/echo/la/Benedetti_1585_163127KK.xml//*:s1105189sELEMENT71AGitvr nonusdecimus annus ex quo litte-ris Serenißimi patris tuæ Celſitudinis, ac-cerſitus ex vrbe Parmenſi in banc me ciui-tatem contuli. sELEMENT72Is aduenientem tam bumanè excepit, tanta deinde liberalitate fuit com-plexus ego vicißim ei deſeruiendi, tam vebe-menti cupiditate fui accenſus, vt ſub eius ditione quodſuper-eßet vitæ agere conſtituerem. sELEMENT73Cuius in me benignitas, mea in illum obſeruantia mirum in modum mutuo vſu, & conſue-tudine eſt adaucta, vt idem Dux me ſecum dum ruſticaretur eße vellet, ſæpè etiam ſecum pernoctare; sELEMENT74quo quidem tempo-re de Matbematicis ſcientijs mecum agebat, in quibus perdi-ſcendis mea opera vtebatur, quæſtiones, Arithmeticam, Geo­metriam, Opticen, Muſicam, aut Astrologiam ſpectantes proponens. sELEMENT75Cui vt quod in me eßet ſatisfacerem, acrius quàm anteainea studia (adquætamen ſemper fui propenſißi-mus) incubui. sELEMENT76Illiusq́ꝫ imitatione (vt ferècæteri Principum studiaimitantur) non pauci aut præſentes, aut per litter as me de his, atque illis Mathematicis quæstionibus conſuluerunt. sELEMENT77Cùmque ego nunquam laborem amicorum cauſa defugerim, euenit vt post tot annorum curricula, mea ſcrinia ſcrutatus, inuenerim tot abſolutas quæſtiones, vt ex eis corpus mediocre effici poſſe videretur. sELEMENT78Quas, cùm rationibus in epiſtola ſub-ſequenti allatis edere constituiſſem, non ſub cuiuſque alte-rius nomine, & auſpicijs quam tuæ Celſitudinis volui apparere; sELEMENT79tum quòd patri debitum libellum filio reddere par erat, tum quòd in tuæ Celſitudine paternam in me fouendo, & augendo benignit atem ineße ſemper ſum expertus, tum quòd tuæ Celſi-tudinis interrog ationibus excitatus non pauca quæ hoc volu-mine continentur, elucubraui. sELEMENT81Acceßit, quod ego ſemper in his dedic ationibus ſpectandum put aui, tuam Celſitudinem tan-tos progreßus in Mathematicis feciſſe, vt vel idonea æſtima-trix mearum vigiliarum eſſe poßit.