multaque
ſcelera nefaria facit & flagitia.
Qua dere Theognis perdoctè ſcri­
pſit
uerſibus, quos ſic latine reddere poſsumus:
Vina nocere ſolent, auida ſi fauce trahantur,
Si
modice biberis, uina iuuare ſolent.
Sed ne diutius morer in externis, uenio ad corporis & animi bona, inter
quæ
mihi robur & forma atque ingenium occurrunt.
Igitur ſi quis robore
fretus
, multum laborat, ut ſe ſuoſque honeſte & laudate alat, eo bene utitur:
Sin
ex cæde uiuit & latrocinatur, male.
Similiter fœmina pulchritudine exi
mia
ſi nupta uiro, ei uni placere ſtudet, forma utitur: ſin petulanter uiuit ru
itque
in libidinem, ea, ut conuenit, non utitur.
Pari ratione adoleſcens qui do
ctrinæ
ſeſe dat, & artes ingenuas colit, recte utitur ingenio.
Qui fingit, men­
titur
, capit, fraude & perfidia fallit, eius celeritate abutitur.
Vt autem is qui
uinum
, robur, formam, ingenium, propter peiorem uſum in bonorum numero
non
habet, in ſummum illum rerum opificem Deum iniurioſus & contumeli
oſus
eſt, ita qui res foſsiles eximit ex bonorum cœtu, in eundem iniuriam & contu
meliam
iacit.
Rectiſsime igitur quidam Græci poetæ ſcripſerunt, ut Pindarus.
Quæ uirtute pecunia
Exornata
nitet, ſuppeditat uias
Non unas bene agas, quibus
Quæ
ſors cunque ferens obtulerit tibi.
Vt Sappho.
Sine uirtutis amore hoſpes iniquus
Nocet aurum, at ſociata hæc caput & ſumma bonorum.
Vt Callimachus.
Diuitiæ magnos ſine nec uirtute: nec ipſæ
Virtutes faciunt magnos ſine diuite censu.
Vt Antiphanes.
Nam per deos cur oportet quis diteſcere?
Pecuniæ cur optet habere plurimum?
Quàm poſsit auxiliari ut amicis, gratiæ
Fructumque ſerere Diuarum ſuauiſsimæ.
Argumentis & conuitijs aduerſariorum refutatis colligamus utilitates
metallicæ
.
Primum autem ea utilis eſt medicis. Etenim effundit copiam
medicamentorum, quibus uulnera & ulcera ſolent curari, peſtis etiam: ut cer
te
ſi nulla alia eſſet cauſa cur ſcrutaremur terram, tamen medicinæ gratia eam
fodere
deberemus.
Deinde utilis eſt pictoribus. Siquidem eruit genera pi­
gmentorum
, quibus cum ipſis tectoria picta fuerint, humor allapſus extrin
1ſecus minus, quàm cæteris nocet. Tum utilis eſt architectis. Etenim inue­
nit
marmora ad firmitatem magnorum ædium apta, & ad ornatum decora.
Vti
lis
præterea eſt ijs, quorum animus ad immortalem gloriam nititur.
Nam ef­
fodit
metalla, è quibus nummi & ſtatuæ aliaque fiunt, quæ poſt literarum mo
nimenta
hominibus quodammodo æternitatem, immortalitatemque donant.

Mercatoribus
etiam utilis eſt, quod multis de cauſis, ut aliàs dixi, moneta,
quæ
ex metallis conficitur, oportunior ſit homini, quàm rerum permutatio.

Poſtremo
cui non eſt utilis?
nam ut nunc præteream & relinquam opera tam
concinna, tam polita, tam elaborata, tam utilia, quæ ex metallis in uarias fi­
guras
formant fabri aurarij, argentarij, ærarij, plumbarij, ferrarij, quotuſquis­
que
artifex ſine metallis aliquod opus elegans & perfectum efficere poteſt?

certe
ſi non utitur inſtrumentis ex ferro uel ex ære factis, neque lignea, neque la­
pidea
ſine eiſdem potuerunt formari.
Ex quibus omnibus perſpicuum eſt, qui
fructus
quæque commoditates percipiantur ex metallis.
Ea uero ne habere­
mus
quidem niſi ars metallica eſſet inuenta, nobisque miniſtraretur.
Quis igi
tur
non intelligit eam eſſe maximè utilem, imo potius neceſſariam huma­
no
generi?
ne plura: Homo metallica carere non potuit, nec ipſum ea care
re
uoluit diuina benignitas.
Porro quæritur metallica honeſtá ne ſit inge­
nuis
, an pudenda & inhoneſta.
Nos autem eam inter honeſtas numeramus
artes
.
Cuius enim artis quæſtus non eſt impius, non odioſus, non ſordidus,
illam
honeſtam poſſumus exiſtimare.
Talem uero metallicæ quæſtum eſſe,
quod
augeat rem bonis & honeſtis rationibus iam oſtendemus: iure igi­
tur
inter honeſtas numeratur artes.
Primum autem quæſtus metallici, lice­
at
mihi eam conferre cum cæteris rationibus, quibus magna pecunia quæ­
ritur
, æquè pius eſt atque agricolæ.
Nam ut hic, cum in agris ſuis ſementem fa­
cit
, quamuis ipſi fructuoſiſsimi ſint, nemini tamen facit iniuriam: Ita ille cum
ſuum
fodit metallum, etiamſi magnos aceruos auri argenti'ue eruat, nulli ta­
men
mortalium dat damnum.
Omninoque hæc duo genera rei familiaris au
gendæ
in primis ſunt liberalia & ingenua.
At præda bellatoris plerumque
impia eſt, quod militaris furor rapiat bona tam ſacra quàm prophana.
Vt
uero
bellum habeat ſuſceptum rex omnium iuſtiſsimus cum crudelibus tyran­
nis
, non poſſunt in eo homines improbi rem atque fortunas amittere, ut non
innocentem
& miſeram plebem, ſenes dico, matronas, uirgines, pupillos ſe
cum
in eandem calamitatem trahant.
Metallicus autem magnas diuitias in
breui
congerere poteſt ſine ulla ui, ſine fraude & malitia.
Quocirca omni­
no
uerum non eſt illud uetus prouerbium.
Omnis diues aut iniquus, aut
iniqui
hæres.
De quo tamen quidam contendentes aduerſus nos, inſectan
tur
& exagitant metallicos, eosque aut ipſorum liberos dicunt in breui in
geſtatem
incidere, non aliam ob cauſam quàm quod diuitias non bono mo­
do
congeſſerint.
Nihil enim uerius eſſe illo, quod eſt apud Næuium poe­
tam
, male parta male dilabuntur.
His autem improbis rationibus homi­
nes
ex fodinis diuites fieri aiunt.
Vbi ſpes aliqua metalli effodiendi oſtendi­
tur
, aut regulus magiſtratúsue exturbat fodinæ dominos ex poſſeſsione,
aut
callidus & uerſutus aliquis uicinus antiquis poſſeſſoribus infert litem,
ut
eos aliqua fodinæ parte ſpoliet: aut præfectus fodinæ ideo indicit domi
1nis ſymbola grauiora, ut ſi ea dare uoluerint, uel non potuerint, omne ius
poſſeſsionis
amittant, ipſe contrà quàm fas eſt amiſſum uſurpet.
Aut deni­
que
præſes fodinæ uenam, qua parte abundat metallo oblinit luto, uel
terris
, ſaxis, aſſere, palo tegit, ut aliquot poſt annis, cum domini fodinam
putantes exhauſtam, deſerent, ipſe metallum relictum fodiat, & ad ſe rapiat.
Præ
terea
colluuies metallicorum ex fraude, fallacijs, mendacijs tota conſtat.
Etenim
ut
de multis alijs nihil dicatur, ſed ſolum de his quæ ex uendito & empto
contra
fidem fiunt, aut uenas effert fictis commentit ijſque laudibus, ut fodina­
rum
partes dimidio carius quàm æſtimentur, poſsit diuendere, aut contrà
aliquid
detrahit de earum æſtimatione, ut partes paruo precio mercari poſ
ſit
.
Hæc crimina cum protulerint in medium, omnem bonam metallicæ exi­
ſtimationem
uiolatam putant.
Omnia autem bona ſiue bene ſiue male par
ta
fuerint, aduerſo aliquo caſu adflicta dilabuntur, aut pereunt & diſsipantur
culpa
& uitio poſſeſſoris, qui ea uel inertia & negligentia amittit & perdit
uel
per luxuriam effundit atque obligurit: uel conſumit largitionibus & ex­
haurit
: uel ludendo profundit & eijcit:
uelut exhauſta rediuiuus pullulet arca
Nummus & è pleno ſemper tollatur aceruo.
Nec igitur mirum ſi metallici non memores huius præcepti quod dedit
Agathocles
rex, fortunam repentinam reuerenter eſſe habendam, ijſdem de
cauſis
in egeſtatem incidunt.
Præſertim uero cum mediocribus diuitijs conten­
ti
eſſe non poſſunt: tum enim non raro quas congeſſerunt ex metallis, in alia
metalla
inſumunt.
Verum non regulus aut magiſtratus pellit dominos poſ
ſeſsione
, ſed tyrannus, qui homines ſubditos non bonis modo honeſte par
tis
, ſed etiam uita crudeliſsime priuat.
Attamen cum ſolitus ſum inquire­
re
in eas querelas, quas iſti apud uulgus habent de talibus iniurijs, ſemper
reperio
male audientibus cauſam iuſtiſsimam eſſe cur iſtos depellant de fodi
nis
, male dicentibus nullam cur de illis conquerantur.
Etenim quod non de
derunt
ſymbola ius poſſeſsionis amiſerunt, uel à magiſtratu ex alieno metal­
lo
ſunt pulſi.
Nam improbi quidam homines uenulas, proximas uenis af­
fluentibus
aliquo metallo, fodientes in alienam poſſeſsionem inuadunt.
Itaque
eos
iniuriarum accuſatos magiſtratus expellit atque exturbat ex fodinis.
Iſti igi
tur
plerum que graues de eo rumores ſpargunt in uulgus.
At aliter cum quæ­
dam
, ut ſolet, inter uicinos controuerſia eſt orta, ipſam arbitri à magiſtratu
dati
dirimunt: aut de ea iudices conſtituti cognoſcunt & iudicant: controuer
ſia
ergo dirempta, quia utriuſque partis conſenſio in ea re extitit, neutra debet
de
iniurijs conqueri: iudicata, quia ſecundum leges metallicas ſententia lata
eſt
, altera inferior iure non poteſt.
Sed ut non magnopere pugnem de hac
re
interdum unum aliquem præfectum fodinæ maiorem exigere collectam à
dominis
, quàm neceſsitas poſtulat.
Quinetiam ut concedam aliquem fodi­
præſidem uenam, qua parte abundat metallis, oblinere luto, aut ſtru­
ctura
tegere, num unius aut alterius improbitas plurimis bonis uiris notam
fraudis
inurere poteſt?
quid ſenatu ſanctius & integrius ſolet eſſe in repu­
blica
?
nonnulli tamen in peculatu deprehenſi pœnas dederunt. Num iccir
co
honeſtiſsimus ordo bonam famam exiſtimationenque amittet?
Sed certe præ­
1fectis fodinarum non licet ſymbola dominis indicere ſine ſcitu permiſſuque
magiſtri metallicorum & duumuirûm iuratorum.
Quare eiuſmodi dolos ad­
hibere
non poſſunt.
Præſides autem fodinarum ſi fraudis conuicti fuerint, cæ­
duntur
uirgis: ſin furti, ſuſpenduntur.
Fraudolentos autem eſſe aliquos par
tium
uenditores & emptores clamant: concedimus.
Sed num fallere poſſunt
alium
quàm hominem ſtolidum, negligentem, imperitum rerum metallica­
rum
?
uir ſane prudens, impiger, gnarus huius artis, ſi fides uenditoris uel em
ptoris
ipſi in dubium uenit, mox ſe confert in fodinam, ut uenam tantopere
laudatam
aut uituperatam ſubijciat ſub aſpectum, & conſideret ſibi emendæ
uel
uendendæ ſint partes nec ne.
Sed dicant, ut is ſibi à dolis cauere poſſit, ſim
plex
tamen & qui ſe præbet credulum, decipitur.
At non raro uidemus, eum
qui
hoc modo alium circumuenire uolebat, ſeipſum decipere, & merito omni
bus
ludibrio eſſe.
Nam plerumque tam qui ſtudet alium fallere, quàm qui falli
uidetur
, rei metallicæ eſt ignarus.
Itaque cum uena præter opinionem fraudato
ris
metallis abundauerit, tum is qui putabatur deceptus eſſe lucrum facit, qui
decepiſſe
damnum.
Veruntamen ipſi metallici raro uendunt emúntue par
tes
, ſed frequenter iurati uenditores, qui eas uenales tanti emunt uel uendunt,
quanti
emere uel uendere fuerint iuſsi.
Cum igitur magiſtratus ex æquo &
bono
iudicet res controuerſas, bonus metallicus neminem decipiat, impro­
bus
fallere non facile poſsit, aut ſi fallat, non ferat impune, ſermo eorum qui
de
honeſtate metallicorum detrahere uolunt, nihil momenti & ponderis ha­
bet
.
Deinde metallici quæſtus nemini eſt odioſus. Quis enim non natura
maleuolus
& inuidus odium habebit in eum ad quem opes quaſi diuinitus
delatæ
ſunt?
quique hoc amplectitur genus amplificandi rem familiarem, quod
omni
caret crimine?
Sed fœnerator ſi uſuram exercet immodicam, in odia ho
minum incurrit: Sin modicam & ciuilem, ut non ſit inuidioſus, ad plebem, quod
eam
non exhauriat, ex ipſa diues admodum non efficitur.
Tum quæſtus me
tallici
non eſt ſordidus.
Quî enim talis eſſe poteſt, tam magnus, tam copio­
ſus
, tam pius?
Turpe uero & illiberale eſt lucrum mercatoris, cum uendit fu­
coſas
& fallaces merces, aut paruo emptis nimis magnum precium conſtituit,
eaque
de cauſa mercator non minori in odio quàm fœnerator eſſet apud ui­
ros
bonos, niſi haberent rationem periculorum, in quæ pro mercibus ſe infert.

Verum
qui hoc loco contumelioſe dicunt de metallica detrahendi cauſa, aiunt
quondam
facinorum & ſcelerum conuictos homines eſſe damnatos ad metal­
la
, eosque aut ſeruos venas fodiſſe: nunc uero metallicos eſſe mercenarios,
utque
reliquos opifices in ſordida arte uerſari.
Profecto ſi metallica ob hanc
cauſam
pudenda & inhoneſta ingenuo homini iudicatur, quod ſerui quon­
dam
foderint metalla, nec agricultura erit ſatis honeſta, quod mancipia agros
coluerint
, & nunc apud Turcas colant: nec architectura, quod ſerui quidam
in
ea artifices reperti ſint: neque medicina, quod non pauci medici fuerint ſer
ui
, neque plures aliæ artes ingenuæ, quod manu capti eas exercuerint.
At
gricultura
, & architectura, & medicina, nihilo minus in numero honeſtarum
artium
habentur.
Nec igitur metallica ea cauſa ipſarum à choro excludetur.
Concedamus
præterea iſtis quæſtum mercenariorum metallicorum eſſe ſor­
didum
, nos certe non intelligimus foſſores modo cæterosque operarios, ſed
1tum metallicæ peritos, tum eos qui impenſam faciunt in metalla. Inter quos
numerari
poſſunt reges, principes, reſpub.
& in his honeſtiſsimus quiſque
ciuis.
Tum denique intelligimus præfectos metallorum, qualis fuit Thucidi­
des
nobilis ille hiſtoriarum ſcriptor, quem Athenienſes præpoſuerunt Tha
ſiorum
metallis.
Attamen conſumere aliquid operæ & laboris in foſsione
uenarum
non eſt indecorum metallicis, maxime ſi ipſi ſumptum fecerint in me
talla
.
Quemadmodum nec magnis uiris proprios agros colere. Alioqui Ro­
manus
ſenatus L.
Quintium Cincinnatum operi agreſti intentum non creaſ­
ſet
dictatorem: nec uiros ciuitatis primarios à uillis arceſsiſſet in curiam.
Simi
liter
neque Maximilianus Cæſar noſtra ætate Conradum aſcripſiſſet in nume
rum
nobilium, qui comites nominantur.
Fuit uero ille, cum in metallis Sne
bergi
operas daret, egentiſsimus: quare cognomentum habebat pauperis.

Sed
non multos poſt annos ex metallis Firſti, quod eſt oppidum in Lotharin
gia
, diues factus, nomen ex fortuna inuenit.
Neque Vladislaus rex in cœtu
eorum, quos uocant Barones, repoſuiſſet Turſium ciuem Cracouienſem, quem
metalla
eius partis regni Vngarorum, quæ quondam Dacia fuit dicta, for­
tunis
locupletarunt.
Quinetiam ne metallica quidem plebs eſt uilis & ab­
iecta
.
Etenim nocturnis æque ac diurnis uigilijs & operibus exercitata ha­
bet
duriciam corporum immanem, facillimeque cum res poſtulat, labores &
munera
militiæ ſuſtinet.
Quippe quæ conſueuit ad multam noctem uigilare,
tractare
ferramenta, foſſas ducere, agere cuniculos, machinas fabricari, one
ra
ferre.
Quocirca rei militaris periti, eam non modo. urbanæ plebi præfe­
runt
, ſed etiam ruſticæ.
Verum ut tandem huic diſputationi finem faciam:
cum
quæſtus maximi ſint fœneratoris, bellatoris, mercatoris, agricolæ, me
tallici
: fœnus autem ſit odioſum, præda crudeliter capta ex fortunis plebis,
non
culpa calamitoſæ, impia, quæſtus metallici honeſtate ac decore præſtet
mercatoris
lucro: non minus ſit bonus quàm agricolæ, multo uberior.

Quis
non intelligit metallicam inprimis eſſe honeſtam?
Certe cum
una
ſit ex decem maximis rebus optimisque, pecuniam magnam bono
modo
inuenire, id homo ſtudioſus & diligens rei familiaris
non
alia ratione facilius quàm metallica poteſt aſſequi.
De re metallica Libri
primi
finis.
1
GEORGII AGRICO­
LAE
DE RE METALLICA
LIBER
SECVNDVS.
Qvalis eſſe debeat perfectus metallicus, & quæ
contra
artem metallicam & metalla atque ipſos me­
tallicos
uidentur ualere, uel pro eis ſunt, primo li­
bro
ſatis explicaui: nunc decreui metallicos ampli
us
informare.
Qui inprimis neceſſe habent ſan­
ctè
Deum colere, ac ea, quæ dicam, ſcire, & operam
dare
ut quoque opus efficiatur rite atque diligenter.

Etenim
diuina prouidentia factum eſt, ut his qui &
norunt
ea quæ oportet facere, & curant ut perfici
poſſint
, plerumque omnia ſecunda accidant: inertibus contra & qui curam
in
rebus abſoluendis non ponunt, aduerſa.
Nemo certe ſatis habet omnes
artificij
metallici partes in animi notione reponere ſine impenſis, quæ faci­
endæ
ſunt in metalla: uel ſine laboribus quos ſibi ipſe ſumit & ſuſtinet.
Ita­
que
ſi quis facultatem habet id quod opus eſt in ſumptum erogandi, mercena
rios
, quotquot uult, in operas cuiuſque generis mittet.
Vt quondam Soſias
Thracenſis
in argentarias operas miſit mille ſeruos, quos ipſi elocauerat Ni­
cias
Athenienſis filius Nicerati.
Si nullam impenſam facere poteſt, ex omni­
bus
operibus facilimum quodque ſibi ad efficiendum eligat.
Ex quo genere hæc
duo
potiſsimum ſunt, ducere foſſas, & riuorum ac fluminum arenas lauare.

Nam
ex his ſæpenumero colliguntur auri ramenta: aut lapides nigri, ex qui­
bus
conflatur plumbum candidum: aut etiam gemmæ.
Illæ aperiunt uenas,
quæ
interdum abundant metallis, in ſummo ceſpite inuentis.
Siue igitur ar
te
, ſiue caſu in eius manus tales arenæ aut uenæ inciderint, quæſtum ſibi in­
ſtituere
poterit ſine impendio, et ex paupere diues repente fieri.
Contrà ue­
ro
ſi optatis non reſponderunt, mox de lotione uel foſsione deſiſtere licebit.

Verum
cum unus aliquis rei familiaris amplificandæ gratia ſolus facit impen­
ſas
in metallum, magni refert ipſum intereſſe operibus, & præſentem uide­
re
omnia, quæ effici iuſsit.
Quamobrem aut ad fodinam domicilium habeat,
ut
ſe in conſpectum operarijs ſemper dare poſsit, ſemperque cauere ne quis ſu
um
munus negligenter exequatur: aut habitet in propinquis locis, ut & cre
bro
metallicas operas interuiſat, & crebrius ad metallum ſe uenturum, quàm
ſit
uenturus, operarijs per nuncium ſignificet.
Etenim ſuo aduentu uel eius
denunciatione
mercenarium ferè quenque ſic terrebit, ut nunquam non diligen­
ter
negotium ſuum agat.
Sed cum inuiſerit metallum diligenter operarios lau
det
, & interdum eis det munera, ut & ipſi & alij alacriores ad laborandum fiant:
contrà
negligentes obiurget atque aliquos ex metallis amoueat, & in eorum
locum
ſedulos ſubſtituat.
Quinetiam dominus ſæpe numero diesnoctesque
maneat
in metallo.
Quæ non ſit manſio deſidioſa & mollis. Nam metallici
in
re familiari augenda diligentis intereſt, frequenter deſcendere in fodinam,
& aliquid temporis conferre ad naturam uenarum fibrarumque cognoſcendam,
1& tam intus quàm foris omnes laborandi rationes intueri atque contemplari.
Nec
id ſolum agere debet, ſed interdum aliquos labores ſuſcipere: non ut in
ijs
ſe frangat, ſed ut & ſua diligentia mercenarios excitet, & eos doceat artem.

Etenim
bene ſe habet metallum, in quo quid faciendum ſit non præſes mo
do
, uerum dominus etiam docet.
Quocirca barbarus quidam, ut eſt apud Xe
nophontem
recte reſpondit regi, oculus domini ſaginat equum, nam dili­
gentia
domini omnibus in rebus ualet plurimum.
At cum multi communes im
penſas
faciunt in metalla, ipſis accommodatum atque utile eſt, ex ſe præfectos
fodinarum
eligere, item præſides.
Quia enim plerunque ſua homines curant,
aliena
negligunt, non poſſunt illi ſua curare, quin aliena curent, nec aliena
negligere
, ut ſua non negligant.
Quod ſi nemo ex ipſis eiusmodi officiorum
onera
ſuſcipere uelit, aut ſuſtinere poſsit, è re communi erit, ea uiris diligentiſsi
mis
imponere.
Quondam certe hæc res curæ fuit præfectis metallorum: ſiue
domini
eſſent reges, ut Priamus aurariorum circa Abydum, Mydas eorum quæ
fuerunt
in Berimo monte, Gyges, Alyattes, Crœſus eorum, quæ fuerunt ad
oppidum
deſertum inter Atarneam & Pergamum: ſiue reſpub.
ut Cartha­
ginienſes
argentariorum quibus floruit Hiſpania: ſiue familiæ amplæ & illu
ſtres
, ut Athenis fodinarum Laurei montis.
Hoc porro rationibus domini
artis
adhuc ignari maxime conducit, ſumptum communem ſibi cum alijs po­
nere
non in foſsione uenæ unius, ſed plurium.
Nam qui ſolus impenſas fa­
cit
in unam aliquam fodinam, ſi ſecunda fortuna ipſi uenam abundantem me
tallis
alijsque foſsilibus elargitur, ampliſsimæ pecuniæ fit dominus: ſin ad­
uerſa
inopem & ſterilem, in omne tempus perdit omnino omnem ſumptum,
quem
in eam impendit.
Qui uero nummos communiter cum alijs inſumit in
plures
uenas alicuius loci nobilitati copia metallorum, ille raro perdit oleum
& operam, ſed ipſius optatis plerumque fortuna reſpondet.
Cum enim ex du
odecim
uenis in quas communis fit ſumptus una metallis affluens, domino
non
reddat modo pecuniam impenſam, ſed det præterea lucrum, certe erit ei
res
metallica ampla & fructuoſa, cui duæ uenæ aut tres, aut quatuor plu­
résue
effundunt metalla.
Xenophontis autem non multum huic diſsimile con
ſilium
eſt, quid ipſis Athenienſibus ſit faciendum, ſi nouas argenti uenas ſine
detrimento
uoluerint quærere.
Sunt, inquit, Athenienſium decem tribus.
Itaque
ſi ciuitas ſingulis dederit ſeruos pares numero, atque ipſæ communi for­
tuna
nouas uenas ſecuerint, hoc ſane modo ſi una inuenerit uenam argenti
diuitem
, utique uniuerſis, id quod habet utilitatem, oſtendet: ſin duæ tribus
inuenerint
, aut tres, aut quatuor, aut dimidia earum pars, profecto hæc
pera
utiliora fient.
Spem enim omnes tribus fruſtrari, præteritorum non eſt
ſimile
.
Quamuis autem hoc Xenophontis conſilium ſit plenum prudentiæ, ta
men
ei locus non eſt in ullis ciuitatibus, niſi liberis & opulentis.
Nam quæ
in
regum & principum ditione ſunt, uel tyranni dominatu premuntur, ſine
eorum
permiſſu non audent facere tales impenſas.
Quæ præditæ ſunt par­
uis
opibus ac facultatibus, præ indigentia non poſſunt: tum etiam, ut mos
eſt
noſtrorum hominum, reſpub.
nullos habent ſeruos, quos tribubus elo­
care
poſſent.
Quare hodie qui cum poteſtate ſunt, nomine rerumpub. im­
penſas
agunt in metalla, non aliter ac priuati homines.
Nonnulli uero do­
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
transcription missing frames 31-106
1
Perticæ lineæ minori spacio inter ſe distantes A.
P
erticæ lineæ maiori ſpacio inter ſe distantes B.
Tam autem hi menſores quàm proximi prius funiculis canabinis utuntur:
mox
eos alteris, ex philyris tiliæ factis, quod hi nihil, illi multum remittant,
metiuntur.
Atque hos in æquatam planiciem extendunt. Primo quidem alterum
per
deuexam montis partem deſcendentem obliquè.
Deinde funiculum ſe
cundum
, cui longitudo eſt cuniculi, ſub puteum agendi, rectà collocant, ut
altero
capite primi funiculi caput inferius attingat: tum tertium funiculum item
rectà
.
locant: & quidem ſic ut ſuperiori ſuo capite ſuperius primi funiculi ca
put
contingat, inferiori alterum ſecundi funiculi, fiatque triangulus.
Huius au­
tem
tertij funiculi altitudinem ad inſtrumenti, cui index eſt, partem, tanquam
ad
perpendiculum reſpondentem, exigunt: cuius funiculi longitudo putei
altitudinem
demonſtrat.
Funiculi extenti Primus ſiue alter funiculus A.
S
ecundus B. Tertius C. Triangulus D.
2[Figure 2]
1
Quidam uerò menſores, ut ratio altitudinis putei dimetiendæ certior ſit
quinque
funiculis extentis utuntur: primo obliquè deſcendente, duobus, ſe­
cundo
ſcilicet & tertio, quibus eſt cuniculi longitudo, duobus, quibus pu­
tei
altitudo: quo ſanè modo conſtituunt quadrangulum, in duos triangu­
los
æquales diuiſum: qui magis ad ueritatem dirigit.
Funiculi extenti Primus A. Secundus B. Tertius B.
Q
uartus C. Quintus C. Quadrangulus D.
3[Figure 3]
Atque rationes altitudinis putei & longitudinis cuniculi dimetiendæ
tunc
ueræ ſunt, cum uena atque ſic etiam puteus uel putei uno eodemque teno
re
rectà uel obliquè uſque ad cuniculum deſcendit: ſimiliter cùm cuniculus re­
ctà
ad puteum pertingit: at cùm uterque modo in hanc, modo in illam partem
ſe
flectit, ſi neutrius ſpacium fuerit perfoſſum, nemo omnium mortalium tam
acri
eſt ingenio, ut quantum de recto curriculo deflectant animo poſsit cer
nere
: ſin totum alterutrius, de alterius quidem longitudine, de alterius uerò
altitudine
facilius poſſumus exiſtimare: itaque locus cuniculi, qui eſt ſub pu­
teo
iam primum fodi cœpto, ex dimetiendo ſic diſcitur.
Ad os cuniculi pri­
figitur tripus, itemque ad puteum, qui fodi cœpit, aut ad locum in quo fo
dietur
puteus.
Tripus autem fit ex tribus palis in terram infixis, & aſſerculo
quadrangulo
, ſuper quem inſtrumentum, partes mundi indicans, ſtatuitur,
in
palos impoſito & ad ipſos affixo.
Deinde ab inferiori tripode rectà in ter
ram
demittitur funiculus pondere grauatus: iuxta quem funiculum iterum pa­
1lus in terra defigitur: ad quem alter funiculus alligatus & affixus rectà duci­
tur
in cuniculum uſque ad eum finem, dum nullum fundamenti uel tecti ue­
angulum attingat: poſtea à funiculo, ex inferiori tripode pendente, funi
culus
tertius, item affixus rectà ſurſum uerſus per decliuem montis partem
ducitur
uſque ad palum tripodis ſuperioris, atque ad eum alligatur et affigitur:
ut
autem altitudinis dimenſio certior ſit, unum & idem latus funiculi, ex in­
feriori
tripode pendentis, contingat tertius iſte funiculus, quod ſecundus,
in
cuniculum ductus, contingit: his omnibus ritè factis menſor cùm iam fu­
niculus
, rectà in cuniculum ductus, angulum ſiue fundamenti ſiue tecti ta­
cturus
eſt, in ſolum cuniculi collocat aſſerem, & ſuper eum ſtatuit orbem, uel
inſtrumentum, quod indicem habet, ei peculiare: id circulis ceratis differt ab
altero
, cui item index, libro tertio à nobis deſcripto.
Ad utrumque autem, tan
quam
ad regulam & normam, decernit utrum funiculi extenti rectà tendant
ad
extremam cuniculi partem, an modo rectà tendant, modo ad fundamen
tum
uel tectum declinent: utrumque inſtrumentum in partes diuiſum eſt: ſed
quod
habet indicem, quem regit magnes, in quatuor & uiginti: orbis uerò
in
ſedecim.
Etenim primò in quatuor principales, quarum quæque rurſus in
quatuor
: utrique ſunt circuli cerati, uerum ei, quod habet indicem, ſeptem: al­
teri
, tantum quinque.
Hos circulos ceratos menſor ſiue hoc ſiue illo utatur in
ſtrumento
, pungit, ipſis punctis ordine notans partes, in quas funiculi di­
uerſis
modis extenduntur.
Sed orbis præterea foramen habet ex eius exti­
ma
parte circulari ad punctum uſque pertinens: in quod cochleam ferream,
ad
quam ſecundum funiculum alligat, immittit & uerſando in aſſerem infi­
git
: ut etiam orbis maneat immobilis.
Ne uerò funiculus ſecundus & dein­
ceps
alij extenti, de cochlea detrahantur, cauit ferro graui, in cuius foramine
cochleæ
caput includit: at alterum inſtrumentum, cui index eſt, quia caret fo­
ramine
, tantummodo ad cochleam apponit.
Inſtrumenti, cui index est, ſeptem circuli cerati
A
B C D E F G,
1 4[Figure 4]
Hic inſeratur pagina, picturam Orbis quinque circulorum
ceratorum
continens.
Vt autem inſtrumentum in priorem uel poſteriorem partem non incli­
net
, atque ita nec menſura in maiorem quàm par ſit, longitudinem excreſcat,
ſuper
ipſum libellam ſtatiuam collocat: cuius ligula, ſi inſtrumentum in neu
tram
partem propenderit, nullos numeros, ſed eorum principium demonſtrat.
5[Figure 5]
Ponatur fol. 100.
O
rbis quinque circuli cerati A. B. C.
D
. E. Eiuſdem foramen F.
C
ochlea G.
F
errum perforatum H.
6[Figure 6]
1
[Empty page]
1
[Empty page]
1
Libella ſtatiua A. Eius ligula B. Libella & ligula C.
7[Figure 7]
1
Sed cùm iam menſor ſingulis cuniculi angulis diligenter obſeruatis tan­
tam
eius partem dimenſus fuerit, quantam dimetiri debuit, ſub dio in æqua
ta
planicie rurſus ſingulis angulis non minori diligentia obſeruatis, eodem
modo
dimetitur: atque primò ad quenque angulum, prout trianguli ratio &
ars
hoc poſtulant, rectum funiculum, tanquam lineam, adijcit.
Deinde funi
culum
, per deuexam montis partem aſcendentem, ſic obliquè extendit ut in­
feriori
capite prius huius recti funiculi caput attingat: tum tertium funicu­
lum
ſimiliter rectà, & quidem ſic ut ſuperiori ſuo capite ſuperius ſecundi fu
niculi
caput contingat, inferiori poſterius primi funiculi.
Tertij autem funi­
culi
longitudo altitudinem putei, ut ſuprà dixi, demonſtrat ſimul et partem
caniculi
, ad quam putei foſſa depreſſa pertinget.
Si uerò ad cuniculum pute­
us
unus uel plures per intermedias foſſas latentes & puteos pertinuerint,
menſor
à proximo, qui ſub dio eſt, orſus, breuius & citius altitudinem fodi
endi
putei dimetitur, quàm ſi ordiatur ab ore cuniculi.
Primò autem inter­
uallum
ſubdiale, quod eſt inter puteum effoſſum & effodiendum metitur:
tum
omnium puteorum, quos metiri oportet, obliquitatem, & omnium foſ­
ſarum
latentium, quibus quodam modo coniunguntur, longitudinem uſque
ad
cuniculum.
Poſtremò cuniculi partem, atque his omnibus ritè factis altitu
dinem
putei & locum cuniculi, ad quem puteus pertinebit, demonſtrat.
Sed
interdum
ibi puteus rectus admodum altus fodiendus eſt, ubi prius eſt ob­
liquus
: & quidem iccirco ut onera machinis directo ſurſum ſubleuari & ex
trahi
poſsint: ſub dio certè ea, quam uerſant equi: intra terram eadem & ijs
quas
impetus aquarum circumagit: itaque talem puteum ſi neceſſe fuerit fo­
dere
menſor primò cochleam ferream uerſando in ſuperiorem ueteris pu­
tei
partem infigit: atque ab ea funiculum demittit uſque ad primum angulum,
ubi
rurſus infigit cochleam, rurſuſque demittit funiculum uſque ad ſecundum
angulum
.
Id autem iterum ac ſæpius facit, & quidem uſque dum funiculus
ad
imum puteum pertineat.
Deinde ad quamque funiculi partem inferius ap
plicat
hemicyclium, & ſemicirculum ceratum prope quamque lineam, quam
ligula
demonſtrat, pungit, & numero, ne perturbetur ordo, ſignat: tum ſin­
gulas
funiculi partes altero funiculo, ex philyris tiliæ facto, dimetitur: po­
ſtea
cùm ex puteo redijt, ſecernit ſe ab alijs & puncta ex hemicyclij ſemicir­
culo
cerato transfert in aliquem orbis circulum, item ceratum.
Poſtremò fu
niculis
in æquata planicie extentis angulos, ut trianguli ratio hoc poſtulat,
metitur
: ac docet qua parte fundamenti, qua tecti ſaxa excindenda ſint ut pu­
teus
rectà deſcendat.
Quod ſi menſor fodinæ dominis oſtendere debeat lo
cum
foſſæ latentis uel cuniculi, in quo puteus etiam rurſus uerſus fodiendus
ſit
ut citius perforetur, ab inferiore foſſa latente uel cuniculo dimetiendi ini
tium
facit ſpacio ferè unius anguli ultra eum locum, ad quem putei foſſa de­
preſſa
pertinget: ubi eam foſſam latentem uel cuniculi partem uſque ad prio­
rem
puteum, qui ab ipſa ad ſuperiorem pertinet, dimenſus fuerit, eius quo­
que
putei obliquitatem hemicyclio uel orbe ad funiculum applicato meti­
tur
.
Deinde ſimiliter ſuperiorem foſſam latentem & obliquitatem putei, qui
in
ea foditur & ſurſum uerſus perforandus ſit: tum iterum in æquata plani­
cie
funiculis omnibus extentis, & quidem ultimo ſic ut ad primum funiculum
1pertingat, metitur: atque ex ea dimenſione cognoſcit quo loco foſſæ latentis uel
cuniculi
ſurſum uerſus fodiendum ſit, et quot uenæ fodiendæ paſſus reſtent, ut
puteus
perfodi poſsit.
Dixi de priori dimetiendi ratione, nunc dicam de altera.
Cùm
una uena propius ad alteram accedit, & earum diuerſi ſunt poſſeſſores,
qui
nuper uenerunt in poſſeſsionem ſiue cuniculum, uel foſſam latentem agant, ſi
ue
puteum fodiant, in ueterum dominorum quadratum nullo iure inua­
dunt
, aut inuadere uidentur: quocirca hi plerumque ius ſuum repetunt, aut
perſequuntur
iudicio.
Sed menſor uel ipſe controuerſiam inter dominos di
rimit
, uel arte ſua iudices inſtruit ad decernendum, ut alter ab alterius metal
lo
manus abſtineat.
Itaque primò utriuſque partis fodinas metitur funiculis ca­
nabinis
& ex philyris tiliæ factis: & ad eos orbe, uel inſtrumento, cui index
eſt
, applicato punctis notat partes, in quas extenduntur.
Deinde funiculos
in
æquata planicie extendit: tum ab ea parte, cuius domini ſunt in antiqua
quadrati
poſſeſsione orſus alteram uerſus, ſeu in uenæ tecto ſeu in funda­
mento
fuerit, tranſuerſarium funiculum rectà ſecundum ſextam inſtrumen
ti
, cui index eſt, partem tendit ſpacio paſſuum trium & dimidij: atque ueteri­
bus
dominis ſuum tribuit.
Quod ſi utrunque unius uenæ latus in duobus cuni­
culis
uel foſsis latentib.
aduerſis fodiatur, menſor prius expendit inferiorem
cuniculum
uel foſſam latentem, poſterius ſuperiorem, & conſiderat quan­
tum
uterque paulatim altior factus ſit: utrinque autem uiri robuſti funiculos ex­
tentos
ſic manu comprehendunt & tenent, ut nihil remittant: utrinque men­
ſor
perticas, longas paſſum dimidium, funiculis ſupponit: & poſteriori qui
dem
parte bacillum breue, quoties eo ſibi opus eſt, perticæ: ſed quidam ad
perticas
funiculos, ut minus uacillent, alligant.
Libram uerò menſor, ut certi
us